Obrazy na stronie
PDF
ePub

set, quod epigramma in eum fecisset tantummodo alternis versibus longiusculis, statim ex iis rebus, quas tunc vendebat, iubere ei praemium tribui sub ea conditione, ne quid post ea scriberet. Qui sedulitatem mali poëtae duxerit aliquo tamen praemio dignam, huius ingenium et virtutem in scribendo et copiam non expetisset?) Iulius Caesar omnes medicinam Romae professos, et liberalium artium doctores, quo libentius et ipsi vrbem incolerent, et ceteri appeterent, ciuitate donauit. m) — Optime ille quidem: solet quippe eo labor impendi, vnde emolumentum atque honos speratur, n) At sublatis studiorum pretiis, etiam studia pereunt. o)

[ocr errors]

5. Memoriae mandatum est, Platonem philosophum tenui admodum pecunia familiari fuisse: atque eum tamen tres Philolai Pythagorici libros decem millibus denariûm mercatum. Id ei pretium donasse quidam scripserunt amicum eius, Dionem Syracosium. Aristotelem quoque traditum libros pauculos Speusippi philosophi, post mortem eius, emisse talentis Atticis tribus. p) Viginti talentis vnam orationem Isocrates vendidit, q) Octauia, quum recitationi interesset, ad illos de filio suo. versus, Tu Marcellus eris, defecisse fertur, atqué aegre refocillata, dena sestertia pro singulo versu Virgilio dari iussit. r)

[ocr errors]

6. Nobilibus athletis, qui Olympia, Pythia, Isthmia, Nemea vicissent, Graecorum maiores ita magnos honores constituerunt, vti non modo in conuentu stantes cum palma et corona ferant laudes, sed etiam, quum revertantur in suas ciuitates cum victoria, triumphantes quadrigis in moenia et in patrias inuehantur, e reque publica perpetua vita constitutis vectigalibus fruantur, Quum ergo id animaduertam, admiror, quid ita non scriptoribus iidem honores etiamque maiores sint tributi, qui infinitas vtilitates aeuo perpetuo omnibus genti bus praestant. Id enim magis erat institui dignum; quod athletae sua corpora exercitationibus efficiunt fortiora; scriptores non solum suos sensus, sed etiam omnium animos exacuendo libris ad discendam praeparant prae cepta. Quid enim Milo Crotoniates, quod fuit inuictus, prodest hominibus? aut ceteri qui eo genere fuerunt vi

1) Cic. pro Arch. c. 10. Ern. m) Sueton. Caes. c. 42. Wolf. n) Liv. 4, 35, 7. o) Tacit. Ann. 11, 7. p) Gellius NN. AA. 3, 17. Gron. q) Plin. H. N. 7, 30. r) Donat. vit. Virgil, s. 12. Heyn.

[ocr errors]

ctores? nisi quod, dum vixerunt ipsi, inter suos ciues habuerunt nobilitatem. Pythagorae vero praecepta, Democriti, Platonis, Aristotelis, ceterorumque sapientum. quotidiana, perpetuis industriis culta, non solum suis ciuibus, sed etiam omnibus gentibus recentes et floridos edunt fructus: e quibus qui a teneris aetatibus doctrinarum abundantia satiantur, optimos habent sapientiae sensus, instituuntque ciuitatibus humanitatis mores, aequa iura, leges, quibus absentibus, nulla potest esse civitas incolumis. Quum ergo tanta munera ab scriptorum prudentia priuatim publiceque fuerint hominibus praeparata: non solum arbitror palmas et coronas his tribui oportere, sed etiam decerni triumphos, et inter deorum sedes eos dedicandos iudicari. s)

Animi remedia inuenta sunt ab antiquis: quomodo autem admoueantur, aut quando, nostri operis est quaerere. Multum egerunt, qui ante nos fuerunt, sed non peregerunt: suspiciendi tamen sunt, et ritu deorum colendi. Quam venerationem praeceptoribus meis debeo, eandem illis praeceptoribus generis humani, a quibus tanti boni initia fluxerunt. Si consulem videro, aut praetorem, omnia, quibus honor haberi solet, faciam: equo desiliam, caput adaperiam, semita cedam. Quid ergo? Marcum Catonem vtrumque, et Laelium Sapientem, et Socratem cum Platone, et Zenonem, Cleanthemque, in animum meum sine dignatione summa recipiam? Ego vero illos veneror, et tantis nominibus semper assurgo. t)

CAPVT XV.

Modestia coniuncta cum doctrina.

Dicebat doctissimus idemque sapientissimus Socrates: Scire se nihil, praeter hoc ipsum, quod nihil sciret. a)

Quum venisset Plato ad ludos Olympicos, frequen. tissimum omnium in Graecia conuentum: Olympiae contubernium iniit cum ignotis hominibus, ignotus iis et ipse. Ita vero eos cepit ac sibi deuinxit, tum morum suauitate, 'tum sermonibus ab omni affectatione sapien

s) Vitruv. de archit. lib. 9. praef. §. 1-3. p. 235. sq. t) Sen. ep. 64, 8. sq. T. II. p. 284. sq. Ruhk. a) Diogen. Laërt. 2, 32.

[blocks in formation]

Bibliotheca ad publicum et priuatum vsum comparetur, non ad ostentationem.

1. Antiquissima, cuius ad nos memoria venerit, bibliotheca ea est, quam condidit apud Aegyptios rex Osymanthyas, et cuius in fronte inscripta erant haec verba, Jux ixrρsiov, hoc est, medica animi officina. a)

Libros Athenis disciplinarum liberalium publice ad legendum praebendos primus posuisse dicitur Pisistratus tyrannus: deinceps studiosius accuratiusque ipsi Athenienses auxerunt. Sed omnem illam postea librorum copiam Xerxes, Athenarum potitus, vrbe ipsa praeter ascem incensa, abstulit asportauitque in Persas. Hos porro libros vniuersos multis post tempestatibus Seleucus rex, qui Nicanor appellatus est, referendos Athenas curauit. Ingens postea numerus librorum in Aegypto a Ptolemaeis regibus vel conquisitus vel confectus est ad millia ferme voluminum septingenta. Sed ea omnia *) bello priore Alexandrino, dum diripitur ea ciuitas, non sponte, neque opera consulta, sed a militibus forte auxiliariis incensa sunt. b)

Bibliothecam instruxerat Ptolemaeus Philadelphus tum profanis libris, tum etiam sacris, petitis e Iudaea. Nam quum eius aures fama Hebraeae sapientiae tetigisset: misit Eleasaro, Iudaeorum summo Pontifici, dona multa, et epistolam, qua orabat, vt diuinos libros ad se mittendos curaret cum idoneis hominibus, a quibus in linguam Graecam ex Hebraea verterentur. Vt regis voluntati ac precibus satisfaceret Eleasarus, misit selectos e singulis tribubus senos viros seniores, vtriusque linguae peritissimos: a quibus facta est celeberrima illa sacrorum librorum interpretatio, quae septuaginta interpretum vocatur. Praeerat autem Ptolemaei bibliothecae vir factis et scriptis illustris, Demetrius Phalereus, quem Athenis pulsum rex benigne exceperat. c)

2. Romam primus librorum copiam aduexit Aemilius Paulus, Perse, Macedonum rege, deuicto, - cuius thesauros ne adspicere quidem dignatus est: libros vero filiis suis, quia erant literarum studiosissimi, con

*) Quadringenta millia librorum Alexandriae arsisse, auctor est Seneca de tranqu, animi c. 9, 4. T 1. p. 355. Ruhk.

a) Diodor. Sic. 1, 49. b) Gellius NN. AA. 6, 17. Gron. c) Joseph. Archaeol. 12, 2.

[ocr errors]

cessit. Deinde Lucullus e Pontica praeda plures congessit. d) Nam reges Attalici, magnis philologiae dulcedinibus inducti, quum egregiam bibliothecam Pergami ad communem delectationem instituissent: tunc item Ptolemaeus, infinito zelo cupiditatisque incitatus studio, non minoribus industriis ad eundem modum contenderat Alexandriae comparare. e).

Laudanda est Luculli studium librorum. Nam et multos et optimos conquisiuit, eosque liberaliter dedit aliis vtendos. Patebat ommibus bibliotheca, et in porticus ei adiectas, velut in Musarum deuersorium, veniebant maxime Graeci, tempusque ibi iucunde inter se traducebant, ab aliis curis liberi. Saepe cum iis versabatur Lucullus, et inter magnam doctorum virorum turbam ambulabat. f)

In Tusculano quum essem, vellemque e bibliotheca pueri Luculli quibusdam libris vti: veni in eius villam, vt eos ipse, vt solebam, inde promerem. Quo quum venissem: M. Catonem, quem ibi esse nescieram, vidi in bibliotheca sedentem, multis circumfusum Stoicorum libris. Erat enim, vt scis, in eo inexhausta auiditas legendi, nec satiari poterat: quippe qui ne reprehensionem quidem vulgi inanem reformidans, in ipsa curia soleret legere saepe, dum senatus cogeretur, nihil operae reipublicae detrahens: quo magis tum in summo otio maximaque copia quasi heluari libris, si hoc verbo in tam clara re vtendum est, videbatur. Tum ego Catoni: totam hanc copiam iam Lucullo nostro notam esse oportebit. Nam his libris eum malo, quam reliquo ornatu villae, delectari. Video equidem aetatem : sed tamen iam infici debet iis artibus, quas si, dum est tener, combiberit, ad maiora veniet paratior. g)

3. Quam studiosus comparandae ornandaeque bibliothecae ipse Cicero fuerit, patet ex multis eius epistolis ad Atticum.

Tu, velim, ea, quae nobis emisse et parasse scribis, des operam, vt quam primum habeamus: et velim cogites, id quod mihi pollicitus es, quemadmodum bibliothecam nobis conficere possis. Omnem spem delectationis nostrae, quam, quum in otium venerimus,

d) Isidor. Origg. 6, 5. et Plutarch. v. Aemil. T. 1. p. 270. Wech. e) Vitruu. de archit. lib. 7. praef. §. 4. p. 174. Schneid. Plutarch. v. Lucull. p. 519. g) Cic. Finn. 3, 2. Ern.

conserua.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

habere volumus, in tua humanitate positam habemus. h)Ego quotidie magis, quod mihi de forensi labore temporis datur, in iis studiis conquiesco. i) Libros tuos caue cuiquam tradas: nobis eos, quemadmodum scribis, Summum me eorum studium tenet, sicut odium iam ceterarum rerum. k) Bibliothecam tuam caue cuiquam despondeas, quamuis acrem amatorem inueneris: nam ego omnes meas vindemiolas eo reservo, vt illud subsidium senectuti parem. 7) Libros tuos conserua; et noli desperare, eos me meos facere posse. Quod si assequor, supero Crassum diuitiis, atque omnium vicos et prata contemno. m)

4. Studiorum, quae liberalissima impensa est, tamdiu rationem habebo, quamdiu modum. Quo mihi innumerabiles libros et bibliothecas, quarum dominus vix tota vita sua indices perlegit? Onerat discentem turba, non instruit: multoque satius est, paucis te auctoribus tradere, quam errare per multos. n) Nunc plerisque, ignaris etiam seruilium literarum, libri, non studiorum instrumenta, sed coenationum ornamenta sunt. Paretur itaque librorum quantum satis sit, nihil in apparatum. Honestius, inquis, in hos impensas, quam in Corinthia pictasque tabulas effuderim. Vitio sum est vbique, quod nimium est. Quid habes, cur ignoscas homini armarium cedro atque ebore captanti, corpora conquirenti aut ignotorum auctorum, aut improbatorum, et inter tot millia librorum oscitanti, cui voluminum suorum frontes maxime placent, titulique? Apud desidiosissimos ergo videbis, quidquid orationum historiarumque est, et tecto tenus exstructa loculamenIgnoscerem plane, si e studiorum nimia cupidine oriretur [bibliotheca]: nunc ista exquisita, et cum imaginibus suis descripta sacrorum opera ingeniorum in speciem et cultum parietum comparantur. o)

ta.

Indoctum, gloriantem bibliotheca, ridet Ausonius hoc epigrammate:

Emtis quod libris tibi bibliotheca referta est :
Doctum et Grammaticum te, Philomuse, putas?
Hoc generé et chordas, et plectra, et barbita conde:
Omnia mercatus, cras citharoedus eris. p)

h) 1. ep. 7. Ern. i) ib. ep. 20. extr. k) ib. ep. 11. extr. 1) ib. ep. 10. m) ib. ep. 4. extr. n) Seneca de Tranqu. animi c. 9, 4. T. 1. p. 354. sq. Rulik. o) ib. §. 5. sqq. p) ep. 44. Toll.

« PoprzedniaDalej »