Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

Pronaque quum spectent animalia cetera terram,
Os homini sublime dedit coelumque tueri

Iussit, et erectos ad sidera tollere vultus. d)

Omitto opportunitates habilitatesque reliqui corporis, moderationem vocis, orationis vim, quae conciliatrix est humanae maxime societatis. e)

3. In prima illa constitutione, quum (dii) vniuersa disponerent, etiam nostra viderunt, rationemque hominis habuerunt. f) Cogitavit nos ante natura, quam fecit. g) Scias, non esse hominem tumultuarium et incogitatum opus. ) Ita est: carissimos nos habuerunt dii immortales, habentque: et qui maximus tribui honos potuit, ab ipsis proximos collocauerunt. i)

Qui se ipse norit, primum aliquid se habere sentiet diuinum, ingeniumque in se suum, sicut simulacrum aliquod dedicatum, putabit, tantoque munere deorum semper dignum aliquid et faciet, et sentiet. k)

Omnis homines, qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet, vitam silentio ne transeant, veluti pecora, , quae natura prona atque ventri obedientia finxit. Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita: animi imperio, corporis seruitio magis utimur. Alterum nobis cum dls, alterum cum belluis commune est. l) Quo magis prauitas eorum admiranda est, qui, dediti corporis gaudiis, per luxum atque ignauiam aetatem agunt: ceterum ingenium, quo neque melius, neque amplius aliud in natura mortalium est, incultu atque secordia torpescere sinunt. m).

CAPVT XV.

Virtus proprium est atque vnicum hominis bonum.

Hi non viderunt, vt ad cursum, equum; ad arandum, bouem; ad indagandum, canem: sic hominem ad duas res, vt ait Aristoteles, ad intelligendum, et ad agendum esse natum, quasi mortalem deum. a)

d) Ovid. Metam. 1, 84. sqq. Burm. e) Cic. Legg. 1, 9. f) Seneca de beneff. 6, 23, 2. T. IV. p. 276. Ruhk. g) Id ib. S. 4. p. 277. h) Id ib. §.5 p.278. i) íd ib. 2, 29, 5. p. 81. k) Cic. Legg. 1, 22. 1) Sallust. Cat. 1, 1, sq. Cort. m) Id. Iug. 2, 4

a) Cic. Finn. 2, 13, Ern.

Ergo in homine quoque nihil ad rem pertinet, 3 quantum aret, quantum foeneret, a quam multis salutetur, quam pretioso incumbat lecto, quam pellucido poculo bibat: sed quam bonus sit. Bonus autem est, si ratio explicita et recta est, et ad naturae suae voluntatem accommodata. Haec vocatur virtus: hoc est honestum, et vnicum hominis bonum. b)

In quatuor partes Honestum diuidi solet, Prudentiam, Iustitiam, Fortitudinem, et Temperantiam. Ex singulis autem illis virtutibus certa officiorum genera nascuntur, in quibus colendis sita est vitae honestas omnis, et in negligendis turpitudo. Itaque de vnaquaque seorsum agemus, et quatuor libris complectemur, quae pertinent ad quatuor illas virtutes. c)

LIBER II.

DE

PRVDENTIA.

CAPVT I.

Inest mentibus insatiabilis quaedam cupiditas veri videndi.

Munus

unus propriam sapientiae et prudentiae est indagatio atque inuentio veri. Vt enim quisque maxime perspicit, quid in re quaque verissimum sit, quique acutissime et celerrime potest et videre et explicare rationem, is prudentissimus et sapientissimus rite haberi solet. a)

Principio generi animantium omni est a natura tributum, vt se, vitam, corpusque tueatur, declinetque ea, quae nocitura videantur, omniaque, quae sint ad viuen. dum necessaria, anquirat et paret. b) At veri inqui

B 2

[ocr errors]

b) Sen. ep. 76, 11. sq. T. III. p. 7. Ruhk. c) vid. Cic. Off.

1, 2. et 5.

A) Cic. Off. 1, 5, 3. sq. Heus. b) Id. ib. e. 4, 16

sitio atque inuestigatio hominis est propria, quod rationis est particeps: c) · et natura inest in mentibus nostris insatiabilis quaedam cupiditas veri visendi. d) — Itaque quum sumus necessariis negotiis curisque vacui, tum auemus aliquid videre, audire, ac discere: cognitionemque rerum aut occultarum, aut admirabilium, ad beate viuendum necessariam ducimus. e) In scientia excellere pulchrum putamus: labi autem, errare, nescire, decipi, et malum et turpe ducimus. f)

CAPVT II.

Scientia est pabulum animi.

1. Tantus est innatus in nobis cognitionis amor, et scientiae, vt nemo dubitare possit, quin ad eas res hominum natura nullo emolumento inuitata rapiatur. Quid vero? qui ingenuis studiis, atque artibus delectantur, nonne videmus eos nec valitudinis, nec rei familiaris habere rationem? omniaque perpeti, ipsa cognitione et scientia captos? et cum maximis curis et laboribus compensare eam, quam ex discendo capiant, voluptatem? Quem enim ardorem studii censetis fuisse in Archimede, qui, dum in puluere quaedam describit attentius, ne patriam quidem captam esse senserit? a) Quid de Pythagora? quid de Platone loquar? qui quum iudicassent, veniendum sibi esse eo, vbi aliquid esset, quod disci posset: tantas regiones barbarorum pedibus obierunt, tot maria transmiserunt. Cur haec eadem Democritus? qui dicitur oculis se priuasse: certe, vt quam minime animus a cogitationibus abduceretur, patrimonium neglexit, agros deseruit incultos: quid quaerens aliud, nisi beátam vitam? b)

2. Carneades, laboriosus et diuturnus sapientiae miles, siquidem, nonaginta expletis annis, idem illi vivendi ac philosophandi finis fuit. Ita se mirificum doctrinae operibus addixerat, vt, quum cibi capiendi caussa recubuisset, cogitationibus inhaerens, manum ad mensam porrigere obliuisceretur. c)

Est animorum ingeniorumque naturale quoddam

c) Id. ib. 3. d) Cic. Tusc. 1, 19. Wolf. e) Id. Off. 1, 4, 5. f) Id ib c. 6, 2.

a) Cic. Finn. 5, 18. sq. Ern. b) Id. ib. c. 29. c) Valer. Max. 1, 7. ext. 5. Torren.

quasi pabulum, consideratio contemplatioque naturae. Indagatio ipsa rerum tum maximarum, tum etiam occultissimarum, habet oblectationem. d)

[ocr errors]

CAPVT III.

Pertinax labor et disciplina naturam vincunt.

1. In Demosthene tantum studium fuisse, tantusque labor dicitur, vt primum impedimenta naturae diligentia industriaque superaret: quumque ita balbus esset, vt eius ipsius artis, cui studeret, primam litteram non posset dicere, perfecit meditando, vt nemo planius eo locutus putaretur, a) — Deinde propter nimiam exilitatem acerbam auditu vocem suam exercitatione continua ad maturum gratum, auribus sonum perduxit. Lateris etiam firmitate defectus, quas corporis habitus vires negauerat, a labore mutuatus est. b) Coniectis in os calculis, summa voce versus multos vno spiritu pronuntiare consuescebat; neque is consistens in loco, Eed inambulans, atque adscensu ingrediens arduo. c)

In litore, in quod se maximo cum sono fluctus illideret, meditans, consuescebat concionum fremitus non expauescere. d) Cellam quoque aedificasse subterraneam dicitur, in qua saepe duo tresue menses continuos inclusus operam dabat gestui et voci, et quidem altera parte capitis abrafa, vt in publicum prodire, saluo pudore, non posset. e) Proeliatus est cum rerum natura: et quidem victor abiit, malignitatem eius pertinacissimo animi robore superando. f)

Nihil est, quod non expugnet pertinax opera, et intenta ac diligens cura. g)

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]

2. Erat Cleanthi tardum obtusumque ingenium: erat et summa rerum omnium inopia. At vbi eius animum sapientiae amor occupauit, tarditatem ingenii acri studio ac diligentia vicit, Zenoni interdiu adsistens au

1

d) Cic. Acadd. 2, 41. Goerenz.

a) Cic. de Orat. 1, 61. Ern. b) Valer. Max. 8, 7. ext. 1. Torren. c) Cic. ib. d) Quinctil. 10, 3, 30. Gesn. e) Plutarch. v. Demosth. T. I p. 849. Wech. f) Valer. Max. ib. g) Sen. ep. 50, 6. T. II. p. 215. Ruhk. h) Virgil. Georg. 1, 145. sq.

ditor: inopiam vero, aquam e puteo noctu hauriens, accepta ab hortulano mercede. Aiunt, eum aliquando in iudicium vocatum fuisse, quod robusto admodum ac pingui corpore esset, quum nullam artem, vnde viueret, videretur profiteri. At vbi quaestus sui ac victus testes adhibuit, hortulanum, cui aquam hauriebat, et mulierem, apud quam pinsebat: non solum est dimissus, sed etiam ab Areopagitis iudicibus donatus decem minis, quas Zeno accipere illum vetuit. i)

3. Stilponem, Megaricum philosophum, acutum sane hominem, et probatum temporibus illis accepimus. Hunc scribunt ipsius familiares et ebriosum et mulierosum fuisse: neque hoc scribunt vituperantes, sed potius ad laudem: vitiosam enim naturam ab eo sic edomitam et compressam esse doctrina, vt nemo vmquam vinolentum illum, nemo in eo libidinis vestigium viderit, k)

Zopyrus, physiognomon, qui se profitebatur hominum mores naturasque ex corpore, oculis, vultu, fronte pernoscere, stupidum esse Socratem dixit et bardum, quod iugula concaua non haberet: obstructas eas partes et obturatas esse dicebat; addidit etiam, mulierosum: in quo Alcibiades cachinnum dicitur sustulisse. 1) — Ipse vero Socrates illa sibi insita, sed ratione a se deiecta dixit. m) Sed haec ex naturalibus caussis vitia nasci possunt: exstirpari autem et funditus tolli, vt is ipse, qui ad ea propensus fuerit, a tantis vitiis auocetur, non est id positum in naturalibus caussis, sed in voluntate, studio, disciplina. n)

Animus hominis, quidquid sibi imperat, obtinet. o)

Cicero Quintum fratrem laudans, quod eos, quibus praeerat in Asia prouincia, contineret, ostendit his verbis, quid doctrina posset efficere: Tibi et fuit hoc semper facillimum, et vero esse debuit; cuius natura talis est, vt etiam sine doctrina videatur moderata esse potuisse: ea autem adhibita doctrina est, quae vel vitiosissimam naturam excolere possit, p)

i) Diogen. Laërt. 7, 168. sq. Id. ib. m) Id. Tusc. 4, o) P. Syrus v. 25. p) Ern.

k) Cic. de fato c. 5. Brem 1) 37. Wolf. n) Id. de fato c. 5. Cic. ep. ad Qu. Fr. 1. ep. 1, 2.

« PoprzedniaDalej »