Obrazy na stronie
PDF
ePub

gem. Iurauit itaque, amnem illum, regis commeatus auferentem, eo se redacturum, vt transiri calcarique etiam a feminis posset. Huc deinde omnem transtulit belli apparatum, et tamdiu assedit operi, donec Cet LXXX cuniculis diuisum alueum in trecentos et sexaginta riuos dispergeret, et siccum relinqueret in diuersum fluentibus aquis. Periit itaque et tempus, magna in magnis rebus iactura, et militum ardor, quem inutilis labor fregit, et occasio aggrediendi imparatos, dum ille bellum indictum hosti cum flumine gerit. e)

Xerxes, vt ex Asia in Europam traiiceret, pontem in Hellesponto fecit. Qui quum tempestate et fluctibus esset quassatus ac disiectus: iussit trecenta verbera flagello ponto infligi, stigmata inuri, compedes dari. f)

CAPVT XXXI.

Lingua diligentissime est continenda.

1. Rectum est, etiam in illis contentionibus, quae cum inimicissimis fiunt, etiam si nobis indigna audiamus, tamen grauitatem retinere, iracundiam pellere. Quae enim cum aliqua perturbatione fiunt, ca nec constanter fieri possunt, neque iis, qui adsunt, probari. a)

Periclem in foro publica negotia tractantem improbus et petulans homo maledictis insectabatur. Quae quum ille patienter ferret, nec vllum ad ea verbum reponeret: diem totum perseuerauit homo eum insectari. Vesperi vultu gressuque placido domum reuertit Pericles, insequente eodem nebulone, et omnibus contumeliis eum afficiente. Aedes ingressurus, quum iam nox esset, vni e seruis suis mandauit, vt, accenso lumine, hominem comitaretur ac reduceret domum. b)

Dionem, Academicum, e conuiuio redeuntem, malédictis quidam insectabatur, nulla non conuicia in eum fundens. Tacebat interea Dion: cui domum iam ingressuro quum conuiciator dixisset: Nihilne ad haec respondes? Nihil prorsus, inquit Dion. c)

Quum Lacedaemoniorum legatus Geloni, Syracusanorum regi, quaedam dixisset, quibus offendi posse videretur: Spartane hospes, inquit Gelo, contumeliae

e) Id. ib. 3, 21. p. 126. sq. f) Herodot. 7, 34. sq.

a) Cic. Off. 1, 38, 6. sq. Heus. b) Plutarch. v. Pericl. T. 1. p. 154. Wech. c) Stobaeus Ecl. 19. p. 170. Gesn. tert.

solent hominum iras accendere: verum tu, contumeliovis licet in me verbis sis inuectus, non tamen mouebis me, vt vicem tibi contra decus reddam. d)

[ocr errors]

2 Magni animi mansuetique est, moderate ferre obiecta crimina et contemtum: non statim auferri libidine vlciscendi, nec facile exaestuare ira: sed moribus comem esse mitemque, animo quietum et constantem. e) Te illud admoneo, dicebat olim Cicero fratri suo, viro iracundiori, vt te ante compares, quotidieque meditere, resistendum esse iracundiae; quumque ea maxime animum moveat, tum tibi esse diligentissime linguam continendam: quae quidem mihi virtus non interdum minor videtur, quam omnino non irasci. Nam illud non solum est grauitatis, sed nonnumquam etiam lentitudinis: moderari vero et animo et orationi, quum sis iratus, aut etiam tacere, et tenere in sua potestate motum animi et dolorem, etsi non est perfectae sapientiae, tamen est non mediocris ingenii. )

Inserit se tantis viris mulier alienigeni sanguinis, quae a Philippo, rege, temulento immerenter damnata, Prouocarem ad Philippum, inquit, sed sobrium. Excussit crapulam oscitanti, ad praesentia animi ebrium resipiscere, causaque diligentius inspecta, iustiorem sententiam ferre coëgit. Igitur aequitatem, quam im-: petrare non potuerat, extorsit: potius praesidium a libertate, quam ab innocentia mutuata. g)

CAPVT XXXII. ·

Quanto superiores sumus, tanto nos geramus
summissius. a)

1. In rebus prosperis et ad voluntatem nostram fluentibus superbiam, fastidium arrogantiamque magno opere fugiamus. Nam vt aduersas res, sic secundas immoderate ferre leuitatis cst: praeclaraque est aequabilitas in omni vita, et idem semper vultus eademque frons, vt de Socrate itemque de C. Laelio accepimus. Philippum quidem, Macedonum regem, rebus gestis et gloria superatum a filio, facilitate et humanitate video superiorem fuisse. b) Ingenti clade apud Chaero

d) Herodot. 7, 225. e) Stobaeus Ecl. 19. p. 171. f) Cic. ad

Q. Fr. 1. ep. 1, 13. Ern. g) Valer. Max. 6, 2. ext. 1.

a) Cic. Off. 1, 26, 4. Heus. b) Id. ib. §. 1. 8qq.

[ocr errors]

neam Athenienses affecerat Philippus, et magnos propter tam claram victoriam animos gerere posse videbatur. c) Verum ille, quo die parta est victoria, non solita sacra fecit, non in conuiuio risit, non ludos inter epulas adhibuit, non coronas aut vnguenta sumsit: et, quantum in illo fuit, ita vicit, vt victorem nemo sentiret. Sed nec regem se Graeciae, sed ducem appellari iussit. Atque ita inter tacitam laetitiam et dolorem hostium temperauit, vt neque apud suos exultasse, neque apud victos insultasse videretur. Atheniensibus, quos passus infestissimos fuerat, et captiuos gratis remisit, et bello consumtorum corpora sepulturae reddidit, reliquiasque funerum vt ad sepulcra maiorum deferrent, vltro hortatus est. d) Denique adeo nihil superbe, nihil insolenter egit, vt voluerit sibi postea ab vno ex seruis suis, singulis diebus mane, in memoriam reuocari, se hominem esse. Itaque nec foras ipse prodibat, nec ad eum quisquam mane prius intrabat, quam puer ei ter acclamasset: Philippe, homo es! e)

[ocr errors]

2. Quam dispar Philippo, patri, Alexander fuit! Superato Dario, Persarum rege, Iouis filium, non dici tantum se, sed etiam credi volebat, tanquam perinde animis imperare posset, ac linguis: itaque more Persarum Macedonas venerabundos ipsum salutare prosternentes humi corpora. f) Scripsit quoque Graeciae populis, vt se deum esse publicis edictis confiterentur. Aliis alia in eius honorem decernentibus, Lacedaemonii huiusmodi decretum fecerunt: Quoniam Alexander deus esse vult, esto deus: Laconica libertate et breuitate notantes vecordiam Alexandri. g)

3. Quum solitus esset Epaminondas vncto corpore hilarique vultu prodire in publicum: postridie eius diei, quo feliciter pugnatum erat ad Leuctra, processit squalidus et tristis. Sciscitantibus igitur amicis, ecquid illi molesti accidisset, Nihil, inquit: sed heri sensi, me animo fuisse iusto elatiore. Quocirca hesternae laetitiae intemperantiam hodierna tristitia castigo. h)

4. Postquam victum et ad pedes suos submittentem se Persea regem consolatus est victor Paulus Aemilius: oratione ad milites Romanos conuersa: Exemplum insigne cernitis, inquit, mutationis rerum humanarum.

e) Ac

c) Aelian. V. H. 8, 15. d) Iustin. 9, 4, 1. sqq. Gron. lian. 1. c. f) Q. Curt. 8, 5, 5. sq. g) Aelian. V. H. 2, 19. h) Plutarch, Apophth. T. 2. p. 193. Wech.

Vobis hoc praecipue dico, iuuenes. Ideo in secundis rebus nihil in quemquam superbe ac violenter consulere decet, nec praesenti credere fortunae; quum, quid vesper ferat, incertum sit. Is demum vir erit, cuius animum nec prospera flatu suo efferet, nec aduersa infringet. i)

Modum imponere secundis rebus, nec nimis crédere serenitati praesentis fortunae, prudentis hominis et merito felicis est. k)

Ita tum mos erat, in aduersis vultum secundae fortunae gerere, moderari animos in secundis. )

5. Agathocles, Siciliae tyrannus, qui magnitudini prioris Dionysii successit, ad regni maiestatem ex humili et sordido genere peruenit. Quippe in Sicilia patre figulo natus, non honestiorem pueritiam, quam principia originis habuit. Postquam rerum potitus est, solebat in mensa pocula fictilia inter aurea ponere, et palam fateri, se quondam eiusmodi poculorum fuisse artificem. m)

Tiberius Caesar inter initia dicenti cuidam, Meministi, antequam plures notas familiaritatis veteris proferret: Non memini, inquit, quid fuerim. Ab hoc quidni non esset repetendum beneficium? optanda erat oblivio. Auersabatur omnium amicorum et aequalium notitiam, et illam solam praesentem suam adspici, illam solam cogitari ac narrari volebat. n) Contra Vespasianus mediocritatem pristinam neque dissimulauit vmquam, ac frequenter etiam prae se tulit. Quin et conantes quosdam originem Flauii generis adconditores Reatinos, comitemque Herculis-referre, irrisit vltro. o)

CAPVT XXXIII.

[ocr errors]

Cauendum est, ne assentatoribus patefaciamus aures.

1. In secundissimis rebus maxime est vtendum consilio amicorum, hisque maior etiam, quam ante, tribuenda auctoritas, Iisdemque temporibus cauendum est, ne assentatoribus patefaciamus aures, neue adulari nos sinamus: in quo falli facile est. Tales enim nos esse

i) Liu. 45, 8, 6. sq. k) Id. 42, 62, 4. 1) Id. ib. §. 11. m) Iustin. 22, 1, 1. sq. v. Plutarch. Apophth. T. 2. p. 176. et Ausonius epigr. 8. n) Seneca de benef. 5, 25, 2. T. 4. p. 244. sq. Ruhk. o) Sueton. Vespas. c. 12. Wolf,

putamus, vt iure laudemur. Ex quo nascuntur innumerabilia peccata. a)

Nemo nostrum in altum descendit. Summa tantum decerpsimus: et exiguum temporis impendisse philosophiae satis abundeque occupatis fuit. Illud praecipue impedit, quod cito nobis placemus: si inuenimus, qui nos bonos viros dicat, qui prudentes, qui sanctos, agnoscimus. Nec sumus modica laudatione contenti: quidquid in nos adulatio sine pudore congessit, tanquam debitum prendimus: optimos nos esse, sapientissimos, affirmantibus assentimur, quum sciamus, illos saepe mentiri. Adeoque indulgemus nobis, vt laudari velimus in id, cui contrária cummaxime facimus. b)

res.

A turba, quantum potes, te separa, nec adulatoribus latus praebeas; artifices sunt ad captandos superioMihi crede, proditioni, si capteris, ipse te trades. Habent hoc in se naturale blanditiae: etiam quum reiiciuntur, placent: saepe exclusae, nouissime recipiuntur. c)

Quemadmodum qui audierunt symphoniam, ferunt secum in auribus modulationem illam ac dulcedinem cantus, quae cogitationes impedit, nec ad seria patitur intendi: sic adulatorum, et praua laudantium sermo diutius haeret, quam auditur: nec facile est, animo dulcem sonum excutere. Prosequitur et durat, et ex intervallo recurrit. Ideo claudendae sunt aures malis vocibus, et quidem primis. d)

2. Alexandro coelestes honores concupiscenti non deerat perniciosa adulatio, perpetuum malum regum, quorum opes saepius assentatio, quam hostis euertit.

Nec Macedonum haec erat culpa; nemo enim illorum quidquam ex patrio more labare sustinuit: sed Graecorum, qui professionem honestarum artium malis corruperant moribus. Agis quidam, Argiuus, pessimorum carminum, post Choerilum, conditor, et ex Sicilia Cleo: hic quidem non ingenii solum, sed etiam nationis vitio adulator: et cetera vrbium suarum purgamenta, quae propinquis etiam maximorumque exercituum ducibus à rege praeferebantur. Hi tum coelum illi aperiebant, Herculemque et Patrem Liberum et cum Polluce Castorem nouo numini cessuros esse, iactabant. e) — Quae

a) Cic. Off. 1, 26, 6. sq. Heus. b) Seneca ep. 59, 10, 1. sqq. T. 2. p. 268. sq. Ruhk. c) Id. Quaest. Nat. 4. praefat. §. 3. sq. T. 5. p. 218. sq. d) Id. ep. 123, 8. sq. T. 3. p. 427. e) Q. Curt. 8, 5, 6. sqq.

« PoprzedniaDalej »