Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

bantur. Quo minus igitur honoris erat poëtis, eo minora studia fuerunt: seroque a nostris poëtae vel cogniti, vel recepti. 7)

CAPVT XXXVI.

Famae consulendum est.

Nobis quum a natura constantiae, moderationis, temperantiae, verecundiae partes datae sint: quumque eadem natura doceat non negligere, quem ad modum nos aduersus homines geramus: a) est hominis ingenui, et liberaliter educati, velle bene audire a parentibus, a propinquis, a bonis etiam viris: b) - vt non solum arrogantis est, sed etiam omnino dissoluti, negligere, quid de se quisque sentiat. Vt enim pulchritudo corporis apta compositione membrorum mouet oculos, et delectat hoc ipso, quod inter se omnes partes cum quodam lepore consentiunt: sic hoc decorum, quod elucet in vita, mouet approbationem eorum, quibuscum viuitur, ordine, et constantia, et moderatione dictorum omnium atque factorum. Adhibenda est igitur quaedam reuerentia aduersus homines, et optimi cuiusque, et reliquorum. c)

Si cupis bene audire, disce bene dicere, et recte agere. Sic enim perfrueris bona fama. d)

Praeclare Socrates hanc viam ad gloriam proximam et quasi compendiariam dicebat esse, si quis id ageret, vt, qualis haberi vellet, talis esset. Quod ci qui simulatione, et inani ostentatione, et ficto non modo sermone, sed etiam vultu, stabilem se gloriam consequi posse rentur, vehementer errant. Vera gloria radices agit, atque etiam propagatur: ficta omnia celeriter, tamquam flosculi, decidunt, nec simulatum potest quidquam esse diuturnum. e)

Semper visum est gloriosum Tiberio, quod esset tutissimum; et ante conscientiae quam famae consultum. f)

1) Cic. Tusc. I, 2.

e) Cic.

a) Cic. Off. 1, 28, 4. Hens. b) Id. Finn. 3, 17. Ern. c) Id. Off. 1. c. §. 5. sq. d) Stob. Ecl. c. 1. p. 5. Gesn. tert. Off. 2, 12, 8. sqq. f) Vell. Pat. 2, 115, 5. Ruhnk.

CAPVT XXXVII.

Viue, vt in publico.

1. Tunc felicem te esse iudica, quum poteris in publico viuere, quum te parietes tui tegent, non abscondent: quos plerumque circumdatos nobis iudicamus, non vt tutius viuamus, sed vt peccemus occultius. Rem dicam, ex qua mores aestimes nostros: vix quenquam inuenies, qui possit aperto ostio viuere. Ianitores conscientia nostra, non superbia opposuit. Sic viuimus, vt deprehendi sit, subito adspici. Quid autem potest recondere se, et oculos hominum auresque vitare? Bona conscientia turbam aduocat, mala etiam in solitudine anxia atque solicita est. Si honesta sunt, quae facis, omnes sciant: si turpia, quid refert, neminem scire, quum tu scias? O te miseruin, si contemnis hunc testem! a)

Iulii Drusi, tribuni plebis, aedes pluribus ex partibus patebant vicinorum prospectui. Hoc incommodum faber, si quinque talenta ei darentur, se correcturum pollicebatur, effecturumque, ne pars vlla esset obnoxia prospectui. Tum Drusus: Decem, inquit, dabo, si talem reddas domum meam, vt non vicini tantum, sed omnes etiam ciues videre possint, quomodo in ea vivam. b)

[ocr errors]

2. Magna vis est conscientiae, et magna in vtramque partem: vt neque timeant, qui nihil commiserint; et poenam semper ante oculos versari putent, qui peccarint. c)

Nunquam secura est praua conscientia. d)

[ocr errors]

Tuta scelera esse possunt: secura non possunt. Prima et maxima peccantium est poena, peccasse: nec vllum scelus, licet illud fortuna exornet muneribus suis, licet tueatur ac vindicet, impunitum est: quoniam sceleris in scelere supplicium est. Mala facinora conscientia flagellantur. - Proprium est nocentium, trepidare. Bona conscientia prodire vult et conspici: ipsas nequitia tenebras timet. e)

Hanc Catilinae et Iugurthae post patrata flagitia et facinora imaginem expressit Sallustius.

a) Seneca ep. 45, 2. sqq. T. 2. p. 184. sq. Ruhk. b) Plutarch. pol. praec. T. 2. p. 8oo. Wech. c) Cic. pro Milone c. 23. Ern. d) P. Syrus v. 314. Fab. e) Seneca ep. 97, 11. sqq. T. 5. p. 246. sq.

Catilinae animus impurus, dIs hominibusque infestus, neque vigiliis, neque quietibus sedari poterat. Ita conscientia mentem excitam vastabat! Igitur color ei exsanguis, foedi oculi, citus modo, modo tardus incessus: prorsus in facie vultuque vecordia inerat. f)

Neque post id locorum Iugurthae dies aut nox vlla quieta fuere: neque loco, neque mortali cuiquam aut tempori satis credere: ciues, hostes iuxta metuere: circumspectare omnia,' et omni strepitu pauescere: alio atque alio loco, saepe contra decus regium, noctu requiescere: interdum somno excitus, arreptis armis, tumultum facere. Ita formidine, quasi vecordia, exagitari. g)

3. Adeo facinora atque flagitia sua ipsi quoque [Tiberio] in supplicium verterant. Neque frustra praestantissimus sapientiae firmare solitus est, si recludantur tyrannorum mentes, posse adspici laniatus et ictus; quando, vt corpora verberibus, ita saeuitia, libidine, malis consultis, animus dilaceretur. Quippe Tiberium non fortuna, non solitudines protegebant, quin tormenta pectoris suasque ipse poenas fateretur. h)

Dionysius maior, Siciliae tyrannus, ipse indicauit, quam esset beatus. Nam quum quidam ex eius assentatoribus, Damocles, commemoraret in sermone copias eius, opes, maiestatem dominatus, rerum abundantiam, magnificentiam aedium regiarum, negaretque, vmquam beatiorem quemquam fuisse: Visne igitur, inquit, Damocle, quoniam haec te vita delectat, ipse eandem degustare, et fortunam experiri meam? Quum se ille cupere dixisset, collocari iussit hominem in aureo lecto, strato pulcherrimo textili stragulo, magnificis operibus picto; abacosque compluris ornauit argento auroque caelato. Tum ad mensam eximia forma pueros delectos iussit consistere, eosque, nutum illius intuentis diligenter, ministrare. Aderant vnguenta, coronae: incendebantur odores: mensae conquisitissimis epulis exstruebantur. Fortunatus sibi Damocles videbatur. In hoc medio apparatu fulgentem gladium, e lacunari seta equina aptum, demitti iussit, vt impenderet illius beati ceruicibus. Itaque nec pulchros illos ministratores adspiciebat, nec plenum artis argentum; nec manum porrigebat in mensam: iam ipsae defluebant coronae: denique exorauit tyrannum, yt abire liceret, quod iam bea

f) Sallust Catil. c. 15, 4. sq. Cort. g) Id. Iug. c. 72, 2. h) Tacit. Annal. 6, 6. Oberl.

tus nollet esse. Satisne videtur declarasse Dionysius nihil esse ei beatum, cui semper aliqui terror impendeat? i)

[ocr errors]

CAPVT XXXVIII.

Vitae genus eligere difficillima res est.

1. In primis constituendum est, quos nos, et quales esse velimus, et in quo genere vitae: quae deliberatio est omnium difficillima. Ineunte enim adolescentia, quum est maxima imbecillitas consilii, tum id sibi quisque genus aetatis degendae constituit, quod maxime adamauit. Itaque ante implicatur aliquo certo genere cursuque viuendi, quam potuit, quod optimum esset, iudicare. a) Plerumque parentium praeceptis imbuti, ad eorum consuetudinem moremque deducimur. Alii multitudinis iudicio feruntur, quaeque maiori parti pulcherrima videntur, ea maxime optant. Non nulli tamen siue felicitate quadam, siue bonitate naturae, siue parentium disciplina, rectam vitae secuti sunt viam. b)

[ocr errors]
[ocr errors]

vt

2. In constituendo genere vitae potissimum habenda est ratio naturae nostrae, modo non vitiosae, constare in vitae perpetuitate possimus nobismet ipsis, nec in vllo officio claudicare: c) deinde fortunae. Suum igitur quisque noscat ingenium, acremque se et bonorum, et vitiorum suorum iudicem praebeat. d) Ad quas res aptissimi erimus, in iis potissimum elaborabimus. Sin aliquando necessitas nos ad ea detruserit, quae nostri ingenii non erunt, omnis adhibenda erit cura, meditatio, diligentia, vt ea, si non decore, at quam minime indecore facere possimus. e)

[ocr errors]

Si natura non feret, vt quis maiorum studia atque instituta sequatur: si non poterit siue caussas defensitare, siue populum concionibus tenere, siue bella gerere: illa tamen praestare debebit, quae erunt in ipsius potestate, iustitiam, fidem, liberalitatem, modestiam, temperantiam, quo minus ab eo id, quod desit, requiratur. f)

i) Cic. Tusc. 5, 21. Wolf.
a) Cic. Off. 1, 32, 8. sq. Heus.
c. 33, 3. d) Id. ib. c. 31, 10.

33, 12.

b) Id. ib. §. 12. sq. c) Id. ib. e) Id. ib. §. 12. f) Id. ib. c.

CAPVT XXXIX.

Magistratus non suis, sed ciuium commodis
consulat.

1. Magistratus haec est vis, vt praesit, praescribatque recta et vtilia, et coniuncta cum legibus: (vt enim magistratibus leges, ita populo praesunt magistratus :). vereque dicitur, magistratum legem esse loquentem; legem autem, mutum magistratum. a)

[ocr errors]

Magistratibus opus est: sine quorum prudentia ac diligentia esse ciuitas non potest. Nec vero solum, vt obtemperent obediantque magistratibus sed etiam [ciues], vt eos colant diligantque, praescribimus, vt Charondas in suis facit legibus. Noster vero Plato Titanum e genere statuit eos, qui, vt illi celestibus, sic hi aduersentur magistratibus. b)

Qui modeste paret, videtur, qui aliquando imperet, dignus esse. c)

Alexander Seuerus, vbi aliquos voluisset vel rectores prouinciis dare, vel praepositos facere, vel procuratores, id est, rationales, ordinare: nomina eorum proponebat, hortans populum, vt, si quis quid haberet criminis, probaret manifestis rebus: si non probasset, subiret poenam capitis: dicebatque, graue esse, quum id Christiani et Iudaei facerent in praedicandis sacerdotibus, qui ordinandi sunt, non fieri in prouinciarum rectoribus, quibus et fortunae hominum committerentur, et capita. d)

quibus

[ocr errors]

L

2. Qui rei publicae praefuturi sunt, duo Platonis praecepta teneant: vnum, vt vtilitatem ciuium sic tue-' antur, vt, quaecumque agunt, ad eam referant," obliti commodorum suorum: alterum, vt totum corpus rei publicae curent, ne, dum partem aliquam tuentur, reliquas deserant. Vt enim tutela, sic procuratio rei publicae ad vtilitatem eorum, qui commissi sunt, non ad eorum, quibus commissa est, gerenda est. e)

Mihi quidem videntur huc omnia esse referenda iis, qui praesunt aliis, vt ii, qui erunt eorum in imperio, sint quam beatissimi. Est autem non modo eius, qui sociis et ciuibus, sed etiam eius, qui servis, qui mutis pecudibus praesit, eorum, quibus

[ocr errors]

и

a) Cic. Legg. 3, 1. Goer. b) Id. ib. c. 2. c) Id. ib. di Lamprid. Alex. Seu. c. 45. Obrecht. e) Cic. Off, 1, 25, 1. sq, Heus.

« PoprzedniaDalej »