Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAP. XL. Liberi patriae caussa bene instituendi sunt.

Pag. 108
109

XLI. Maxima debetur pueró reuerentia.
XLII. Plurimum proderit, pueros statim salubri̟-
ter institui.

XLIII. Veterum Romanorum in educandis pueris
disciplina.

XLIV. Reipublicae plurimum prosunt, qui iuuen-
tutem erudiunt.

XLV. Et praeceptores et studia amet adolescens,
XLVI. Sit gratus erga magistrum discipulus.
XLVII. Praeceptor nec habeat vitia, nec ferat.
XLVIII. Parentum aduersus filios seueritas.
XLIX. Parentum amor in liberos.

ΓΙΟ

112

115

116

117
121

124

128

[blocks in formation]

LIII. Coniugis delectus ex moribus fiat.

134

LIV. Magna sit inter fratres concordia et bene-
volentia.

136

LV. Nisi in bonis, amicitia esse non potest.
LVI, Amicitia sublata, omnis est e vita sublata
iucunditas.

140

14I

LVII. In eligendis amicis cautio est adhibenda.
LVIII. Amicus amicum non minus amet, quam se
ipsum.

142/

143

LIX. Amicitia vnus fit ex pluribus.

LX. Amico omnia sunt credenda,

144

145

mus rogati.

LXI. Res turpes amicum ne rogemus, nec facia-

LXII. Veritas et fides in amicitia retineantur,
LXIII. Omnia possidentibus saepe amicus deest,
LXIV. Veros amicos reparare difficile est.
LXV. Amici thesauri regum sunt.

145

147

149

150

151

LXVI. Amicus certus in re incerta cernitur.
LXVII. Vulgare amici nomen, sed rara est fides.
LXVIII. Nihil est naturae hominis accommoda.

152

154

clam.

LXXII. Tarde benefacere, nolle est.

tius beneficientia,

LXIX. Multas cautiones habet beneficientia.
LXX. Beneficia alia alios decent.

LXXI. Beneficia quaedam palam danda, quaedam

LXXIII. Quas dederis, solas semper hebebis opes. 162

155

158

160

160

162

1

CAP. LXXIV. Non quid detur refert, sed qua mente,


Pag. 163

LXXV. Sint gratuita, deorum exemplo, beneficia. 164

LXXVI. Nullum officium referenda gratia magis

necessarium est.

LXXVII. Officia etiam ferae sentiunt,

166

168

LXXVIII. Ingratus animus omnium odio damnatus. 171
LXXIX. Quos experimur ingratos, ipsi facimus.
LXXX. Ingrati ingratos aequo animo feramus.

172

173

[blocks in formation]

VI. Angusti animi est, amare diuitias, magni,

contemnere.

187

VII. Quod satis est, cui contigit, hic nihil am-
plius optet.

189

VIII. Optimus quisque Graecorum fuit pauper-

rimus,

[ocr errors]

IX. Paruo contentus sapiens paupertatem non
timet.

194

X. Diuitiae atque otium pestes virtutis,

195

XI. Vera bona virtus et doctrina.

[ocr errors][merged small]

XII. Cauenda est gloriae cupiditas, neque impe-
ria expetenda.

198

XIII. Hoc est regnum, nolle regnare, quum possis. 202
XIV. Gloriae et famae iactura facienda est publi-

cae vtilitatis caussa.

204

XV. Mortem ac dolorem contemnere fortis ani-

mni est.

206

XVI. Non quam diu, sed quam bene, vixeris,
refert,

207

XVII. Mortem aequo animo oppetit, qui bene

vixit.

209

CAP. XL. Varia eorum, qui aliis praesunt, officia. Pag. 317
XLI. Iudicis est, semper in caussis verum sequi. 320
XLII. Ciues magistratibus pareant, magistratus

legibus.

XLIII. Vitiosi principes plus exemplo, quam pec-

cato, nocent.

XLIV. Potentia decori est, si salutaris sit.

[merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

SELECTAE

E PROFANIS

SCRIPTORIBUS

HISTORIA E.

LIBER I.

DE DE O.

CAPVT I.

Consensus populorum omnium probat, deum esse. Ex tot generibus nullum est animal, praeter hominem, quod habeat notitiam aliquam dei: ipsisque in hominibus nulla gens est, neque tam mansueta, neque tam fera, quae non, etiamsi ignoret, qualem habere deum deceat, tamen habendum sciat, a)

Vt porro firmissimum hoc afferri videtur, cur deos esse credamus, quod nulla gens tam fera, nemo omnium tam sit immanis, cuius mentem non imbuerit deorum opinio: multi de diis praua sentiunt; (id enim vitioso more effici solet;) omnes tamen esse vim et naturam diuinam arbitrantur: nec vero id collocutio hominum, aut consensus effecit, non institutis opinio est confirmata, non legibus: omni autem in re consensio omnium gentium lex naturae putanda est. b)

Epicurus solus vidit, primum esse deos, quod in omnium animis eorum notionem impressisset ipsa natu ra. Quae est enim gens, aut quod genus hominum, quod non habeat sine doctrina anticipationem quandam deorum? quam appellat póλn Epicurus, id est, anteceptam animo rei quandam informationem, sine qua

a) Cic. Legg. 1, 8. Goerenz. b) Cic. Tusc. 1, 13. Wolf.

A

nec intelligi quidquam, nec quaeri, nec disputari potest. c)

[ocr errors]

Quum non instituto aliquo, aut more, aut lege sit opinio constituta, maneatque ad vnum omnium firma consensio: intelligi necesse est, esse deos, quoniam insitas eorum, vel potius innatas cognitiones habemus. De quo autem omnium natura consentit, id verum esse necesse est. Esse igitur deos confitendum est. d)

Multum dare solemus praesumtioni omnium hominum. Apud nos veritatis argumentum est, aliquid omnibus videri: tamquam deos esse, inter alia sic colligimus, quod omnibus de diis opinio insita est: nec vlla gens vsquam est adeo extra leges moresque proiecta, vt non aliquos deos credat. e)

[ocr errors]

2. Mala et impia consuetudo est contra deos disputandi, siue ex animo id fit, siue simulate. f) Itaque Protagoras, sophistes temporibus illis vel maximus, quum in princípio libri sui sic posuisset, De diuis, neque vt sint, neque vt non sint, habeo dicere: Atheniensium iussu vrbe atque agro est exterminatus, librique eius in concione combusti. Sic poenam ne dubitatio quidem effugere potuit.g) -`Ferunt quoque, talentum argenti fuisse propositum praemium ei, qui Diagoram atheum occidisset. h)

[ocr errors]

CAPVT II.

Agnoscimus deum ex operibus eius. a)

1. Quis est tam vecors, qui aut, quum suspexerit in caelum, deos esse non sentiat, et ea, quae tanta mente fiunt, vt vix quisquam arte vlla ordinem rerum ac necessitudinem persequi possit, casu fieri putet: aut, quum deos esse intellexerit, non intelligat, eorum numine hoc tantum imperium esse natum, et auctum, et retentum ? b)

Pulchritudinis mundi, ordinis rerum caelestium, c) conuersionis caeli, solis, lunae, siderumque omnium distinctionis, adspectus ipse satis indicat, non esse ea

c) Cic. N. DD. 1, 16. Ern. d) Id. ibid. c. 17. e) Sen. ep. 117, 5. T. III. p. 374. Rulik. f) Cic. N. DD. 2. extr. g) Id. ibid. 1, 23. h) Diodor. Sic. 13, 6. extr.

a) Cic. Tusc. 1, 28. Wolf. b) Cic. de harusp. resp. c.9. Ern c) Cic. de div. 2, 72. Hotting.

« PoprzedniaDalej »