Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

136

CAP. XL. Liberi patriae caussa bene instituendi sunt.

Pag. 108
XLI. Maxima debetur puero reuerentia.

109
XLII. Plurimum proderit, pueros statim salubri.
ter institui.

11.0
XLII. Veterum Romanorum in educandis pueris
disciplina.

112
XLIV. Reipublicae plurimum prosunt, qui iuuen-
tutem erudiunt.

115
XLV. Et praeceptores et studia amet adolescens, 116
XLVI. Sit gratus erga magistrum discipulus, 117
XLVII. Praeceptor nec habeat vitia, nec ferat. 121
XLVIII. Parentum aduersus filios seueritas, 124
XLIX. Parentum amor in liberos.

128
L. Sua

Sua sunt coniugibus munia adsignata
natura.

129
LI. Maritorum amor in vxores,

130
LII. Vxorum constans amor in maritos.

132
LIII. Coniugis delectus ex moribus fiat.

134
LIV. Magna sit inter fratres concordia et bene-

volentia.
LV. Nisi in bonis , amicitia esse non potest.

140
LVI, Amicitia sublata, omnis est e vita sublata
iucunditas.

141
LVII. In eligendis amicis cautio est adhibenda.

142
LVIII. Amicus amicum non minus amet, quam se
ipsum.

143
LIX. Amicitia vnus fit ex pluribus.

144
LX, Amico omnia sunt credenda.

145
LXI. Res turpes amicum ne rogemus, nec facia-
mus rogati.

145
LXIT. Veritas et fides in amicitia retineantur,

147
LXIII, Omnia possidentibus saepe amicus deest. 149
LXIV. Veros amicos reparare difficile est,

150
LXV. Amici thesauri regum sunt.

151
LXVI. Amicus certus in re incerta cernitur,

152
LXVII. Vulgare amici nomen, sed rara est fides. 154
LXVIII. Nihil est naturae hominis accommoda,
tius beneficientia.

155
LXIX. Multas cautiones habet beneficientia.

158
LXX. Beneficia alia alios decent.

1бо
LXXI. Beneficia quaedam palam danda, quaedam
clam.

160
LXXII. Tarde benefacere, polle est.

162
LXXIII. Quas dederis, solas semper hebebis opes. 162

[ocr errors][merged small]

CAP. LXXIV, Non quid detur refert, sed qua mente,

Pag. 163
LXXV. Sint gratuita, deorum exemplo, beneficia. 164
LXXVI. Nullum officium referenda gratia magis
necessarium est.

166
LXXVII. Officia etiam ferae sentiunt.

168
LXXVIII. Ingratus animus omnium odio damnatus. 171
LXXIX, Quos experimur ingratos, ipsi facimus, 172
LXXX. Ingrati ingratos aequo animo feramus. 173

LIBER QVARTVS

DE FORTITUDIN E.

[ocr errors]
[ocr errors]

1. Animi fortitudo duplex,

175
II, Bellicae fortitudinis exempla,

175
III. Fortitudo domestica non est inferior 'mi.
litari.

180
IV. Imperare sibi maximum imperium est. · 184
V. Vitiorum irritamenta sunt fugienda.

135
VI. Angusti animi est, amare diuitias, magni,
contemnere.

187
VII. Quod satis est, cui contigit, hic nihil am-
plius optet.

189
VIII. Optimus quisque Graecorum fuit pauper-
rimus,

I9I
IX. Paruo contentus sapiens paupertatem non
timet.

194
X. Diuitiae atque otium pestes virtutis,

195
XI. Vera bona virtus et doctrina.

197
XII. Cauenda est gloriae cupiditas, neque impe-
ria expetenda.

198
XIII. Hoc est regnum, nolle regnare, quum possis. 202
XIV. Gloriae et famae iactura facienda est publi.
cae vtilitatis caussa.

204
XV. Mortem ac dolorem contemnere fortis ani-
mi est.

206
XVI. Non quam diu, sed quam bene, vixeris,
refert,

207
XVII. Mortem aequo animo oppetit, qui bene

vixit,

209

[ocr errors]

CAP. XL, Varia'eorum, qui aliis praesunt, officia. Pag. 317

XLI. Iudicis est, semper in caussis verum sequi. 320
XLII. Ciues magistratibus pareant, magistratus
legibus.

323
XLIII. Vitiosi principes plus exemplo, quam peco
cato, nocent.

327
XLIV. Potentia decori est, si salutaris sit.

330

1

SELECTAE

SELECT A E

E PROFANIS

SCRIPTORIBUS

H I S T OR IA E.

Τ Ο

LIBER I.
D E D E 0.

[ocr errors]

CAPVT. I. Consensus populorum omnium probat, deum esse. Ex tot generibus nullum est animal , praeter hominem, quod habeat notitiam aliquam dei: ipsisque in hominibus nulla gens est, neque tam mansueta, neque tam fera, quae non, etiamsi ignoret, qualem habere deum de. ceat, tamen habendum sciat, a)

Vt porro firmissimum hoc afferri videtur, cur deos esse credamus, quod nulla gens tam fera, nemo omnium tam sit immanis, cuius mentem non imbuerit deo. rum opinio: multi de diis praua sentiunt; (id enim vitioso more effici solet;) omnes tamen esse vim et naturam diuinam arbitrantur: nec vero id collocutio homi. num, aut consensus effecit, non institutis opinio est confirmata, non legibus: omni autem in re consensio omnium gentium lex naturae putanda est.

Epicurus solus vidit, primum esse deos, quod in omnium animis eorum notionem impressisset ipsa natu ra. Quae est enim gens, aut quod genus hominum, quod non habeat sine doctrina anticipationem quandam deorum ? quam appellat ipólny w Epicurus, id est, anteceptam animo rei quandam informationem, sine qua

a) Cic. Legg. 1, 8. Goerenz. b) Cic. Tuso. 1, 13. Wolf.

A

[ocr errors]

necesse est.

[ocr errors]

nec' intelligi quidquam, nec quaeri, nec disputari potest. c)

Quum non instituto aliquo, aut more, aut lege sit opinio constituta, maneatque ad vnum omnium firma consensio: intelligi necesse est, esse deos, quoniam insitas eorum, vel potius innatas cognitiones habemus. De quo autem omnium natura consentit, id verum esse

Esse igitur deos confitendum est. d) Multum dare solemus praesumtioni omnium homi. num. Apud nos veritatis argumentum est, aliquid omnibus videri: tamquam deos esse, inter alia sic colligi- . mus, quod omnibus de diis opinio insita est: nec vlla gens vsquam est adeo extra leges moresque proiecta, vt non aliquos deos credat. e)

2. Mala et impia consuetudo est contra deos disputandi, siue ex animo id fit, siue simulate. f) Itaque Protagoras, sophistes temporibus illis vel maximus, quum in princípio libri sui sic posuisset, De diuis, neque vt sint, neque vt non sint, habeo dicere : Atheniensium iussu vrbe atque agro est exterminatus, librique eius in concione combusti. Sic poenam ne dubitatio quidem effugere potuit. g) - Ferunt

quoque, talentum argenti fuisse propositum praemium ei, qui Diagoram atheum occidisset. h)

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

CAPVT 11. Agnoscimus deum ex operibus eius. a) 1. Quis est tam vecors, qụi aut, quum suspexerit, in caelum, deos esse non sentiat, et ea, quae tanta mente fiunt, vt vix quisquam arte vlla ordinem rerum ac necessitudinem persequi possit, casu fieri putet: aut, quum deos esse intellexerit, non intelligat, eorum numine hoc tantum imperium esse natum, et auctum, et retentum ?b)

Pulchritudinis mundi, ordinis rerum caelestium, c) conuersionis caeli, solis, lunae, siderumque omnium distinctionis, adspectus ipse satis indicat, non esse ea

[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

c) Cic. N. DD. 1, 16. Ern. d) Id. ibid. c. 27. e) Sen, ep.

117, 5. T. III. p. 374. Rulk. f) Cic. N. DD. 2. extr.

g) Id. ibid. 2, 23. h) Diodor. Sic. 13, 6. extr. a) Cic. Tuso. 1, 28. Wolf. b) Cic. de harusp. resp. c.9. Ern

c) Cic. de div. 2, 72. Hotting.

« PoprzedniaDalej »