Obrazy na stronie
PDF
ePub

Itaque dum illis licet stare, et ad arbitrium suum ostendi, nitent et imponunt: quum aliquid incidit, quod disturbet ac detegat, tunc apparet, quantum altae ac verae foeditatis alienus splendor absconderit. Vobis dedi bona certa, mansura: quanto magis ersaueritis, et vndique inspexeritis, meliora maioraque. Permisi vobis, metuenda contemnere, cupiditates fastidire. Non fulgetis extrinsecus: bona vestra introrsus obuersa sunt. Sic mundus exteriora contemsit, spectaculo sui laetus. Intus omne posui bonum: non egere felicitate, felicitas vestra est. ,,At multa incidunt tristia, hor renda, dura toleratu!" Quia non poteram vos istis subducere, animos vestros aduersus omnia armaui. Ferte fortiter: hoc est, quo deum antecedatis. Ille extra patientiam malorum est, vos supra patientiam. Contemnite paupertatem: nemo tam pauper viuit, Contemnite dolorem: aut soluequam natus est. tur, aut soluet. Contemnite fortunam: nullum illi telum, quo feriret animum, dedi. Contemnite mortem: quae vos aut finit, aut transfert. b)

Quemcunque fortem videris, miserum neges. c)

2. Bonus ipse tempore tantum a deo differt, discipulus eius, aemulatorque, et vera progenies: quem parens ille magnificus, virtutum non lenis exactor, sicut seueri patres, durius educat. Itaque quum videris, bonos viros acceptosque diis laborare, sudare, per arduum ascendere, malos autem lasciuire, et voluptatibus fluere: cogita, filiorum nos modestia delectari, vernularum licentia: illos disciplina tristiori contineri, horum ali audaciam., Idem tibi de deo liqueat. Bonum virum in deliciis non habet: experitur, indurat, sibi illum praeparat. d) Non vides, quanto aliter patres, aliter matres indulgeant? Illi excitari iubent liberos ad studia obeunda mature, feriatis quoque diebus non patiuntur esse otiosos, et sudorem illis, et interdum lacrimas excutiunt: at matres fouere in sinu, continere in vmbra volunt, nunquam flere, nunquam tristari, nunquam laborare. Patrium habet deus aduersus bonos viros animum, et illos fortiter amat: et, Operibus, inquit, doloribus, ac damnis exagitentur, vt verum colligant robur. e)

b) Id. ib. §. 2. sqq. p. 320. sq. c) Seneca Herc. Fur. v. 464. d) Seneca de prouid. c. 1, 5. sq. p. 299. e) Id. ib. c. 2, 3. sq. p. 301.

CAPVT XXXVI.

Praeclara est vniuersae vitae aequabilitas.

1. Si quidquam est decorum, nihil est profecto magis, quam aequabilitas vniuersae vitae, a) - et idem semper vultus eademque frons, vt de Socrate accepimus, b) - -quem eundem vultum dicitur Xanthippe praedicare solita in illo fuisse, eodem semper se vidisse exeuntem illum domo, et reuertentem. Nec vero ea frons erat, quae M. Crassi illius veteris, quem semel ait in omni vita risisse Lucilius; c) Plinius, nunquam: d) sed tranquilla et serena. Íure autem erat semper idem vultus, quum mentis, a qua is fingitur, nulla fieret mutatio, e)

--

Vt omnia aequo animo feratis, exemplum accipite Socratem, perpessitium senem, per omnia aspera iactatum; inuictum tamen et paupertate, quam grauiorem illi domestica onera faciebant, et laboribus, quos militares quoque pertulit, et quibus ille domi exercitus, siue vxorem eius spectes moribus feram, lingua petulantem, siue liberos indociles, et matri, quam patri, similiores. Nouissima damnatio est sub grauissimis hominibus impleta. Obiecta est et religionum violatio, et iuuentutis corruptela, quam immittere in deos, in patres, in rempublicam dictus est: post haec carcer et venenum. Haec vsque eo animum Socratis non mouerunt, vt ne vultum quidem mouerint. Illam mirabilem laudem, et singularem, vsque ad extremum seruauit: non hilariorem quisquam, non tristiorem Socratem vidit: aequalis fuit in tanta inaequalitate fortunae. f)

2. Numidicus Metellus, populari factione patria pulsus, in Asiam secessit: in qua quum ei forte ludos Trallibus spectanti literae redditae essent, quibus scriptum erat, maximo senatus et populi consensu reditum illi in vrbem datum: non e theatro prius abiit, quam spectaculum ederetur: non laetitiam suam proxime sedentibus vlla ex parte patefecit, sed summum gaudium intrą se continuit. Eundem constat pari vultu et exulem fuisse, et restitutum: adeo moderationis beneficio medius semper inter secundas et aduersas res animi firmitate versatus est. g)

a) Cic. Off. 1, 31, 4. Heus. b) Id. ib. c. 26, 2.
3, 15. Wolf. d) Plin. H. N. 7, 19. e) Cic.
Seneca ep. 104, 26. sqq. T. 3. p. 297. Ruhk.
4, 1. Rom. 13.

c) Cic. Tusc. Tusc. 1. c. f) g) Valer. Max.

3. Brutus in eo libro, quem de Virtute composuit, ait, se vidisse Marcellum Mitylenis exulantem, et, quantum modo natura hominis pateretur, beatissime viuentem, neque vnquam bonarum artium cupidiorem, quam illo tempore. h) Bene ergo exilium tulit: nec quidquam in animo eius mutauit loci mutatio, quamuis eam paupertas sequeretur. i)

[ocr errors]
[ocr errors]

4. P. Rutilii verba prius an facta aestimem, nescio: nam vtrisque aeque admirabile inest robur. k) — Quum esset ille vir exemplum innocentiae, quumque illo nemo neque integrior esset in ciuitate, neque sanctior: magis ordinum dissensione, quam vlla cul7) pa sua reus factus, m) inuisus equestri ordini, penes quem iudicia erant, n) nec obsoletam vestem induit, nec insignia senatoris deposuit, nec supplices ad genua iudicum manus tetendit, nec dixit quidquam splendore praeteritorum annorum humilius: o) et non modo supplex iudicibus esse noluit, sed ne ornatius quidem, aut liberius caussam dici suam, quam simplex ratio veritatis ferebat. p) Damnatus itaque repetundarum in

exilium missus est. q)

[ocr errors]
[ocr errors]

Asiam petenti omnes prouinciae illius ciuitates legatos, secessum eius opperientes, obuiam miserunt. Exulare aliquis hoc loco, an triumphare iustius dixerit? r) Quum quidam illum consolaretur, et diceret, instare arma ciuilia: breui futurum, vt omnes exules reuerterentur; Quid tibi, inquit, mali feci, vt mihi peiorem reditum, quam exitum optares? Malo, vt patria exilio meo erubescat, quam reditu moereat. s) Quod dixerat, praestitit, Nam quum ei reditum in patriam Sullana victoria praestaret: in exilio, ne quid aduersum leges faceret, remansit. t)

Multos illustrat fortuna, dum vexat. Rutilii innocentia ac virtus lateret, nisi accepisset iniuriam: dum violatur, effulsit. u)

h) Seneca Consol. ad Helu. c. 9, 5. T. 1. p. 176. i) Id, ib. §. 8. p. 177. k) Valer. Max. 6, 4. Rom. 4. 1) Cic. de Orat. 1, 53. Ern. m) Valer. Max, 1. c. n) Liu. epit. 70. o) Valer. Max. 1. c. p) Cic. I. c. q) Liu. 1. c. r) Valer. Max, 2, 10, Rom. 5. s) Seneca de benef. 6, 37, 1. sq. T. 4. p. 297. t) Valer. Max. 6, 4. Rom. 4. u) Seneca ep. 79, 12. T. 3, p.36.

LIBER V.

DE

TEMPERANTI A.

CAPVT I.

Ratione duce per totam vitam eundum est.

Temperantia, moderatrix omnium commotionum,

pacem

tum a libidine auocat, tum insolenti alacritate gestire non sinit: a) haec animis affert, in rebus aut expetendis, aut fugiendis, rationem vt sequamur, monet: b) in ea verecundia, et quasi quidam ornatus vitae, temperantia, et modestia, omnisque sedatio perturbationum animi, et rerum modus cernitur. c)

2. Duplex est vis animorum atque natura: vna pars in appetitu posita est, quae est opun Graece, quae hominem huc et illuc rapit: altera in rátione, quae docet et explanat, quid faciendum fugiendumque sit. d) Efficiendum autem est, vt appetitus rationi obediant. e)

-

Est in animis omnium fere natura molle quiddam, demissum, humile, eneruatum quodammodo et languidum. Si nihil esset aliud, nihil esset homine deformius. Sed praesto est domina omnium et regina, rat, quae connixa per se, et progressa longius, fit perfetta virtus. Haec vt imperet illi parti animi, quae obedire debet, id videndum est viro. Quonam modo? inquies. Vel vt dominus seruo, vel vt imperator militi, vel vt parens filio. f)

Ratione duce per totam vitam eundum est. Minima maximaque ex huius consilio gerenda sunt. g)

a) Cic. Tusc. 5, 14. Wolf. b) Id. Finn. 1, 14. Ern. 0) Id. Off. 1, 27, 1. Heus. d) Id. ib. 1, 28, 11. e) Id. ib. c. 29, 2. fj Cic. Tusc. 2, 20. g) Seneca de benef. 2, 18, 2. T. 4. p. 65. sq. Ruhk.

CAPVT II.

In sedatione perturbationum animi posita est
vita beata.

1. Motus turbulenti, iactationesque animorum incitatae et impetu inconsiderato elatae, rationem omnem repellentes, viae beatae nullam partem relinquunt. Ill beati, quos nulli metus terrent, nullae aegritudines exedunt, nullae libidines incitant, nullae futiles laetitiae exitantis languidis liquefaciunt voluptatibus. Vt maris igitür tranquillitas intelligitur, nulla ne minima quidem aura fluctus commouente: sic animi quietus et placatus status cernitur, quum perturbatio nulla est, qua moueri queat, a)

2. Neque ciuitas in seditione beata esse potest, nec in discordia dominorum domus. Quo minus animus a se ipse dissidens, secumque discordans, gustare partem vllam liquidae voluptatis et liberae potest. b)

3. Quod si corporis grauioribus morbis vitae iucunditas impeditur: quanto magis animi morbis impediri necesse est? Animi autem morbi sunt cupiditates immensae et inanes, diuitiarum, gloriae, dominationis, libidinosarum etiam voluptatum. Accedunt aegritudines, molestiae, moerores, qui animos exedunt conficiuntque curis. c)

4. Libet et ita definire, vt beatum dicamus hominem eum, cui nullum bonum malumque sit, nisi bonus malusque animus: honesti cultor, virtute contentus, quem nec extollant fortuita, nec frangant: cui vera voluptas erit voluptatum contemtio. Hunc ita fundatum, necesse est, velit nolit, sequatur hilaritas continua, et laetitia alta atque ex alto veniens, vt quae gaudeat, nec maiora domesticis cupiat. d)

[ocr errors]

suis

5. Quum esset ex Socrate quaesitum, Archelaum, Perdiccae filium, qui tum fortunatissimus haberetur, nonne beatum putaret, Haud scio, inquit: numquam enim cum eo collocutus sum. Ain' tu? an aliter id scire non potes? Nullo modo. Tu igitur ne de Persarum quidem rege magno potes dicere, beatusne sit. - An ego possim, quum ignorem, quam sit doctus, quam vir bonus? Quid? tu in eo sitam vitam beat am putas? Ita prorsus existimo; bonos, beatos;

a) Cic. Tusc. 5, 6. Wolf. b) Id. Finn. 1, 18. Ern. c) Id. ib. › Seneca de vita beata c. 4, 2. sqq. T. 1. p. 545, Ruhk.

« PoprzedniaDalej »