Obrazy na stronie
PDF
ePub

Francisci capuccinorum dum jam octogesimum vitae annum excessisset, atque a beata Veronica Juliani eodem in asceterio viam perfectionis edocta ad instar olivae frugiferae virtutum omnium domicilium effecta fuerit quum Deo soli serviens summo animi ardore et contentione majores in corde suo ascensiones in dies disposuerat, nonnisi tamen anno 1827 ordinaria auctoritate instructa fuit inquisitio super fama sanctitatis vitae, virtutum et miraculorum ejusdem ad obtinendam de more ab Apostolica Sede commissionem super introductione caussae beatificationis et canonizationis ven. Floridae supradictae. Exhibito propterea hujusmodi processu in actis sacrorum rituum congregationis, omnibusque postmodum ad hoc negotium explendum dispositis, factaque facultate die 2 septembris anno 1836 ex apostolica dispensatione idem dubium super commissione introductionis proponendi in eadem congregatione tum ante lapsum decennii a die praesentationis ejusdem processus in actis, tum sine interventu et voto consultorum, ante ipsam perquisitionem, revisionem, et adprobationem scriptorum, eadem sacra congregatio ad Vaticanum infrascripta die ordinariis in comitiis coadunata ad preces humillimas R. D. Francisci Gemelli sacerdotis secularis caussaeque postulatoris, ad relationem eminentissimi et reverendissimi domini cardinalis Alexandri Spada ponentis, qui dubium sequens proposuit, nimirum: « An sit signanda commissio introductionis caussae, in casu et ad effectum de quo agitur?» Auditoque R. P. D. Virgilio Pescetelli sanctae fidei promotore, qui scripto et voce suam sententiam exposuit, omnibus mature perpensis, riteque libratis rescribendum censuit : « Signandam esse commissionem, si sanctissimo domino nostro placuerit. Die 19 maji 1838. Super quibus facta postmodum sanctissimo domino nostro Gregorio papae XVI per me subscriptum secretarium fideli relatione, sanctitas sua benigne annuit, praedictamque commissionem introductionis canssae ven. servae Dei sororis Floridae Cevoli supradictae propria manu signavit. Die 15 junii eodem anno 1838. Pro emo et rmo domino cardinali Pedicini praefecto J. F. card. Falzacappa. Loco signi. J. G. Fatati S. R. C. secretarius.

146. La vénérable Claire-Isabelle Fornari, franciscaine à Todi. Introduction de la cause. Décret sur le non-culte.

Decretum. Tudertina beatificationis et canonizationis ven. servae Dei sor. Clarae Isabellae Fornari sanctimonialis professae ordinis minorum sancti Francisci. Quum in sacrorum rituum congregatione ordinaria subscripta die apud S. Mariam supra Minervam loco sacri palatii apostolici Quiririnalis de mandato ssmi coadunata sine tamen interventu et voto consultorum ex dispensatione apostolica diei 27 aprilis anni 1835 propositum fuerit ab emo et rmo domino cardinali Constantino Patrizj caussae beatificationis et canonizationis ven. servae Dei sororis Clarae Isabellae Fornaris sanctimonialis professae ordinis minorum S. Francisci relatore ad enixas preces R. P. D. Fortunati Zamboni praelati domesticis sacrae congregationis immunitatis ecclesiasticae a secretis, caussae quaeque hujusmodi postulatoris sequens dubium: « An sit signanda commissio introduc tionis caussae in casu, et ad effectum, de quo agitur? » Emi ac rmi patres sacris ritibus tuendis praepositi omnibus nature et accurate perpensis, riteque libratis auditoque R. P. E. Virgilio Pescetelli sanctae fidei promotore, qui scripto et voce suam sententiam exposuit, rescribendum. censuit: «Affirmative si ssmo placuerit. » Die 23 septembris 1837. Super quibus omnibus facta postmodum sanc

20€ SÉRIE.

tissimo domino nostro Gregorio papae XVI per me subscriptum secretarium fideli relatione, sanctitas sua benigne annuit praedictamque commissionem introductionis caussae ven. servae Dei sororis Clarae Isabellae Fornari praedictae propria manu signavit. Die 6 octobris eodem anno 1837. Pro emo et rmo. domino cardinali Pedicini praefecto J. F. card. Falzacappa. Loco sigilli. J. G. Fatati S. R. C. secretarius.

147. La vénérable Josepha-Maria de Sainte-Agnès communément appelée Inès de Beninganim, religieuse de l'ordre de S. Augustin, à Valence, en Espagne. Vertus héroïques. -La vénérable Inès mourut en 1646. L'examen des vertus commencé en 1815, fut poursuivi en 1820, et achevé en 1838. Le quatorze des calendes Pentecôte, Grégoire XVI publia le décret des vertus de septembre de cette année, onzième dimanche après héroïques.

[ocr errors]

Decretum Valentina beatificationis, et canonizationis ven. servae Dei sororis Josephae M. a S. Agnete vulgo Ines de Beninganim sanctimonialis professae ordinis eremitarum excalceatorum sancti Augustini super dubio an constet de virtutibus theologalibus fide, spe, charitate in Deum et proximum, nec non de cardinalibus prudentia, justitia, fortitudine et temperantia, earumque adnexis in gradu heroico in casu et ad effectum de quo agitur? Misericors Deus, cujus deliciae esse cum filiis hominum, praevenit in benedictionibus dulcedinis ven. famulam suam Josepham Mariam a S. Agnete natione Hispanam, quae a prima adolescentia divini sponsi amore succensa, ut virginitatis lilium a propbani saeculi sordibus intaminatum servaret, in sacra monialium claustra recipi humiliter postulavit: et voti compos effecta in asceterio purissimae conceptionis beatae Mariae virginis nuncupato ordinis discalceatorum S. Augustini prope Valentiam sese abdidit ibique tyrocinio posito, et solemni emissa professione uti religiosa de obedientia seu conversa talem se pracbuit morum exemplo, quae omnibus assentientibus monialibus, et adjudicante in primis Valentiae archiepiscopo ad choristae gradum promoveretur. Exinde usque ad extremum diem magis magisque virtutibus enituit adeo ut post illius pretiosam mortem, quae anno 1646 contigit, earumdem sublimium virtutum odor undequaque diffusus, et insignium actionum perennis viguerit memoria, quibus omnibus permoti antistites Valentini plurima virorum clericali ac saeculari statu spectabilium, praeter ejusdem asceterii monialium testimonia colligere, atque in tabulas redigere curarunt, de singulari vitae ratione, de integris moribus, et praeclaris gestis ven, Josephae Mariae, ut apud hanc Sacrorum rituum congregationem expenderetur, et de beatorum cultu eidem ven. virgini a sede apostolica decernendo ageretur. Etsi vero in ipsis ordinariis primum atque apostolicis deinde processibus construendis caeterisque omnibus perficiendis, quae ex summorum pontificum decretis, ac recepta consuetudine sunt praemittenda plurimum morae intercesserit, atque Hispaniae totiusque Europae vicissitudines rem hanc omnem in longius protraxerint, tamen ad consuetam disquisitionem super theologalibus et cardinalibus virtutibus quas ven. Josepha Maria exercuerat, deventum est idibus julii anno 1815 apud el. mem. reverendissimum cardinalem Galleffi caussæ tunc retorem. Elapsis inde annis quinque eadem quaestio de virtutibus iterata fuit quartodecimo kalendas maji anno 1820 in palatio apostolico Quirinali ante reverendissimos cardinales sacris ritibus servandis praepositos. Pluribus rursum prae

60

teritis annis coacta sunt pro ipsa causa generalia sacrorum rituum comitia quarto decimo kalendas jannarii anno 1838 in palatio apostolico Vaticano coram sanctissimo domino nostro Gregorio papa XVI. Tunc per rmum cardinalem Joannem Franciscum Marco-y-Catalan relatorem novissime proposito ipso dubio de virtutibus ven. Josephae Mariae tam rmi cardinales, quam caeteri patres consultores suffragati fuere. Quibus attente auditis sanctissimus dominus ad aliud tempus protraxit sententiam suam admonens omnes in gravissimo hoc judicio supernae claritatis auxilium effusis precibus esse poscendum atque expectandum. Quum itaque aeternum luminum patrem piissime exorasset, remque arduam diu secam revolvisset, appropinquante die S. Augustino sacra sub cujus instituto rectissime vitam duxerat ven. Josepha Maria, mentem suam aperire statuit sanctissimus dominus. Hac igitur dominica XI post Pentecosten sacro religiosissime peracto accersivit ad Quirinales aedes reverendissimos cardinales Carolum Mariam Pedicini episcopum Praenestinum, sanctae romanae ecclesiae vice-cancellarium, sacrorum rituum congregationi praefectum, et Joannem Franciscum Marco-y-Catalan caussae relatorem una cum R. P. Virgilio Pescetelli sanctae fidei promotore et infrascripto me secretario,ac solemuiter pronunciavit: << Constare de ven. servae Dei Josephae Mariae a S. Agnete virtutibus thologalibus et cardinalibus earumque adnexis in gradu heroico. » Hoc insuper decretum promulgari, et in acta sacrorum rituum congregationis referri jussit quartodecimo kalendas septembris anno 1838. C. M. episcopus

Praenest. card. Pedicinius S. R. E. vice cancellarius S. R. C. praefectus. Loco sigilli. Joseph Gaspar Fatati S. R. C. secretarius.

148. Le vénérable André de Burgio, convers de l'ordre des capucins à Palerme. Décret sur le non-culte. Decretum. Panormitana beatificationis et canonizationis ven. servi Dei Fr. Andreae a Burgio laici professi ordinis minorum capuccinorum. Proposito in sacrorum rituum congregatione ordinaria ad Quirinales aedes subscripta die

coadunata ab eminentissimo et reverendissimo domino cardinali Constantino Patrizi relatore caussae beatificationis et canonizationis ven. servi Dei Fr. Andreae a Burgio laici professi ordinis minorum S. Francisci capuccinorum ad humillimas preces R. P. Fr. Vincentii a Tusculo sacerdotis professi caussarumque servorum Dei recensiti ordinis postulatoris generalis sequenti dubio: «An sententia judicis ab emo et rmo domino cardinali archiepiscopo Panormitano delegati lata super cultu eidem ven. viro nunquam exhibito, sive super obedientia decretis sa: me: Urbani papae VIII sit confirmanda in casu et ad effectum de quo agitur? » Sacra eadem congregatio omnibus rite accurateque examinatis, auditoque R. P, D. Virgilio Pescetelli sanctae fidei promotore, qui scripto et voce suam sententiam exposuit, rescribendum censuit : « Sententiam esse confirmandam. » Die 1 septembris 1838. Super quibus omnibus facta postmodum sanctissimo domino nostro Gregorio papae XVI per me subscriptum secretarium fideli relatione, sanctitas sua benigne annuit rescriptumque sacrae congregationis confirmavit. Die 7 recensitis mense et anno. C. M. episcopus Praenest card. Pedicinius S. R. E. vice cancellarius S. R. C. praefectus. Loco sigilli. J. G. Fatati S. R. C. secretarius.

149. Le bienheureux Léonard de Port-Maurice. Approbation d'un miracle de troisième ordre pour la canonisation. J'ai rapporté plus haut (num. 130) le

décret qui permit de présenter pour la canonisation du B. Léonard de Port-Maurice la guérison miraculeuse de Laure Cardelli, quoique cette guérison eût précédé la publication du bref de béatification. Le 16 des calendes d'avril 1839, Grégoire XVI admit cette guérison elle-même comme miracle de troisième ordre.

Decretum. Romana seu Albinganen. canonizationis B. Leonardi a Portu Mauritio sacerdotis professi ac missionarii apostolici ordinis minorum sancti Francisci strictioris observantiae super dubio: An et de quibus miraculis constet post indultam eidem beato venerationem in casu, et ad effectum de quo agitur? Vix ab apostolica sede ad altarium honores evectus fuerat beatus Leonardus a Portu Mauritio qui totius fere vitae curriculum in sacris missionibus ardentissimo zelo transegerat: expensis jampridem ad sanctuarii lances praeclaris ipsius virtutibus, probatisque miraculis ipso intercedente a divina omnipotentia patratis percrebuit adhuc in benedictionibus et praeconíis illius fama, ac nomine illius invocato nova miracula obtenta ferebantur praesertim in urbe Roma, ubi in recessu a S. Bonaventura nuncupato seraphicum S. Francisci institutum strictioris observantiae professus diutius aevum duxerat, et plateas, templaque frequentissimis concionibus impleverat, assiduis sudoribus irrigaverat, ac tandem post pretiosam mortem fragiles reliquerat exuvias. Super duobus ex assertis miraculis testimonia collecta a praefati caenobii piissima familia atque addita documenta in tabulas redacta ad sacrorum rituum congregationem allata fuerunt de more expendenda ut juxta summorum Pontificum constitutiones de ejusdem Beati Leonardi agi posset canonizatione. Quaestio itaque ipsorum miraculorum instituta est tertio nonas aprilis anno superiori 1838 ac tribus consultationibus solertissime discussa: primum apud rmum cardinalem Joannem Franciscum Falzacappa episcopum Albanensem caussae relatorem, deinde in praeparatorio conventu habito in palatio apostolico Vaticano quarto kalendas januarii anno 1839 ante rmos cardinales sacris ritibus praepositos, tandem in generalibus comitiis convocatis coram sanctissimo domino nostro Gregorio papa XVI in Vaticano palatio quarto kalendas martias vertente anno, ubi tam rmi cardinales quam caeteri patres sacrorum rituum consultores suffragia portulerunt quibus omnibus attente perceptis Sanctissimus dominus a suprema sententia ferenda abstinuit, atque omnes hortatus est ad preces interim adhibendas ut Divini spiritus lumen exposceretur in arduo hujusmodi judicio. Hac vero die Dominica Passionis tempus quo beatus Leonardus ad meditandos cum lacrymis acerbissimos cruciatus redemptoris nostri fideles omnes fervidis verbis excitabat, opportunum visum est sanctissimo domino ad mentem suam patefaciendam. Sacro itaque peracto accersitis ad Vaticanas aedes rmis cardinalibus Joanne Francisco Falzacappa episcopo Albanenze caussae relatore, et Carolo Maria Pedicinio episcopo Praenestino, sanctae romanae ecclesiae vice cancellario, sacrorum rituum congregationi praefecto una cum R. P. Virgilio Pescetellio sanctae fidei promotore, atque infrascripto me secretario, solemniter pronunciavit : << Constare de primo ex propositis miraculis in tertio genere, scilicet: Subitae perfectaeque sanationis Laurae Cardelli virginis ab veterata hoematuria cum pure ex ulcere interno viribus integre restitutis. Et hujusmodi decretum evulgari, atque in sacrorum rituum congregationis acta referri jussit. Sexto decimo Kalendas aprilis anno 1839 C. M. episcopus Praenest. card. Pedicinius S. R. E. vice cancellarius S. R. C. praefectus. J. G. Fatati S. R. C. secretarius.

150. La vénérable Thérèse-Marguerite Redi du cœur de Jésus, carmélite à Florence. Vertus héroïques. J'ai rapporté plus haut les décrets successivement rendus sur la béatification de la vénérable Thérèse-Marguerite. Le 18 des calendes de mai 1839, Grégoire XVI proclama l'héroïsme des vertus de la sainte carmélite; l'examen entrepris en 1835, avait duré quatre années. La vénérable Thérèse-Marguerite, morte à 25 ans, remplit en peu d'années une glorieuse carrière de vertus et de mérites.

Decretum. Florentina beatificationis et canonizationis ven. servae Dei sor. Theresiae Margaritae Redi a Corde Jesu sanctimonialis professae ordinis carmelitarum excalceatorum super dubio: An constet de virtutibus theologalibus fide, spe, et charitate in Deum et proximum, nec non de cardinalibus prudentia, justitia, fortitudine, et temperantia, earumque adnexis in gradu heroico in casu et ad effectum de quo agitur?. Explevit tempora multa in brevi consummata venerabilis Theresia Margarita a Corde Jesu quae a teneris unguiculis pietatem fovens Deo placere studuit: atque adolescens ut magis magisque Deo adhaereret conspicuae domus suae commoda, patremque ipsum reliquit ac saeculo terga vertens monialium excalceatarum Carmeli rigidam regulam in sanctae Theresiae asceterio Florentiæ professa est. At cum ibidem in arcto sublimium virtutum calle alacriter progrederetur, immatura morte quinto decurrente suae aetatis lustro intercepta fuit. Circumstantiae inopinati obitus hujus venerabilis virginis, perfectioris ejus vitae quae agnoscentibus insederat opinio, cadaver per dies plures inhumatum, quod omnis fere civitas cucurrit ad conspiciendum, accedentibus praecipuis viris de clero et ordinibus ipsoque Florentino archiepiscopo, sanctimoniae fama non solum Florentiae et Aretii, ubi orta erat sed etiam late per Hetruriam et ultra statim diffusa, spectatissimam carmelitarum familiam non minus quam eumdem archiepiscoporum admiratione perculerunt, simulque ad testimonia perquirenda excitarunt de illius vitae ratione a puerilibus annis, de instituti observantia, de iis omnibus quae gesserat ven. Theresia Margarita, ut ad hanc S. rituum congregationem afferrentur, quibus sedulo expensis ea parari possent, quae praemittenda sunt cum agitur de servis Dei beatorum cultu decorandis. His feliciter absolutis, deventum est ad quaestionem super virtutibus theologalibus, et cardinalibus, quas excoluisse ven. Dei famulam compertum erat, ac tribus consultationibus juxta consuetudinem ad trutinam expensae solertissime fuerunt: primum apud cl. me. cardinalem Galleffi caussae relatorem quarto kalendes maji anno 1835, deinde ante reverendissimos cardinales sacris ritibus praepositos in palatio apostolico Vaticano pridie kalendas februarii anno 1837 tertio tandem in Vaticanis pariter aedibus ubi congregati octavo idus maji superiori anno 1838 coram sanctissimo domino nostro Gregorio papa XVI tam rmi cardinales, quam ceteri patres sacrorum rituum 'consultores. quid sentirent singuli elicue runt. Auditis omnium suffragiis sanctissimus dominus ad aliud tempus supremam suam protraxit sententiam, adstan tes admonens in arduo hujusmodi judicio superni luminis auxilium ab aeterno misericordiarum patre fervidis precibus esse postulandum. Cum vero rem gravissimam diu secum perpendisset, multasque preces adhibuisset, tandem omni solutum dubio animum suum pandere statuit. Hac Itaque dominica secunda a paschalibus gaudiis sanctissimus dominus noster post sacrum religiosissime peractum accersitis ad Vaticanas aedes reverendissimo cardinale Carolo Maria Pedicinio episcopo Praenestino S. R. ecclesiae vice cancellario sacrorum rituum congregationi praefecto, item

[ocr errors]
[blocks in formation]

Decretum. Lycien, beatificationis et canonizationis ven. servi Dei Fr. Pompilii Mariae Pirrotti a S. Nicolao sacerdotis professi congregationis pauperum Matris Dei scholarum piarum. Mitis et humilis corde Salvator, qui pueros jugiter ad se venire permittebat, ad specialem juventutis institutionem saeculorum decursu nonnullos in ecclesia sponsa sua excitari voluit ministrorum coetus, qui puerorum speciatim curae incumberent, multosque eorumdem alumnos ad perfectum virtutis gradum pervenire. Hos inter novissimis temporibus enituit ven. Dei servus Fr. Pompilius Maria Pirrotti a S. Nicolao sacerdos professus congregationis pauperum Matris Dei scholarum piarum, qui tanto sanctitatis. odore spiritum Deo reddidit anno 1756 post exactum quadragesimum annum circa puerorum eruditionem, ut duo efformati jam fuerint processus super universali sanctitatis et miraculorum fama ubique diffusa. Hujusmodi processus de more iu actis sacrorum rituum congregationis exhibitis, expletisque omnibus, quae juxta stylum et consuetudinem in caussis servorum Dei absolvi debent, per emum et rmum D. cardinalem Alexandrum Spada relatorem sine interventu et voto consultorum, antequam elaberetur decennium a die praesentationis processuum, fieretque perquisitio et revisio scriptorum ex apostolica dispensatione die 22 mense septembri superiore anno 1838 conce ssa, ad instantiam R. P. Fr. Joannis Vincentii Licci sacerdotis professi recensitae Congregationis scholarum piarum, caussaeque postulatoris proposito in congregatione sacrorum rituum ordinaria ad Quirinales aedes infrascripta die coadunata sequenti dubio: « An sit signanda commissio introductionis caussae, in casu et ad effectum, de quo agitur?» Sacra eadem congregatio audito prius R. P. D. Virgilio Pescetelli sanctae fidei promotore, qui scripto et voce suam exposuit sententiam, rescribendum. censuit: «Signandam esse commissionem, si sanctissimo domino nostro placuerit » Die 3 augusti 1839. Super quibus omnibus facta postmodum sanctissimo Domino nostro Gregorio papae XVI per me subscriptum secretarium fideli relatione, sanctitas sua benigne annuit praedictamque commissionem introductionis caussae ven. servi Dei fr. Pompilii Mariae Pirrotti supradicti propria manu signavit. Die 9 recensiti mensis et anni. C. M. episcopus Praenest. card. Pedicinius S. R. E. vicecancellarius S. R. C. praefectus. Loco sigilli. J. G. Fatati S. R. C. secretarius.

Decretum. Lycien beatificationis et canonizationis ven. servi Dei Pompilii Mariae Pirrotti a S. Nicolao sacerdotis professi congregationis pauperum matris Dei scholarum piarum. Proposito in sacrorum rituum congregatione ordinaria ad Quirinales aedes subscripta die coadunata ab emo et rmo domino cardinali Constantino Patrizi loco et vice

emi et reverendissimi domini cardinalis Alexandri Spada relatoris absentis caussae beatificationis et canonizationis ven. servi Dei P. Pompilii Maria Pirrotti a S. Nicolao sacerdotis professi congregationis pauperum matris Dei scholarum piarum, ad humillimas preces R. P. Joannis Vincentii Licci hujus congregationis sacerdotis professi caussaeque postulatoris sequenti dubio, nimirum: «An sententia lata a judice delegato ab episcopo Lyciensi super cultu eidem ven. Dei servo non exhibito, sive super paritione decretis 'sa. me. Urbani papae VIII sit confirmanda in casu et ad effectum, de quo agitur? » Sacra congregatio omnibus rite accurateque examinatis, auditoque R. P. D. Virgilio Pescetelli sanctae fidei promotore, qui scripto et Voce suam exposuit sententiam, rescribendum censuit: « Sententiam esse confirmandam. » Die 31 augusti 1839. Super quibus omnibus facta postmodum SSmo domino nostro Gregorio papae XVI per me subscriptum secretarium fideli relatione, sanctitas sua benigne annuit, rescriptumque sacrae congregationis confirmavit. Die 10 mense septembri eodem anno 1839. C. M. episcopus Praenest. card. Pedirinius S. R. E. vice-cancellarius S. R. C. praef. L. s. J. G. Fatati S. R. C. secretarius.

152. La vénérable Marie-Françoise des Plaies de N.-S. tertiaire Alcantarine à Naples. Approbation de Approbation de deux miracles pour la béatification. Grégoire XVI proclama les vertus héroïques en 1832. On présenta aussitôt les miracles nécessaires afin d'obtenir la béatification. Les trois congrégations d'usage se tinrent en 1835, en 1838, et en 1840. Le dimanche dans l'oclave de Noël, 29 décembre, Grégoire XVI fit publier le décret qui ratifia deux guérisons miraculeuses obtenues par l'intercession de la vénérable Marie-Françoise.

Decretum Neapolitana beatificationis et canonizationis ven. servae Dei soror. M. Franciscae a vulneribus D. N. J. C. tertiariae professae ordinis minorum discalceatorum S. Petri De Alcantara provinciae Neapolis. Super dubio: An, et de quibus miraculis constet in casu, et ad effectum de quo agitur? Ex prudentibus virginibus unam sese exhibuit ven. Maria Francisca a vulneribus domini nostri Jesu Christi; ut placeret enim et obviam prodiret cum lampade accensa. coelesti sponso, saeculi illaecebras, ac vanitates respuit a teneris annis: atque adolescens, ut servandae virginitatis propositum voti religione firmaret, Francisci habitu induta S. Petri de Alcantara professa est institutum et quantumvis inter confertissimae Neapolis strepitus moraretur, exiguae tamen domus parietibus septa egregie praestitit, quod in sanctimonialium claustris ob inopiam nequibat: in oratione scilicet multas conterere horas, corpusculum extenuare jejuniis, cilicio, et flagellis dilaniare; et interim proximorum necessitatibus occurrere; infirmis sollicita ministrare sategit, aliisque misericordiae operibus assidue incumbere; quibus omnibus civitati universae pietate morum, vitaeque integritate praeclarum se praebuit exmplar. ac proborum maxime virorum existimationem sibi conciliavit Postquam vero austeritatibus, laboribusque attrita adversa valetudine confecta haec religiosa virgo piissima morte decessit, ingens illius fama cum plurimo virtutum odore conjuncta totam Neapolis Urbem complevit, adeo ut testimoniis undique collectis, et ad hanc sacrorum rituum congregationem transmissis, illius vitae ratio, gestaque omnia ad trutinam solertissime revocata fuerint. His peractis ven. Mariam Franciscam theologalibus et cardinalibus virtutibus in gradu

heroico excelluisse solemniter affirmavit SSmus dominus noster Gregorius papa XVI decreto emisso pridie idus februarii anno 1832. Quum vero juxta apostolicas constitutiones cognoscere adhuc oporteret Deo summo acceptam esse hanc famulam suam desuper editis eadem intercedente signis, bina miracula protulerunt postulatores inter alia, quae invocata Maria Francisca obtenta ferebantur, ut ad sanctuarii lances religiose expenderentur; quod primum factum est in sacrorum rituum conventu habito apud cl. me. cardinalem Galleffi caussae tunc relatorem quintodecimo kalendas decembris anno 1835; deinde ante caeteros rmos cardinales sacris ritibus praepositos in palatio apostolico Quirinali septimo idus augusti anno 1838; generali tandem conventu in palatio Apostolico Vaticano quinto idus aprilis hoc labente anno ubi coram SSmo domino nostro Gregorio papa XVI tam rmi cardinales, quam alii patres quaesitores suffragati fuerunt. Auditis omnibus sanctissimus domiuus supremum judicium suum protrahendum censuit, ut interim in hac re gravissima fervidis precibus posceretur aeternae sapientiae lumen; quumque diutius implorato divino auxilio omnia secum mente revolvisset, imminentibus diebus, quibus Redemptoris nativitas summo christiadum gaudio celebratur, quod mysterium flagrantissimo cordis affectu ven. Maria Francisca recolebat, sententiam suam promere statuit. Hac itaque Dominica infra octavam Nativitatis sacro peracto ad Vaticanas aedes vocavit rmum cardinalem Carolum Mariam Pedicinium episcopum Praenestinum, sanctae romanae ecclesiae vice cancellarium, sacrorum rituum congregationi praefectum et caussae relatorem una cum R. P. Andrea Maria Frattinio sanctae fidei promotore coadjutore R. P. Virgilii Pescetelli, atque infrascripto me secretario: quibus adstantibus rite pronunciavit constare de duobus miraculis ven. Maria Francisca intercedente a Deo patratis, silicet de primo:

Instantaneae, perfectaeque sanationis Marci Donati de Mase ab inveterata, absoluta caecitate ab optalmia oborta: » ac de altero Instantaneae perfectaeque sanationis Salvatoris de Luna ab hemiplegia, et spasmo cynico cum motus ac loquelae jactura » Hoc autem decretum evulgari, et inter acta sacrorum rituum congregationis asservari praecepit. C. M. episcopus Praenestinus card. Pedicinius S. R. E. vice-cancellarius S. R. C. praefectus Loco sigilli. Joseph Gaspar Fatati S. R. C. secretarius.

Decretum. Tudertina beatificationis et canonizationis ven. servae Dei sor. Clarae Isabellae Fornari sanctimonialis professae ordinis minorum sancti Francisci. Proposito in sacrorum rituum congregatione ordinaria coadunata ad Vaticanum infrascripta die ab emo et rmo domino cardinali Carolo Odescalchi épiscopo Sabinorum et Urbis vicario vice et loco emi et rini domini cardinalis Constantini Patrizj relatoris caussae beatificationis et canonizationis ven. servae Dei sororis Clarae Isabellae Fornari sanctimonialis professae ordinis minorum S. Francisci ab urbe absentis, ad humillimas preces R. P. D. Fortunati Zamboni praelati domestici, sacrae congregationis immunitatis ecclesiasticae a secretis, caussaeque hujusmodi postulatoris infrascripto dubio, nimirum: « An sententia lata a rmo episcopo Tudertino judice ordinario super cultu supradictae ven. servae Dei non exhibito, sive super paritione decretis sa. me. Urbani papae VIII sit confirmanda in casu, et ad effectum, de quo agitur? » Sacra eadem congregatio omnibus diligenter accurateque examinatis, auditoque R. P. D. Virgilio Pescetelli sanctae fidei promotore, qui scripto et voce suam sententiam exposuit, rescribendum censuit : << Sententiam esse confirmandam» Die 19 maji 1838.

CASSATION DE MARIAGE.

Atrésie vaginale rendant entièrement impropre au mariage. Cas rare mais reconnu des médecins. Zacchias. Enquête canonique. Septième main. Mémoire d'un théologien. La preuve étant plutôt morale que juridique parce que certaines formes de droit n'ont pu être observées, la S. Congrégation, sans prononcer directement la nullité, décide de casser le mariage par dispense pontificale. Arrêt du 11 septembre 1880.

MATRIMONII. Vertebat annus 1873 quando Cajetanus aetatis suae agens vigesimum quartum annum et Maria annos. nata 17 in faciem ecclesiae die 4 maii matrimonium rite celebrarunt, actu civili penitus praetermisso. Eadem die inceperunt individuam vitae consuetudinem ducere, et consummationi matrimonii operam dare, sed per quatuor menses frustra id tentarunt, dum Maria, uti asseritur, ad jura maritalia reddenda incapax est inventa. Ipsa, ut cognosceret qua ex causa ortum haberet ejus impotentia, de consensu mariti cum parentibus suis Bononiam pergit: et die 6 octobris inspecta fuit in partibus genitalibus a quodam medico chirurgo qui affirmavit dicens: Ho tosto avvertito alla profondità di circa tre millimetri una completa atresia vaginale colla forma di cul di sacco, non lascia scorgere nè credere all' esistenza di un foro etc, Ulteriori ricerche fanno supporre con tutta ragionevolezza della mancanza dell'utero.» Cajetanus id sciens statim ad domum paternam remisit uxorem; et privata auctoritate conjuges sese separarunt quoad thorum et quoad habitationem: (et hanc separationem ratam habuit rmus archiepiscopus decreto sub die 13 decembris 1873 dato). Die autem 6 decembris 1873 Cajetanus a rmo archiepiscopo suppliciter petiit, ut nullum declararetur matrimonium ob impotentiam Mariae ad reddendum debitum conjugale, prout ipse expertus fuerat, et prout chirurgus judicavit; ut aliam mulierem in uxorem ducere posset. Sed ut prudentius in re tanti momenti procederetur, alii duo medico-chirurgi probi ac fide digni sub vinculo juramenti a curia electi fuere ad aliam inspectionem corporis antequam initiaretur formaliter processus. Absoluta inspectione, dicti duo periti in scriptis simul deposuerunt Mariam impotentem esse ad reddendum debitum conjugale.

Post hanc secundam inspectionem conjuges Cajetanus et Maria die 10 januarii 1875 comparuerunt ante rum dnum archiepiscopi vicarium et unanimiter insteterunt pro declaratione nullitatis eorum matrimonii: ut ipse vicarius generalis literis datis die 29 ejusdem mensis testatur. Tunc archiepiscopus mandavit, ut conficeretur formalis processus; sed habita ratione ad temporum tristitiam, ad conjugum paupertatem, et ad maximam distantiam oppidi a curia ipsemet archiepiscopus casum exposuit huic S. C. ac simul petiit, ut in conficiendo processu pro nullitate matrimonii omitti possent examen testium septimae manus, et inspectio corporis mulieris. Cui responsum fuit sub die 20 februarii 1876: << Prout exponitur non expedire » Item sub die 20 maii ejusdem anni iterum responsum fuit: « Emi patres hujus S. Congregationis concilii haud praeteriri posse censuerunt sive examen testium septimae manus, sive solemnitates, et cautelas injunctas pro inspectione corporis mulieris, quae substantiam ipsam probationis afficiunt. »

Omnibus igitur apte dispositis, actus processus ad normam const. Bened. XIV Dei miseratione et ad normam instructionis editae ab hac S. C. 22 augusti 1840 initiati fuerunt. Cajetanus regulariter citatus interrogatusque fuit; sed Maria noluit amplius se se inspectioni formali subjicere, atque ab hac obstinatione removeri omnino non potuit. Quapropter eminentissimus archiepiscopus sub die 9 janua

1878 ad hanc S. C. haec exponebat: «Per questa ostinazione nulla si è potuto fare, e le cose sono state sospese, tornati vani tutti i tentativi fatti per superare questo ostacolo. Oggi però il Gaetano, il quale non cessò mai d'insistere perchè si risolvesse la causa dichiarando che voleva sposare altra donna, ha reso incinta una giovane, e minaccia di sposarla senza ritardo civilmente, ciò che pur troppo facilmente potrà effettuare, perchè egli sposò come già feci osservare, solo in faccia alla chiesa, nè fece mai l'atto civile. Haec S. congr. sub die 12 ejusdem mensis respondit: Eidem eminentissimo archiepiscopo, qui ad instantiam alterutrius conjugis praevia confectione processus tam super non sequuta consummatione matrimoni quam super causis dispensationis, servata forma const. S. M. Bened. XIV Dei miseratione, cum facultate etiam subdelegandi servatis servandis, pro examine partium, quatenus una vel ambae extra dioecesim demorentur, de resultantibus certioret, et processum transmittat ad S. C. » Dum autem ad formam juris et hujus responsionis conficiebatur processus, Cajetanus connubium civile cum alia muliere contraxit.

Sub die autem 8 novembris 1879 emus archiepiscopus transmisit ad hanc S. C. acta processus suppliciter petens ut apostolica sedes dispensare dignaretur super solemnitate processus quoad inspectionem corporis mulieris, ob absolutam renitentiam, quam ipsa pertinaciter opponit.

Sub die 16 decembris 1879 rmus archiepiscopus ad hanc S. C. scripsit, omnia se percgisse quae in casu possibilia erant ut Cajetanus a concubina. cum qua civile connubium contraxit separatus maneret, atque obtinuisse separationem quoad thorum, ma non totalmente quoad habitationem. >

Hisce habitis, et perspecta conjugum paupertate jussi causam oeconomice proponi cum voto theologi et canonistae et animadversionibus defensoris matrimonialis vinculi ex officio. Quae omnia EE. VV. perlegere ac perpendere dignabuntur, ac deinde dirimere sequentia dubia :

I. An constet de nullitate matrimonii in casu. Et quatenus negative.

II. An sit consulendum SSmo pro dispensatione super matrimonio rato et non consummato in casu.

S. Congregatio rescribendum censuit: Ad I Providebitur in secundo. Ad II. Affirmative vetito mulieri transitu ad alias nuptias inconsulta S. Congregatione. Die 11 septembris 1880.

VOTUM THEOLOGI. Causa matrimonialis quae jam ab anno 1875 a reverendissimo archiepiscopo, eminentissimorum patrum judicio submissa fuit, una ex illis est, quae facillime ac brevi temqore expediri potuisset, nisi renitentia, vel melius dicam, pervicacia mulieris impedimentum praebuisset ne regularis processus conficeretur. Progressu temporis illa renitentia quae omnimode insuperabilis videbatur, aliqua saltem ex parte devicta fuit, et sic processus confici potuit, si non in omnibus saltem in multis quae communiter substantialia judicantur, ad normam constitutionum apostolicarum, et praecipue ad normam celeberrimae constitutionis Benedicti XIV. f. r. quae incipit. Dei miseratione etc.

Operosius nunc et maxima cum diligentia inquirendum est, an revera ex actis processualibus, aliisque documentis illis annexis moralis certitudo assequi possit de non secuta consummatione matrimonii? Ex depositionibus instantis Cajetani juramento firmatis, et ex depositione testium septimae manus ab ipso Cajetano adductis, evidenter constaret quod matrimonium non solum non fuit consummatum sed neque consummari potuit, ob insuperabilem impotentiam qua Maria laborat. Pariter ex depositionibus ipsius Cajetani habetur, quod tentamina et conatus ad carnalem

« PoprzedniaDalej »