Obrazy na stronie
PDF
ePub

magistratui vestis, et conuocanda classico concio est: procedam in tribunal, non furens, nec infestus, sed vultu legis: et illa solennia verba leni magis grauique, quam rabida voce concipiam, et agi iubebo non iratus, sed severus. z)

5. Cicero in egregia illa ad Quintum fratrem, Asiae propraetorem, epistola quaedam eum admonet, vt faciat: quaedam, quod iam fecerit, laudat: quae hic paucis verbis referentur.

Sint haec fundamenta dignitatis tuae: tua primum integritas et continentia: deinde omnium, qui tecum sunt, pudor: delectus in familiaritatibus, et prouincialium hominum et Graecorum, percautus et diligens: familiae grauis et constans disciplina. aa) Quid est autem negotii, continere eos, quibus praesis, si te ipse contineas? bb)

[ocr errors]

Sit summa in iure dicundo seueritas, dummodo ea ne varietur gratia, sed conseruetur aequabilis. cc)

-

Sed tamen parui refert, abs te ipso ius dici aequabiliter et diligenter, nisi idem ab iis fiet, quibus tu eius muneris aliquam partem concesseris. dd) Nequa-quam satis est, ipsum iustum esse et abstinentem: sed omnes ministros imperii tui tales praestare sociis et civibus et reipublicae debes. ee)

ff)

Constante fama celebratum est, tibi omnium, quibus praees, salutem, liberos, famam, fortunas esse carissimas: te pecuniae, te voluptati, te omnium rerum cupiditati, sic iam biennium resistere, vt in Asia, tam corruptrice prouincia, — nihil te ab summa integritate continentiaque deduxerit: non itineribus tuis perterreri homines, non sumtu exhauriri, non adventu commoueri: esse, quocunque veneris, et publice, et priuatim maximam laetitiam, quum vrbs custodem, non tyrannum, domus hospitem, non expilatorem recepisse videatur, gg). facillimos esse aditus ad te: patere aures tuas querelis omnium: nullius inopiam ac solitudinem, non modo illo populari accessu ac tribunali, sed ne dómo quidem et cubiculo esse exclusam; tuo toto denique imperio nihil acerbum esse, nihil crudele, atque omnia plena clementiae, mansuetudinis, humanitatis. hh)

z) Id. ib. §. 5. sq. p. 28. sq. aa) Cic. ad Q. Fr. 1. ep. 1, 6. bb) Id. ib. §. 2. cc) Id. ib. §.7. dd) Id. ib. §. 7. ee) Id. ib. §. 3. ff) Id. ib. §. 8. gg) Id. ib. §. 2. hh) Id. ib. §. 8.

CAPVT XLI.

Iudicis est, semper in caussis verum sequi. a)

1. Pythagoras dicebat, haec duo diuinitus hominibus data esse longe pulcherrima, veritatem amplecti, et aliis benefacere. Addebat, vtrumque cum deorum immortalium operibus comparari posse. b)

Thebis Aegyptiacis visebantur simulacra iudicum manibus carentium, et praesidis eorum oculos in terram versos habentis: quo significabatur, eos, qui ius dicerent, nec minis, nec conspectu reorum moueri oportere. c)

Quoniam magna aut bona, aut mala e iudiciis aut aequis, aut iniquis in publicam rem veniunt: Aegyptiis praecipua iudiciorum cura erat. Optimos e maioribus vrbibus viros triginta eligebant: qui consessus nec Areopagitis Atheniensium, nec senatui Lacedaemoniorum videtur fuisse postponendus. Hi vnum ex sese, iustitia maxime insignem, sibi praesidem optabant. Stipendium a rege omnibus dabatur ad victum et alias res necessarias. Quum ad iudicandum conuenissent: praeses collo suo torquem aureum circumdabat, e quo suspensa erat confecta ex pretiosissimis lapillis imago, quam Veritatem dicebant: et octo volumina, in quibus scriptae erant leges Aegyptiorum, proponebantur. Actor et reus non verbis, sed scripto tantum caussam agebant: et postquam res satis liquere iudicibus visa esset, ferebatur sententia: et praeses Veritatis imaginem conuertebat in alterum ligitatorum, qui caussa vicisset. Hoc modo cuncta iudicia peragere Aegyptiis solenne erat. Caussidicorum oratione multum caliginis iuri offundi arbitrabantur, et saepe fieri, vt oratorum artes, actionis praestigiac, lacrymae periclitantium iudicum aures, oculos, animos sic afficerent, vt veritatis rationem non haberent. d)

2. Athenis in senatum Areopagiticum neminem legi fas erat, nisi et honesto loco natum, et vitae probitate in primis spectatum. e)

Romanae se res sic habent. Senatus "Apelos máyos. Nihil constantius, nihil seuerius, nihil fortius. f) Athe

a) Cic. Off. 2, 14, 16. Heus. b) Aelian. V. H. 12, 59. c) Plutarch. Isid. T. 2. p. 355. Wech. d) Diod. Sic. 1. T. 1. p. 68. Rhod. e) Isocr. Arcop. p. 548. Wolf. f) Cic. ad Attic, 1. ep. 14. Ern.

thenis affectus mouere etiam per praeconem prohi-
bebatur orator. g) Ne reorum quoque miseran-
do adspectu iudices commouerentur, ipsa nocte,
nullis admotis luminibus, iudicia exercebantur. h)
Hi Areopagitae damnauerunt puerum coturnicum ocu-
los eruentem, iudicantes, id signum esse pernicio-
sissimae mentis, multisque malo futurae, si adoleuis-
set. i) Eiusdem vrbis sanctissimum consilium, Areo-
pagus, quid quisque Atheniensium ageret, aut quonam
quaestu sustentaretur, diligentissime inquirere solebat,
vt homines honestatem, vitae rationem memores red-
dendam esse, sequerentur. k)

3. Sisamnen, vnum e Persarum iudicibns, quod pecunia accepta cupide iudicasset, Cambyses rex morte plecti iussit: interemtoque detracta pelle contexit tribunal, in quo ille sederat: tum filium eius Otanen ibidem sedere iudicem iussit, admonitum, vt nunquam paternae culpae ac poenae obliuisceretur. 7) Seuerior postea Artaxerxes, Persarum rex, in quosdam malos iudices fuit. Nam viuis pelles detrahi iussit, iisque aliorum iudicum subsellia insterni, vt recens semper ante oculos haberent exemplum iustitiae non impune violatae. m)

4. Qui statuit aliquid, parte inaudita altera,

Aequum licet statuerit, haud aequus fuit. n) Quendam ex inimicis vocauerat in iudicium Aristides: et iudices, audita accusatione, confestim sententiam laturi videbantur de reo, quem audire abnuerent, notam omnibus accusatoris iustitiam ac fidem reueriti. Tum Aristides in medium processit, et vna cum reo supplex accidit ad pedes iudicum, orans, vt inimicus audiretur, et ex legibus cum eo ageretur. o)

au

Alexander primis regni annis, quum in capitalibus caussis iudex sederet, loquente accusatore, alteram rem admota manu occludebat. Interrogatus, cur id faceret, Illam, inquit, aurem reo integram seruo. p)

5. Neque contra rem publicam, neque contra ius iurandum ac fidem, amici caussa, vir bonus faciet; ne si iudex quidem erit de ipso amico. Ponit enim personam

g) Quintil. 6, 1, 7. Spald. h) Lucian. Hermot. T. 1. p. 553. Graeu. i) Quintil. 5, 9, 13. k) Valer. Max. 2, 6, 4. 1) Hem rodot. 5, 25. m) Diod. Sic. 15. T. 2. p. 534. Rhod. n) Seneca Med. v. 199. sq. Gron. o) Plutarch, v. Arist, T. 1. p. 320. Wech. p) Id. v. Alex. T. 1. p. 689.

X

[ocr errors]
[ocr errors]

amici, quum induit iudicis. Tantum dabit amicitiae, vt veram amici caussam esse malit: vt orandae litis tem

[ocr errors]

pus, quoad per leges liceat, accommodet. q) Itaque praeclarum a maioribus accepimus morem rogandi iudicis, si eum teneremus, quae salua fide facere possit. r)

sed

Est sapientis iudicis, cogitare, tantum sibi a populo Romano esse permissum, quantum commissun et creditum sit: et non solum sibi potestatem datami, verum etiam fidem habitam esse, meminisse: posse, quem oderit, absoluere: quem non oderit, condemnare: et semper, non quid ipse velit, quid lex et religio cogat, cogitare: animaduertere, qua lege reus citetur, de quo reo cognoscat, quae res in quaestione versetur. Cum haec sunt videnda, tum vero illud est hominis magni, iudices, atque sapientis, quum illam iudicandi caussa tabellam sumserit, non se putare esse solum, neque sibi, quodcunque concupierit, licere: sed habere in consilio legem, religionem, aequitatem, fidem: libidinem autem, odium, inuidiam, metum, cupiditatesque omnes amouere: maximique aestimare conscientiam mentis suae, quam ab diis immortalibus accepimus, quae a nobis diuelli non potest: quae si optimcrum consiliorum atque factorum testis in omni vita nobis erit, sine vllo metu, et summa cum honestate viuemus. s)

6. Lacedaemonium Chilonem, vnum ex illo inclito numero sapientium, scriptum est in libris eorum, qui vitas resque gestas clarorum hominum memoriae mandauerunt, quum die vitae suae postremo eum inibi mors occuparet, ad circumstantes amicos sic loquutum: Dicta mea, inquit, factaque in aetate longa pleraque omnia fuisse non poenitenda, forsitan vos etiam sciatis. Ego certe in hoc quidem tempore non fallo me, nihil esse quicquam commissum a me, cuius memoria re aliquid pariat aegritudinis: nisi profecto illud vnum sit, quod rectene an perperam fecerim, nondum mihi plane liquet. Super amici capite iudex cum duobus aliis fui. Lex ita fuit, vti eum hominem condemnari necesse esset. Aut amicus igitur capitali perdendus, aut adhibenda fraus legi fuit. meo ad casum tam ancipitem medendum consultanti visum est id, quod feci, prae hoc, quod erant alia, to

Multa cum animo

q) Cic. Off. 3, 10, 10, sq. r) Id. ib. §. 13. s) Id. pro Cluent. c. 58. Ern.

leratu facilius. Tacitus ad condemnandum sententiam tuli: his, qui simul iudicabant, vt absoluerent, persuasi. Sic mihi et iudicis et amici officium in re tanta saluum fuit. Sed hanc capio ex eo facto molestiam, quod metuo, ne a perfidia et culpa non abhorreat, in eadem re, eodemque tempore, inque communi negotio, quod mihi optimum factu duxerim, diuersum eius aliis suasisse. Hic autem Chilo, praestabilis homo sapientia, quonam vsque debuerit contra legem contraque ius pro amico progredi, dubitauit: eaque res in fine quoque vitae ipso animum eius anxit. t)

7. Antigoni regis frater, Marsyas, litem habebat, postulabatque ab eo, vt domi fieret caussae cognitio: Melius quidem, inquit Antigonus, in foro, et omnibus audientibus, res agetur, si nihil iniuste facere in animo est. u)

Philippum regem rogabat Harpalus, qui gratia plurimum valebat apud eum, vt propinquus et familiaris suus, Crates, accusatus iniuriarum, multam quidem solueret, sed non damnaretur publico iudicio, ne inimicorum aliorumque hominum maledictis pateret. Cui Philippus: Satius est, ipsum propter culpam, quam nos propter illum male audire. x)

Quum litis inter duos priuatos iudex esset Aristides, et alter conciliandae sibi iudicis beniuolentiae caussa diceret, aduersarium multa in Aristidem iniuriose fecisse: Quin tu potius, inquit, bone vir, si quid ille te laesit, eloquere. Tibi enim nunc, non mihi iudex sum. y)

CAPVT XLII.

Ciues magistratibus pareant, magistratus legibus.

1. Princeps lex et vltima mens est omnia ratione aut cogentis aut vetantis dei: ex qua illa lex, quam dii humano generi dederunt, recte est laudata. Est enim ratio mensque sapientis ad iubendum et ad deterrendum idonea. a)

Constat profecto ad salutem ciuium, ciuitatumque incolumitatem, vitamque hominum quietam et beatam, inuentas esse leges: eosque, qui primum eiusmodi sci

X 2

t) Gellius NN. AA. 1, 3. Gron. u) Plutarch. Apophth. T. 2. p. 182. Wech. x) Id. ib. p. 179. y) Id. v. Arist. T. 1. p. 320. a) Cic. Legg. 2, 4. Goer.

« PoprzedniaDalej »