Obrazy na stronie
PDF
ePub

nibus quibus Cabanis systema suum defendit, 1 seu influxus nervorum in facultatem cogitandi, jam suprà confutata est; nempe, suprà ostendimus (nis 18 et 19) hunc influxum non probare substantiæ identitatem inter corpus et animam; imò, exceptiones quibus subjacet hic influxus, demonstrant principium quod in nobis cogitat a corpore prorsùs esse distinctum. 2a ratio, quæ asserit ideas hominis diversas esse pro diversitate temperameniorum, ætatum, etc., etiamsi vera supponeretur, non magis impugnaret animæ spiritualitatem quàm a ratio; sed hæc 2a ratio, si generaliter sumatur, falsa est. Nam, quædam ideæ apud omnes homines eædem sunt: quales sunt veritates necessaria, axiomata, etc.; qualia sunt etiam prima morum principia, v. g., suum unicuique tribuendum est, etc... Hujusmodi ideæ, etsi cupiditatibus aliquando obscurari possunt, eædem sunt tamen apud omnes homines, etiam temperamento vel ætate diversos. 3a ratio, quæ asserit cerebrum post diuturnam meditationem fatigari, unum probat, nempe, cerebrum esse necessarium instrumentum quo utitur anima ad exercendam cogitandi facultatem; minimè verò probat ipsum cerebrum cogitandi facultatem habere aut esse cogilationis principium. Tandem, addendum est quòd ipse Cabanis doctrinam suam retractaverit in Epistolà paulò ante. ejus obitum scriptâ, in quâ fatetur animam non esse effectum actionis organorum, sed veram substantiam, ens reale, quod præsentiâ suâ motum organis imprimit, et, quo recedente, organismus dissolvitur1.

[ocr errors]

55. 3° Doctrina medici Broussais.

Medicus Broussais (1772-1838) tractatum edidit: De irritatione et amentia (Traité de l'irritation et de la folie,

1llæc sunt illius verba : « L'àme, loin d'être le résultat de l'ac<< tion des parties, est une substance, un être réel qui, par sa pré◄ sence, inspire aux organes tous les mouvements dont se compo<< sent leurs fonctions; qui retient liés entre eux les divers éléments « employés par la nature dans leur composition régulière, et les « laisse livrés à la décomposition du moment qu'il s'en est séparé « définitivement et sans retour.» (Lettre à M. F..., apud D. NICOLAS, Études philosophiques sur le christianisme, t. I, liv. I, ch. II.)

1 vol. in-8°, 1828), a S. Congregatione Indicis damnatum, in quo animæ spiritualitatem fortiter impugnat, ac probare nititur id quod vulgò nuncupatur anima humana, nihil aliud esse quàm organismum corporis humani. Duæ objectiones præcipuæ, quas contra mentis spiritualitatem dirigit, sunt istæ: 1° impossibile est ut substantia quæ non est corporea, actionem in corpus exerceat; 2° Phænomena sensitiva, intellectualîa et moralia, cùm cerebri vicissitudinibus constanter respondeant, e cerebri functionibus procedere debent, tanquam effectus e causâ. - Deinde explicat e quonam foute oriantur nostræ voJuntatis determinationes. Juxta Broussais, quælibet voluntatis determinatio nihil aliud est quàm motus organicus resultans ex pugnâ cerebri adversùs viscera seu instinctum, aut ex pugnâ viscerum adversùs cerebrum: scilicet, quando impulsio visceralis seu instinctiva fortior est impulsione cerebrali et illam destruit, tunc homo determinatur ad actum pravum; quando ccontra cerebralis impulsio prævalet, tunc adest determinatio ad actum honestum et rectum. Itaque, ebriosus et gulosus sunt ii in quibus cerebrum obtemperat stomacho, dum econtra homines sobrii ii sunt in quibus stomachus cerebro subditur. Non obstante hâc explicatione, ad virtutem colendam et vitium fugiendum homines hortatur præfatus auctor, sequentibus verbis: «Virtus, inquit, non est nomen sensu vacuum, sed in cerebro tuo impressa est, sicut justitia et ratio. Si facultatum istarum inspirationes eludis, et perverse agis, unusquisque tibi exprobrabit quòd nihil feceris ut germina virtutum vitiorum germinibus in te prævaleant. » Deinde objurgat sive sacerdotes sive ipsosmet deistas, eo quòd asserant dogma pœnarum alterius vitæ necessarium esse ad homines a sceleribus deterrendos; ipse verò contendit ad hoc sufficere conscientiam cuique propriam 2.

[ocr errors]

1 « L'ivrogne et le gourmand, inquit Broussais, sont ceux dont le «< cerveau obéit aub irradiations des appareils digestifs; les hommes « sobres doivent leur vertu à un encéphale dont les stimulations « propres sont supérieures à celles de ces appareils. » (Irritation et Folie, 2o édit., p. 838 et suiv.)

2 « La vertu n'est pas un vain mot; elle est empreinte dans « votre cerveau avec la justice et la raison; écoutez les inspira

56. Confutatiopræcedentis doctrinæ. - Objectiones quas adversùs animæ spiritualitatem dirigit Broussais jam suprà confutavimus; proinde nihil amplius de eis hic dicendum est. Circa autem cætera ejus doctrinæ puncta sequentes observationes subjungemus.

1° Immeritò vitium vituperat Broussais, quia in hujus auctoris systemate vitium nihil habet vituperabile. Nam, si ingluvies nihil aliud sit, juxta ipsum, quàm specialis quædam organorum digestivorum conformatio, si vir gulosus nihil aliud sit quàm homo habens stomachum similem stomacho porci vel animalis ruminantis, immeritò huic homini vitio verteretur illa conformatio stomachi, cujus non est ipse auctor, sicut nulli homini vitio vertitur quòd sit oculis myops vel presbyta.

57. 2o Immeritò etiam Broussais homines hortatur ad vitii fugam, quæ in ejus systemate omnino impossibilis est. Nam, in supradicto systemate, ut homo vitium aliquod vitet,

«rations de ces facultés; elles vous commandent le bien, le juste... Si vous éludez ces lois sacrées, tout le monde portera ses regards sur votre tête, et, si l'on y trouve l'accord d'une conduite perverse avec une organisation malheureuse, vous serez à ja« mais perdus; chacun vous reprochera de n'avoir rien fait pour « procurer aux germes de vertu tout l'avantage qu'ils doivent « acquérir sur ceux des vices. Vous serez condamnés par la voix «publique à l'expiation... Le prêtre ajoute: Vous ne croyez pas à l'enfer! Oh! je ne me fierai pas à vous; vous allez me voler « et m'assassiner, si vous pouvez le faire sans craindre la justice « des hommes. Voilà certes une impertinence des plus complètes! « une injure atroce!... C'est ma conscience qui m'empêche de te spolier, de te meurtrir, malgré la grossièreté de ton insulte, et « ma conscience est à moi, et non pas dans ce monde fantasmagorique dont on veut me vendre l'entrée... Or c'est se rendre l'écho de ces choquantes absurdités que de répéter, comme le font encore quelques freluquets de salon: Si vous ne croyez pas « à une autre vie, vous êtes capables de tous les forfaits. » (Irritation et Folie, p. 838–841.)

1 Materialismum medici Broussais plures scriptores confutaverunt, inter quos citari potest D. FORICHON, Le Matérialisme et la Phrenologie combattus dans leurs fondements (in-8°, 1840).

[merged small][ocr errors]

necesse est ut virtutum germinibus vim superiorem conferat contra germina vitiorum. Porrò illud omnino impossibile est homini in quo vitiorum germina naturaliter prædominantur. Nam, si in homine nihil aliud sit quàm organismus, necesse est ut organa validiora aliis prævaleant, eodem modo ac pondus gravius in bilance alterum levius necessariò sublevat.

58. 3° Animæ spiritualitatem, ipso inscio, Broussais affirmat. Etenim, supponit ille auctor, ut modò dictum est, hominem posse organis suis imperare. Porrò, ut homo imperare possit organis suis, necesse est ut in homine sit aliquod principium quod dominium exerceat in organa, iisque suo nutu imprimat motum et directionem; ac proinde necesse est ut in homine existat internus ille præses, cujus tamen existentiam deridet Broussais1. - Nihil dicendum habemus de amicabilibus verbis quibus compellat tum religionis ministros, tum ipsos deistas qui alterius vitæ existentiam admittunt. Procul dubio ei qui validis rationibus pollet sicut iste auctor, licitum est zeli sui impetum sequi in defendendâ veritate.

ARTICULUS II.

De essentiâ mentis humanæ et de illius unione cum corpore.

& I.

DE ESSENTIA MENTIS HUMANE.

-

59. Objectum hujus paragraphi; ejus divisio. - In præcedenti articulo diximus quid non sit mens humana, nempe, ostendimus eam non esse materialem; nunc autem dicendum est quid sit, seu quid ejus naturam et essentiam constituat. Ad solvendam hanc quæstionem, investigabimus 1° quænam sint præcipua mentis hu

[blocks in formation]

manæ attributa, 2o quodnam sit primarium illius attributum, 3o an mens nostra perpetuò et essentialiter cogitet, et 4° an claram habeamus ideam de mente

nostrâ.

I. Quænam sint præcipua mentis humanæ attributa

Inter attributa mentis humanæ distingui possunt attributa operativa seu facultates, et attributa quæ nihil operantur; de utrisque statuuntur sequentes assertiones:

60. Assertio Ia. Mens humana est substantia activitate, sensibilitate, intelligentiâ et libertate prædita.

1° Quidem mens humana est substantia. Etenim, per mentem humanam intelligitur id quod in homine cogitat, sentit et vult. Atqui id quod in homine cogitat, sentit et vult, est substantia. Nam, cùm cogitationes, sensationes et volitiones sint meræ modificationes, existere nequeunt nisi in aliquâ substantia. Ergo mens humana est substantia.

2o Mens humana est prædita activitate, sensibilitate, intelligentiâ et libertate. Nam intime conscii sumus nos agere, sentire, intelligere, et libere velle aut nolle. Atqui harum operationum conscii non essemus, nisi mens nostra esset prædita facultate agendi, sentiendi, intelligendi ac libere volendi aut nolendi, ut patet. Ergo, etc.

61. Assertio II. Mens humana est substantia unica in singulis hominibus, simplex et sibi semper identica

1 BALMES, Phil. fond., liv. IX, n. 33, 34, 55, et 35 in fine. BALMES, Phil. fond., ibid.

« PoprzedniaDalej »