Obrazy na stronie
PDF
ePub

ioribus assurgat, nihil per iracundiam exoret. Quod flenti negatum fuerat, quieto offeratur: et diuitias parentum in conspectu habeat, non in vsu. Exprobrentur illi perperam facta. r)

6. Omnibus quidem prodest, subinde animum relaxare. Excitatur enim otio vigor: et omnis tristitia, quae continuatione pertinacis studii adducitur, feriarum hilaritate discutitur. s)

Danda est omnibus aliqua remissio: non solum, quia nulla res est, quae perferre possit continuum laborem; atque ea quoque, quae sensu et anima carent, vt seruare vim suam possint, velut alterna quiete retenduntur: sed quod studium discendi voluntate, quae cogi non potest, constat. Itaque et virium plus afferunt ad discendum renouati ac recentes, et acriorem animum, qui fere necessitatibus repugnat. t) Modus tamen sit remissionibus, ne aut odium studiorum faciant negatae, aut otii consuetudinem nimiae. u)

[ocr errors]

7. Omnes fere legum latores, neglecta puerorum et adolescentium educatione, parentum arbitrio liberorum institutionem reliquerunt: idque vnum videntur egisse, vt iis, qui aduersus legum praecepta peccassent, poenae constituerentur et irrogarentur. At Persae et Lacedaemonii alia ratione cauerunt, ne admitterentur, quae leges vetabant: et ciuium peccatis obuiam ierunt formandis publica seueraque institutione puerorum et adolescentium moribus. Sic enim fiebat, vt a teneris annis virtutem colere, vitia vero auersari assuefierent. Quae vero fuerit illa pauperum et divitum consimilis sub publicis magistris educatio, non inutile erit legere apud Plutarchum et Xenophontem. x)

CAPVT XLIII.

Veterum Romanorum in educandis pueris disciplina:

1. Non assuescat, ne dum infans quidem est, sermoni, qui dediscendus sit. a) Magni interest, quos

r) Id. ib. §. 6. p. 67. s) Seneca Controu. 1. 1. prooem. T. 3. p. 70. Gron. t) Quintil. 1, 3, 8. sq. u) Id. ib. §. 11. x) Plutarch. v. Lycurg. T. 1. p. 50. sq. Wech. et Lac. Institut. T. 2. p. 237. sq. Xenoph. Cyrop. 1, 2, 2. sqq. de rep. Laced.

c. 2.

a) Quintil. 1, 1, 5. Spald.

[ocr errors]
[ocr errors]

quisque audiat quotidie domi, quibuscum loquatur a puero: quemadmodum patres, paedagogi, matres etiam loquantur. Legimus epistolas Corneliae, matris Gracchorum: apparet, filios non tam in gremio educatos, quam in sermonė matris. b) Maxima autem ornamenta esse matronis liberos, apud Pomponium Rufum Collectorum libro sic inuenimus: Cornelia, Gracchorum mater, quum Campana matrona, apud illam hospita, ornamenta sua illo saeculo pulcherrima ostenderet: traxit eam sermone, quousque e schola redirent liberi, et, Haec, inquit, ornamenta mea sunt. c)

--

2. Operae pretium est cognoscere disciplinae veterum Romanorum seueritatem in educandis et instituendis liberis. Iam primum suus cuique filius, ex casta parente natus, non in cella emtae nutricis, sed gremio ac sinu matris educabatur; cuius praecipua laus erat, tueri domum et inseruire liberis. Eligebatur autem aliqua maior natu propinqua, cuius probatis spectatisque moribus omnis cuiuspiam familiae suboles committeretur, coram qua neque dicere fas erat, quod turpe dictu, neque facere, quod inhonestum factu videretur. Ac non studia modo curasque, sed remissiones etiam lususque puerorum sanctitate quadam ac verecundia temperabat. Sic Corneliam Gracchorum, sic Aureliam Caesaris, sic Atiam Augusti matrem praefuisse educationibus ac produxisse principes liberos accepimus. Quae disciplina ac seueritas eo pertinebat, vt sincera et integra, et nullis prauitatibus detorta, vniuscuiusque natura toto statim pectore arriperet artes honestas, et, siue ad rem militarem, siue ad iuris scientiam, siue ad eloquentiae studium inclinasset, id solum ageret, id vniversum hauriret. d) At nunc natus infans delegatur Graeculae alicui ancillae, cui adiungitur vnus aut alter ex omnibus seruis plerumque vilissimus, nec cuiquam serio ministerio accommodatus. Horum fabulis et erroribus teneri statim et rudes animi imbuuntur:

[ocr errors]

nec

quisquam in tota domo pensi habet, quid coram infante domino aut dicat, aut faciat: quando etiam ipsi parentes nec probitati, neque modestiae, paruulos assuefaciunt, sed lasciuiae et dicacitati; per quae paulatim impudentia irrepit et sui alienique contemtus. e)

b) Cic. Brut. 58. c) Valer. Max. 4, 4. d) Tacitus dialog, de Orat. c. 28. Oberl. e) Id. ib. c. 29.

H

tum.

3. Nuntiatum quondam est Fauorino philosopho, nobis praesentibus, vxorem auditoris sectatorisque sui paululum ante enixam, auctumque eum esse nato filio. Eamus, inquit, et puerperam visum, et patri gratulaIs erat loci senatorii, ex familia nobiliore. Imus vna, qui tum aderamus: prosecutique eum sumus ad domum, quo pergebat, et cum eo simul introgressi sumus. Tum in primis aedibus complexus hominem congratulatusque assedit: atque vbi percunctatus est, quam diutinum puerperium et quam laboriosi nixus fuissent, puellamque, defessam labore ac vigilia, somnum capere cognouit: fabulari instituit prolixius, et, Nihil, inquit, dubito, quin filium lacte suo nutritura sit. Sed quum mater puellae parcendum esse ei diceret, adhibendasque puero nutrices, ne ad dolores, quos in enitendo tulisset, munus quoque nutricationis graue ac difficile accederet: Oro te, inquit, mulier, sine eam totam ac integram esse matrem filii sui. Quod est enim hoc contra naturam imperfectum atque dimidiatum matris genus, peperisse, ac statim ab sese abiecisse? aluisse in vtero sanguine suo nescio quid, quod non videret: non alere nunc suo lacte, quod videat iam viuentem, iam hominem, iam matris officia implorantem? ƒ)

4. Quum Catoni maiori natus esset ex vxore filius: nullis negotiis, nisi publicis, impediebatur, quo minus adesset matri infantem abluenti et fasciis inuoluenti. Illa proprio lacte filium alebat, saepeque etiam liberos seruorum suis vberibus admouebat, vt nutrimenti consortium eos puero domino magis beniuolos redderet. Vbi aliquid intelligere potuit puer: eum pater ipse in literis instituit, licet idoneum et eruditum domi seruum haberet, Chilonem, a quo pueri multi erudiebantur: sed nolebat, vt ipse scriptum reliquit, seruum filio suo vel maledicere, vel aurem vellicare, si tardior in discendo esset, neque etiam filium tanti muneris, hoc est doctrinae, debitorem esse seruo. Ipse igitur eius praeceptor, ipse legum doctor, ipse lanista fuit. Neque modo docuit iaculari, armis depugnare, equitare, sed etiam pugillatu decertare, calorem et frigus tolerare, fluminum vortices nando superare. Conscripsit illi manu sua, grandibus literis, historias, vt etiam in paterna domo nota haberet veterum instituta atque exempla. Quidquam turpe loqui cauit non minus filio praesente, quam

f) Gellius NN. AA. 12, 1. Gron.

sacris virginibus Vestalibus, et nunquam se ei in balneo videndum dedit. g)

5. L. Aemilio Paulo multi anni fuere vacui a rerum publicarum cura inter primum et alterum consulatum. Eos totos impendit rebus sacris, et maxime liberorum institutioni, quos erudiri voluit non tantum Romana veteri disciplina, sed etiam Graecis literis, Illis cum Grammaticae, Rhetoricae Dialecticaeque artis magistros dedit, tum pingendi quoque, equitandi, venandi. Et vt erat liberorum amantissimus omnium Romanorum, eorum exercitationibus et meditationibus omnibus intererat, nisi respublica alio vocaret. h)

6. Augustus etiam puer animum optimis artibus. excolebat, corpus laboriosis militaribusque exercitationibus durabat. Eum diligenter obseruabant mater Atia et Philippus vitricus: quotidie a magistris et custodibus, quos puero apposuerant, percontantes studiose, quid rei egisset, quo esset profectus, qua ratione diem transegisset, denique quibuscum esset versatus. Hac Atiae matris diligentia factum est, vt Augustus euaserit e multis ipsius pudori oblatis periculis. i)

Augustus nepotes et litteras, et notare, aliaque rudimenta, per se plerumque, docuit: ac nihil aeque elaborauit, quam vt imitarentur chirographum suum. k)

CAPVT XLIV.

Reipublicae plurimum prosunt, qui iuuentutem erudiunt.

1. Quia vtile est iuuentuti regi, imposuimus illi quasi domesticos magistratus, sub quorum custodia contineretur. a)

Non is solus reipublicae prodest, qui candidatos extrahit, et tuetur reos, et de pace belloque censet: sed qui iuuentutem exhortatur, qui,, in tanta bonorum praeceptorum inopia, virtute instruit animos, qui ad pecuniam luxuriamque cursu ruentes prensat ac retrahit, et, si nihil aliud, certe moratur, in priuato publicum negotium agit. An ille plus praestat, qui inter peregri➡

H 2

g) Plutarch. v. Cat. Mai. T. 1. p. 348. Wech. h) Id. v. Aemil. T. 1. p. 258. i) Nicol. Damasc. in Exc. Peiresc. p. 474. sq. Vales. k) Sueton. Aug. c. 64. Wolf.

a) Seneca de benef. 5, 11, 2. T. 4. F. 105. Ruhk.

nos et ciues, aut vrbanus praetor adeuntibus assessoris verba pronuntiat: quam qui docet, quid sit iustitia, quid pietas, quid patientia, quid fortitudo, quid mortis contemtus, quid deorum intellectus, quam gratuitum bonum sit bona conscientia? b)

nulla

2. Quaerenti mihi, multumque et diu cogitanti, quanam re possem prodesse quam plurimis, maior occurrebat, quam si optimarum artium vias traderem meis ciuibus. c) - Quod enim munus reipublicae afferre maius meliusue possumus, quam si docemus atque erudimus iuuentutem? his praesertim moribus atque temporibus, quibus ita prolapsa est, vt omnium opibus refrenanda ac coërcenda sit. d)

An ne eas quidem vires senectuti relinquemus, vt adolescentulos doceat, instituat, ad omne officii munus instruat? quo quidem opere quid potest esse praeclarius? e)

CAPVT XLV.

Et praeceptores et studia amet adolescens.

1. Discipuli, si modo recte sunt instituti, praeceptorem et amant, et verentur. a)

Discipulos id vnum interim moneo, vt praeceptores suos non ininus, quam ipsa studia ament: et parentes esse, non quidem corporum, sed mentium, credant. Multum haec pietas confert studio. Nam ita et libenter audient, et dictis credent, et esse similes concupiscent: in ipsos denique coetus scholarum laeti et alacres convenient: emendati non irascentur, laudati gaudebunt: vt sint carissimi, studio merebuntur. Nam vt illorum officium est docere, sic horum praebere se dociles: alioqui neutrum sine altero sufficiet. b)

2. Inprimis ea habenda cura est, vt praeceptor omni modo fiat nobis familiariter amicus, nec officium in docendo spectet, sed affectum. c)

Epaminondas philosophiae praeceptorem habuit Lysim, Tarentinum, Pythagoreum: cui quidem sic fuit deditus, vt adolescens tristem et seuerum senem omnibus aequalibus suis in familiaritate anteposuerit, neque prius eum a se dimiserit, quam in doctrinis tanto ante

b) Id. de tranq. an. c. 3, 5. sq. T. 1. p. 540. sq. c) Cic. de diu. 2, 1. Hotting. d) Id. ib. c. 2. e) Id. Cat. M. c. 9. Ern. a) Quintil. 2, 2, 8. Spald. b) Id. ib. c. 9, 1. sqq. c) Id. 1, 2,

« PoprzedniaDalej »