Obrazy na stronie
PDF
ePub

Theodorus Jouffroy (1794-1842), in Præfatione versionis gallicæ operis cui titulus : Delineationes philosophiæ moralis (Esquisses de philosophie morale, par Dugald-Stewart), fatetur quidem doctrinam spiritualitatis animæ non levis esse momenti respectu dogmatis alterius vitæ; at contendit simul hanc doctrinam esse meram hypothesim, nullâ scientificâ probatione demonstratam, eamque insolutam mansuram esse, quamdiu scientia psychologica ultiores progressus non fecerit1.

[ocr errors]

47. Quid sentiendum sit de doctrinâ Theodori Jouffroy. Falsitas hujus doctrinæ inde patet quòd, quicumque sint progressus quos postea facere poterit scientia psychologica, nihilominus semper verum erit mentem nostram cogitandi facultate et liberâ activitate esse præditam; materiam verò esse extensam, inertem, legibusque necessariis ac fatalibus subjectam. Porrò, cùm cogitatio et extensio, libertas et necessitas sint proprietates, non tantùm diverse, sed oppositæ et sibi mutuò contradicentes, quæ proinde in eodem subjecto residere nequeunt, meritò affirmatur animam nostram non posse esse aliquid materiale. Itaque, dum asserit Jouffroy, necessariò præmittendam esse completam operationum et facultatum animæ scientiam, ut legitime affirmari possit substantiam cogitantem esse incorpoream, oblitus fuisse

1

« L'opinion, dit Th. Jouffroy, qui attribue les faits de con« science à un principe distinct de tout organe corporel, peut, jus« qu'à présent, être considérée comme une hypothèse... La question << du principe des phénomènes intérieurs est encore scientifique«ment indécise, et elle restera indécise tant que les connaissances << sur la nature humaine demeureront où elles en sont... Dans « l'état actuel de la psychologie, cette question est prématurée ; il faut laisser encore quelque temps dormir ce problème. >> (Esquisses de philosophie morale, par Stewart, Préface du traducteur, p. cxxIII, cxxxii et cxXXVI, 2. édit.)

videtur principium illud valde elementarium, nempe : ad affirmandum duas res inter se repugnare, necesse non est cognoscere omnes harum rerum proprietates, sed cognoscere sufficit eas habere proprietates sibi invicem contradicentes; quia evidens est eamdem rem non posse proprietatibus sese mutuò excludentibus coalescere (Ontol., n. 12). — Cæterùm, doctrinam suam ipse præfatus auctor abjecisse videtur in alio recentiori opere, post ejus obitum vulgato, in quo aperte docet animam humanam esse principium quoddam, imò quamdam substantiam distinctam, non tantùm ab organis corporeis, sed etiam ab ipsomet vitæ animalis principio 1.

2° Systemata materialismum expresse propugnantia.

Inter materialistas proprie dictos præ cæteris famosi sunt sæculo 18° Helvetius et auctor libri cui titulus : Systema naturæ, initio sæculi 19 Cabanis, et nostris fere temporibus medicus Broussais, de quibus quædam hic dicenda sunt.

48. 1° Doctrina Helvetii et auctoris libri: SYSTEMA NATURE.

Helvetius (1715-1772) in lucem edidit librum inscriptum : De Spiritu (de l'Esprit, in-4o, 1758), quem proscripserunt sacra Indicis Congregatio Romana et suprema Parisiensis Curia, atque censurâ notavit Sorbona. In opere prædicto docet Helvetius omnes animæ nostræ facultates, nempe, memoriam, judicium, etc., ad sensibilitatem physicam reduci posse 2. Postquam

JOUFFROY, Nouveaux Mélanges philosophiques; De la Légitimité de la distinction de la psychologie et de la physiologie.

[ocr errors]

Nous avons deux facultés, inquit, l'une est la faculté de recevoir les impressions différentes que font sur nous les objets « extérieurs, on la nomme sensibilité physique; l'autre est la fa

autem omnes animæ facultates ad sensibilitatem physicam revocavit, deinde ostendere nititur hanc sensibilitatem e corporis organismo procedere. Unde concludit id quod in nobis spiritus vocatur, non esse substantiam a corpore distinctam.

49. Liber cui titulus: Systema naturæ (Système de la nature), in lucem editus est Londini (1770), sub falso nomine Joannis Baptista de Mirabaud; sed verus auctor erat, ut vulgò creditur, Baro d'Holbach. Doctrina, quam de naturâ mentis humanæ tradit auctor hujus libri, eadem est ferè quàm Helvetii doctrina. Contendit animam non esse a cerebro distinctam; reflexionem, memoriam, imaginationem esse varias facultates quibus gaudet cerebrum; voluntatem, spiritum, sapientiam, etc., nihil aliud esse quàm cerebri dispositiones aut modificationes'. Ex hâc autem theoriâ de mentis humanæ

« culté de conserver l'impression que ces objets ont faite sur nous, « on l'appelle mémoire, et la mémoire n'est autre chose qu'une «< sensation continuée, mais affaiblie... Se ressouvenir, c'est sen«tir; Juger, c'est encore sentir, car je puis dire également: Je « juge ou je sens qu'une toise est plus grande qu'un pied. » (De l'Esprit, discours I, ch. 1.)

«Ceux qui ont distingué l'âme du corps, inquit ille auctor, << semblent n'avoir fait que distinguer le cerveau de lui-même.......... « C'est à l'aide du cerveau que se font toutes les opérations qu'on «< attribue à l'âme. Non-seulement le cerveau aperçoit les modifi«< cations qu'il reçoit du dehors, mais encore il a le pouvoir que « l'on nomme réflexion. La mémoire est cette autre faculté qu'a « le cerveau de renouveler en lui-même les modifications qu'il a « reçues. L'imagination n'est que la faculté qu'a le cerveau de se « former des perceptions nouvelles sur le modèle de celles qu'il « a reçues par l'action des objets extérieurs sur les sens. La vo«lonté est une modification de notre cerveau, par laquelle il est « disposé à mouvoir les organes du corps, de manière à se procu«rer ce qui le modifie d'une façon analogue à son être, ou à « écarter ce qui lui nuit. La vue d'un fruit modifie mon cerveau « d'une façon qui le dispose à faire mouvoir mon bras pour cueil<<lir le fruit que j'ai vu, et le porter à mon bouche... L'on nomme « esprit, sagesse, bonté, prudence, etc., des dispositions ou des mo«difications constantes ou passagères du cerveau, etc. » (Système « de la nature, t. I, ch. vi et vor.)

naturâ et facultatibus, moralia præcepta ejusdem generis deducit ille auctor: nempe, docet animas physicas ad beatitudinem physicam esse destinatas1.

50. Confutatio præcedentis doctrinæ. Quamvis hæc duo systemata jam sint confutata ex rationibus superiùs allatis, quasdam tamen peculiares rationes hic adjiciemus. Hæc systemata ad duas sequentes assertiones reducuntur, nempe: 1o omnes mentis nostræ operationes sunt sensationes; 2o sensatio est proprietas materiæ. Porrò hæc duo falsa sunt.

51. 1° Omnes mentis nostræ operationes non sunt sensationes. Nam 1o evidens est actum voluntatis non esse sensationem, quia anima nostra a voluntatis actu abstinere potest, dum impedire nequit quin sensationem experiatur, præsente aliquo exteriore objecto: sic, v. g., calorem non possum non sentire, quando manum ad ignem admoveo; sed econtra possum velle aut nolle ad ignem admovere manum. 2o Pariter manifestum est actum cognitionis non esse sensationem, nullus est enim homo, etiam rudis et ignarus, qui non judicet mullùm inter se differre hæc duo: experiri sensationem et cognoscere veritatem. 3o Tandem non minùs evidens est quosdam esse animæ nostræ sensus (des sentiments), qui sensationes non sunt, sed ab illis essentialiter differunt: sic, v. g., gaudium bonæ conscientiæ quod experior ex operato quodam virtutis actu, essentialiter differt a sensatione voluptatis quam in me excitat cibus quidam exquisitus (Psych. exper., n. 33). Ergo 1° omnes mentis nostræ operationes non sunt sensationes.

·52. 2° Sensatio non est materiæ proprietas 2. Nam, ut

«Des âmes physiques et des besoins physiques demandent « un bonheur physique, et des objets réels et préférables aux « chimères dont, depuis tant de siècles, on repaît nos esprits. >> (Système de la nature, t. I, ibid.) — Hunc librum, a S. Congregatione Indicis damnatum, confutavit BERGIER, in speciali opere cui titulus: Examen du matérialisme (2 vol. in-12); partem verò libri quæ spectat naturam mentis humanæ refellit La Luzerne, in opusculo: Dissertation sur la spiritualité de l'âme.

[blocks in formation]

mens nostra sensationem aliquam experiatur, non sufficit impressio cujusdam externi objecti in organa sensuum, sed requiritur insuper ut mens nostra impressionem hanc percipiat ope conscientiæ; multæ enim impressiones organicæ in nobis fiunt, sive per somnum, v. g., campana sonus, sive per vigiliam, v. g., sanguinis circulatio, quæ tamen nullam in nobis excitant sensationem, eo quòd a mente non percipiantur illæ impressiones. Porrò materia impressionem aliquam percipere non potest. Nam hujusmodi perceptio requireret ut materia intelligentiâ quâdam et activitate prædita esset; quod supponi nequit, ex dictis. Ergo 2o sensatio non est materiæ proprietas (Psych. exp., n. 25). Aliunde nec omnes mentis operationes sensationes sunt. Ergo ruunt duæ fundamentales assertiones systematis adversariorum.

re

Brevitatis causâ nihil hic dicemus de modo quo hi duo auctores explicant memoriam, imaginationem, judicium, flexionem, voluntatem, etc.; non solùm falsæ et gratuitæ sunt eorum explicationes, sed etiam absurdæ.

53. 2° Doctrina medici Cabanis.

Medicus Cabanis (1757-1808) doctrinam suam de naturâ mentis humanæ consignavit in opere inscripto: Relationes naturæ physicæ et moralis in homine (Rapports du physique et du moral de l'homme, 2 vol. in-8°, 1802), quod damnavit S. Congregatio Indicis. Tota hujus libri doctrina circa naturam mentis humanæ, his verbis resumi potest: homo moralitate præditus est eo quòd sensibilitate gaudeat, et gaudet sensibilitate eo quòd habeat nervos1. Ad probandam verò assertionem suam, tria præsertim facta allegat Cabanis, nempe : 1° facultas cogitandi nervorum vicissitudines semper experitur; 2° ideæ hominis diversæ sunt pro diversitate temperamenti, ætatis, sexûs, climatis, etc.; 3° systema nervosum, et præsertim cerebrum, post diuturnam meditationem fatigatur. Unde concludit ille auctor ab ipsis nervis cogitationes in nobis produci. 54. Confutatio præcedentis doctrinæ. - E tribus ratio

1 DAMIRON, Histoire de la philosophie au dix-neuvième siècle, t. I, p. 85, 3° édit. (opus a S. Cong. Indicis prohibitum).

2

Systema medici Cabanis de animâ humanâ confutavit DE BONALD, Recherches philosophiques, ch. 1x.

« PoprzedniaDalej »