Obrazy na stronie
PDF
ePub

maiorum.

[ocr errors]

Nec haec a sapientissimis legum scriptoribus neglecta sunt. Nam et Athenis iam ille mos a Cecrope, vt aiunt, permansit, ocius terra humandi, quam quum proximi iecerant, obductaque terra erat, frugibus obserebatur, vt sinus et gremium quasi matris mortuo tribueretur: solum autem frugibus expiatum, vt viuis redderetur. Sequebantur epulae, quas inibant propinqui coronati: apud quas de mortui laude quum, si quid veri, erat praedicatum, (nam mentiri nefas habebatur,) iusta confecta erant. Postea, quum, vt scribit Phalereus, sumtuosa fieri funera, et lamentabilia coepissent, Solonis lege sublata sunt. b)

si

2. Cyrus morti proximus filiis mandauit, vt, obiisset, corpus suum neque auro, neque argento, neque vlla alia re pretiosa conderent, sed terrae quam primum redderent. c)

Alexander Asiae fines vltimos victor peragrans, sepulcrum Cyri iussit aperiri, in quo erat conditum eius corpus, cui dare volebat inferias. Auro argentoque repletum esse crediderat; quippe ita fama Persae vulgauerant: sed praeter clypeum eius putrem, et arcus duos Scythicos, et acinacem, nihil reperit.

Ceterum corona aurea imposita amiculo, cui assueuerat ipse, solium, in quo corpus iacebat, velauit, miratus tanti nominis regem, tantis praeditum opibus, haud pretiosius sepultum esse, quam si fuisset e plebe. d)

3. Babyloniorum regina, Nitocris, super portam vrbis celeberrimam, in loco edito et conspicuo, sepulcrum sibi exstrui iussit, atque his verbis inscribi: Si cui regum, qui post me apud Babylonios imperium obtinebunt, pecuniae inopia fuerit: aperto sepulcro, sumito, quantum libuerit: ne tamen aperiat, nisi indiguerit; neque enim proderit aperuisse. Hoc sepulcrum inuiolatum permansit, donec regnum peruenisset ad Darium, Hystaspis filium: qui, aperto monumento, non quidem pecunias, quas sperauerat, inuenit, sed cadaver, et haec verba exarata: Nisi turpis lucri studiosus esses, et te inexplebilis quaedam pecuniae cupiditas teneret, mortuorum sepulcra non violasses. e)

4. Refert Diodorus Siculus, hunc apud veteres Aegyptios morem fuisse, vt mortui regis corpus non ante sepulcro conderetur, quam cuncta eius facta expensa essent. Volenti cuique facultas dabatur defunctum ac

b) Id. ib. c. 25. c) Xenoph. Cyrop. 8, 7, 3. extr. d) Q. Curt. 10, 1, 30. sqq. Snak. e) Herodot. 1, 187.

cusandi: instituebatur iudicium: et, si plura male fecisse rex coargueretur, carebat sepulcro. Cuius dedecoris timore factum est, vt multi pie iusteque imperaverint. f)

CAPVT XX.

Viro forti fortiter ferendus est dolor.

et

1. Inter omnis hoc constat, nec doctos homines solum, sed etiam indoctos, virorum esse fortium, magnanimorum, et patientium, et humana vincentium, toleranter dolorem pati: nec vero quisquam fuit, qui eum, qui ita pateretur, non laudandum putaret. Quod ergo et postulatur a fortibus, et laudatur, quum fit, id aut, extimescere veniens, aut non ferre praesens, nonne turpe est? a)

Hoc quidem in dolore maxime est prouidendum, ne quid abiecte, ne quid timide, ne quid ignaue, ne quid seruiliter, muliebriterue faciamus. - Ingemiscere nonnumquam viró concessum est, idque raro eiulatus ne mulieri quidem. b)

[ocr errors]

2. Ad ferendum dolorem placide atque sedate, plurimum proficit, toto pectore, vt dicitur, cogitare, quam id honestum sit. Sumus enim natura studiosissimi appetentissimique honestatis: cuius si quasi lumen aliquod adspexerimus, nihil est, quod, vt eo potiamur, non parati simus et ferre, et perpeti. Ex hoc cursu atque impetu animorum ad veram laudem atque honestatem, illa pericula adeuntur in praeliis: non sentiunt viri fortes in acie vulnera; vel si sentiunt, se mori malunt, quam tantum modo de dignitatis gradu demoueri. Fulgentis gladios hostium videbant Decii, quum in aciem eorum irruebant. His leuabat omnem vulnerum metum nobilitas mortis et gloria. Num tum ingemuisse Epaminondam putas, quum vna cum sanguine vitam effluere sentiret? Imperantem enim patriam Lacedaemoniis relinquebat, quam acceperat seruientem. sunt solatia, haec fomenta summorum dolorum. c)

Haec

3. Dolor esse videtur acerrimus virtuti aduersarius; is ardentis faces intentat; is fortitudinem, magnitudi

[blocks in formation]

a) Cic. Tusc. 2, 18. Wolf. b) Id. ib. e. 23. c) Id. ib. c. 24.

1

nem animi, patientiam se debilitaturum minatur: huic igitur succumbet virtus: huic beata sapientis et constantis viri vita cedet! Quam turpe! o dii boni! Pueri Spartiatae non ingemiscunt verberum dolore laniati. Adolescentium greges Lacedaemone vidimus ipsi, incredibili contentione certantis pugnis, calcibus, vnguibus, morsu denique, quum exanimarentur prius, quam se victos faterentur. Quae barbaria India vastior, aut agrestior? In ea tamen gente primum ii, qui sapientes habentur, nudi aetatem agunt, et Caucasi niuis hiemalemque vim perferunt sine dolore: quumque ad flammam se applicaverunt, sine gemitu aduruntur. Mulieres vero in India, quum est cuius earum vir mortuus, in certamen iudiciumque veniunt, quam plurimum ille dilexerit: plures enim singulis solent esse nuptae: quae est victrix, ea laeta, prosequentibus suis, vna cum viro in rogum imponitur; illa victa moesta discedit. d)

CAPVT XXI.

Dolorem ferri fortiter posse, multorum exempla docent.

1. Obuersentur species honestae animo: Zeno proponatur Eleates, qui perpessus est omnia potius, quam conscios delendae tyrannidis indicaret. De AnaxarchoDemocritio cogitetur, qui quum Cypri in manus Nicocreontis regis incidisset, nullum genus supplicii deprecatus est, neque recusauit. a) - Coniectus in mortarium saxeum, ibique ferreis pistillis contusus: Tunde, inquit, Anaxarchi culeum: nam Anaxarchum non tundis.b)· Ad vltimum amputationem linguae minitanti, Non erit, inquit, effeminate adolescens, haec quoque pars corporis mei tuae ditionis: protinusque dentibus abscisam et commanducatam linguam in os eius ira patens exspuit. c) sedendoque

-

2. Romam obsidebat rex Porsena, expugnaturum se vrbem, spem habebat: quum C. Mucius, adolescens nobilis, cui indignum videbatur, populum Romanum seruientem, quum sub regibus esset, nullo bello, nec ab hostibus vllis obsessum esse; liberum

d) Id. ib. 5, 27.

a) Cic. Tusc. 2, 22. Wolf. b) Diogen. Laërt. 9, 59. c) Valer. Max. 3, 3. ext. 4.

eundem populum ab iisdem Etruscis obsideri, quorum saepe exercitus fuderit: itaque magno audacique aliquo facinore eam indignitatem vindicandam ratus, primo sua sponte penetrare in hostium castra constituit: dein metuens, ne, si consulum iniussu et ignaris omnibus iret, forte deprehensus a custodibus Romanis retraheretur vt transfuga, fortuna tum vrbis crimen affirmante, senatum adiit. Transire Tiberim, inquit, Patres, et intrare, si possim, castra hostium volo: non praedo, nec populationum in vicem vltor. Maius, si dii iuuant, in animo est facinus. Approbant Patres: abdito intravestem ferro, proficiscitur. Vbi eo venit: in confertissima turba prope regium tribunal constitit. Ibi quum stipendium forte militibus daretur, et scriba, cum rege. sedens pari fere ornatu, multa ageret, eum milites vulgo adirent timens sciscitari, vter Porsena esset, ne ignorando regem semet ipse aperiret, quis esset, quo temere traxit fortuna facinus, scribam pro rege obtruncat. d)

Vadentem inde, qua per trepidam turbam cruento mucrone sibi ipse fecerat viam, quum, concursu ad clamorem facto, comprehensum regii satellites retraxissent, ante tribunal regis destitutus, tum quoque, inter tantas fortunae minas, metuendus magis, quam metuens: Romanus sum, inquit, ciuis: C. Mucium vocant. Hostis hostem occidere volui: nec ad mortem minus animi est, quam fuit ad caedem. Et facere, et pati fortia Romanum est. Nec vnus in te ego hos animos gessi: longus post me ordo est idem petentium decus. Proinde in hoc discrimen, si iuuat, accingere, vt in singulas horas capite dimices tuo: ferrum hostemque in vestibulo habeas regiae. Hoc tibi iuuentus Romana indicimus bellum. Nullam aciem, nullum praelium timueris. Vni tibi et cum singulis res erit. Quum rex, simul ira infensus, periculoque conterritus, circumdari ignes minitabundus iuberet, nisi expromeret propere, quas insidiarum sibi minas per ambages iaceret: En tibi, inquit, vt sentias, quam vile corpus sit iis, qui magnam gloriam vident: dextramque accenso ad sacrificium foculo iniicit. Quam quum velut alienato ab sensu torreret animo, prope attonitus miraculo rex, quum ab sede sua prosiluisset, amouerique ab altaribus iuuenem iussisset: Tu vero abi, inquit, in te magis, quam in me, hostilia Iuberem macte virtute esse, si pro mea patria

ausus.

d) Liu. 2, 12, 1. sqq.

ista virtus staret. Nunc iure belli liberum te, intactum, inviolatumque hinc dimitto. Tum Mucius, quasi remunerans meritum: Quandoquidem, inquit, est apud te virtuti honos, vt beneficio tuleris a me, quod minis nequisti: trecenti coniurauimus principes iuuentutis Romanae, vt in te hac via grassaremur. Mea prima sors fuit: ceteri, vt cuique ceciderit primo, quoad te opportunum fortuna dederit, suo quisque tempore aderunt. e) Mucium dimissum, cui postea Scaeuolae a clade dextrae manus cognomen inditum, legati a Porsena Romam secuti sunt. Adeo mouerat eum primi periculi casus, vt pacis conditiones vltro ferret Romanis, f) Quum peteret regem decepta satellite dextra, Ingessit sacris se peritura focis.

Sed tam saeua pius miracula non tulit hostis,
Et raptum flammis iussit abire virum.
Vrere quam potuit contemto Mucius igne,
Hanc spectare manum Porsena non potuit.
Maior deceptae fama est et gloria dextrae.
Si non errasset, fecerat illa minus. g)

3. Vetusto Macedoniae mori regi Alexandro nobilissimi pueri praesto erant sacrificanti. E quibus vnus, thuribulo arrepto, ante ipsum adstitit, in cuius brachio carbo ardens delapsus est. Quo etsi ita vrebatur, vt adusti corporis eius odor ad circumstantium nares perveniret: tamen et dolorem silentio pressit, et brachium immobile tenuit, ne sacrificium Alexandri aut, concusso thuribulo, impediret, aut, edito gemitu, regias aures adspergeret. h)

[ocr errors]

Nos, si pes condoluit, si dens, si tactum dolore corpus, ferre non possumus. At vero C. Marius, rusticanus vir, sed plane vir, quum secaretur, principio vetuit se alligari. i)

4. Id dicam, quod solebat narrare Pompeius: se, quum Rhodum venisset decedens ex Syria, audire voluisse Posidonium: sed quum audiuisset, eum grauiter esse aegrum, quod vehementer eius artus laborarent, voluisse tamen nobilissimum philosophum visere: quem vt vidisset, et salutauisset, honorificisque verbis prosecutus esset, molesteque se dixisset ferre, quod

e) Id. ib. §. 8. sqq. f) Id. ib. c. 13, 1. sq. g) Martial. 1. epigr. 21. Scriu. h) Valer. Max. 3, 3. ext. 1. i) Cic. Tusc. 21

« PoprzedniaDalej »