Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

ras. Mos erat ciuitatis, velut publico latrocinio partam praedam diuidere. Forte eo anno in summo magistratu erat Timasitheus quidam, Romanis vir similior, quam suis. Qui legatorum nomen, donumque, et deum, cui mitteretur, et doni caussam veritus ipse, multitudinem quoque, quae semper ferme regenti est similis, religionis iustae impleuit: adductosque in publicum hospitium legatos, cum praesidio etiam nauium Delphos prosecutus, Romam inde sospites restituit. Hospitium cum eo senatusconsulto est factum, donaque publice data. b)

CAPVT XI.

Publica religio priuatis affectibus praelata.

Quum Galli ad Romam ferro et igne vastandam accelerare dicerentur, et nulla spes esset, vrbem posse defendi: multi Romanorum per agros dilapsi sunt, multi vrbes petierunt finitimas, asportantes quaecunque habebant pretiosissima. Flamen interim Quirinalis virginesque Vestales, omissa rerum suarum cura, quae sacrorum secum ferenda, quae (quia vires ad omnia ferenda deerant) relinquenda essent, consultantes, quisue ea locus fideli adseruaturus custodia esset; optimum ducunt, condita in doliolis sacello proximo aedibus flaminis Quirinalis, vbi nunc despui religio est, defodere: cetera, inter se onere partito, ferunt via, quae sublicio ponte ducit ad Ianiculum. In eo cliuo eas quum L. Albinius, de plebe Romana homo, conspexisset, plaustro coniugem ac liberos vehens inter ceteram turbam, quae inutilis bello vrbe excedebat: saluo etiam tum discrimine diuinarum humanarumque rerum, irreligiosum ratus, sacerdotes publicos sacraque populi Romani pedibus ire, ferrique; se ac suos in vehiculo conspici: descendere vxorem ac pueros iussit, virgines sacraque in plaustrum imposuit, et Caere, quo iter sacerdotibus erat, pervexit. a) Adeo tum quoque in vltimis religio publica priuatis affectibus antecellebat. b)

b) Liv. 5, 21, 2. et c. 28, 1. sqq.

a) Liv. 5, 40, 7. sqq. Drak. b) Flor. 1, 13, 12. Duk.

CAPVT XII.

Impii serius ocius dant poenas.

1. Dionysius cum fanum Proserpinae Locris expilauisset, nauigabat Syracusas: isque cum secundissimo vento cursum teneret, ridens, Videtisne, inquit, amici, quam bona a diis immortalibus nauigatio sacrilegis detur? Atque homo acutus, cum bene planeque percepisset, in eadem sententia perseuerabat: qui, cum ad Peloponnesum classem appulisset, et in fanum venisset Iouis Olympii, aureum ei detraxit amiculum, grandi pondere, quo Iouem ornarat ex manubiis Karthaginiensium tyrannus Gelo. Atque in eo etiam cauillatus est, aestate graue esse aureum amiculum, hieme frigidum: eique laneum pallium iniecit, cum id esse ad omne anni tempus diceret. Idemque Aesculapii Epidauri barbam auream demi iussit: neque enim conuenire, barbatum esse filium, cum in omnibus fanis pater imberbis esset. a) -Non exsoluit quidem statim Dionysius debita impietati supplicia: at assiduis belli certaminibus victus fractusque insidiis ad postremum suorum interficitur. b) Lento enim gradu ad vindictam sui diuina procedit ira, tarditatemque supplicii grauitate compensat. c)

[ocr errors]

2. Quum Pyrrhus, rex Epiri, ex Sicilia rediens, Locros classe praeterueheretur: inter alia foeda, quae pro pter fidem erga vos in ciuitatem nostram facinora edidit, thesauros quoque Proserpinae, intactos ad eam diem, spoliauit: atque ita, pecunia in naues imposita, ipse terra est profectus. Quid ergo euenit, Patres Conscripti? Classis postero die foedissima tempestate lacerata, om、 nesque naues, quae sacram pecuniam habuerunt, in li tora nostra eiectae sunt. Qua tanta clade edoctus tandem, deos esse, superbissimus. rex, pecuniam omnem conquisitam in thesauros Proserpinae referri iussit. Nec tamen illi vmquam postea prosperi quidquam euenit: pulsusque Italia, ignobili atque inhonesta morte, temere nocte ingressus Argos, occubuit. d) Lancea primum leuiter vulneratus fuerat a iuuene quodam Argiuo. Matrem habebat hic anum pauperculam, quae inter alias mulierculas spectans praelium e tecto domus, quum videret, Pyrrhum ferri toto impetu in auctorem vulneris

[ocr errors]

a) Cic. N. DD. 3, 34. Ern. b) Iustin. 20, 5, 14. Gron. c) Valer. Max, 1, 1, ext, 3, Torr. d) Liv. 29, 18, 4. sqq. Drak.

sui: timens vitae filii, protinus tegulam corripuit, et utraque manu libratam deiecit in caput regis. Quo vul nere deiectus ex equo Pyrrhus, a Zopyro quodam est obtruncatus, e)

3. Longo post tempore Q. Pleminius praepositus praesidio Romanorum Locris, quum a sacrorum spoliatione non abstinuisset, et eosdem Proserpinae thesauros diripuisset, quos olim Pyrrhus: f) ex senatus consulto, praetor legatique, Locros profecti, primam, sicuti mandatum erat, religionis curam habuere. Omnem enim sacram pecuniam, quaeque apud Pleminium, quaeque apud milites erat, conquisitam, cum ea quam ipsi secum attulerant, in thesauris reposuerunt, ac piaculare sacrum fecerunt. g) -Ipse Pleminius, toto corpore laceratus, naso quoque auribusque decisis, exsanguis relictus, Romam protractus est, caussam dicturus. h) Sed ante caussae dictionem in carcere teterrimo genere, morbi consumtus est. i)

[ocr errors]

4. Ante naualis praelii congressionem miserat Xerxes quatuor millia armatorum Delphos, ad templum Apollinis diripiendum: prorsus, quasi non cum Graecis tantum, sed et cum diis immortalibus bellum gereret. Quae manus tota imbribus et fulminibus deleta est: vt intelligeret, quam nullae essent hominum adversus deos vires. k)

[ocr errors]

5. Agesilaus vero, rex Lacedaemoniorum, magnam aduersus templa reuerentiam adhibuit: quam virtutem probauit maxime tum, quum Athenienses et Boeotios ceterosque eorum socios apud Coroneam gravi praelio vicisset. Huius victoriae vel maxima fuit laus, quod, quum plerique ex fuga se in templum Mineruae coniecissent, quaerereturque ab eo, quid his fieri vellet: etsi aliquot vulnera acceperat eo praelio, et iratus videbatur omnibus, qui aduersus arma tulerant: tamen antetulit irae religionem, et eos vetuit violari. Neque vero hoc solum in Graecia fecit, vt templa deorum sancta haberet: sed etiam apud barbaros summa religione omnia simulacrá arasque conseruauit. )

Sic Alexander Magnus, quum Thebas euerteret, non est oblitus pietatis erga deos: sed cauit summo studio,

f) Liv.' 29, 19.

e) Plutarch. in Pyrrho T. I. p! 405. Wech. g) Id. ibid. c. 21, 4. h) Id. ibid. c. 18, 13. i) Valer. Max. 1, 1. Rom. 21. Torren. k) Iustin. 2, 12, 8. sqq. Gron. 1) Corn. Nep. in Agesil, 4, 6. sq. Heus.

ne deorum aedes et alia loca sacra violarentur. In expeditione quoque Asiatica quum a Persis repeteret poenas, abstinuit a locis omnibus, quae diis dicata erant: quamuis Persae hoc potissimum iniuriae genere saeuiis sent in Graecia. m)

CAPVT XIII.

Quae vota facienda sint deo.

Votorum tuorum veterum licet diis gratiam faciast alia de integro suscipe: roga bonam mentem, bonam valetudinem animi, deinde corporis. Quidni tu ista vota saepe facias? Tunc scito te esse omnibus cupiditatibus solutum, quum eo perueneris, ut nihil deum roges, nisi quod rogare possis palam. Nunc enim quanta dementia est hominum! turpissima vota diis insusurrant: si quis admouerit aurem, conticescent: et, quod, scire hominem nolunt, deo narrant. Vide ergo, ne hoc praecipi salubriter possit: Sic viue cum hominibus, tamquam deus videat: sic loquere cum deo, tamquam homines audiant. a)

.

Paedalii, gens Indica, nihil aliud petebant a diis, quam iustitiam. b)

Dicebat Apollonius, has tantum preces esse faciendas ab eo, qui adiret ad deos: O dii! quae mihi conveniunt, praestate. c)

2. Socrates, humanae sapientiae quasi quoddam terrestre oraculum, nihil vltra petendum a diis immortalibus arbitrabatur, quam vt bona tribuerent; quia ii demum scirent, quid vnicuique esset vtile: nos autem plerumque id votis expetere, quod non impetrasse melius foret. Etenim densissimis tenebris inuoluta mor talium mens, in quam late patentes errores caecas precationes spargis! Diuitias appetis, quae multis exitio fuerunt: honores concupiscís, qui complures pessundederunt: regna tecum ipsa voluis, quorum exitus sae penumero miserabiles cernuntur: splendidis coniugiis iniicis manus: at haec, vt aliquando illustrant, ita nonnunquam funditus domos euertunt. Desine igitur stulta futuris malorum tuorum caussis, quasi felicissi

m) Polyb. 5, 10.

a) Seneca ep. 10, 4. sq. T. II. p. 41. sq. Ruhk. b) Excc. Nicol. Damasc. p. 514. Vales. c) Philostrat. V. Apollon. Tyan. 1, 11. et 4, 40.

mis rebus, inhiare, teque totam coelestium arbitrio permitte: quia, qui tribuere bona ex facili solent, etiam eligere aptissime possunt. d)

Permittes ipsis expendere numinibus, quid
Conueniat nobis, rebusque sit vtile nostris.

Nam pro iucundis aptissima quaeque dabunt dI.
Carior est illis homo, quam sibi.

e)

Laudabat Socrates has veteris poëtae preces: O Iupiter! ea, quae bona sunt, nobis orantibus et non orantibus tribue: quae vero mala, etium orantibus nega. f)

CAPVT XIV.

Homo praecipuum opus dei.

1. Animal hoc prouidum, sagax, multiplex, acutum, memor, plenum rationis et consilii, quem vocamus hominem, praeclara quadam conditione generatum est a supremo deo. Solum est enim ex tot animantium generibus atque naturis particeps rationis et cogitationis, quum cetera sint omnia expertia. Quid est autem, non dicam in homine, sed in omni coelo atque terra, ratione diuinius? Quae quum adoleuit atque perfecta est, nominatur rite sapientia. a)

Est homini cum 'deo similitudo. Quod quum ita sit: quae tandem esse potest propior certiorue cognatio? Itaque ad hominum commoditates et vsus tantam rerum vbertatem natura largita est, vt ea, quae gignuntur, donata consulto nobis, non fortuito nata videanArtes vero innumerabiles repertae sunt, docente natura: quam imitata ratio, res ad vitam necessarias solerter consecuta est. b)

tur.

2. Ipsum hominem eadem natura non solum celeritate mentis ornauit, sed etiam sensus, tamquam satellites, attribuit, ac nuntios: et rerum plurimarum obscu ras necessarias intelligentias enodauit, quasi fundamenta quaedam scientiae: figuramque corporis habilem et aptam ingenio humano dedit. Nam quum ceteras animantes abiecisset ad pastum: solum hominem erexit, ad coelique, quasi cognationis domiciliique pristini, conspectum excitauit. c)

d) Valer. Max. 7, 2, extern. 1. Torren. e) Iuuen. Sat. 10, 347. sqq. Rup. f) Plato Alcib, 2. T. II. p. 143. A. Steph. a) Cic. Legg. 1. 7. Goerenz. b) Id. ib. c 8. c) Id, ib. c. g. B

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »