Obrazy na stronie
PDF
ePub

secundum Paulum graviter urimur. Nullum enim sacrificium ita Deo acceptabile est sicut zelus animarum, sicut dicit spiritus sanctus per os David: Zelus domus tue comedit me. Amaritudine namque replemur, dum ecclesie Dei suis hereditatibus spoliantur. Quomodo enim possunt fratres Deo militare et per singulas horas Deo vota sua reddere, si eis defuerint alimenta unde possint vivere? Servantes igitur zelum custodie et pie sollicitudinis munimus et defendimus Dervensem abbatiam per privilegium apostolice auctoritatis secundum consuetudinem Romane dignitatis. Est enim ipsa abbatia constructa in honore beatissimorum apostolorum Petri et Pauli, ubi requiescit corpore sanctus et gloriosus Bercharius, Christi martir, et venerabilis virgo Christi Teodosia; in primis hoc statuentes, ut congregatio ipsius monasterii liberam licentiam habeat, super se abbatem eligendi secundum regulam sancti Benedicti et, ut nulla persona preripere sibi pastoralem curam presumat sine communi adsensu ipsius congregationis. Notum autem et stabilitum esse volumus, quod sub inviolabili tuitione et defensione apostolici privilegii omnes facultates Dervensis abbatie posite sunt, quicquid scilicet illi ecclesie aut est datum aut est dandum, scilicet ville, ecclesie, decime, vinee, terre culte et inculte, silve, molendini, aque, aquarumve decursus et reliqua. Si quis vero contra statuta Romane ecclesie auctoritatem nostri privilegii infringere voluerit, illusum a sese esse recognoscat et sub sententia Petri post Ananiam et Saphiram mortuum se veraciter intelligat, nisi ad congruam satisfactionem recurrat. Auctoritate igitur Dei patris omnipotentis et sancti Petri et omnium electorum Dei excommunicamus et omni genere maledictionis expugnamus illum, qui contra hoc sancte Romane ecclesie decretum violare presumpserit, auctoritatis nostre hoc concessum privilegium, nisi penituerit per vere emendationis fructum.

Data per manus Gregorii, episcopi et bibliotecarii sancte romane ecclesie, in mense Aprili, die decima, indictione VI. Scriptum per manus Berardi, scriniarii sancte Romane ecclesie, in mense et indictione supra scripta.

X. SAINT LÉON IX.

Le cartulaire de Saint-Remi de Reims, lequel remonte au treizième siècle, contient copie de ce privilége qui fut concédé par Saint Léon IX au monastère de Saint-Marcoul, situé à l'époque dont il s'agit, dans le diocèse de Laon; le cartulaire est conservé à la bibliothèque de Reims. Le privilége reproduit les formules usitées, mais elles sont écrites en meilleur style.

(1049 octobris 5). Leo episcopus servus servorum Dei Herimaro, abbati sancti Remigii, perpetuam in Deo salutem. Congruit apostolatui nostro pro universis ecclesiis Dei, ne damna rerum suarum sustineant, sed magis in melius augeantur et crescant, curam habere. Igitur, quia fraternitatis tuae dilectio nos postulavit, quatinus monasterium, quod corpore beati Marculfi nobilitatur et in episcopatu Laudunensi situm est, privilegio sanctae sedis apostolicae muniremus, quo ad Dei omnipotentis laudem et ejusdem beati Marculfi honorificentiam nullius hominis avaritia et temeritate valeat in quoquam minui et violari, sed potius augeatur et propter interventum tuae dilectionis confirmamus et corroboramus hoc nostrae auctoritatis privilegio eidem monasterio omnes possessiones omnesque res mobiles, que dici ac nominari possunt de terris, vineis, servis et ancillis, colonis et colonabus, edificiis et habitationibus, furnis, et tabernis et quibuslibet pecuniis. Statuentes sub divini judicii obtestatione et anathematis validissimis inter

dictionibus, ne ullus rex neque episcopus vel abbas sive etiam quorumlibet hominum magna parvaque persona pre sumat, eidem monasterio ad damnum sive molestiam incumbere, sive de rebus et possessionibus ipsius auferre et alienare. Promulgamus nempe et hoc autoritate beati Petrii apostolorum principis, per hujus nostri apostolici privilegi, constitutionem, ut omnia, et vel a quibuslibet Christi fidelibus eidem monasterio donata sunt aut in futurum donata fuerint, firma stabilitate ad jus et dominium ipsius permaneant, nec licentia sit cuiquam homini, ut dictum est, auferre vel alienare quid ex omnibus, que ad illud pertinent vel pertinere debent, nisi hoc visum fuerit monachis, inibi Deo deservientibus, causa communis utilitatis et gratia competentis commutationis. Si quis autem, quod non optamus, nefario ausu contra hujus nostri apostolici privilegii paginam sciens agere presumpserit, sciat se Dei et beati Petri, apostolorum principis, nostre humilitatis judicio excommunicatum, immo anathematizatum, cum diabolo atque Juda traditore omnibusque impiis, quibus preparatus est cruciatus eternus. Qui vero pio intuit hec observare et custodire studuerint a misericordissimo domino nostro Jesu Christi benedictionis gratiam et eternae vitae gloriam inter sanctos et electos consequi mereantur.

Data II Nonas octobris, per manus Petri, diaconi, bibliothecarii et cancellarii sanctae apostolicae sedis. Anno domni Leonis noni pape I. Indictione III.

XI. SAINT PIERRE AU MONT.

Ce monastère était dans un faubourg de Châlonssur-Marne. Le diplôme original est aux archives départementales. Il ne dit pas mot de l'immunité spirituelle, car toutes les formules regardent l'indépendance et l'inviolabilité des biens temporels, domaines, serfs, mobilier, etc. Il est à remarquer que les diplômes de saint Léon IX mentionnent plus explicitement les rois et les princes que ne le faisaient les actes de l'époque antérieure.

(1049 octobris 6). Leo episcopus servus servorum Christi fratri Odilardo, abbati monasterii, quod situm est in Catalaunensi suburbio, omnibusque suis successoribus perpetuam salutem. Petentium desideriis ita nos convenit im

pertiri assensum, ut sequentibus | temporibus aecclesiastica utilitas nullis valeat submitti dispendiis. Nam tunc petitorum postulatio congruum videtur suscipere effectum, fuerint, sine dubio, statum apostolica auctoritate corroboquando venerabilia loca oportune ordinata ad meliorem rata. Idcirco noverit omnium praesentium et futurorum regum et episcoporum seu omnium apostolicae sedis fidelium unanimitas, Odilardum abbatem cum ceteris fratribus nostram implorasse benivolentiam, ut privilegium de jam dicto monasterio sancti Petri, apostolica auctoritate firmatum, nostro dignaremur roborare sigillo. Considerantes autem simulque cognoscentes justa et congrua beneficia poscentium, auctoritate beati Petri apostoli, cujus nos immeriti vicarii existimus, privilegio nostrae paginae decreta roboramus predecessorum nostrorum et venerabilium ejusdem patriae episcoporum, regum, omnium potentium et principum, obtestantes ut praefatus locus sancti Petri, nostris auctoritatibus roboratus, nunc et aevis temporibus ratus permaneat nullusque episcoporum aut aliorum principum cupi ditatis vel avaritiae causa junctionis suae aecclesiae seu beneficii jure eundem locum venerabilem repetat vel usurpet, non in villis, non in mancipiis, non in ornamento vel vestibus sive in quibuscumque rebus eisdem aecclesiae vel loci; sed semper saepedictus locus honore regum seu Ro

manae sedis pontificum decoratus permaneat. Si quis autem temerario usu magna parvaque persona contra hoc nostrum apostolicum decretum aliquid agere praesumserit, sciat se anathematis vinculis esse innodatum et a regno Dei alienum et cum impiis omnibus aeterno incendio damnatum. At vero, qui observator extiterit praecepti hujus, gratiam et misericordiam vitamque aeternam a misericordissimo domino nostro consequatur.

Dat. II Non. octobris, per manus Petri, diaconi, bibliothocarii et cancellarii sanctae apostolicae sedis, Anno domini Leonis Papae I. Indictione III.

XII. SAINT-ETIENNE ET SAINT-PAUL DE METZ.

Le privilége semble étrange, tant il s'écarte des formules usitées! Saint Léon IX ne se borne pas à confirmer les biens, mais il exempte les chanoines des corvées communes, rondes, patrouilles, réquisition des chevaux pour l'évêque, logement des gens de la suite du oi lui-même. Droit de battre monnaie à Sarebrouk, droit de justice sur les hommes, liberté de vendanger, etc. Le titre est aux archives de Lorraine à Metz. (1049 octobris 11). Leo episcopus servus servorum Dei Paulino primicerio congregationis sancti Stephani, primi martiris, et sancti Pauli Mettensis ecclesiae et per eum cunctis successoribus ejus atque universis fratribus, tam presentibus quam futuris, perpetuam in domino salutem. Cum pie desiderium voluntatis et laudandae devotionis intencio apostolicis sit semper presidiis adjuvanda, cura est sollicitudinis adhibenda, ut ea, que legaliter geruntur et equitatis forme conveniunt, nulla valeant refragatione perturbari. sed inrefragabili jure Deo auctore debeant permanere. Quia vero cari nostri nepotis et in Christo dilecti fratris Adalberonis, vestri Mettensis episcopi, vigilantissima sollicitudo nostrum sollicitare decrevit apostolicum culmen, quatinus munimen apostolice auctoritatis accomodaremus privilegio vestre ecclesiae, quod ipse pio intuitu provocatus predecessorum suorum exemplo firmavit, inclinati precibus ejus et etiam a nobis ipsis permoti, pro eo, quod in fraternitate vestra eramus, dum Tullensi episcopatui preeramus, per hoc nostre apostolice auctoritatis privilegium confirmamus et corroboramus, quidquid in eodem privilegio contineri videtur. Ut scilicet fratres electi electionem primicerii faciant sive decani, cantoris, librarii atque custodis ecclesiae sancti Stephani ex illis, quemcumque elegerint, et ab ipso episcopo vel successoribus ejus expetierint, ut circas et vigilias non faciant propter perpetuas aecclesiae observantias nisi in obsidione civitatis; ut ab exigendis et accomodandis ad itinera episcopi caballis craino liberi sint; ut in propriis mansionibus eorum nulla transeuncium aut superveniencium nec ipso adventu regio habeantur hospitia, nec ulla potestas pro aliquo facto in eas violenter intrare presumat; ut in quocumque banno kanonici vineas habeant sine licentia vindemient, quia omnes pariter a monasterio et, nisi per licenciam egredi non debent. ideoque bannos, ut alii, observare non possunt, ut neque famuli fratrum intra claustrum servientes neque prebendarii singulorum pro ullo facto bannum ad civitatem emendent, sed si forte aliquid tale commiserint ipsimet domino episcopo de suis hominibus justiciam faciant, ut defunctis fratribus, episcopus res suas diripere non debeat, etiam si aliquod ministerium episcopi habuerint, sed omnia sua illis libere disponere liceat. Porro si divino judicio aliquis fratrum subita, ut sepe fit, morte preventus, de suis ordinare non poterit, totum mobile ejus communi fratrum consilio ad salutem animae ejus disponatur. Percussuram

propriae monetae apud Sareburc habeant libere, sic tamen, ut pondere et puritate argenti a Mettensi non discrepet. In omnibus mansis sancti Pauli nemo lectos accipiat, nisi ministerialis fratrum. Postremo, quicquid hactenus possederint, vel deinceps, Deo donante, adquirent, sive ad indominicatum suum teneant, sive alicui fratrum in beneficium dentur, nemo inde canonicum vel advocatum ejus ad placitum stringat, sed cum quiete et sine perturbacione omnia sua possideant, quatinus liberius in ipso sacro loco deinceps Deo militent, ut pro peccatis omnium populorum miserationem Dei implorent. Quarum omnium rerum, sicuti adnotate sunt in privilegio cari nostri supradicti vestri Mettensis episcopi, constitucionem ex ejus, sicut prelibavimus, intercessione nostrae apostolice autoritatis robore per hoc privilegium munimus et confirmamus. Statuentes apostolica censura sub divini judicii obtestacione ut nullus imperator, rex, dux, marchio, comes et preterea archiepiscopus et specialiter ipse Mettensis, quicumque pro tempore fuerit, seu etiam aliqua magna parvaque persoua contra hanc nostram apostolicam auctoritatem fulcitam corroborationem venire pertemptet. Quod (si) quisquis ausus fuerit, nostri anathematis vinculo innodatus erit usque ad dignam satisfactionem. Qui vero custos et observator hujus nostri privilegii extiterit, a Deo benedictionis gratiam consequatur ut aeternae vitae participes efficiatur.

Eberhardus Trevirorum archiepiscopus.
Hugo Chrisopolitanorum archipresul.
Adalbero Metensis episcopus.

Udo Leuchorum episcopus.

Alinardus Lugdunensis aeclesiae primas. (Testes) Humbertus cardinalis et episcopus Silve candide. Theodericus Verdunensis episcopus.

Johannes sacriscrinius. Item Johannes archidiaconus. Data 5 Idus octobris, per manus Udonis. sancte apostolicae sedis cancellarii et bibliothecarii et Tullensis primicerii. Anno domini Leonis IX papae I, indictione II. Anno vero dominicae incarnationis millesimo XLIX. In aecclesia sancti Johannis evangeliste sanctique Arnulfi Mettensis episcopi.

XIII. SAINTE MARIE-MADELEINE DE VERDUN.

Quoique le diplôme de Saint Léon IX soit pris sur un prétendu originel, l'authenticité du document ne semble pas entièrement certaine. La copie se trouve à la bibliothèque nationale de Paris, tome 24 de la collection Moreau (pag. 119).

(1048 octobris 6). Leo episcopus servorum Dei Theoderico, Virdunensium presuli, suisque successoribus in perpetuum. Si devotis fidelium petitionibus assensum dederimus, videlicet, ut res sanctarum ecclesiarum, eorum procurationi commissas, unde duplae refectionis pastu sustentari debeat grex dominicus, apostolici privilegii auctoritate firmaverimus, universalis sanctae statui ecclesiae profuturum minime dubitamus, immo ab ipso divinae misericordiae fonte large remunerari credimus. Unde omnium catholicorum Deoque placentium universitas noverit, jam dicti Teoderici dilectissimi presulis consensu, et Ermenfridi Virdunensis archidiaconi interventu, locum, Vetus monasterium antiquitus dictum, et ab ipso Ermenfrido funditus. renovatum, immo a me ipso in honore sanctae Mariae Magdalenae devote dicatum et consecratum, me apostolicae auctoritatis munimine confirmare, ne, quicquid Heimo epis copus cum ceteris successoribus, praefatus etiam Teodericus presul, noster contemporaneus, pia devotione eidem ecclesiae contulerant, ab aliquo sanctae ecclesiae inimico

posthac violenter auferri contingat. Res autem eidem ecclesiae pertinentes, quas confirmare statuimus, presentis descriptionis pagina demonstrat, videlicet matres ecclesias duas Moleni

villae et Castellonis cum altaribus et familia, vineis et molendinis et silvis aliisque appendiciis, duo molendina subtus monasterium sita, et circa eadem alodium a fratribus sancti Mauricii per concambium adquisitum, et piscariam a Novo ponte usque ad vadum sancti Pauli, atque theloneum portarum et rasalis modii ejusdem civitatis, et unum elibanum in Macello aliasque mansuras, extra urbem mansuras cum arabili terra, et vineam a fratribus majoris ecclesiae concambio alterius terrae adquisitam, Nova villa duo molendina cum duobns mansis et alia terra cum pratis, villare unum, molendinum cum manso uno et familia, in Diespa terram, Moaldi villae ecclesiam cum aliis appendiciis, aecclesiam de Commenis cum duobus mansis et sartis et família, Braconis villare ecclesiam unam, predium de Holdonis curte cum silva a fratribus Montis falconis concambiatum, de predio Genalt alodium, quod curtis Mariae dicitur, cum familia et vinea et molendinis et banno aliisque appendiciis, beneficium, quod similiter ad Orna dicitur, cum molendino et banno aliisque appendiciis, Firmerei villa mansos tres et V Bethelonis villa, mansum unum et aliam terram adquisitam cum silva, Balzeias quinque quartaria, alodium de domno. Petro cum ecclesia et familia et molendinis, alodium de Occa, alodium de Villa cum ecclesia et familia, apud Gisindi curtem molendinum super Mosam, situm, apud Wimbeam mansum unum, alodium de Folleio cum partibus tribus medietatis ecclesiae aliisque appendiciis et parte ecclesiarum Eremberti curtis et Cosantiae, medietatem aecclesiae de Elna, alodium de Marleio cum silva et pratis, apud Montiniacum mansos duos, apud Volsopiam partem aecclesiae cum dimidio manso, alodium de Stabuletis cum familia aliisque appendiciis, aecclesiam de Elisia cum dimidio manso et familia, alodium de Jonvilla tres mansos et dimidium cum familia, apud Bellam aquam tres mansos cum banno et familia, in Arduenna alodium Campis nominatum cum familia aliisque appendiciis, alodium de Resingis cum familia et duobus molendinis, alodium de Beroldi curte cum familia, apud Cankyriacum mansos octo, in Scarponna mansos duos vineatos, Duosa mansum unum unde sal persolvitur, aecclesiam de molinis Valdentiae, apud Ranserias alodium cum molendino juxta monasterium alodium cum aedificiis et domibus claustro inclusis. Ego ipse Theodericus eidem ecclesiae concessi per singulas curtes meas viniferas nonam partem vini cum singulis mansis et familia et banno, villam, quae Tilia dicitur, cum aecclesia et familia et banno aliisque appendiciis, mansum unum Jovispilae, villare mansum unum, eo tamen tenore concessi, ut pro salute animae meae et antecessorum meorum tres pauperes in refectorio coram fratribus cotidie reficiantur. Praeter hoc etiam prebenda mea cuidam fideli fratri commendetur, cujus cura sit, ut cotidie inter pauperes pro remedio animae meae fideliter distribuatur. Dedi etiam apud Corcellas XII mansos cum banno eo tenore, ut cotidie ante capitulum missa pro defunctis communiter a fratribus celebretur et ebdomadorio, qui missam cantaverit, per singulos dies de eisdem mansis denarius pervolvatur. Si quis autem, quod absit, temerario ausu supra dictarum rerum invasor extiterit, sciat, se nostri anathematis vinculo innodatum, infernalis gehennae incendio cum Juda traditore cruciandum nisi resipiscens de malefactis paeniteat et commissa justa satisfactione corrigat. Amen.

Dat. VII Kal. novembr., per manus Petri diaconi bibliothecarii et cancellarii sanctae apostolicae sedis. Anno domni Leonis noni papae I Indictione III.

M. Harttung rapporte cinq lettres on diplômes de Saint Léon IX que j'ai publiées il y a douze ans dans les Analecta (dixième série). Il est par conséquent inutile d'en parler de nouveau.

XIV. DIPLÔME POUR GORZE.

Le privilége authentique est conservé tome 981 de la collection de Lorraine, à la bibliothèque nationale de Paris. Le cartulaire de Gorze, qui remonte au douzième siècle, est la copie de l'original. Ce cartulaire est dans la bibliothèque de Metz.

Leo episcopus servus servorum Dei Sigefrido, abbati Gorziensis aecclesiae dicatae in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, in qua sacratissimum corpus beati Gorgonii Martyris requiescit, et per eam omnibus illius successoribus ac monachis Deo inibi famulaturis in perpetuum. Ad apostolatus culmen magnificum spectat omnium sollicitudo aecclesiarum, quod tu quidem, o abba, non ignorans et satis consulte, ut semper solebas, aecclesiae tibi commissae saluti providens, petisti a nobis privilegii nostri utilem ad optinenda monasterii bona confirmationem. Damus itaque et sacra primae sedis auctoritate sancimus, ut quia prefata aecclesia tantarum reliquiarum preciosissimo, ut diximusi pignore est glorificata, stabiliantur per nos et corroborentur sibi omnia, quae a quibuscumque Christi fidelibus concessa vel in perpetuum sunt inibi concedenda. Et preterea cellas duas, quarum una dicitur Amella, altera vero Vuaringisi villa, regulariter in monastico ordine constitutas, et omnes, quas modo habet vel in posterum habitura est, simili modo ut caeterae per hanc sacram nostrae preceptionis paginam ad eandem abbatiam confirmamus et nominatim illa, quae ab antecessore nostro, domno Leone, inibi sunt sui privilegii auctoritate stabilita et ab aliis antecessoribus nostris confirmata. Ut stabilius autem ista in perpetuum permaneant, precipimus, ut nullus imperator, nullus rex, nullus dux, nullus marchio, nullus comes, nullus vicecomes, nullus advocatus sed neque archiepiscopus neque episcopus vel aliqua aecclesiastici ordinis seu mundanae conditionis magna parvaque persona hec infringere aut imminuere vel invadere presumat. Reus contra hujus costitutionis et confirmationis preceptum sanctum Gorgonium cum omnibus martyribus sentiat sibi esse contrarium, et sine intermissione, nisi resipuerit, sustineat anathema divinum. Conservatorem autem et in innocentia perseverantem dextera Dei protegat ab omnihus malis et misericorditer super eum descendere permittat donum apostolicae benedictionis.

Datum XVIII kalendas februarii per manus Udonis. sanctae apostolicae sedis cancellarii et bibliotecarii et Tullensis aecclesiae primicerii. Anno Domini Leonis VIIII papae II. Indictione IIII.

XV. BRAUWEILER.

Le monastère, dû à la piété de l'empereur Henri, dépendait immédiatement de l'archevêque de Cologne. Saint Léon IX confirma la fondation de l'abbaye et les domaines que l'empereur lui donna. Le diplôme original est conservé dans la collection de Lorraine à la bibliothèque nationale de Paris (tom. 981).

(1052 maii 7). Leo episcopus servus servorum dei Herimanno, sanctae Coloniensis aecclesiae venerabili archiepis copo, ac per eum suis successoribus illuc canonice intrantibus in perpetuum. Convenit apostolico moderamini pia pollentibus religione assensum pietatis prebere, ut et nobis proficiat ad aeternam beatitudinem et aecclesiis ad perpe

tuam defensionem. Quia nuncius tuus Romam veniens, fili karissime, sollicitavit nos precum suarum pietate, ut per apostolicae defensionis paginam confirmaremus aecclesise tuae abbatiam, sitam in loco, qui dicitur Brunivillare, sicut preceptum karissimi filii nostri imperatoris Heinrici videtur continere. Inclinati igitur tuis justis precibus, confirmamus et corroboramus tuae aecclesiae predictum monasterium nostra apostolica auctoritate, ut habeat et possideat cum omni sua integritate, et, quod habet modo et quicquid adquirere poterit in futuro, secundum diffinitionem, qua diffinitum est ante presentiam filii nostri serenissimi imperatoris. Statuentes apostolica censura, ut nullus imperator, rex, archiepiscopus, episcopus, dux, marchio, comes, vicecomes vel quilibet cujusquam potestatis exactor molestare vel infringere audeat, set sicut a te est constitutum

permaneat. Si quis autem contra hanc defensatricem paginam venire temptaverit, nostri anathematis jaculo perfossus ad vitam numquam surgere mereatur. Qui vero custodierit in mutilatam nostram benedictionem habeat cumulatam.

Data Nonas Maii, per manus Frederici, diaconi Sanctae Romanae aecclesiae bibliothecarii et cancellarii, vice domni Herinanni, archicancellarii et Coloniensis archiepiscopi. Anno domni Leonis IX papae I. Indictione V.

Les diplômes pontificaux qui manquent au volume de M. Harttung sont:

I. Bulle de Jean VIII du 27 septembre 878 en faveur du monastere de Charroux: Jam quia cunctis Labbe publia un fragment (Nova bibliotheca manuscriptorum, pag. 757).

2. Adrien III, diplôme pour Montier-en-Der: Quisquis cum dilectione (884-885).

3. Jean XIII, Monastère de Gerry, en Espagne: Convenit apostolico moderamini (16 novembre 968).

4. Jean XIII, Lettre à la population et au clergé de Girone, sur l'union de l'évêché de Tarragone à celui de Vich: Nec vos latere volumus (Janvier 971).

5. Benoît VI. Diplôme pour le monastère de SaintPierre de la Portella: Convenit apostolico moderamini Décembre 972-973).

6. Benoît VII. Diplôme en faveur de Charroux: Omnium fidelium (977-983).

7. Benoît VII. Bulle pour le monastère de NotreDame, diocèse de Liége: Convenit apostolico moderamisi 28 octobre 977).

8. Jean XVIII. Diplôme pour le convent de SaintMaur-les-fossés, près Paris: Que digna (1006).

9. Jean XVIII. Lettre à Leterius évêque de Sens: Comperimus in tuo archiepiscopatu.

10. Jean XVIII. Lettre à Milon évêque d'Orléans: Quia Romanam Ecclesiam.

ENCYCLIQUE

SUR L'OEUVRE DE LA PROPAGATION DE LA FOI, DE LA SAINTE-ENFANCE ET DES ECOLES D'ORIENT.

Venerabilibus fratribus patriarchis primatibus archiepiscopis et episcopis universis catholici orbis gratiam et communionem cum apostolica sede habentibus. LEO PAPA XIII. Venerabiles fratres salutem et apostolicam benedictionem.

Sancta Dei civitas quae est Ecclesia, cum nullis regionum finibus contineatur, hanc habet vim a conditore suo inditam, ut in dies magis dilatet locum tentorii sui, et pelles tabernaculorum suorum extendat ('). Haec autem christianarum gentium incrementa, quamvis intimo Sancti Spiritus afflatu auxilioque praecipue fiant, extrinsecus tamen hominum opera humanoque more perficiuntur: decet enim sapientiam Dei, eo modo res universas ordinari et ad metam perduci, qui naturae singularum conveniat. Non unum tamen est genus hominum vel officiorum, quorum ope fiat ad hanc terrestrem Sion novorum civium accessio. Nam primae quidem partes eorum sunt, qui praedicant verbum Dei: id exemplis et oraculis suis Christus edocuit; id Paullus Apostolus urgebat iis verbis: Quomodo credent ei quem non audierunt? quomodo autem audient sine praedicante?.. Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi (). Istud autem munus ad eos pertinet, qui rite sacris initiati fuerint. His porro operae studiique non parum afferunt qui vel auxilia in rebus externis posita suppeditare, vel fusis ad Deum precibus coelestia charismata conciliare solent. Quapropter laudantur in Evangelio mulieres, quae Christo evangelizanti regnum Dei ministrabant de facultatibus suis (), et Paullus testatur, iis qui Evangelium annuntiant voluntate Dei concessum esse ut de Evangelio vivant (*). Pari modo assectatores auditoresque suos Christum ita jussisse novimus: Rogate Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam ("); primosque ejus alumnos, apostolis praeeuntibus, ita supplicare Deo consuevisse: da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum (®)

Duo haec munia quae in largiendo supplicandoque consistunt, cum perutilia sunt ad regni caelorum fines latius proferendos, tum illud habent proprium, ut ab hominibus cujuslibet ordinis expleri facile queant. Quis enim est aut tam tenui fortuna, ut exiguam dare stipem, aut tantis rebus occupatus, ut pro nuntiis sacri Evangelii Deum obsecrare aliquandiu prohibeatur? hu

11. Jean XVIII. Lettre à Gauzlinus abbé de Fleury: jusmodi vero praesidia adhibere semper viri apostolici Quia authoritatem.

12 Benoît VIII. Lettre à Gaufridus vicomte de Bourges: Gauzlinum archiepiscopum.

13. Benoît VIII. Diplôme pour les chanoines de SaintHilaire de Poitiers: Bene utitur temporalia (3 août 1015). 14. Jean XIX. Diplôme concernant l'abbaye de Cluny: Cum omnium fidelium (1024).

15. Jean XIX. Lettre à Odilon (1027).

16. Jean XIX. Prieuré de Lusignan. Sedi cui Deo auctore (1024-1033).

consueverunt, nominatim Pontifices romani, in quos christianae fidei propagandae maxime incumbit sollicitudo: tametsi non eadem perpetuo ratio fuit haec subsidia comparandi, sed varia et diversa, pro varietate locorum temporumque diversitate.

(') Is. LIV, 2.

(*) Rom. X, 14, 17.
() Luc. VIII, 3
(*) I Cor. IX, 14.

(*) Matth. IX, 38, Luc. X, 2. (*) Act. IV, 29.

20° SÉRIE.

10

[ocr errors]

Cum aetate nostra, libeat ardua quaeque conjunctis quaeque conjunctis plurimorum consiliis et viribus aggredi, societates passim coire vidimus, quarum nonnullae etiam ob eam caussam sunt initae, ut provehendae in aliquibus regionibus religioni prodessent. Eminet autem inter ceteras pia consociatio ante anno fere sexaginta Lugduni in Galliis coalita, quae a propagatione fidei nomen accepit. Haec primum illuc spectavit, ut quibusdam in America missionibus opem ferret: mox tamquam granum sinapis in arborem ingentem excrevit, cujus rami late frondescunt, adeoque ad missiones omnes, quae ubique terrarum sunt, actuosam beneficentiam porrigit. Praeclarum hoc institutum celeriter ecclesiae pastoribus probatum fuit et luculentis laudum testimoniis honestatum. Romani illud Pontifices Pius VII, Leo XII, Pius VIII, decessores nostri et commendarunt vehementer et indulgentiarum donis ditaverunt. Ac multo etiam studiosius fovit, et plane caritate paterna complexus est Gregorius XVI, qui in encyclicis litteris die XV mensis augusti anno hujus saeculi quadragesimo datis in hanc sententiam de eodem loquutus est: « Magnum sane opus >> et sanctissimum, quod modicis oblationibus et quo>> tidianis precibus a quolibet sodalium ad Deum fusis >> sustinetur, augetur, invalescit, quodque apostolicis operariis sustentandis, christianaeque caritatis ope>> ribus erga neophytos exercendis, nec non fidelibus » ab impetu persecutionum liberandis inductum bono>> rum omnium admiratione atque amore dignissimum >> existimamus. Nec sine peculiari divinae providentiae >> consilio tantum commodi atque utilitatis ecclesiae nu>> perrimis hisce temporibus obvenisse censendum est. >> Dum enim omnigena inferni hostis machinamenta di>> lectam Christi sponsam lacessunt, nihil illi opportu>> nius contingere poterat, quam ut desiderio propagandae >> catholicae veritatis christifideles inflammati junctis stu>> diis, collataque ope omnes Christo lucrifacere cona>> rentur.» Haec prolocutus, episcopos hortabatur, sedulo agerent in sua quisque dioecesi, ut tam salutare institutum nova quotidie incrementa caperet. Neque a vestigiis decessoris sui deflexit gloriosae recordationis Pius IX, qui nullam praetermisit occasionem juvandae societatis meritissimae, ejusque prosperitatis in majus provehendae. Revera auctoritate ejus ampliora pontificalis indulgentiae privilegia in socios collata sunt, excitata ad ejus operis subsidium christianorum pietas, et praestantissimi e sodalium numero, quorum singularia merita constitissent, variis honorum insignibus decorati; demum externa aliquot adjumenta, quae huic instituto accesserant, ab eodem Pontifice ornata laude et amplificata sunt.

[ocr errors]
[ocr errors]

Eodem tempore aemulatio pietatis effecit, ut binae aliae societates coalescerent, quarum altera a sacra Jesu Christi infantia, altera a scholis orientis nuncupata est. Priori propositum est tollere et ad christianos mores educere infantes miserrimos, quos desidia vel egestate compulsi parentes inhumaniter exponunt, praesertim in Sinensium regionibus, ubi plus est hujus barbaria moris usitata. Illos itaque peramanter excipit sodalium caritas, pretioque interdum redemptos christianae regenerationis lavacro abluendos curat, ut scilicet vel in ecclesiae spem, Deo juvante. adolescant, vel saltem morte

occupatis sempiternae felicitatis potiundae facultas praebeatur. Sollicita est de adolescentibus alia quam commemoravimus societas, omnique industria contendit, ut ii sana doctrina imbuantur, studetque prohibere fallacis pericula scientiae, ad quam proni persaepe illi feruntur ob improvidam discendi cupiditatem. Ceterum utraque sodalitas antiquiori illi, cui a fidei propagatione nomen est, adjutricem operam praebet, et stipe precibusque christianarum gentium sustentata ad idem propositum amico foedere conspirat; omnes enim eo intendunt, ut evangelicae lucis diffusione quamplurimi ab ecclesia extorres veniant ad agnitionem Dei, eumque colant, et quem misit Jesum Christum. Meritis proinde laudibus, velut innuimus, haec duo instituta, datis apostolicis litteris, ornavit Pius IX decessor noster, iisque sacras Indulgentias liberaliter est elargitus.

Itaque cum tria sodalitia tam certa Pontificum maximorum gratia floruerint, cumque opus singula suum studio concordi urgere numquam desierint, uberes edidere salutis fructus, congregationi nostrae de propaganda fide haud mediocre attulere subsidium et levamen ad sustinenda missionum onera, atque ita vigere visa sunt, ut laetam quoque spem facerent in posterum segetis amplioris. At vero tempestates plures ac vehementes, quae adversus ecclesiam excitatae sunt in regionibus jamdudum evangelica luce illustratis, detrimentum intulerunt iis etiam operibus, quae sunt ad barbaras gentes excolendas instituta. Etenim multae caussae extiterunt, quae sociorum numerum liberalitatemque minuerent. Et sane cum passim opiniones pravae spargantur in vulgus, per quas mundanae felicitatis appetitio acuitur, coelestium autem bonorum spes abjicitur, quid ab iis expectetur, qui animo ad excogitandas, corpore ad capiendas voluptates utuntur? hujusmodi homines precesne fundant, quibus exoratus Deus populos sedentes in tenebris ad divinum Evangelii lumen victrici gratia adducat? istine sacerdotibus pro fide laborantibus ac dimicantibus suppetias ferant ? restrictiores porro fieri ad munificentiam animos etiam piorum hominum temporis improbitate oportuit, partim quod abundante iniquitate refrixit multorum caritas, partim quod rerum privatarum angustiae, publicarum motus (injecto etiam metu pejoris aevi plures in retinendo tenaces, parciores ad largiendum effecerunt.

Multiplex contra gravisque necessitas Apostolicas missiones premit atque urget, cum sacrorum operariorum copia efficiatur quotidie minor; neque abreptis morte, senio confectis, labore attritis praesto sunt qui succedant pares numero et virtute. Religiosas enim familias, unde plures ad sacras missiones prodibant, infensis legibus dissociatas cernimus, clericos ab aris avulsos et onus militiae subire coactcs, bona utriusque Cleri fere ubique publicala et proscripta. Interim aditu ad alias plagas patefacto quae videbantur imperviae, crescente locorum et gentium notitia, aliae atque aliae quaesitae sunt expeditiones militum Christi, novaeque stationes constitutae: ideoque plures desiderantur, qui se iis missionibus devoveant, et tempestiva conferant subsidia. Difficultates omittimus et impedimenta a contradictionibus oborta. Saepe enim viri fallaces, satores errorum, simulant apostolos Christi, humanisque prae

« PoprzedniaDalej »