Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

pararet atque legeret: Quae enim, inquiens, amici non audent monere reges, haec in libris scripta sunt. d)

2. Quamdiu respublica per eos gerebatur, quibus se ipsa commiserat, omnes suas curas cogitationesque in eam conferebat Cicero: et in agendo plus, quam in

scribendo, operae ponebat. Quum autem dominatu vnius omnia tenerentur: -nec se angoribus dedidit, quibus esset confectus, nisi iis restitisset, nec rursum indignis homine docto voluptatibus. e) Fugiens conspcctum sceleratorum, quibus omnia redundabant, vrbe relicta, rura peragrabat, abdebatque se, quantum licebat, et saepe solus erat. Nihil agere autem quum animus eius non posset, neque vellet languere eam solitudinem, quam ipsi afferebat necessitas, non voluntas: exi-timavit, honestissime molestias posse deponi, si se ad philosophiam retulisset, cui multum adolescens, discendi caussa, temporis tribuerat; omne studium curamque conuertit ad scribendi operam: f) atque vt, si occupatus profuisset aliquid ciuibus suis, prodesset etiam, si posset, otiosus: g) elaborauit, vt doctiores fierent et sapientiores: pluraque breui tempore euersâ, quam multis annis stante, republica scripsit. h) - Sic paruit ho- M minum doctorum praecepto, qui docent, non solum ex malis eligere minima oportere, sed etiam excerpere ex his ipsis, si quid insit boni.

3. Doctrinae studia et optime felicitatem extollunt, et facillime minuunt calamitatem: eademque et ornamenta hominum maxima sunt, et solatia. ¿)

Ipse Dionysius iunior, quum tyrannide excidisset, interrogatus, quid Plato philosophiaque ipsi profuissent: Vt, inquit, tantam fortunae mutationem aequo animo ferrem. k)

Et gaudium mihi et solatium in literis; nihilque tam laetum, quod his laetius; nihil tam triste, quod non per has sit minus triste. Itaque et infirmitate vxoris, et meorum periculo, quorundam vero etiam morte turbatus, ad vnicum doloris leuamentum studia confugio; quae praestant, vt aduersa magis intelligam, sed patientius feram. )

e) Cic. Off. 2, 1.

d) Plut. Apophth. T. II. p. 189. D. Wech. f) Id. ib. 3, 1. g) Cic. Tusc. 1, 3. h) Id. Off. 3, 1. i) Seneca Consol. ad Polyb. 36, 6. T. I. p. 233. k) Plut. Apophth. T. II. p. 176. D. I) Plin. Epist. 8, 19, 1. Gesn.

CAPVT IX.

Quae in scientiae studio sint vitanda.

1. In hoc genere, et naturali et honesto, duo vitia vitanda sunt: vnum, ne incognita pro cognitis habeamus, hisque temere assentiamus. Quod vitium effugere qui volet, (omnes autem velle debent) adhibebit ad considerandas res et tempus et diligentiam. Alterum est vitium, quod quidam nimis magnum studium multamque operam in res obscuras atque difficiles conferunt, eas. demque non necessarias. Quibus vitiis declinatis, quod in rebus honestis et cognitione dignis operae curaeque ponetur, id iure laudabitur. a)

Cognitio contemplatioque naturae manca quodam modo atque inchoata sit, si nulla actio rerum consequatur. Ea autem actio in hominum commodis tuendis maxime cernitur. Pertinet igitur ad societatem generis humani. Ergo haec cognitioni anteponenda est. Atque id optimus qui que re ipsa ostendit et iudicat. Quis enim est tam cupidus in perspicienda cognoscendaque rerum natura, vt, si ei tractanti contemplantique res cognitione dignissimas subito sit allatum periculum discrimenque patriae, cui subuenire opitularique possit, non illa omnia relinquat atque abiiciat, etiam si dinu.merare se stellas, aut metiri mundi magnitudinem posse arbitretur? b)

Omnia scire, cuiuscumque modi sint, cupere curiosorum: duci vero maiorum rerum contemplatione ad cupiditatem scientiae, summorum virorum est putandum. c)

De illis nemo dubitauit, quin operose nihil agant, qui in literarum inutilium studiis detinentur. - Ecce Romanos quoque inuasit inane studium supervacua discendi. d) Cuius ista errores minuent? cuius cupiditates prement? quem fortiorem, quem iustiorem, quem liberaliorem facient? e)

Quum gloriaretur quidam, quod multa didicisset, dixit ei Aristippus: Sicuti non, qui plurima comedunt et exercentur, melius valent, quam qui sumunt necessaria: ita non qui plurima, sed qui vtilia legerunt, studiosi habendi sunt et eruditi. f)

a) Cic. off. 1, 6, 3. sq. Heus. b Id. ib. c. 43, 8. sqq. c) Cic. Finn. 5, 18. extr. Ern. d) Seneca de brev. vit. 13, 2. sq. T. I. p. 510. Ruhk, e) Id. ib. 14, 3. p. 522. f) Diogen. Laërt

2, 71.

3. Anniceris, Cyrenaeus, magnifice de se sentiebat ob artem equitandi et curruum regendorum peritiam. Volens igitur aliquando specimen artis Platoni exhibere, iuncto curru, multa curricula fecit in Academia, sic tenens orbitas primum impressas, vt eas ne semel quidem transiret. Obstupuere omnes rei miraculo, et aurigam ad coelum laudibus extulere. Vni Platoni talis solertia reprehensione potius quam laude digna visa est, dixitque: Fieri non posse, quin, qui operam impenderet adeo diligentem rebus tam leuibus et vilibus, is ea negligeret, quae essent multo vtiliora et vere digna admiratione. g)

MarxιOTεxvix est quaedam, id est superuacua artis imitatio, quae nihil sane nec boni nec mali habeat, sed vanum laborem: qualis illius fuit, qui grana ciceris, ex spatio distante missa, in acum continuo et sine frustratione inserebat: quem quum spectasset Alexander, donasse dicitur eiusdem leguminis modio: quod quidem praemium fuit illo opere dignissimum. h)

Turpe est, difficiles habere nugas,

Et stultus labor est ineptiarum. i)

Propria et peculiaria huius vrbis vitia paene in vtero matris concipi mihi videntur, histrionalis fauor et gladiatorum equorumque studia: quibus occupatus et obsessus animus quantulum loci bonis artibus relinquit! )

4. Etiam si multum superesset aetatis, parce iam dispensandum erat, vt sufficeret necessariis: nunc quae dementia est, superuacua discere in tanta temporis egestate! 7)

Non tam benignum ac liberale tempus natura nobis dedit, vt aliquid ex illo vacet perdere: et vide, quam multa etiam diligentissimis pereant. Aliud valetudo sua cuique abstulit, aliud suorum: aliud necessaria negotia, aliud publica occupauerunt: vitam nobiscum diuidit so'mnus. Ex hoc tempore tam angusto, et rapido, et nos auferente, quid iuuat maiorem partem mittere in vanum? m)

g) Aelian. V. H. 2, 27. h) Quinctil. I. O. 2, 20, 3. Spald. i) Martial. Epigr. 2, 86, 9. sq. Scriv. k) Tacitus de oratt. c. 29. med. Oberl. 1) Seneca ep. 48. extr. T. II. p. 208. m) Sen. ep. 117, 32. T. III. p. 383.

1

CAPVT X.

Qui recte viuit, is scientiam vtilem et necessariam est adeptus.

Si animum virtuti consecrauit, et, quacunque vocat illa, planum putat: si, sociale animal et in commune genitus, mundum vt vnam omnium domum spectat, et conscientiam suam diis aperit, semperque tamquam in publico vivit: a) si sciat, nec malum esse vllum, nisi turpe, nec bonum, nisi honestum: hac regula vitae opera distribuat: ad hanc legem et agat cuncta, et exigat: : miserrimosque mortalium iudicet, in quantis cunque opibus refulgebunt, ventri ac libidini deditos, quorum animus inerti otio torpet: b) consummauit scientiam vtilem atque necessariam. Reliqua oblectamenta otii sunt. c)

[ocr errors]

Plus prodest, si pauca praecepta sapientiae teneas, sed illa in promtu tibi et in vsu sint, quam si multa quidem didiceris, sed illa non habeas ad manum. d)

CAPVT XI.

Natura tam docere cupimus, quam discere.

1. Impellimur natura, vt prodesse velimus quam plurimis, in primisque docendo, rationibusque prudentiae tradendis. Itaque non facile est inuenire, qui, quod sciat ipse, non tradat alteri. Ita non solum ad discendum propensi sumus, verum etiam ad docendum. a)

Ego vero cupio ista omnia in te transfundere, quae tam efficacia expertus suin, et in hoc gaudeo aliquid discere, vt doceam: nec me vlla res delectabit, licet eximia sit et salutaris, quam mihi vni sciturus sim. — Nullius boni, sine socio, iucunda possessio est. Mittam 3 itaque ipsos tibi libros: et ne multum operae impendas, dum passim profutura sectaris, imponam notas, vt ad ea ipsa protinus, quae probo et miror, accedas. Plus tamen tibi et viua vox et conuictus, quam oratio, proderit: in rem praesentem venias oportet. Primum quia homines amplius oculis quam auribus credunt: deinde quia

*) Seneca de beneff. 7, 1, 8. T. 4. p. 309. Ruhk.. b) Íd. ibid. c. 2, 1. sq p. 310. c) Id. ib. c. 1, 8. p. 309. d) Id. ibid. c. 1, 3. p. 307.

a) Cic. Finn. 3, 20. Ern.

longum iter est per praecepta, breve et efficax per exempla. Zenonem Cleanthes non expressisset, si eum tantummodo audisset. Vitae eius interfuit, secreta perspexit, obseruauit illum, an ex formula sua viueret. Plato et Aristoteles plus ex moribus, quam ex verbis

Socratis traxit. b)

Ab commodato librorum vsu ac sermonibus de iis habitis profecta est illa studiorum animorumque coniunctio Polybii et Scipionis Aemiliani: cuius coniunctionis fama non Italiam modo ac Graeciam peruasit, sed remotissimas etiam gentes. c)

2. Xenophontem in angiportu quodam obuium habuit Socrates. Quumque videret adolescentem vultu specioso admodum et verecundo: porrecto baculo, eum prohibuit praeterire. Vt constitit: interrogauit eum Socrates, vbinam venderentur, quae essent necessaria vsibus humanis. Ad quae quum expedite respondisset Xenophon: percontatus est, Vbinam boni ac probi homines fierent. Id vero nescire se, respondente adolescen te: Sequere igitur, inquit Socrates, et disce. tempore Xenophon coepit esse Socratis auditor. d)

Ex eo

3. Protagoram, virum in studiis doctrinarum egregium, cuius nomen Plato libro suo illi incluto inscripsit, adolescentem aiunt, victus quaerendi gratia, in mercedem missum, vecturasque onerum corpore suo factitavisse: quod genus Graeci xoópsc vocant, Latine baiulos appellamus. Is de proximo rure Abdera in oppi dum, cuius popularis fuit, caudices ligni plurimos, funiculo breui circumdatos, portabat. Tum forte Democritus, ciuitatis eiusdem ciuis, homo ante alios virtutis et philosophiae gratia venerandus, quum egrederetur extra vrbem, videt eum cum illo genere oneris tam impedito ac tam incohibili facile atque expedite incedentem: et prope accedit, et iuncturam posituramque ligni scite periteque factam considerat, petitque, vt paulum acquiescat. Quod vbi Protagoras, vti erat petitum, fecit, atque itidem Democritus aceruum illum et quasi orbem caudicum, breui vinculo comprehensum, ratione quadam quasi geometrica librari continerique animadvertit: interrogauit, quis id lignum ita composuisset: et, quum ille a se compositum dixisset, desiderauit, vti solueret, ac denuo in modum eumdem collocaret.

b) Sen. ep. 6, 3. sqq. T. II. p. 19. sqq. Ruhk. c) Polyb. De virt. T. II. p. 1455. Gron. d) Diogen, Laërt. 2, 48.

« PoprzedniaDalej »