Obrazy na stronie
PDF
ePub

N. a sacerdote Scipione evulgato, qui pariter in causa fuit ut suspensionis poena afficeretur. Verumtamen sacerdos praeprimis ostendere satagit hujusmodi libellum famosum vocari non posse, quia extrema quae libellum famosum constituunt, seu facta determinata, in eo deficere putat. Verum dato parumper quod hujusmodi libellus dici debeat famosus, urget sibi imputari non debere, eo, quia ab ipso in vulgus editus fuit et temporis momento quo compos sui haud erat. Quandoquidem ipsius mens obnubilitata remanserat et ipse magno afficiebatur moerore propter poenam cui immerito obnoxius fuerat. Hujusmodi mentis turbationem veritati conformem esse ut evincat, addit, quod vix rescivit a calumniatis contra ipsum diffamationis querelam penes tribuualia laica promotam fuisse, ipse in seipsum reversus non dubia poenitentiae signa dedit, veniam a calumniatis petiit et nihil intentatum reliquisse ait ut dicta querela e tribunali laico evocaretur.

Ex dictis absque ulla erroris formidine concludi posse autumat nulla adesse crimina de quibus sacerdos Scipio accusatus fuit et quorum praetextu a curia episcopali suspensionis decreto fuit perculsus. Non existente autem causa ob quam suspensio irrogata fuit, sponte veluti sua sequitur ipsam suspensionem nullam atque invalidam renunciari oportere. Tralatitium siquidem in utroque jure est, aliquem sine culpa non esse puniendum ad tradita per reg. XXIII de reg. juris in 6: Sine culpa, nisi subsit causa, non est aliquis puniendus. Cujus regulae ratio est; quia ubi non est noxa, ibi non est poena. 1. Sancimus 22 C. de poenis ibi: Sancimus, ibi esse poenam, ubi est noxa, » siquidem << poena est noxae vindicta 1. aliud, 131 pr. de verb. signif. ac insuper poena est mensura culpae juxta illud Deut. 25: ibi: Juxta mensuram peccati est plagarum modus. Hinc ubi nulla culpa, nulla quoque esse debet poena c. Cognoscentes, 2, de constit. ibi « Rem, quae culpa caret, in damnum vocari non convenit. » Qua de re mirum non est si S. C. constantissime nulla et irrita decreta suspensionis declaravit non existente causa ab episcopis prolata, ipsasque suspensiones adversus innocentes inflictas irritavit, ceu videre est in causa Alexandrina diei 11 januarii 1772 et Civitatis Ducalis suspensionis et irregularitatis 12 martii 1842, nec non in Suessana reintegrationis et emendationis damnorum diei 18 feb. 1854.

Post haec, ut magis ac magis decreti nullitatem et innocentiam suam confirmet quamplurima exhibet documenta, ex quibus luce meridiana elucet ipsius vitae integritas, morum probitas, pietas in Deum, charitas in pauperes atque summum studium in pueris tum circa christianam doctrinam, tum circa profanas litteras per plures annos erudiendis jugiter impensum. Praeter plura documenta vel scriptis exarata, vel typis impressa, haec omnia testantur praecipue quamplurimi patres familias qui sacerdotis Scipionis curae et zelo filios suos commiserunt.

Haec omnia et plurima alia conjungit et in tenues auras abire concludit ipsius vitam turpem et scandalosam quam tantopere ex adverso curia episcopalis exaltat ut suspensionis decretum falsis causis innixum sustinere valeat.

Constito autem de decreti nullitate ac de poenae suspensionis injustitia, manifestum erumpere urget sacerdos sibi expensas omnes et damna rependendas esse quae ex hujusmodi poenae irrogatione derivarunt, sive judiciales eae sint, sive extrajudiciales, ceu tradit Barbosa in Collect. cap. 11, de restit. spoliat. n. 4. Nihil enim tam notum in jure esse contendit quam eum rependere damna teneri, qui injusti causa fuit damni. S. Congregatio in Piscien. 13 martii 1754, S. Severini die 19 sept. 1778 et inter recentiores S. Agathae Gothorum suspensionis et irregula

ritatis 26 feb. et 28 maii 1853, nec non in cit. Suessana, §. Tandem

Verumtamen ex alia parte curia episcopalis suspensionis decretum contra sacerdotem Scipionem prolatum tam ab extrinseco, quam ab intrinseco in suo robore manutenendum esse mordicus sustinet. Et ad actus extrinsecos praeprimis mentem convertens omnia quae ad rem sacri canones decernunt executioni fideliter mandata esse autumat. Sane concilium Trdentinum sess. 25, cap. 14 de Ref. praescribit ut suspensioni trina monitio praecedere debeat; at emus episcopus refert sacerdotem Scipionem nedum bis vel ter, sed pluries monitum fuisse, quin tamen paternis monitionibus ipse docilem praeberet aurem. Quo posito episcopus ait in nullo pretio habendam esse objectionem. ex adverso allatam, quod nempe monitiones in scriptis fieri debeant. Quandoquidem hanc rem nuspiam praecipi asserit, atque a citato concilii Tridentini loco nullo modo argui posse urget. Mens enim concilii Tridentini Patrum, in tribus monitionibus praecipiendis haec fuit, ne scilicet reus indefensus poena plecteretur. Porro finis quem Tridentini Patres sibi constituerunt, aeque obtinetur sive oretenus, sive in scriptis monitiones fiant. Obtento autem fine legis, de quibusdam formalitatibus, quarum tamen verbum Tridentini Patres facere haud censuerunt, haud solliciti esse debemus.

Nec satis; urget enim rmus episcopus monitionum in themate haud opus fuisse, eoquod sacerdoti Scipioni ob delictum publicum seu ob libellum famosum typis editum et in dioecesi diffusum suspensionis poena inflicta fuit. Porro receptum in jure esse edisserit in factis seu criminibus notoriis posse judicem procedere non servato juris ordine et quacumque solemnitate praetermissa ad tradita per cap. Prohibentur, 14, §. His omnibus, caus. 2, quaest. 1. et per cap. Quae Lotharius, 16, ead. caus. 3, quaest. 2. Decretum itaque suspensionis ab extrinseco perpensum omnino sustinendum esse contendit.

Verum neque aliter retinendum esse urget si ipsum decretum ab intrinseco perpendatur. Sane explorati juris est clericos turpem vitam agentes et scandalose viventes si moniti non resipuerint spiritualibus poenis coercendos esse. Porro quod sacerdos Scipio turpem et scandalosam vitam cum malae famae mulieribus traxerit, explorati facti esse ait. Plura hac de re contra sacerdotem refert episcopus. Quod scilicet missam in agro quodam celebraturus secum plures mulieres ducebat, quin monitionibus obtemperasset. Quod turpia habebat commercia cum vidua, cujus domum pene quotidie futili sub praetextu frequentabat, et quam sub die 20 augusti anni 1878 in viridario suo turpiter cognovit cum totius urbis admiratione et scandalo, quae ex testibus de visu factum rescivit. Quod libellum famosum adversus vicarium generalem et parochum Medichini viros spectatissimos typis editum evulgaverit. Quod tandem insinuare haud erubuerit tum obstetrici, tum viduae, quae ab ipso utero gravis effecta fuit, ut pner ab ipsa in lucem. editus, suo nomine baptizari et in sua domo educari deberet. Quorum criminum famam in urbe adeo evulgatam fuisse edisserit, ut per omnium aures volitaret. Quin imo res eo processisse episcopus asserit, ut die, quo viduam in suo viridiario excepit, per vias et vicos a plebe insana clamabatur: Il prete ha preso moglie. Il prete ha preso moglie.

Neque ad crimen avertendum in proprio viridario cnm vidua patratum adducere valet inspectiones inposterum factas et testes qui illum innocentem proclamant. Quandoquidem quoad testimonium ab adolescente N. prolatum, emus refert: « Veritas est, quod hic non erat cum sacerdote Sci

Quae cum ita sint, videant EE. PP. quonam responso dimittenda sint sequentia dubia:

I. An decretum suspensionis sustineatur in casu. Et quatenus negative. II. An damnorum atque expensarum refectioni locus sit in casu.

S. Congregatio Concilii rescribendum censuit:- Ad I. Affirmative et amplius. Ad II. Provisum in primo. Die 26 junii 1880.

pioni in accessu mulieris: interrogatus praeterea paulo post dictus adolescens circa factum, ingenue respondisse, non adfuisse apud sacerdotem cum mulier advenerat, sed ipsum sacerdotem sibi suggessisse ut assereret adfuisse. Inspectiones loci factae in posterum ab amicis Scipionis, factae fuerunt ad artem, nempe tum ut P. S. Delegato injuriam irrogarent, quia mulierem jam in carcerem detruserat, tum in eum aliis de causis vindictam sumerent. Quoniam vero scandali rumor quocumque pervaserat. episcopus tacere nequivit. Hinc audita relatione parochi: accito P. S. delegato, perpenso examine testium, indeque detecta indubia criminis existentia, sacerdoti Scipioni injunctum fuit ut apud Capuc- Bulle du Saint-Père Léon XIII. Révocation de l'évêque de Tournaicinos se conferret ibique suspensus a divinis per dies viginti spiritualibus exercitiis vacaret. »

Atque ut de turpi commercio a sacerdote Scipione cum vidua N. dubitari nequeat, curia episcopalis depositionem a parocho S. Marci tempore insuspecto emissa, nempe antequam vidua puerum in lucem ederet. Porro ex hac depositione sacerdotem Scipionem viduae praegnantiae auctorem ex sua confessione fuisse manifestum erumpit. Hoc posito de sacerdotis Scipionis reitate ambigi nullo modo posse curia episcopalis edisserit. Sed neque de ipsius prava et criminosa intentione abigi posse subsumit, ut nempe infans ex vidua ortus proprio nomine baptizaretur ac in sua domo educationem reciperet. Hanc siquidem rem ex ipsius viduae ore acceptam a Margarita obstetrice coram S. Lucae parocho confirmatam fuisse perhibet. Hisce in facto praestitutis nullam fidem habendam esse urget depositioui in aestu litis ab obstetrice editae utpote quae sibi ipsi turpiter contradicit.

Tandem ad libellum famosum typis editum et evulgatum deveniens inter ineptas fabulas recensendas esse curia episcopalis contendit gratuitas assertiones a sacerdote Scipione allatas ut criminis gravitatem mitigare valeat. Ac praeprimis hujusmodi libellum uti famosum habendum esse censet quia in ipso quaedam personae individue ac nominatim recensentur, eaedemque de turpibus ac criminosis consuetudinibus accusantur. Qua de re haud mirum esse ait emus episcopus si ipsa tribunalia laica, hujusmodi libellum famosum recenserunt, et in ejusdem auctoris meritam poenam ad tramitem codicis civilis per formalem sententiam decernere haud dubitarunt. Quin regerere veleat, ceu ex adverso asseritur, primi gradus sententiam a secundae sedis tribunali revocatam fuisse. Quandoquidem explorati facti esse propugnat ab ipso appellationis tribunali libellum uti famosum habitum fuisse: hoc unum excepto quod vulgo attenuantia in primaevo judicio denegata, judices appellationis admittere rati sunt, ac proinde mitiori poenae locum fieri statuerunt.

Praeterea emus episcopus eumdem sacerdotem mentiri affirmat ubi ait: « Non fu più compos sui ed in un istante di passione ed acciecamento scrisse.» Notat siquidem libellum famosum datum fuisse 10 octobris 1878, auctorem vero antequam typis mandaret et pluries legisse et pluribus legendum tradidisse subdit. Post haec concludit non passionis aestu, sed data opera ac pacato animo iniquitatem in cubili suo meditatum fuisse. Sane recurrens a sacra solitudine ante medietatem septembris dicti anni revocatus fuit: quomodo igitur credi potest quod tam longo temporis spatio non fuit amplius compos sui. Cum itaque ex hactenus adductis crimina ob quae decretum suspensionis latum fuit subsistere constet, pleno veluti alveo fluere contendit ipsum decretum in suo firmitatis robore manuteneri oportere.

Constito autem de suspensionis decreti validitate, omnino supervacaneum esse emus episcopus existimat de damnorum atque expensarum refectione quaestionem instituere. Sane exploratissimum in utroque jure esse meminit eum ad damna et expensas esse damnandum, qui sua culpa et damnis et expensis locum dederit. Cum itaque ex hactenus discussis manifestum erumpat decretum suspensionis in themate suis stare viribus, usque ad evidentiae fastigium patere emus episcopus propugnat sacerdotis Scipionis intentionem prorsus rejiciendam esse.

Décret de l'Index.

HÉLANGES.

Bulle de notre saint-père le pape sur la révocation et destitution de Mgr. Edmond Dumont évêque de Tournai en Belgique.

LEO EPISCOPUS servus servorum Dei ad perpetuam rei memoriam. Nondum elapsus est annus, ex quo, multis eisque gravissimis causis permoti decreto a sacra Congregatione Episcoporum et Regularium negotiis praeposita, die vigesima secunda mense novembri superioris anni millesimi octingesimi septuagesimi noni lato, exercitium omnis jurisdictionis in spiritualibus sive in temporalibus in dioecesi Tornacensi, pro bono animarum, et illius ecclesiae ordine et tranquillitate, adimere debuimus reverendo patri domino Edmundo Dumont, illius dioecesis episcopo, eodemque tempore plenam jurisdictionem in eamdem dioecesim apostolico administratori ad nutum sanctae Sedis tribuimus. Nune vero, quod summopere dolemus, ulterius progredi cogimur, ut remedium potens et efficax suprema autoritate nostra paremus malis et scandalis quae, auctore praedicto praesule, dioecesim Tornacensem miserrime perturbant. Ex indubiis enim relationibus, quae undique a fidelibus et a clero dioecesano, praesertim cathedralis ecclesiae, nec non ab omnibus Belgicae regionis episcopis, ad nos pervenerunt,

simulque ex ipsa factorum notorietate, plane comperimus quam male se gerat praefatus episcopus, qui a pluribus mensibus in eam perturbati animi et inordinatae conversationis conditionem devenit, ut verbo et scripto clamare et acerbe invehi non cesset contra supramemoratum decretum, quique insuper petra offensionis effectus, consensione inita cum scriptoribus catholicae Ecclesiae infensissimis, etiam per publicas ephemerides fere quotidie convicia et injurias ingerere non desinit, fideles ad eamdem. improbitatem excitat, et contumeliosis in viros ecclesiastica dignitate conspicuos, in nos etiam, prolatis verbis, et legitimis canonicae interdictionis effectibus, etiam per recursum ad saecularia tribunalia, obfirmate obsistit. Quapropter, nos serio recogitantes quam gravis hinc necessitas urgeat ut maximae hujusmodi ecclesiasticae jurisdictionis perturbationi finis tandem imponatur, et quam stricte teneamur saluti animarum in ea dioecesi sollicite providere, universam factorum seriem examini subjiciendam decrevimus specialis a nobis selectae nonnullorum sanctae Romanae Ecclesiae cardinalium e gremio sacri consilii Episcoporum et Regularium Congregationis. Quae quidem specialis Congregatio, postquam omnia superius enunciata perpenderit, simulque actis omnibus et documentis scite et diligenter ad trutinam revocatis animadverterit praefatum praesulem titulo, quo adhuc honestatur, Tornacensis episcopi, in ecclesiastici ordinis dedecus, in scandalum et ruinam populi fidelis abuti, expendendum sibi proposuit num res in eum casum devenerit, ut, confirmato decreto lato die vigesima secunda novembris anno millesimo octingesimo septuagesimo nono, quaevis jurisdictio, sive in spiritualibus sive in temporalibus, in dioecesi Tornacensi absolute et in perpetuum praesuli Edmundo Dumont, etiam per privationem tituli illius ecclesiae, revocari et adimi deberet. Itaque in conventu die decima secunda currentis mensis octobris habito, praedictum praesulem, sive per animi sui constantem et in dies magis ingravescentem perturbationem, sive per ea quae exinde

scandalo fidelium et maximo animarum periculo consecuta sunt, judicio etiam omnium Belgici regni episcoporum, imparem omnino effectum esse regimini episcopali Tornacensis Ecclesiae sustinendo, et canonicae irregularitati dudum obnoxium arbitrata est, ac proinde in affirmativam propositae quaestionis sententiam devenit. Nos igitur, de ipsius specialis Congregationis consilio et voto rursus tam gravi negotio mature perpenso, ex plenitudine apostolicae potestatis, motu proprio, aegro licet animo, hisce manu nostra signatis literis jurisdictionem omnem, sive in spiritualibus, sive in temporalibus, in dioecesi Tornacensi praesuli Edmundo Dumont absolute et in perpetuum interdicimus et revocamus, eidemque praesuli titulum episcopi ecclesiae Tornacensis per privationem adimimus et ademptum esse declaramus, decernentes pariter praedictum praesulem a quovis peculiari vinculo, quod ipsi ex apostolicis collationis literis datis decimo kalendas novembris anno Incarnationis Dominicae millesimo octingentesimo septuagesimo secundo provenit cum ecclesia Tornacensi, solutum per nos esse et relaxatum. Mandamus denique has nostras literas notificari debere, tum praesuli Edmundo Dumont, tum capitulo cathedrali, tum etiam administratori apostolico episcopo Eumeniensi in partibus infidelium; quem in commisso eidem munere administrationis apostolicae Tornacensis ecclesiae ad nostrum beneplacitum confirmamus.

Praesentes vero nostras literas et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo quod quilibet in praemissis seu in eorum aliquo jus aut interesse habentes vel habere praetendentes, etiam quomodolibet in futurum, cujusvis status, ordinis et praeeminentiae, et ecclesiasticae vel mundanae dignitatis sint, etiam specifica et individua mentione et expressione digni, illis non consenserint, seu quod aliqui ex ipsis ad praemissa minime vocati, vel etiam nullimode aut non satis vel sufficienter auditi fuerint, aut ex alia qualibet etiam laesionis vel alias juridica et privilegiatissima causa, colore, praetextu et capite, etiam in corpore juris clauso, nullo unquam tempore de subreptionis vel obreptionis ant nullitatis vitio, vel intentionis nostrae aut interesse habentium consensus, aliove quolibet defectu quantumvis magno, inexcogitato, substantialissimo, sive etiam. ex eo quod in praemissis solemnitates et quaecumque alia forsan servanda et adimplenda minime servata et adimpleta, seu causae propter quas praesentes emanaverint non satis adductae, verificatae et justificatae fuerint, aut ex quibasvis aliis causis vel praetextibus notari, impugnari, aut alias infringi, suspendi, restingi, limitari aut in controversiam vocari, seu adversus eas restitutionis oris, aut aliud quodcumque juris vel facti aut justitiae remedium impetrari, easque omnino sub quibusvis contrariis constitutionibus, revocationibus, suspensionibus, limitationibus, modificationibus, decretis vel declarationibus generalibus vel specialibus, etiam motu, scientia et potestatis plenitudine, paribus quomodolibet, ac quibusvis de causis pro tempore factis, minime comprehendi, sed semper ab illis exceptas esse et fore, et tamquam ex pontificiae providentiae officio et motu proprio, certa scientia, denique apostolicae potestatis plenitudine nostris factas et emanatas omnimoda firmitate perpetuo validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, ac omnibus ad quos spectat et spectabit in futurum perpetuo et inviolabiliter observari; ac si secus super his a quoquam quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, contigerit attentari, irritum et prorsus inane esse et fore, pari auctoritate volumus atque decernimus. Non obstantibus de jure quaesito non tollendo, aliisque nostris et cancellariae Apostolicae regulis, necnon dictae ecclesiae Tornacensis privilegiis, omnibusque et singulis apostolicis ac in synodalibus quoque, provincialibus et universalibus conciliis editis vel edendis specialibus constitutionibus et ordinationibus. Quibus omnibus et singulis, etiamsi de illis eorumque totis tenoribus et formis, specialis, specifica et individua mentio, seu quaevis alia exquisita forma ad hoc servanda foret, illorum tenores, ac si verbo ad verbum, nihil penitus omisso et forma in illis tradita observata, in

serti forent, praesentibus pro expressis habentes, ad praemissorum omnium et singulorum effectum latissime et plenissime, ac specialiter et expresse, ex certa scientia motuque et potestatis plenitudine paribus, derogamus et derogatum esse volumus caeterisque contrariis quibuscumque.

Volumus etiam ut ipsarum praesentium transumptis etiam impressis, manu tamen alicujus notarii publici subscriptis et sigillo alicujus personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides ubique adhibeatur quae ipsis praesentibus adhiberetur, si forent exhibitae vel ostensae.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae interdictionis, revocationis, privationis, ademptionis, solutionis, relaxationis, mandati, decreti, confirmationis et voluntatis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, anno Incarnationis Dominicae millesimo octingentesimo octuagesimo, tertio idus octobris, Pontificatus nostri anno tertio. † Ego Leo catholicae ecclesiae episcopus. C. Card. Sacconi. Pro-Datarius. Pro domino Cardinali T. Mertel. Angelus Trinchieri, subst. Visa De Curia J. De Aquila e Vicecomitibus. Loc. plumbi.

Décret de la Congr. de l'Index condamnant divers livres.

DECRETUM. Feria II die 14 februarii 1881. Sacra Congregatio eminentissimorum ac reverendissimorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium a Sanctissimo Domino Nostro Leone Papa XIII Sanctaque Sede Apostolica Indici librorum pravae doctrinae, eorumdemque proscriptioni, expurgationi, ac permissioni in universa christiana Republica praepositorum et delegatorum, habita in Palatio Apostolico Vaticano die 14 februarii 1881 damnavit et damnat, proscripsit proscribitque, vel alias damnata atque proscripta in Indicem librorum prohibitorum referri mandavit et mandat quae sequuntur opera: Mamiani Terenzio. Confessioni di un metafisico vol. 2. Firenze, G. Barbèra editore, 1865.

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

ames-enfants ou mineures. 2 tomes. Vichy, 1879.

La Genesi della Chiesa per Geremia Fiore, Napoli, Stab. tip. Perrotti, 1879 Decr. S. Off. Fer. IV die 9 febr. 1881.

Itaque nemo cujuscumque gradus et conditionis praedicta opera damnata atque proscripta, quocumque loco, et quocumque idiomate, aut in posterum edere, aut edita legere vel retinere, audeat, sed locorum Ordinariis, aut haereticae praevitatis Inquisitoribus ea tradere teneatur sub poenis in Indice librorum vetitorum indictis.

Quibus Sanctissimo Domino Nostro Leoni Paapae XIII per me infrascriptum S. I. C. a secretis relatis, Sanctitas Sua decretum probavit, et promulgari praecepit. In quorum fidem etc. Datum Romae die 18 februarii 1881. Fr. Thomas M. Card. Martinelli Praefectus. Card. Martinelli Praefectus. - Fr. Hieronymus Pius Saccheri Ord. Praed. S. Ind. Congreg. a secretis. Loco sigilli. Die 22 februarii 1881 ego infrascriptus cursor testor supradictum Decretum affixum et publicatum fuisse in Urbe. Vincentius Benaglia curs. apost. L'administrateur-gérant: PALME.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

ANALECTA JURIS PONTIFICII.

CENT SOIXANTEDIX NEUVIÈME LIVRAISON.

BREF DU SAINT-PÈRE

Lettre apostolique en forme de Bref adressée aux évêques et aux fidèles

du monde chrétien et concédant un jubilé extraordinaire.

Venerabilibus fratribus patriarchis primatibus archiepiscopis et episcopis cum apostolica sede pacem et communionem habentibus, et dilectis filiis universis Christi fidelibus salutem et apostolicam benedictionem.

LEO PP. XIII.

Venerabiles fratres et dilecti filii. Militans Jesu Christi Ecclesia, quae hominum generi maxime potest salutem incolumitatemque praestare, tam graviter in hac calamitate temporum exercetur, ut in novas quotidie procellas incurrat, vere comparanda cum Genesarethana illa navicula, quae, dum Christum Dominum ejusque discipulos olim veheret, maximis turbinibus ac fluctibus quatiebatur. Revera qui cum catholico nomine gerunt inimicitias, ii nunc numero, viribus, consiliorum audacia praeter modum insolescunt; neque satis habent doctrinas caelestes palam abdicare, sed summa vi impetuque contendunt, ut Ecclesiam aut omnino a civili hominum consociatione repellant, aut saltem in publica populorum vita nihil posse cogant. Ex quo fit, ut illa in fungendo munere, quod ab Auctore suo divinitus accepit, magis undique se difficultatibus implicatam ac retardalam sentiat.

Nefariae hujus conjurationis acerbissimi fructus in Pontificem Romanum maxime redundant; cui quidem, legitimis juribus suis dejecto atque in exercendis maximis muneribus multimodis impedito, figura quaedam regiae majestatis, quasi per ludibrium, relinquitur. Quapropter Nos, divinae providentiae consilio in hoc sacrae potestatis fastigio collocati, Ecclesiaeque universae procuratione districti, et jamdin sentimus et saepe diximus, quantum haec, in quam Nos temporum vices compulerunt, aspera sit et calamitosa conditio. Commemorare singula nolumus: verumtamen manifesta sunt omnibus, quae in hac Urbe Nostra plures jam annos geruntur. Hic enim in ipso catholicae veritatis centro sanctitati religionis illuditur, et dignitas Apostolicae Sedis laeditur, et in crebras profligatorum hominum injurias pontificia majestas objicitur. -- Excepta potestati Nosstrae plura sunt, quae Decessores Nostri pie liberaliterque instituerant, ac successoribus ipsis inviolate servanda transmiserant; neque temperatum est, quin jura laederentur sacri instituti christiano nomini propagando, quod quidem non de religione solum, sed etiam de humanitate gentium praeclare meritum, nulla unquam SIA superiorum temporum violaverat. Templa catho

20 SÉRIE.

lici ritus clausa vel profanata non pauca, haeretici ritus multiplicata; doctrinarum pravitas scribendo agendoque Qui rerum summa potiti sunt, dant impune diffusa. saepe operam constituendis legibus in Ecclesiam nomenque catholicum injuriosis: idque in conspectu Nostro, quorum curae omnes ex Dei ipsius mandato vigilare in eo debent, ut christiana res incolumis et Ecclesiae jura salva sint. Nullo autem respectu ad illam, quae est in Romano Pontifice, docendi potestatem, ab ipsa institutione juventutis auctoritatem Nostram intercludunt; ac si Nobis est permissum, quod nulli privalorum interdicitur, in institutionem adolescentium scholas sumptibus Nostris aperire, in eas ipsas legum civilium vis et severitas invadit. Quarum rerum funesto spectaculo multo vehementius commovemur, quod succurrendi facultas, quam maxime optaremus, Nobis non suppetit. In potestate enim sumus verius inimicorum quam Nostra; atque illa ipsa quae Nobis conceditur, usura libertatis, cum eripi aut imminui alieno possit arbitrio, certum non habet stabilitatis constantiaeque firmamentum.

Interea quotidiano rerum usu manifestum est, malorum contagionem magis magisque serpere per reliquum christianae reipublicae corpus, et ad plures pro pagari. Etenim aversae ab Ecclesia gentes in miserias. incidunt quotidie majores; atque ubi semel extincta aut debilitata fides catholica sit, finitimum est iter ad opinionum insaniam rerumque novarum cupiditatem. Ejus autem, qui Dei vices in terris gerit, maxima et nobilissima potestate contempta, perspicuum est, nullos hominum auctoritati frenos superesse tam validos, qui possint indomitos perduellium spiritus compescere, aut ardorem dementis libertatis in multitudine coercere. Atque his de caussis civilis hominum societas, etsi magnas jam calamitates suscepit, majorum tamen periculorum suspicione terretur.

Quo igitur Ecclesia queat inimicorum conatus refutare, suumque munus, utilitatis omnium causa, perficere, multum laboret necesse est, multumque contendat. In hoc autem certamine vehementi et vario, in quo et divina agitur gloria et de salute animorum sempiterna dimicatur, frustra esset omnis hominum virtus et industria, nisi caelestia adjumenta suppeditarentur opportuna temporibus. Quare in trepidis afflictisque christiani nominis rebus, hoc semper laborum ac sollicitudinum perfugium esse consuevit, summis precibus a Deo postulare, ul opitularetur laboranti Ecclesiae suae, impertiretque repugnandi virtutem, triumphandi potestatem. Hunc igitur Nos praeclarum morem disciplinamque majorum imitati, cum probe intelligamus, tanto

41

Deum magis esse exorabilem, quanto in hominibus major est via poenitendi, gratiaeque cum eo reconciliandae voluntas, idcirco, caelestis praesidii impetrandi atque animorum juvandorum causa, sacrum jubilaeum extra ordinem catholico orbi per has Litteras Nostras indicimus. Itaque de omnipotentis Dei misericordia, ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli auctoritate confisi, ex illa ligandi atque solvendi potestate, quam Nobis Dominus licet indignis contulit, universis et singulis utriusque sexus Christi fidelibus plenissimam peccatorum omnium indulgentiam, ad instar generalis jubilaei, concedimus, si modo effecerint, qui in Europa agunt, a proximo die 19 hujus mensis Martii, sacro ob memoriam Sancti Josephi beatae Mariae Virginis Sponsi, ad diem primum novembris, solemnem ob memoriam caelitum universorum inclusive; qui vero extra Europam, ab eodem proximo die 19 hujus mensis martii usque ad postremum diem labentis anni MDCCCLXXXI inclusive, quae infra praecepta sunt: scilicet quotquot sunt Romae cives vel hospites Basilicam Lateranensem, item Vaticanam et Liberianam bis adeant, ibique per aliquod temporis spatium pro catholicae Ecclesiae et hujus Apostolicae Sedis prosperitate et exaltatione, pro extirpatione haeresum omniumque errantium conversione, pro christianorum principum concordia ac totius fidelis populi pace et unitate, secundum mentem Nostram pias ad Deum preces effundant; iidem uno die esurialibus tantum cibis utentes jejunent, praeter dies in quadragesimali indulto non comprehensos, aut alias simili stricti juris jejunio ex praecepto Ecclesiae consecrato; praeterea peccata sua rite confessi sanctissimum Eucharistiae sacramentum suscipiant, atque eleemosynae nomine in pium aliquod opus quidquam conferant. Qua in re ea instituta nominatim commemoramus, quorum tuitionem caritati Christianorum haud ita pridem per Litteras commendavimus, nimirum Propagationem Fidei, Sacram Jesu Christi Iufantiam et Scholas Orientis; quas quidem in remotis etiam et silvestribus plagis instituere et provehere, ut pares necessitatibus sint, optatissimum Nobis destinatumque in animo est. - Ceteri vero omnes extra Urbem ubicumque degentes tria templa ab Ordinariis locorum vel eorum Vicariis seu Officialibus, aut de eorum mandato et, ipsis deficientibus, per eos qui ibi curam animarum exercent designanda, bis, vel si duo tantum sint templa, ter, aut si unum, sexies, dicto temporis intervallo, adeant; item alia opera, quae supra commemorata sunt, peragant. Quam indulgentiam etiam animabus, quae Deo in caritate conjunctae ex hac vita migraverint, per modum suffragii applicari posse volumus. Praeterea locorum Ordinariis indulgemus, ut capitulis et congregationibus tam saecularium quam regularium, sodalitatibus, confraternitatibus, universitatibus, seu collegiis quibuscumque memoratas Ecclesias processionaliter visitantibus, easdem visitationes ad minorem numerum pro suo prudenti arbitrio reducere queant.

Concedimus vero, ut navigantes et iter agentes, ubi ad sua domicilia, seu alio ad certam stationem sese receperint, visitata sexies Ecclesia majore aut parochiali, ceterisque operibus, quae supra praescripta sunt, rite peractis, eamdem indulgentiam consequi possint. Regularibus vero personis utriusque sexus,

-

etiam in claustris perpetuo degentibus, nec non aliis quibuscumque tam laicis, quam ecclesiasticis, saecularibus vel regularibus, qui carcere, infirmitate corporis, aut alia qualibet justa caussa impediantur quominus memorata opera, vel eorum aliqua praestent, concedimus atque indulgemus, ut ea confessarius in alia pietatis opera commutare possit, vel in aliud proximum tempus prorogare, facta etiam potestate dispensandi super communione cum pueris nondum ad primam communionem admissis.

Insuper universis et singulis Christi fidelibus, tam laicis quam ecclesiasticis, saecularibus ac regularibus cujusvis Ordinis et Instituti etiam specialiter nominandi, facultatem concedimus, ut sibi ad hunc effectum eligere possint quemcumque presbyterum confessarium, tam saecularem quam regularem ex actu approbatis; qua facultate uti possint etiam Moniales, Novitiae, aliaeque mulieres intra claustra degentes, dummodo Confessarius approbatus sit pro monialibus. -Confessariis autem, hac occasione et durante hujus jubilaei tempore tantum, omnes illas ipsissimas facultates largimur, quae a nobis tributae fuere in alio jubilaeo concesso per nostras litteras Apostolicas datas die XV mensis februarii anno MDCCCLXXIX, quae incipiunt Pontifices Maximi, iis tamen omnibus semper exceptis, quae in iisdem litteris a Nobis excepta fuere.

Quo autem fructus salutares, qui Nobis propositi sunt, ex hoc sacro jubilaeo tutius atque uberius percipiantur, hoc magnopere studeant universi ut magnam Dei Matrem praecipuo per id tempus obsequio cultuque demereantur. Ipsum autem sacrum Iubilaeum in tutelam fidemque tradimus ac commendamus sancto Josepho, castissimo beatae Virginis Mariae Sponso, quem gloriosae recordationis Pius IX P. M. totius Ecclesiae Patronum declaravit, et cujus opem suppliciter quotidie implorari ab omnibus Christi fidelibus optamus. Praeterea cunctos hortamur, ut peregrinationes suscipere pietatis causa velint ad sanctorum caelitum aedes, quae peculiari religione in variis regionibus sanctae ac venerabiles haberi consueverint: quas inter in Italia praestat sacrosancta Virginis Mariae Lauretanae domus, quam altissimorum mysteriorum memoria commendat.

Quapropter in virtute sanctae obedientiae praecipimus atque mandamus omnibus et singulis Ordinariis locorum; eorumque Vicariis et Officialibus, vel ipsis deficientibus, illis qui curam animarum exercent, ut cum praesentium Litterarum transumpta aut exempla etiam impressa acceperint, illa in sua quisque ditione publicanda curent, populisque etiam verbi Dei praedicatione, quoad fieri possit, rite praeparatis, Ecclesiam seu Ecclesias visitandas ut supra designent.

Ut autem praesentes Litterae, quae ad singula loca deferri nequeunt, ad omnium notitiam facilius deveniant, volumus ut praesentium transumptis vel exemplis etiam impressis, manu alicujus notarii publici subscriptis, et sigillo munitis personae in dignitate ecclesiastica constitutae, ubicumque locorum eadem prorsus fides habeatur, quae haberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vel ostensae.

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die XIII martii anno NDCCCLXXXI, Pontificatus Nostri anno Quarto.

LEO PP. XIII.

« PoprzedniaDalej »