Obrazy na stronie
PDF
ePub

1

eum non posset audire: at ille, Tu vero, inquit, potes; nec committam, vt dolor corporis efficiat, vt frustra tantus vir ad me venerit. Itaque narrabat, eum grauiter et copiose de hoc ipso, nihil esse bonum, nisi quod honestum esset, cubantem disputauisse: quumque quasi faces ei doloris admouerentur, saepe dixisse: Nihil agis, dolor! quamuis sis molestus, numquam te esse confitebor malum. k)

Peripatetici dolorem dicunt malum esse. De asperitate autem eius fortiter ferenda praecipiunt eadem, quae Stoici: et quidem Arcesilas quum arderet podagrae doloribus, visitassetque hominem Carneades, tristis exiret: Mane, quaeso, inquit, Carneade noster: nihil illinc huc peruenit. Ostendit pedes et pectus. 7)

[ocr errors]
[ocr errors]

et

5. Consuetudo laborum perpessionem dolorum efficit faciliorem. m) Ferre laborem, contemnere vulnus, consuetudo docet. Consuetudinis magna vis est. Pernoctant venatores in niue: in montibus vri se patiuntur. Inde pugiles, caestibus contusi, ne ingemiscunt quidem.-Gladiatores, aut perditi homines, aut barbari, quas plagas perferunt! Tantum exercitatio, meditatio, consuetudo valet. Ergo hoc poterit Samnis, spurcus homo, vita illa dignu locoque: vir, natus ad gloriam, vllam partem animi tam mollem habebit, quam non me◄ ditatione et ratione corroboret? n)

In primis meditemur illud, vt patientia dolorum -in omni genere se aequabilem praebcat. Saepe enim multi, qui aut propter victoriae cupiditatem, aut propter gloriam, aut etiam vt ius suum et libertatem tenerent, vulnera exceperunt fortiter et tulerunt, iidem, omissa contentione, dolorem morbi ferre non possunt. Neque enim illum, quem facile tulerant, ratione aut sapientia tulerant, sed studio potius et gloria. Itaque barbari quidam et immanes ferro decertare accerrime possunt, aegrotare viriliter non queunt. Cimbri et Celtiberi in praeliis exultant, lamentantur in morbo: nihil enim potest esse aequabile, quod non a certa ratione proficiscatur. o)

k) Id. ib. c. 25. I) Id. Finn. 5, 31. Ern. m) Id. Tusc. 2, 15. n) Id. ib. c. 17. o) Id. ib. c. 27.

CAPVT XXII.

Quae dura sunt, fiunt leuiora patientia.

1. Cuiuis dolori remedium est patientia. a)

Vtrumque infestum est tranquillitati, et nihil mutare posse, et nihil pati. Vtique animus ab omnibus externis in se reuocandus est: sibi confidat, se gaudeat, sua suspiciat, recedat, quantum potest, ab alienis, et se sibi applicet, damna non sentiat, iam aduersa benigne interpretetur. Nuntiato naufragio, Zeno noster, quum omnia sua audiret submersa: Iubet, inquit, me fortuna expeditius philosophari. b)

et

Lacaena quaedam, quum filium in praelium misisset, et interfectum audisset: Iccirco, inquit, genueram, vt esset, qui pro patria mortem non dubitaret occumbere. c)

[ocr errors]
[ocr errors]

Anaxagoram quoque ferunt, nuntiata morte filii, dixisse: Sciebam, me genuisse mortalem. d) Quotidie praeter oculos nostros transeunt notorum ignotorumque funera: nos tamen aliud agimus, et subitum id putamus esse, quod nobis tota vita denuntiatur futurum. Non est itaque ista fatorum iniquitas, sed mentis humanae prauitas, insatiabilis rerum omnium: quae indignatur, inde se exire, quo admissa est precario. e) Quanto ille iustior, qui, nuntiata filii morte, dignam magno viro vocem emisit: Ego quum genui, tum moriturum sciui. Prorsus non mireris, ex hoc natum esse, qui fortiter mori posset. Non accepit, tanquam nouum nuntium, filii mortem. Quid est enim noui, hominem mori, cuius tota vita nihil aliud quam ad mortem iter est? In procinctu stet animus: et id, quod necessc est, nunquam timeat: quod incertum est, semper exspectet. f)

2. Xenophon, quod ad Socraticam disciplinam attinet, proximus a Platone felicis ac beatae facundiae gradus, quum solenne sacrum perageret, e duobus filiis maiorem natu, nomine Gryllum, apud Mantineam in praelio cecidisse, cognouit: nec ideo institutum deorum cultum omittendum putauit, sed tantummodo coronam deponere

T.

a) P. Syrus v. 81. Bentl. b) Seneca de tranqu. an. c. 14, r. sq. 1. p. 367. Rulik. c) Cic. Tusc. 1, 42. extr. Wolf. d) Id. ib. 5, 14. e) Seneca consol. ad Polyb. c. 29, 6. T. 1. p. 223.189. f) Id. ib. c. 30, 1. sq. p. 224.

contentus fuit. Quam ipsam, percunctatus, quonam modo occidisset, vt audiuit, fortissime pugnantem interiisse, capiti reposuit, numina, quibus sacrificabat, testatus, maiorem se ex virtute filii voluptatem, quam ex morte amaritudinem sentire. Alius remouisset hostiam, abiecisset altaria, lacrymis respersa thura disiecisset: Xenophontis corpus religione immobile stetit, et animus in consilio prudentiae stabilis mansit, ac dolori succumbere, ipsa clade, quae nuntiata erat, tristius duxit. g)

3. Aemilius Paulus, nunc felicissimi, nunc miserrimi patris clarissima repraesentatio, ex quatuor filiis formae insignis, egregiae indolis, duos iure adoptionis in Corneliam Fabiamque gentem translatos, sibi ipse denegauit: duos ei fortuna abstulit. Quorum alter triumphum patris funere suo quartum ante diem praecessit: alter in triumphali curru conspectus, post diem tertium exspirauit. Itaque, qui ad donandos vsque liberos abundauerat, in orbitate subito destitutus est. Quem casum, quo robore animi sustinuerit, oratione, quam de rebus a se gestis apud populum habuit, hanc adiiciendo clausulam, nulli ambiguum reliquit: Quum in maximo prouentu felicitatis nostrae, Quirites, timerem, ne quid mali fortuna moliretur: Iouem Opt. Max. Junonemque reginam et Mineruam precatus sum, vt, si adversi quid populo Romano immineret, totum in meam domum conuerteretur. Quapropter bene habet: annuendo enim votis meis id egerunt, vt vos potius meum casum doleatis, quam ego vestro ingemiscerem. h)

CAPVT XXIII.

Aliorum respice incommoda, vt mitius feras tua.

1. Solon quum ex amicis quendam grauiter moerentem videret, in arcem perduxit, hortatusque est, vt per omnes subiectorum aedificiorum partes oculos circumferret. Quod vt factum animaduertit: Cogita nunc tecum, inquit, quam multi luctus sub his tectis et olim fuerint, hodieque versentur, insequentibusque saeculis sint habitaturi: ac mitte mortalium incommoda, tanquam propria, deflere. Qua consolatione demonstra

g) Valer. Max. 5, 10, ext. 2. h) Id. ib. 1. c. Rom. 2

vit, vrbes esse humanarum cladium consepta mise-. randa. a)

Idem aiebat, si in vnum locum cuncti mala sua contulissent: futurum, vt propria deportare domum, quam ex communi miseriarum aceruo portionem suam ferre mallent. Quo colligebat, non oportere nos, quae fortuito patiamur, praecipuae et intolerabilis amaritudinis iudicare. b)

2. Ciceroni, mortem Tulliae filiae vehementer lugenti, cum multa alia, tum haec scripsit Seruius Sulpicius. Quae res mihi non mediocrem consolationem attulerit, volo tibi commemorare, si forte eadem res minuere tibi dolorem possit. Ex Asia rediens, quum ab Aegina Megaram versus nauigarem, coepi regiones circumcirca prospicere. Post me erat Aegina, ante Megara, dextra Piraeeus, sinistra Corinthus; quae oppida quodam tempore florentissima fuerunt: nunc postrata ac diruta ante oculos iacent. Coepi egomet mecum sic cogitare: Hem! nos homunculi indignamur, si quis nostrúm interiit, aut occisus est, quorum vita breuior esse debet, quum vno in loco tot oppidum cadauera proiecta iaceant? Visne tu te, Serui, cohibere, et meminisse, hominem te esse natum? Crede mihi, cogitatione ea non mediocriter sum confirmatus. Hoc idem, si tibi videtur, fac, ante oculos proponas. Modo, vno tempore, tot viri clarissimi interierunt; de imperio praeterea tanta deminutio facta est; omnes prouinciae conquassatae sunt: in vnius mulierculae animula si iactura facta est, tanto opere commoueris? quae si hoc tempore non diem suum obisset, paucis post annis tamen ei moriendum fuit, quoniam homo nata fuerat. c). Noli obliuisci, te Ciceronem esse, et eum, qui aliis censueris praecipere et dare consilium: neque imitari malos medicos, qui in alienis morbis profitentur tenere se medicinae scientiam, ipsi se curare non possunt; sed potius, quae aliis praecipere soles, tute tibi subiice, atque apud animum propone. d)

Nullus dolor est, quem non longinquitas temporis minuat ac molliat: hoc te exspectare tempus, ac non ei rei sapientia tua occurrere, tibi turpe est. · Vidimus aliquoties secundam pulcherrime te ferre fortunam, magnamque ex ea re laudem te apisci: fac, aliquando in

a) Valer. Max. 7, 2. ext. 6. b) Id. ib. e) Cic. ad diu. 4. ep. 6. M. Lag. d) Id. ib.

1

telligamus, aduersam quoque aeque te posse ferre, neque id maius, quam debeat, tibi onus videri, ne ex omnibus virtutibus haec vna tibi videatur deesse. e)

[blocks in formation]

Ira furor breuis est. a)

1. Vacandum omni est animi perturbatione, tum cupiditate et metu, tum etiam aegritudine et voluptate animi, et iracundia; vt tranquillitas animi et securitas adsit, quae affert cum constantiam, tum etiam dignitatem. b)

Quidam e sapientibus viris iram dixerunt brevem insaniam; aeque enim impotens sui est, decoris oblita, necessitudinum immemor, in quod coepit, pertinax et intenta, rationi consiliisque praeclusa, vanis agitata causis, ad dispectum aequi veriqne inhabilis, ruinis simillima, quae super id, quod oppressere, franguntur. Vt autem scias, non esse sanos, quos ira possedit, ipsum illorum habitum intuerę. Nam vt furentium certa indicia sunt, audax et minax vultus, tristis frons, torua facies, citatus gratus, inquietae manus, color versus, crebra et vehementius acta suspiria: ita irascentium eadem signa sunt. Flagrant et micant oculi, multus ore toto rubor, exaestuante ab imis praecordiis sanguine; labia quatiuntur, dentes comprimuntur, horrent ac subriguntur capilli; spiritus coactus ac stridens, articulorum se ipsos torquentium sonus, gemitus, mugitusque, et parum explanatis vocibus sermo praeruptus, et complosae saepius manus, et pulsata humus pedibus, et totum concitum corpus, magnasque minas agens, foeda visu et horrenda facies depravantium se atque intumescentium. c) Non est vilius affectus facies turbatior: pulcherrima ora foedauit, toruos vultus ex tranquillissimis reddidit. Linquit decor omnis iratos: et siue amictus illis compositus est adl egem, trahent vestem, omnemque curam sui effundent; siue capillorum natura vel arte iacentium non informis est habitus, cum animo inhorrescunt: tumescunt venae, concutitur crebro spiritu pectus, rabida vocis eruptio colla distendit. Tunc artus trepidi,

e) Id. ib.

a) Horatius 1. ep. 2, 62. b) Čic. Off. 1, 20, 10. Heus. c) Seneca de ira 1, 1, 2. sqq. T. 1. p. 2. sq. Rulik.

« PoprzedniaDalej »