Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

nostrae, s) prospicere. t)

Optimum est, notis vitiis impedimenta

5. Admoneri bonus gaudet: pessimus quisque correptorem asperrime patitur. u)

Xenocratem, Chalcedonium, Plato, magister et amicus, rusticitatis arguebat, eique saepius dicebat: Xenocrates, Gratiis sacra facito. Quam quidem reprehensionem admonitionemque ille semper aequo et grato animo accepit; et aliquando cuidam, ipsum incitanti ad repellendam Platonis obiurgationem, sapienter prorsus respondit, Hoc vero mihi vtile est. x)

CAPVT LXIII

Omnia possidentibus saepe amicus deest.

1. Neminem tam alte secunda posuerunt, vt non illi eo magis amicus desit, quia nihil absit. a) Omnia sane excluserit opulenta felicitas: monstrabo tibi, cuius rei inopia laborent magna fastigia, quid omnia possiden tibus desit. Scilicet ille, qui verum dicat, et hominem inter mentientes stupentem, ipsaque consuetudine pro rectis blanda audiendi ad ignorantiam veri perductum, vindicet a consensu concentuque falsorum. Non vides, quemadmodum illos in praeceps agat extincta libertas, et fides in obsequium seruile submissa, dum nemo ex animi sui sentenția suadet, dissuadetque, sed adulandi certamen est, et vnum amicorum omnium officium, vna contentio, quis blandissime fallat? Ignorauere vires suas, et dum se tam magnos, quam audiunt, credunt, attraxere superuacua, et in discrimen rerum omnium perventura bella: vtilem et necessariam rupere concordiam: secuti iram, quam nemo reuocabat, multorum sangui→ nem hauserunt. b)

2. Quum bellum Graeciae indiceret Xerxes, animum tumentem oblitumque, quam caducis confideret, nemo non impulit. Alius aiebat, non laturos nuntium belli, et ad primam aduentus famam terga versuros; alius, nihil esse dubii, quin illa mole non vinci solum Graecia, sed obrui posset, c) Quum in hunc modum

-

s) Seneca de ira 3, 15, 2. sq. T. 1. p. 113. sq. t) Id. ib. c. 14, 1. p. 114. u) Id. ib. c. 37, i. p, 146. x) Aelian. V. H. 14, 9. et Diogen. Laërt. 4, 6.

a) Seneca de benef. 6, 29, c. 30, 2. sqq. p. 285. sq.

3. T. 4. p. 284. Ruhk. b) Id. ibid. c) Id. ib. c. 31, 1. p. 286.

-

[ocr errors]

multa vndique iactarentur, quae hominem nimia aestimatione sui furentem concitarent: Demaratus Lacedaemonius solus dixit, ipsam illam, qua sibi placeret, muititudinem, indigestam et grauem, metuendam esse ducenti. In primo, inquit, statim monte Lacones obiecti, dabunt tibi sui experimentum. Tot ista gentium millia trecenti morabuntur, haerebunt in vestigio fixi, et commissas sibi angustias tuebuntur, et corporibus obstruent. d) Acciderunt, quae Demaratus praedixerat. Itaque Xerxes pudore, quam damno, miserior Demarato gratias egit, quod solus sibi verum dixisset. e) 3. Antiochus, quum in venatione, feram persequendi studio, ab amicis et seruis aberrasset, in casam pauperum hominum intrauit ignotus. Cum iis coenans sermonem de rege iniecit, vt sciret, quae esset hospitum de se opinio: audiuitque, Regem cetera quidem bonum et laude dignum esse, sed amicis vtentem malis plurima negligere: et saepe, quae necessaria essent, nihil curare, quod venationi plus aequo indulgeret. Tacuit tum quidem Antiochus: sed postquam, orto sole, ad casam illam venere regii satellites, et purpuream vestem cum diademate attulere: conuerso sermone ad regia illa insignia: Certe, inquit, ex quo die vos sumsi, heri primum veros de me sermones audiui. f)

4. Perfectus haud dubie princeps enituisset Valentinianus, si ei foedis hominibus, quis sese quasi fidissimis prudentissimisque dederat, carere, aut probatis eruditisque monitoribus vti licuisset. g)

CAPVT LXIV.

Veros amicos reparare difficile est.

1. Quum Augustus audiuisset tandem Iuliae, fi-. liae, flagitia, quae tamdiu nescierat: parum potens irae illa publicauit, eam relegando. - Deinde quum, interposito tempore, in locum irae subisset verecundia: gemens, quod non illa silentio pressisset, saepe exclamauit: Horum mihi nihil accidisset, si aut Agrippa, aut Maecenas vixisset. Adeo tot habenti millia hominum, duos reparare difficile est! Caesae sunt legiones;

d) Id. ib. §. 2. sq. p. 287. e) Id. ib. §. 8. p. 289. sq. f) Plutarch. Apophth. T. 2. p. 174. Wech. g) Aur. Victor Epit. c. 45. Arntz.

et protinus scriptae. Fracta classis; et intra paucos dies natauit noua. Saeuitum est in opera publica ignibus; surrexerunt meliora consumtis. Tota vita Agrippae et Maecenatis vacauit locus, a)

Amicum perdere est damnorum maximum. b)

2. Quum Darius, Xerxis pater, malum granatum aperuisset, et quidam ab eo sciscitaretur, quarum rerum tantum numerum habere optaret, quantus illic inesset granorum numerus: respondit: Zopyrorum. c) - Fuerat enim Zopyrus Dario amicissimus, sicque illi deditus, vt vltro domi se verberibus lacerari toto corpore iusserit: nasum, aures et labia sibi praecidi, ad redi

[ocr errors]

gendam in eius potestatem Babyloniam. d)

CAPVT LXV.

Amici thesauri regum sunt.

[ocr errors]

Ale

1. Non exercitus, neque thesauri praesidia regni sunt, verum amici, quos neque armis cogere, neque auro parare queas: officio et fide pariuntur. a) xander, interrogatus, vbi haberet thesauros, Apud amicos, respondit. b) Idem quum ad Achillis tumulum venisset, felicem eum sibi videri, dixit, quod, dum viveret, fidum amicum nactus esset, et post fata magnum pracconem. c)

[ocr errors]

Quum plurimis amicitiis fortuna principum indigeat: praecipuum est principis opus, amicos parare. d) Nullum maius boni imperii instrumentum est, quam boni amici. e)

2. Quum a Pisistrato, qui principatum Athenis invaserat, amici quidam desciuissent, atque Phylen occupassent: accessit ad eos, vestem stragulam colligatam ferens secum, ac, mirantibus illis, quaerentibusque, quid vellet, Aut, inquit, persuadere, vt mecum redea

a) Seneca de benef. 6, 32, 2. sq. T. 4. p. 291. Ruhk. b) P. Syrus v. 24. Fab. c) Plutarch. Apophth. T. 2. p. 172. Wech. d) Iustin. 1, 10, 15. Gron,

a) Sallust. Ing. c. 10, 4. Cort. b) Ammian, 25, 4, 15. Wagn. c) Plutarch. v. Alex. T. 1. p. 672. Wech. d) Plinius Paneg. c. 85, 6. Gesn. e) Tacit. Hist. 4, 7. Oberl.

tis, aut, si minus id persuasero, manere vobiscum; ideoque instructus veni. f)

3. Iam etiam et in priuatorum animis exoleuerat priscum mortalium bonum, amicitia, cuius in locum migrauerant assentationes, blanditiae, et peior odio amoris simulatio. Etenim in Principum domo nomen tantum amicitiae, inane scilicet irrisumque, manebat. Nam quae poterat esse inter eos amicitia, quorum sibi alii domini, alii serui videbantur? Tu hanc pulsam et errantem reduxisti: habes amicos, quia amicus ipse es, Neque enim, vt alia subiectis, ita amor imperatur: neque est vllus affectus tam erectus, et liber, et dominationis impatiens, nec qui magis vices exigat, Diligis ergo, quum diligaris, et in eo, quod vtrinque honestissimum est, tota gloria tua est; qui superior factus, descendis in omnia familiaritatis officia, et in amicum ex imperatore submitteris: immo tunç maxime imperator, quum amicum ex imperatore agis. Iucundissimum est in

rebus humanis amari, sed non minus amare: quorum vtroque ita frueris, vt, quum ipse ardentissime diligas, adhuc tamen ardentius diligaris. g)

CAPVT LXVI.

Amicus certus in re incerta cernitur. a)

1. Ipsae amicos res opimae pariunt, aduersae probant. b)

Poscunt fidem secunda: at aduersa exigunt. c)

Quum Catoni Vticensi obuenisset morte patruelis sui, Catonis, hereditas centum talentorum: omnia in pecuniam redegit, quam amicis, vbi cuiquam opus erat, commodabat. Quin etiam praedia sua et seruitia eorum caussa aliquando oppignerabat. d)

Sincerae fidei amici praecipue in aduersis rebus cognoscuntur: in quibus quidquid praestatur, totum a constanti beneuolentia proficiscitur. Felicitatis cultus maiore ex parte adulationi, quam caritati, erogatus, certe suspectus est: perinde, ac si plus. semper petat, quam

f) Plutarch. Apophth. T. 2. p. 189. Wech. g) Plin. Paneg. c. 85, I. sqq.

Ennius fragm. p. 298. Hess. b) P. Syrus v. 359. Fab. c) Seneca Agam. v. 934. Gron. d) Plut. v. Cat. Vtic. T. 1. p. 762. Wech.

impendat. Tenacius igitur eorum nomina posteritatis memoria apprehendit, qui aduersos amicorum casus non deseruerunt, quam qui prosperum vitae cursum comitati sunt. Nemo de Sardanapali familiaribus loquitur. Orestes Pylade paene amico, quam Agamemnone patre, notior est. Siquidem illorum amicitia in consortione deliciarum et luxuriae contabuit; horum, durae atque asperae conditionis solatium, ipsarum miseriarum experimento enituit. e) Qui clamores tota cauea in M, Pacuuii noua fabula, quum, ignorante rege, vter eorum esset Orestes, Pylades Orestem se esse diceret, vt pro illo necaretur, Orestes autem, ita vt erat, Orestem se esse perseueraret? Stantes plaudebant in re ficta: quid arbitramur in vera fuisse facturos? Facile indicabat ipsa natura vim suam, quum homines, quod facere ipsi non possent, id recte fieri in altero iudicarent.

2. D. Brutus fugiens a Mutina, vt ad se interficiendum ab Antonio missos equites aduenisse cognouit, quodam in loco iustae poenae debitum spiritum tenebris furari conabatur: eoque iam facta irruptione, Terentius fideli mendacio, obscuritate ipsa suffragante, Brutum se esse simulauit, et corpus suum trucidandum equitibus obiecit. Verum cognitus a Furio, cui Brutianae vltionis officium mandatum, fuerat, nece sua amici supplicium discutere non potuit. Sic inuitus, fortuna cogente, vixit. Incepto egregio, non irrito euentu, aestimari debet Seruius Terentius. Quamquam enim ei, sicut cupierat, pro amico suo perire non contigit: tamen, quantum in illo fuit, ipse extinctus est, et D. Brutus periculum mortis euasit. g)

[ocr errors]
[ocr errors]

3. T. Volumnius, ortus equestri loco, quum M. Lucullum familiariter coluisset, eumque M. Antonius', quia Bruti et Cassii partes secutus fuerat, interemisset, in magna fugiendi licentia, exanimi amico adhaesit, hucusque in lacrymas et gemitus profusus, vt nimia pietate caussam sibi mortis arcesseret. Nam propter praecipuam et perseuerantem lamentationem ad Antonium pertractus est. Cuius postquam in conspectu stetit, Iube me, inquit, Imperator, protinus ad Luculli corpus perductum occidi. Neque enim, absumto illo, superesse debeo, quum ei infelicis militiae auctor extiterim. Quid hac fidelius beneuolentia? Mortem amici hostis odio leuauit; vitam suam consilii crimine adstrinxit;

e) Valer. Max. 4, 7. f) Cic. Lael. c. 7. Ern. g) Valer. Max, 4, 7. Rom. 6.

« PoprzedniaDalej »