Obrazy na stronie
PDF
ePub

1

CAPVT LII.

Vxorum constans amor in maritos.

1. Porcia, M. Catonis filia, quum apud Philippos victum et interemtum virum, Brutum, cognosceret, quia ferrum non dabatur, ardentes ore carbones haurire non dubitauit, muliebri spiritu virilem patris exitum imitata. Sed nescio, an hoc fortius, quod ille vsitato, tu nouo genere mortis absumta es. a)

Coniugis audisset fatum quum Porcia Bruti,
Et subtracta sibi quaereret arma dolor:
Nondum scitis, ait, mortem non posse negari
Credideram, satis hoc vos docuisse patrem.
Dixit: et ardentes auido bibit ore fauillas.

I nunc, et ferrum, turba molesta, negd, b)

Ad mortem fortiter ferendam sese antea erudierat Porcia, Catonis Vticensis filia minime muliebris animi: quae quum Bruti, viri sui, consilium, quod de interficiendo Caesare ceperat, ea nocte, quam dies teterrimi facti secutus est, cognouisset: egresso cubiculum Bruto, cultellum tonsorium, quasi vnguium resecandorum caussa, poposcit, eoque velut forte elapso, se vulnerauit: clamore deinde ancillarum in cubiculum reuocatus Brutus, obiurgare eam coepit, quod tonsoris praeripuisset officium. Cui secreto Porcia: Non est, inquit, hoc temerarium factum meum, sed in tali statu nostro amoris mei erga te certissimum indicium. Experiri enim volui, si tibi propositum ex sententia parum cessisset, quam aequo animo me ferro essem interemtura. c) Dicitur Brutus, his auditis, manus ad coelum sustulisse, deosque orasse, vt sibi propitii adessent, quo dignus coniuge Porcia maritus posset videri. d)

[ocr errors]

2. Aegrotabat Caecina Paetus, maritus Arriae, aegrotabat et filius, vterque mortifere, vt videbatur: filius decessit, eximia pulchritudine, pari verecundia, et parentibus non minus ob alia carus, quam quod filius erat. Huic illa ita funus parauit, ita duxit exsequias, vt ignoraret maritus. Quin immo, quoties cubiculum eius intraret, viuere filium, atque etiam commodiorem esse simulabat. Ac persaepe interroganti, quid ageret puer,

a) Valer. Max. 4, 6. Rom. 5. b) Martial. 1. epigr. 43. c) Valer. Max. 3, 2. Rom. 15. d) Plutarch. v. M. Bruti T. 1. P. 989. sq. Wech.

[ocr errors]

respondebat: Bene quieuit, libenter cibum sumsit. Deinde quum diu cohibitae lacrymae vincerent prorumperentque, egrediebatur. Tum se dolori dabat. Satiata, siccis oculis, composito vultu, redibat, tanquam orbitatem foris reliquisset. e)

Scribonianus arma in Illyrico contra Claudium moverat: fuerat Paetus in partibus, et, occiso Scriboniano, Romam trahebatur. Erat adscensurus nauem : Arria milites orabat, vt simul imponeretur. Nempe enim, inquit, daturi estis consulari viro seruulos aliquos, quorum le manu cibum capiat, a quibus vestiatur, quibus calcietur: omnia vel sola praestabo. Non impetrauit. Conduxit piscatoriam nauiculam, ingensque nauigium minimo secuta est. Eadem apud Claudium vxori Scriboniani, quum illa profiteretur indicium, Ego, inquit, te audiam, cuius in gremio Scribonianus occisus est, et vivis? Ex quo manifestum est, ei consilium pulcherrimae mortis non subitum fuisse. Quin etiam quum Thrasea, gener eius, deprecaretur, ne mori pergeret interque alia dixisset: Tu vis ergo filiam tuam, si mihi pereundum fuerit, mori mecum? respondit: Si tam diu tantaque concordia vixerit tecum, quam ego cum Paeto, volo. Auxerat hoc responso curam suorum: attentius custodiebatur: sensit, et, Nihil agitis, inquit: potestis enim efficere, vt male moriar; ne moriar, non potestis, Dum haec dicit, exsiluit cathedra, aduersoque, parieti caput ingenti impetu impegit, et corruit. Refocillata, Dixeram, inquit, vobis, inuenturam me, quamlibet duram, ad mortem viam, si vos facilem negassetis. f) Poterat sane, marito peremto, viuere, atque etiam in aliquo honore esse, quia Messalinae, Claudii vxori, erat coniunctissima: at ei mortis comes esse voluit. g) Quin etiam vt illum excitaret ad mortem virili animo oppetendam, ipsa prior pectus suum perfodit, et extractum e vulnere pugionem marito porrigens, immortalem hanc vocem addidit; Paete, non dolet, h)

Casta suo gladium quum traderet Arria Paeto,
Quem de visceribus traxerat ipsa suis:
qua fides, vulnus, quod feci, non dolet, inquit:
Sed quod tu facies, hoc mihi, Paete, dolet. i)

Si

e) Plin. 3. ep. 16, 3. sqq. Gesn. f) Id. ib. §. 7. sqq. g) Dio Cass. 60. p. 675. Leuncl. h) Plin. ib. §. 6. i) Maṛtial. 1. epigr. 13.

3. Gentis Cariae regina, Artemisia, virum suum, Mausolum, fato absumtum quantopere desiderarit, leue est, post conquisitorum omnis generis bonorum monimentique vsque ad septem miracula pròuecti magnifcentiam, argumentari. k) Id monimentum Artemisia quum DIs Manibus Mausoli dicaret: dy@va, laudibus eius dicundis, facit, ponitque praemia pecuniae alia→ rumque rerum bonarum amplissima. Ad eas laudes decertandas venisse dicuntur viri nobiles ingenio atque lingua praestabili, Theopompus, Theodectes, Naucrites, Sunt etiam, qui Isocratem ipsum cum iis certauisse memoriae mandauerint. 7) Quid enim aut eos colligas, aut de illo inclyto tumulo loquare, quum ipsa Mausoli viuum ac spirans sepulcrum fieri concupierit, eorum testimonio, qui illam extincti ossa potioni adspersa bibisse tradunt? m) - Aut saltem, vt Ciceroni placet, quamdiu vixit, vixit in luctu, eo denique etiam confecta contabuit. n)

[ocr errors]

4. Phocionis vxor mulieri cuidam, aureum et gemmis distinctum mundum ostentanti, dixit: At mihi satis splendidum ornamentum est Phocion meus, pauper ille quidem, sed vicesimo iam anno Atheniensium dux, o)

CAPVT LIII.

Coniugis delectus ex moribus fiat.

1. Lycurgum quodam percontante, cur virgines in→ dotatas nubere iussisset: Vt, inquit, neque propter egestatem aliquae relinquerentur innuptae, neque aliae propter diuitias expeterentur : sed iuuenum quisque mores puellae spectans ex virtute eligeret. a)

[Virgo] dummodo morata recte veniat, dotata est satis. b)

Dos est magna parentium

Virtus. c)

Dicebat Cleobulus, filias nuptui collocari oportere aetate virgines, sed prudentia vxores. d)

k) Valer. Max. 4, 6. ext. 1. 1) Gellius NN. AA. 10, 18. Gron. m) Valer. Max. ib. n) Cic. Tusc. 3, 31. o) Stob. Ecl. 5, p. 66. Gesn.

a) Plutarch Apophth. Lac. T. 2. p. 228. Wech. b) Plaut. Aulul. 2, 2, 62. c) Horat. 3. Od. 24, 21. sq. d) Diog. Laërt,

Themistocles quum consuleretur, vtrum bono viro pauperi, an minus probato diuiti filiam collocaret: Ego vero, inquit, malo virum, qui pecunia egeat, quam pecuniam, quae viro. e) - Quo dicto stultum monuit, vt generum potius, quam diuitias generi legeret. f)

2. Adolescens quidam Pittacum rogauit, vt doceret, vtra sibi puella ducenda esset vxor: duas enim offerri dixit, alteram genere atque opibus parem sibi, alteram vtraque re sibi praestantem. Ille, sublato baculo, quo propter aetatem adminiculo vtebatur, triuium ostendit, vbi ludendi caussa pueri solerent conuenire, eoque iussit illum pergere, vt audiret a pueris, quid ipsi facere optimum esset. Paruit adolescens, et pueros in triuio audiuit inuicem dicentes: Tu, tibi sume parem. g)

3. Thales a ducenda vxore alieno erat animo. Vrgenti aliquando matri, vt se matrimonii vinculis adstringeret, nondum tempus esse, respondit. Multos post annos quum eadem acrius instaret, Iam, inquit, tempus praeterlapsum est. h)

Quum Solon Miletum venisset ad Thaletem: mirum sibi videri dixit, quod nuptiarum et sobolis omnino negligens esset, Nihil tum Thales respondit: sed paulo post peregrinum quendam subornauit, qui se nuper Athenis aduenisse simularet. Quaerente Solone, num quid in ea vrbe noui: homo, quae diceret, edoctus a Thalete, nihil aliud contigisse respondit, nisi quod adolescentem quendam efferri vidisset: cuius funeris exsequias vniuersa ciuitas prosequeretur. Erat quippe, inquit, vt ferebant, filius viri inter ciues virtute excellentis et iamdudum.ab vrbe absentis. O infortunatum paTentem! exclamat Solon. Ceterum dic, inquit, quodnam eius nomen ferebant? Audiui equidem, respondit ille, sed excidit mihi. Hoc tantum memini, multum habitum esse sermonem de illius viri sapientia ac iustitią. Solon, cuius metus ad singulas hominis peregrini responsiones magis ac magis cresceret, turbatus animo atque anxius quaesiuit, num ille fato functus adolescens Solonis esse filius diceretur. Quod ita esse, respondente isto, coepit Solon caput caedere, aliaque et facere et dicere, quae solent magno moerore oppressi. Tum ridens Thales, qui aderat: Haec me, inquit, o Solon, ab ducenda vxore et tollendis liberis absterruerunt, quae

e) Cic. Off. 2, 20, 10 Heus. f) Valer. Max. 7, 2. ext. 9. g) Diogen. Laert. 1, 79 sq. h) Id. I, 26.

te etiam, fortissimi animi virum, nunc frangunt. Te vero nihil hic nuntius moueat: haec enim omnia ficta sunt. i)

CAPVT LIV.

Magna sit inter fratres concordia et beneuolentia.

1. Amicitiae eorum hominum, quos familiaritas coniunxit, nihil aliud sunt, quam vmbrae et imagines illius primae, quam natura fratribus erga fratres indidit, caritatis. Hanc qui non colit studiose ac veneratur, an fidem facere cuiquam potest, se aliis esse beneuolum? a)

Sanguinis autem coniunctio beneuolentià deuincit homines et caritate. Magnum est enim eadem habere monumenta maiorum, eisdem vti sacris, sepulcra habere communia. b)

Quis amicior, quam frater fratri? aut quem alienum fidum inuenies, si tuis hostis fueris? c)

Scilurus, Scytharum rex, morti proximus afferri fasciculum hastilium iussit, eumque, vt erat colligatus, dedit confringendum filiis suis octoginta. Quum id quisque se posse facere negasset: ipse, soluto fasciculo, singula hastilia facile confregit: ita docens illos, si concordes essent, insuperabiles fore: si dissiderent, infirmos futuros. d)

2. Ego nostra aetate non minus raram fratrum amicitiam video esse, quam fuere quondam fratrum inimicitiae: quae quia naturae legi aduersabantur, in tragoe diis et theatris publice sunt exagitatae. e)

At

L. Paulus Aemilius filiarum alteram Catonis filio in matrimonium dedit, alteram Aelio Tuberoni, viro opti mo, qui fortissime paupertatem tulit. Sedecim erant Aelii, qui omnes cum numerosa sobole et vxoribus in aedibus perangustis concordi animo habitabant. huius nostrae aetatis fratres et cognati, (inquit Plutarchus) nisi multum inter se spatii interiecerint, nisi muris, fluminibus, regionibus distinxerint patrimonia et rem familiarem, non cessant a mutuis contentionibus. f)

i) Plutarch. v. Solon. T. 1. p. 81. Wech.

a) Plutarch. de amore frat. T. 2. p. 479. Wech. b) Cic. Off. I, 17, 6. Heus. c) Sallust. Iug. c. 10, 5. Cort. d) Plutarch. de garrul. T. 2. p. 511. e) Id. de am. fr. p. 478. f) Id. v. Aemil. T. 1. p. 257.

« PoprzedniaDalej »