Obrazy na stronie
PDF
ePub

Nouissime succumbit. Tum victor sophus:
Cito rumpes arcum, semper si tensum habueris:
At si laxaris, quum voles, erit vtilis.
Sic ludus animo debet aliquando dari,

Ad cogitandum melior vt redeat tibi. g)

3. Danda est remissio animis: meliores acrioresque requieti surgent. Vt fertilibus agris non est impcrandum: cito enim exhauriet illos nunquam intermissa fecunditas: ita animorum impetus assiduus labor frangit. h)

Vires recipient paulum resoluti et remissi. Nascitur ex assiduitate laborum animorum hebetatio quaedam et languor: nec ad hoc tanta hominum cupiditas tenderet, nisi naturalem quandam voluptatem haberet lusus iocusque, quorum frequens vsus omne animis pondus omnemque vim eripiet. Nam et somnus refectioni nécessarius est: hunc tamen si per diem noctemque continues, mors erit. Multum interest, remittas aliquid, an soluas. i) Indulgendum est animo: dandumque subinde otium, quod alimenti ac virium loco sit. k)

4. Quum relaxare animos et dare se iucunditati volent, caueant intemperantiam, meminerint verecundiae: 1) sine qua nihil rectum esse potest, nihil honestum: m) quod erit facilius, si in eiusmodi quidem rebus maiores natu interesse velint. n) Ipsa quippe seniorum, sicut magistratuum, praesentia ante oculos posita verum pudorem et liberalem timorem animis solet iniicere. o)

Prodest sine dubio, custodem sibi imposuisse, et habere, quem respicias, quem interesse cogitationibus tuis iudices. Omnia nobis mala solitudo persuadet. Quum iam profeceris tantum, vt sit tibi etiam tui reverentia, licebit dimittas paedagogum: interim te aliquorum auctoritate custodi. p)

Verba quis auderet coram sene digna rubore
Dicere? q)

Hinc Persae, qui in liberorum institutione plurimum studii ac diligentiae ponerent, lectos e senioribus

g) Phaedrus 5. fab. 14. Burm. h) Seneca de tranqu. an. c. 15, 11. T. 1. p. 375. i) Id. ib. §. 11. sq. p. 575. h) Id. ib. §. 14. p. 376. 1) Cic. Off. 1, 34, 4. Heus. m) Id. ib. c. 41, 11. n) Id. ib. c. 34, 4. o) Aristotel. Polit. 7, 12. p) Seneca epist. 25, 4. sq. T. 2, p. 121. q) Ouid. Fast. 5, 69. sq. Burm.

[ocr errors]

viros iis praeficiebant: r) — et Lacedaemonii omnibus suorum ludis maiores natu iubebant interesse. 8)

CAPVT XXXII.

In ludo ac ioco modus est retinendus.

1. Interrogatus Socrates, quaenam iuuenum virtus esset, respondit: Ne quid nimis. a)

Ludendi est quidam modus retinendus: vt, ne mimis omnia profundamus, elatique voluptate in aliquam turpitudinem delabamur. b)

Appetitus omnes contrahendi sedandique sunt, excitandaque animaduersio et diligentia, vt ne quid temere ac fortuitu, inconsiderate negligenterque agamus. Neque enim ita generati a natura sumus, vt ad ludum et ad iocum facti esse videamur: ad seueritatem potius, et ad quaedam studia grauiora atque maiora. c)

Ludo autem et ioco vti illo quidem licet: sed sicut somno et quietibus ceteris, tum, quum grauibus seriisque rebus satisfecerimus. d)

2. Ipsum genus iocandi non profusum, nec immodestum, sed ingenuum et facetum esse debet. Vt enim pueris non omnem ludendi licentiam damus, sed eam, quae ab honestis actionibus non sit aliena: sic in ipso ioco aliquod probi ingenii lumen eluceat. e)

Duplex omnino est iocandi genus: vnum illiberale, petulans, flagitiosum, obscenum; alterum elegans, vrbanum, ingeniosum, facetum. Quo genere non modo Plautus noster, et Atticorum antiqua comoedia, sed etiam philosophorum Socraticorum libri referti sunt; multaque multorum facete dicta. ƒ)

Facilis est distinctio ingenui et illiberalis ioci. Alter est, si tempore fit, remisso homine dignus; alter ne libero quidem, si rerum turpitudo adhibetur, aut verborum obscenitas. g)

Persae, quaecunque factu turpia essent, eadem etiam dictu turpia censebant. Itaque nihil dicere licebat, quod non facere fas esset. h)

r) Xenoph. Cyrop. 1, 2, 5. s) Plutarch. v. Lycurg. T. 1. p. 50. Wech.

a) Diogen. Laërt. 2, 32. b) Cic. Off. 1, 29, 13. Heus. c) Id. ib. §. 5. sq. d) Id. ib. §. 7. e) Id. ib. §. 8. sq. f) Id. ib. §. 10. sq. g) Id, ib. §. 12. h) Herodot. 1, 138.

Quod facere turpe est, dicere ne honestum puta. i) 3. locis est, tanquam sale, parce vtendum. ) Vitandum est, ne aut scurrilis iocus sit, aut mimicus. 7)

Laedere nunquam velimus, longeque absit propositum illud, potius amicum, quam dictum, perdendi. m) Aduersus miseros inhumanus est iocus. n)

[ocr errors]

Ea, quae dicit vir bonus, omnia salua dignitate ac verecundia dicet. Nimium enim risus pretium est, si probitatis impendio constat. o)

Longe recedendum est ab omni obscenitate et verborum et sensuum. Quaedam satius est caussae detrimento tacere, quam verecundiae dicere. p)

CAPVT XXXIII.

Est, cui magno constiterit dicterium.

1. Tiberius scurram, qui, praetereunte funere, clare mortuo mandarat, vt nuntiaret Augusto, nondum reddi legata, quae plebi reliquisset, attractum ad se, recipere debitum, ducique ad supplicium imperauit,`et patri suo verum referre. a)

et

Longe alio in dicaces animo antea fuerat Tiberius. Nam aduersus conuicia malosque rumores, famosa de se ac suis carmina, firmus ac patiens subinde iactabat, in ciuitate libera linguam mentemque liberas esse debere. Et quondam, Senatu cognitionem de eiusmodi criminibus ac reis flagitante: Non tantum, inquit, otii habemus, vt implicare nos pluribus negotiis debea

mus.

Si hanc fenestram aperueritis, nihil aliud agi sinetis: omnium inimicitiae hoc praetextu ad nos deferentur. Extat et sermo eius in Senatu perciuilis: Siquidem locutus aliter fuerit, dabo operam, vt rationem factorum meorum dictorumque reddam: si perseueraverit, inuicem eum odero, b)

2. Oculorum orbitas non sine excitatione commotionis obiicitur. Quippe Antigonus rex Theocritum Chium, de quo iurauerat, quod ei parsurus esset, occi

i) P. Syrus v. 323 Fab. k) Dio apud Stob. Ecl. 34. p. 215. Gesn. tert. 1) Cic. de Orat. 2, 59. Ern. m) Quinctil. 6, 3, 28. Spald. n) Id. ib. §. 33. o) Id. ib. §. 35. p) Seneca Contr. 1. 2. decl. 2. T. 3. p. 404. Gron.

Sueton. Tiber, c. 57. Wolf. b) Id. ib. c. 28.

dit propter scomma ab eodem de se dictum. Quum enim, quasi puniendus, ad Antigonum raperetur, solantibus eum amicis, ac spem pollicentibus, quod omnimode clementiam regis experturus esset, quum ad oculos eius venisset: respondit, Ergo impossibilem mihi dicitis spem salutis. Erat autem Antigonus vno orbatus-oculo, et importuna vrbanitas maledicacem luce priuauit. c)

3. Tachos, Aegyptiorum rex, factus est ex rege privatus, quod Agesilaum, Lacedaemoniorum regem, dicto salso petiisset, quo tempore ad se venerat belli adiutor futurus. Quoniam enim Agesilaus breui corporis statura erat, hoc ex Aesopi fabulis memorauit Tachos:

Mons parturibat, gemitus immanes ciens:
Eratque in terris maxima exspectatio.

At ille murem peperit. [Phaedr. 4. fab. 22. Burm.] Quae quum audisset Agesilaus: ira percitus, Videbor, inquit, tibi aliquando etiam leo. Postea regno spoliatus Tachos ad Persas fugere coactus est. d)

Scipionem Nasicam, quum aedilitatem curulem adolescens peteret, repulsam passum esse, supra *) retulimus, quod ciuem, cuius manus erat rustico labore durata, interrogasset, an manibus solitus esset ambulare. e) Plerumque stulti, risum dum captant leuem, Graui destringunt alios contumelia, Et sibi nociuum concitant periculum. f)

CAPVT XXXIV.

Facete dicta et facta.

1. Nasica quum ad poëtam Ennium venisset, eique, ab ostio quaerenti Ennium, ancilla dixisset, domi non esse: Nasica sensit, illam domini iussu dixisse, et illum intus esse. Paucis post diebus quum ad Nasicam venisset Ennius, et eum a ianua quaereret: exclamat Nasica, se domi non esse. Tum Ennius, Quid? ego non cognosco vocem, inquit, tuam? Hic Nasica, Homo es impudens: ego, quum te quaererem, ancillae tuae credidi, te domi non esse: tu mihi non credis ipsi? a)

*) Cap. 15, 4.

c) Macrob. Sat. 7, 3. Gron. d) Athen. 14, 1. p. 616. D. Casaub. e) Valer. Max. 7, 5, 2. f) Phaedr. 1. fab. 29. Burm. a) Cic. de Orat. 2, 68. Ern.

Ille Siculus, cui praetor Scipio patronum caussae dabat hospitem suum, hominem nobilem, sed admodum stultum: Quaeso, inquit, praetor, aduersario meo da istum patronum: deinde mihi neminem dederis. b)

Patrono malo, quum vocem in dicendo obtudisset, suadebat Granius, vt mulsum frigidum biberet, simulac domum redisset. Perdam, inquit, vocem, si id fecero. Melius est, inquit, quam reum. c)

Crassus apud M. Perpernam iudicem pro Aculeone quum diceret, aderat contra Aculeonem Gratidiano L. Aelius Lamia deformis: qui quum interpellaret odiose, Audiamus, inquit, pulcellum puerum, Crassus. Quum esset arrisum: Non potui mihi, inquit Lamia, formam ipse fingere: ingenium potui. Tum hic, Audiamus, inquit, disertum. d)

9. Orator malus quum in epilogo misericordiam se mouisse putaret: postquam assedit, rogauit Catulum, videreturne misericordiam mouisse. Ac magnam quidem, inquit: neminem enim puto esse tam durum, cui non oratio tua miseranda visā sit. e)

Poëmatis scribendis operam dabat Siciliae tyrannus Dionysius: f) et quoniam in hoc genere, nescio quo pacto, magis, quam in aliis, suum cuique pulchrum est, et adhuc neminem cognoui poëtam,- qui sibi non optimus videretur: g) — magis ob carmina, quam propter res bello bene gestas sese iactabat. Arcessiuerat ad se, et praecipuo honore habebat, quoscunque vsquam arte

poëtica nobiles esse audisset, eorumque iudiciis poëmata sua permittebat. At illi, ne regis beniuolentiam et munera amitterent, quae scripsisset, omnia probabant ac laudabant. Erat inter eos Philoxenus, celeberrimus poëta dithyrambicus: qui vnus adulari nescius, quum aliquando inepta a Dionysio recitata carmina audiuisset, de iis, quid sentiret, libere aperuit. Qua libertate of fensus rex poëta, reprehensorem suum a satellitibus. abripi et in latomias, qui publicus carcer erat, detrudi iussit. Sed postridie ab amicis, Philoxeno veniam dari postulantibus, exoratus rursus ad epulas eum adhibuit. Carmina sua, vt solebat, ipse mirum in modum extulit: et de quibusdam versibus, quos omnium optimos existimaret, sententiam Philoxeni exquisiuit. Ille nulla ad

b) Id. ib. c. 69. c) Id. ib. c. 70. d) Id. ib. c. 65. e) Id. ib. c. 69. f) Diod. Sic. 15. T. 2. p. 331. Rhod. g) Cic. Tusc. 5, 22. Wolf.

« PoprzedniaDalej »