Obrazy na stronie
PDF
ePub

fortuita: d) et cogunt nos confiteri, inesse aliquem non solum habitatorem in hac caelesti ac diuina domo, sed etiam rectorem, et moderatorem, et tamquam architectum tanti operis, tantique muneris. e)

2. Vt si quis in domum aliquam, aut in gymnasium, aut in forum venerit: quum videat omnium re rum rationem, modum, disciplinam, non possit ea sine caussa fieri iudicare, sed esse aliquem intelligat, qui praesit, et cui pareatur: multo magis in tantis motionibus, tantisque vicissitudinibus, tam multarum rerum atque tantarum ordinibus, in quibus nihil vmquam immenså et infinita vetustas mentita sit, statuat necesse est, ab aliqua mente tantos naturae motus gubernari. f)

[merged small][ocr errors]

Natura dei est optima et praestantissima. a)

1. Opiniones veterum philosophorum de natura dei fuerunt variae atque inter se dissidentes; quas longum ac difficile esset dinumerare. Natura duce intelligebant, deum esse, sed non conueniebat inter illos, quid deus esset. b) Itaque quum tyrannus Hiero quaesiuisset de Simonide, poëta non solum suaui, verum etiam docto sapientique, quid deus esset, deliberandi sibi vnum diem postulauit. Quum idem ex eo postridie quaereret, biduum petiuit. Quum saepius duplicaret numerum dierum, admiransque Hiero requireret, cur ita faceret: Quia, quanto, inquit, diutius considero, tanto mihi res videtur obscurior. c)

2. Egregie Aristoteles ait, nunquam nos verecundio. res esse debere, quam quum de diis agitur. Si intramus templa compositi, si ad sacrificium accessuri vultum submittimus, togam adducimus, si in omne argumentum modestiae fingimur: quanto hoc magis facere debemus, quum de sideribus, de stellis, de deorum natura ́ disputamus, ne quid temere, ne quid impudenter, aut ignorantes affirmemus, aut scientes mentiamur? d)

3. Nec vero deus ipse, qui intelligitur a nobis, alio modo intelligi potest, nisi mens soluta quaedam et libera, segregata ab omni concretione mortali, omniaque

A 3

d) Cic. N. DD. 2, 5. Ern. e) İd. ibid. c. 55. f) İd. ibid. c. 5. a) Cie. N. DD. 1, 43. Ern. b) Id. ibid. 19 1. S. c) Id. ibid, c. 22. d) Sen. Nat. Qu. 7, 30, 1. T. V. p. 414. Ruhk.

sentiens et mouens, ipsaque pracdita motu sempi. terno. e)

[ocr errors]

Quid interest inter naturam dei et nostram? Nostri melior pars animus est: in illo nulla pars extra animum Totus ratio est. f) Neque enim omnia deus homini fecit. Quota pars operis tanti nobis committitur? Ipse qui ea tractat, qui condidit, qui totum hoc fundauit, deditque circa se, maiorque est pars operis sui, ac melior, effugit oculos, cogitatione visendus est. g)

4. Nos deum, nisi sempiternum, intelligere qui possumus? h) Quae enim nobis natura informationem deorum ipsorum dedit, eadem insculpsit in mentibus, vt eos aeternos et beatos haberemus. i) Thales interrogatus, quid esset deus, Quod, inquit, caret initio et, fine. k)

[ocr errors]

5. Nihil est, quod deus efficere non possit, et quidem sine labore vllo. Vt enim hominum membra nulla contentione, mente ipsa ac voluntate mouentur: sic numine deorum omnia fingi, moueri, mutarique possunt. 7)

6. Quocunque te flexeris, ibi illum (deum) videbis occurrentem tibi. Nihil ab illo vacat: opus suum ipse implet. m)

7. Commoda, quibus vtimur, lucemque, qua fruimur, spiritumque, quem ducimus, ab eo (love) nobis dari atque impertiri videmus. n)

Dii tot munera sine intermissione diebus ac noctibus fundunt. o) Illorum beneficia nunc vltro offeruntur, nunc orantibus dantur. p) Quis est autem tam miser, tam neglectus, quis tain duro fato, et in poenam genitus, vt non tantam deorum munificentiam senserit? Ipsos illos complorantes sortem suam, et querulos circumspice. Inuenies non ex toto beneficiorum coelestium expertes: neminem esse, ad quem non aliquid ex illo benignissimo fonte manauerit. q)

e) Cic. Tusc. 1, 27. Wolf. f) Sen. ibid. praefat. 12. s. p. 12. g) Id. ibid. 7, 30, 3. p. 415. h) Cic. N. DD. 1, 10. i) Id. ibid. c. 17. k) Diog. Laërt. 1, 36. 1) Cic. N. DD. 3, 59.. m) Sen. de benef. 4, 8, 2. T. IV. p. 151. ́ ́n) Cic. pro Rosc. Am. c. 45. Ern. o) Sen. de benef. 4, 3, 2. T. IV. p. 142. p). Id. Ibid. 4, 4, 2. p. 144. q) Id. ibid. §. 5.

CAPVT IV.

Deus regit ac videt cuncta.

1. Deorum prouidentia mundus administratur, iidemque consulunt rebus humanis, nec solum vniuersis, verum etiam singulis. a)

Sit hoc a principio persuasum ciuibus, dominos esse omnium rerum ac moderatores deos, eaque, quae gerantur, eorum geri iudicio ac numine, eosdemque optime de genere hominum mereri, et, qualis quisque sit, quid agat, quid in se admittat, qua mente, qua pietate, colat religiones, intueri: piorumque et impiorum habere rationem. His enim rebus imbutae mentes haud sane abhorrebunt ab vtili et a vera sententia. b) Vtiles esse autem opiniones has, quis neget, quum intelligat, quam multa firmentur iureiurando, quantae salutis sint foederum religiones, quam multos diuini supplicii metus a scelere reuocarit. c)

2. Nec lucrari se quisquam putet, si delicti conscium non habebit. Scit enim ille omnia, in cuius conspectu viuimus: nec, si vniuersos homines celare possumus, deum possumus, cui nihil absconditum, nihil potest esse secretum. Seneca Exhortationes suas mirabili sententia terminauit. Magnum, inquit, nescio quid, maiusque, quam cogitari potest, numen est, cui viuendo operam damus. Huic nos adprobemus. Nam nihil prodest inclusam esse conscientiam: patemus deo. d)

Sic certe viuendum est, tamquam in conspectu vivamus: sic cogitandum, tamquani aliquis in pectus intimum inspicere possit: et potest. Quid enim prodest ab homine aliquid esse secretum? nihil deo clusum est. Interest animis nostris, et cogitationibus mediis interuenit. Sic interuenit, dico, tamquam aliquando discedat. e)

Qui deum cuncta inspicere crediderit, neque clanculum, neque aperte peccabit. f)

3. Mirifice etiam Thales. Nam interrogatus, an facta hominum deos fallerent: Nec cogitata, inquit. Vt non solum manus, sed etiam mentes puras habere vellemus; quum secretis cogitationibus nostris coeleste nu

a) Cic. de divin. 1, 51. extr. Hotting. b) Cic. Legg. 2, 7. Goer. c) Id. ibid. c. extr. d) Lactant. Inst. 6, 24, 11. 3. Bün. e) Sen. ep. 83. in. T. III. p. 61, s. Ruhk. f) Democrat. sentent. p. 632. Gal, sec.

men adesse credidissemus. g) -Sextus Pythagoreus dixit simili sententia: Nequaquam latebis deum agens injuste, sed ne cogitans quidem. h)

[ocr errors]

CAPVT V.

Deus colitur et placatur pietate.

1. In ipsa communitate sunt gradus officiorum, ex quibus, quid cuique praestet, intelligi possit: vt prima diis immortalibus, secunda patriae, tertia parentibus, deinceps gradatim reliquis debeantur. a)

Tria sunt colenda maxime iuuenibus, dii,. parentes, leges. b)

Virum bonum, concedas necesse est, summae pietatis erga deos esse. Itaque quidquid illi acciderit, aequo animo sustinebit. Sciet enim, id accidisse lege divina, 'qua vniuersa procedunt, c)

Haud scio, an, pietate aduersus deos sublata, fides etiam, et societas generis humani, et vna excellentissima virtus, iustitia, tollatur. d)

Deos et venerari et colere debemus. Cultus autem deorum est optimus, idemque castissimus atque sanctissimus plenissimusque pietatis, vt eos semper pura, integra, incorrupta et mente, et voce veneremur. e)

Deus habet locum nullum in terra gratiorem anima pura. f)

Non templa illi, congestis in altitudinem saxis, exstruenda sunt: in suo cuique consecrandus est pectore. g)

Deos placatos pietas efficiet et sanctitas. h)

2. Animaduerto, etiam deos ipsos, non tam accura. tis adorantium precibus, quam innocentia et sanctitate laetari: gratioremque existimari, qui delubris eorum puram castamque mentem, quam qui meditatum carmen intulerit. i)

Colitur [deus], non taurorum opimis corporibus

g) Valer. Max. 7, 2. ext. 8. Torr. h) Sexti sentent. p. 647, Gal. sec.

a) Cic. off. 1, 45, 8. Heus. b) Eurip. ap. Stob. Serm. 1. p. 1. Gesn. c) Sen. ep. 76, 17. T. III. p. 9. Ruhk. d) Cic. N. DD. 1, 2. Ern. e) Id. ibid. 2, 28. f) Hierocles in carm. Pyth. p. 24. Needh. g) Sen. ap. Lactant. Inst. 6, 25, 3. Bün. h) Cic. off. 2, 3, 11. i) Plin. Paneg. 5, 5. Gesn.

contrucidatis, nec auro argentoque suspenso, nec in the« sauros stipe infusa, sed pia et recta voluntate. k)

Nec in victimis quidem, licet opimae sint, auroque praefulgeant, deorum est honos, sed pia ac recta voluntate venerantium. Itaque boni etiam farre ac sitilla religiosi sunt; mali rursus non effugiunt impietatem, quamuis aras sanguine multo cruentauerint, 7)

Facito sacra diis caste et pure, pro facultate, atque placa eos, et quando ieris cubitum, et quando tempus matutinum venerit, vt sint propitii tibi. m)

CAPVT VI

Deus est colendus magis pie, quam magnifice:

[ocr errors]

1. Ad diuos adeunto caste: pietatem adhibento: opis amouento. a) Significat [haec lex], probitatem gratam esse deo, sumtum esse remouendum. Quid est enim, quum paupertatem diuitiis etiam inter homines esse aequalem velimus, cur eam, sumtu ad sacra addito, deorum aditu arceamus? praesertim quum ipsi deo nihil minus gratum futurum sit, quam non omnibus patere ad se placandum et colendum viam. b)

Quum Socrates de facultatibus exiguis tenuia sacra faceret; putabat, se non praestare minus, quam eos, qui de magnis et copiosis opibus multas et pingues hostias caederent. Etenim neque decere deos hoc aiebat, vt magnis potius quam exiguis sacrificiis gauderent, quod iis improborum hominum sacrificia saepe essent gratiora, quam bonorum, neque vitam mortalibus optandam esse, si sacrificia scelestorum diis essent acceptiora, quam proborum. Nimirum existimabat, sacra illa et munera esse maxime grata diis, quae ab hominibus maxime piis of ferrentur. c)

2. Apud Romanos colebantur religiones pie magis, quam magnifice. d) Primitus enim ex libamentis victus sui deos eo efficacius, quo simplicius, placabant. e) L. Papirius, imperator, aduersus Samnites dimica turus votum fecit, si vicisset, loui pocillum vini. f)

k) Sen. ep. 145, 6. T. III. p. 364. 1) Id. de benef. 1, 6, 3. T. IV. p. 21. m) Hesiod. Op. v. 336. ss.

n) Cic. Legg. 2, 8. Goer. b) Id. ibid. c. 10. c) Xenoph. Mem, 1, 3, 3. d) Liv. 3, 57. e) Valer. Max. 2, 5, 5. Torr. f) Plin, H. N. 14, 13. Gron.

« PoprzedniaDalej »