Obrazy na stronie
PDF
ePub

que etiam, si considerare volumus, quae sit in natura excellentia et dignitas; intelligimus, quam sit turpe difluere luxuria, et delicate ac molliter viuere: quamque honestum parce, continenter, seuere, sobrie. a)

Si diuina nostris animis origo: tendendum ad virtutem, nec voluptatibus terreni corporis seruiendum. b) Socrates dicebat, multos homines propterea velle viuere, vt ederent et biberent: se bibere atque esse, vt viueret. c)

2. Voluptas fragilis est, breuis, fastidio obiecta: quo auidius hausta est, citius in contrarium recidens, cuius subinde necesse est aut poeniteat, aut pudeat. In qua nihil est magnificum, aut quod naturam hominis, diis proximi, deceat: res humilis, membrorum turpium ac vilium ministerio veniens, exitu foeda. voluptas et homine et viro digna, non implere corpus, nec saginare, nec cupiditates irritare, quarum tutissima est quies: sed perturbatione carere. d)

Ista est

Lysandro, Spartiatae, quum in Ioniam venisset, hospites inter alia munera bouem et placentam miserunt. Ille, oculis in placentam coniectis, quaesiuit, quodnam esset illud cibi genus. Respondit, qui afferebat, ex melle, caseo et aliis rebus bonis esse confectum. Hoc ergo, inquit Lysander, date Helotibus: neque enim est hominis liberi cibus. Bouem vero iussit Lacedaemoniorum more apparari, et libenter iucundeque in coena comedit. e)

Quum Agesilaus oblata sibi a Thasiis esculenta et potulenta magni pretii multa Helotibus distribui iussisset: quaerentibus caussam Thasiis, respondit, qui probitati ac fortitudini studerent, eos non decere istiusmodi irritamentis gulae delectari, propterea quod ingenuos homines iis rebus moueri non oporteret, quibus seruitia caperentur. Itaque farinam tantum ab iis accepit. f)

CAPVT XI.

Corpus et animum ad patientiam exerce.

1. Exercendum corpus et ita afficiendum est, vt

R 3

a) Cic. Off. 1, 30, 1. sqq. Heus. b) Quinctil. 12, 2, 21. Gesn. c) Gellius NN. AA. 19, 2. Gron. d) Seneca de benef. 7, 2, 2. sqq. T. 4. p. 310. Ruhk. e) Aelian. V. J. 5, 20. f) Plutarch. Apophth. Lacon. T. 2. p. 210. Wech.

[ocr errors]

obedire consilio rationique possit in exsequendis negotiis, et in labore tolerando. a)

Vita humana prope vti ferrum est: si exerceas, conteritur: si non exerceas, tamen rubigo interficit. Item homines exercendo videmus conteri: si nihil exerceas, inertia atque torpedo plus detrimenti facit, quam exercitio. b)

Inter labores voluntarios et exercitia corporis, ad fortuitas patientiae vices firmandi, id quoque accepimus Socratem facere insueuisse. Stare solitus Socrates dicitur, pertinaci statu, perdius atque pernox, a summo lucis ortu ad solem alterum orientem, inconniuens, immobilis, iisdem in vestigiis, et ore atque oculis eundem in locum directis cogitabundus: tanquam quodam secessu mentis atque animi facto a corpore. c) Collecta corporis exercitationibus siti, non tamen prius bibebat, quam primam a puteo haustam aquae vrnam effudisset. d)

Diogenes pariter, omnibus modis se ad laborum tolerantiam exercens, hyeme statuas, niue perfusas, complectebatur, aestate sese in feruida arena volutabat. e)

Quoniam maiore corporis sarcina animus eliditur, et minus agilis est: exerceatur corpus. f) - Sint exer citationes et faciles et breues, quae corpus et sine mora laxent, et tempori parcant: cuius praecipua ratio habenda est. Cito redi a corpore ad animum: illum diebus ac noctibus exercę. Hanc exercitationem non frigus, non aestus impedit, ne senectus quidem. g)

2. Xanthippe, Socratis philosophi vxor, morosa admodum fuisse fertur et iurgiosa: irarumque et molestiarum muliebrium per diem perque noctem scatebat. Has eius intemperies in maritum Alcibiades demiratus, interrogauit Socratem, quaenam ratio esset, cur mulierem tam acerbam domo non exigeret. Quoniam, inquit Socrates, quum illam domi talem perpetior, insuesco et exerceor, vt ceterorum quoque foris petulantiam et iniuriam facilius feram: h) - equitesque illos imitor, qui ferociores equos eligunt, quos doment, futurum rati, vt ceteris postea facilius vti possint. i)

a) Cic. Off. 1, 23, 1. Heus. b) Gellius NN. AA. 11, 2. Gron. c) Id. 2, I. d) Plutarch. de garrul. T. 2. p. 512. Wech. e) Diogen. Laërt. 6, 23. f) Seneca ep. 15, 2. T. 2. p. 68. Ruhk. g) Id. ih. §. 4. sq. p. 68. sq. h) Gellius NN. AA. 1, 17. Gron. i) Xenoph. Conu. 2, 10.

Quum in coniugem, ipsa iudice, mitissimum ista aliquando conuicia et maledicta coniecisset; deinde etiam aqua eum perfudisset: Nonne, inquit Socrates, dixi, fore, vt Xanthippe tonans etiam pluuiam faceret?k) 3. Mira quadam ratione se ad ciborum abstinentiam exercebant Pythagorei. Apparato enim omni genere ferculorum, quae in lautis conuiuiis apponi solent, quum diutissime oculos pauissent, eoque spectaculo comedendi cupiditatem excitassent: statim mensam tolli iubebant, et discedebant incoenati, 7)

CAPVT XII.

Bonae valetudinis mater est frugalitas.

1. Valetudo sustentatur notitia sui corporis; et obseruatione, quae res aut prodesse soleant, aut obesse; et continentia in victu omni atque cultu, corporis tuendi caussa; et praetermittendis voluptatibus; postremò arte eorum, quorum ad scientiam haec pertinent. a)

Bonae valetudinis priscorum Romanorum quasi quaedam mater erat frugalitas, inimica luxuriosis epulis, et aliena nimiae vini abundantiae, et ab immoderato Veneris vsu auersa. b) Maximis viris prandere et coenare in propatulo verecundiae non erat: nec sane vllas epulas habebant, quas populi oculis subiicere ernbescerent. c) Deinde vbi mores paulatim in peius ruissent: imperari coepit, vt patentibus ianuis pransitaretur et coenitaretur: sic oculis ciuium testibus factis

[ocr errors]

luxuriae modus fieret. d) Parsimonia quoque apud veteres Romanos, et victus atque coenarum tenuitas non domestica solum obseruatione ac disciplina, sed publica quoque animaduersione legumque complurium sanctionibus custodita est. e)

2. Potest aliquatenus nostra quoque prouidentia prorogare huic corpusculo moram, si voluptates, quibus pars maior perit, potuerimus regere et coërcere. Plato ipse ad senectutem se diligentia pertulit. Erat quidem corpus validum ac forte sortitus, et illi nomen latitudo

k) Diogen. Laërt. 2, 36. 1) Diod. Sic. 6. in Exc. Peiresc. p. 245. Vales.

a) Cic. Off, 2, 24, 9. Heus. b) Valer. Max. 2, 5, 6. c) Idem ib. 5. d) Macrob. Sat. 2, 13. Gron. e) Gellius NN. AA. 2, 24. Gron.

1

pectoris fecerat: sed nauigationes ac pericula multum detraxerunt viribus; parsimonia tamen, et eorum, quae auiditatem euocant, modus, et diligens sui tutela, perduxit illum ad senectutem, multis prohibentibus causis. Nam hoc scis, puto, Platoni diligentiae suae beneficio contigisse, quod natali suo decessit, et annum vnum atque octogesimum impleuit, sine vlla deductione. Ideo Magi, qui forte Athenis erant, immolauerunt defuncto, amplioris fuisse sortis, quam humanae, rati, quia consummasset perfectissimum numerum, quem nouem novies multiplicata componunt. Non dubito, quin paratus esset paucos dies ex ista summa, et sacrificium,

re

mittere. f) Nam quum Academia diceretur locus esse pestilens, et medici viro suaderent, vt in Lyceum migraret: eos non audiuit, Ego vero, inquiens, producendae vitae caussa nolim in Acroatho transmigrare. g)

Temperantia Socratem fuisse tanta, traditum est, vt omnia fere vitae suae tempora valetudine inoffensa vixerit. In illius etiam pestilentiae vastitate, quae in belli Peloponnesiaci principiis ipsam Atheniensium ciuitatem internecino genere morbi depopulata est, iis parcendi moderandique rationibus dicitur et a voluptatum labe cauisse, et salubritates corporis retinuisse, vt nequaquam fuerit communi omnium cladi obnoxius. )

3. Medicina quondam paucarum fuit scientia herbarum, quibus sisteretur fluens sanguis, vulnera coirent paulatim: deinde in hanc peruenit tam multiplicem varietatem. Nec est mirum, tunc illam minus negotii habuisse, firmis adhuc solidisque corporibus, et facili cibo, nec per artem voluptatemque corrupto. Qui postquam coepit, non ad tollendam, sed ad irritandam famem quaeri, et inuentae sunt mille conditurae, quibus auiditas excitaretur : quae desiderantibus alimenta erant, onera sunt plenis. Inde pallor, et neruorum vino madentium tremor, et miserabilior ex cruditatibus, quam ex fame macies: inde incerti lahantium pedes, et semper, qualis in ipsa ebrietate, titubatio: inde in totam cutem humor admissus, distentusque venter, dum male assuescit plus capere, quam poterat: inde suffusio luridae bilis, et decolor vultus, tabesque in se putrescentium, et retorti digiti articulis obrigescentibus, neruorum sine sensu iacentium torpor, aut

f) Seneca ep. 58, 26. sqq. T. 2. p. 261. sq. Ruhk. g) Aelian, V H. 9, 10. h) Gellius NN. AA. 2, 1. Gron.

palpitatio corporum sine intermissione vibrantium. Quid capitis vertigines dicam? quid oculorum auriumque tormenta, et cerebri aestuantis verminationes, et omnia, per quae exoneramur, internis vlceribus affecta? Innumerabilia praeterea febrium genera, aliarum impetu saeuientium, aliarum tenui peste repentium, aliarum cum horrore et multa membrorum quassatione venientium? Quid alios referam innumerabiles morbos, supplicia luxuriae? Immunes erant ab istis malis, qui nondum se deliciis soluerant, qui sibi imperabant, sibi ministrabant. Corpora opere ac vero labore durabant, aut cursu defatigati, aut venatu, aut tellure versata excipiebat illos cibus, qui, nisi esurientibus, placere non poterat. Itaque nihil opus erat tam magna medicorum supellectile, nec tot ferramentis, atque pyxidibus. Simplex erat ex simplici caussa valetudo: multos morbos multa fercula fecerunt. quantum rerum per vnam gulam transiturarum permisceat luxuria, terrarum marisque vastatrix! i) - Transco pistorum turbam, transeo ministratorum, per quos, signo dato, ad inferendam coenam discurritur. Dii boni, quantum hominum vnus venter exercet! k)

Vide,

4. Quum autem coenaret Astyages, adhibita filia et Cyro, quod puero coenam illam suauissimam esse vellet, quo facilius ferret desiderium victus et vitae domesticae, tum patinas ei, tum intinctus cibosque varios apposuit. Ibi Cyrum dixisse ferunt: Quantum tibi, mi aue, negotii est in coena, siquidem ad omnes istas patinas manus porrigere necesse est, et cibos hosce tam varios degustare! Tum Astyages: Quid? inquit: an non haec tibi coena multo videtur melior esse Persica? Ad quae Cyrus: Nequaquam, aue, respondit. Nam via multo simplicior apud nos et rectior est ad satietatem, quam apud vos, Etenim ad eam panis et caro nos deducunt: quum vos eodem, quo nos, tendentes, multas per ambages sursum deorsum vagantes, vix eo tandem perueniatis, quo dudum delati nos eramus. l)

CAPVT XIII.

Omne vitium ebrietas et incendit, et detegit. a)

1. Dic, quam turpe sit, plus sibi ingerere, quam

i) Seneca ep. 95, 15. sqq. T. 3. p. 219. sqq. k) Id. ib. §. 24. p. 225. 1) Xenoph. Cyrop. 1, 3. 4.

a) Seneca ep. 83, 18. T. 3. p. 68. Ruhk..

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »