Obrazy na stronie
PDF
ePub

secundum operationem in mensuram uniuscujusque A est, et hic est antichristus. Audiamus et apostolum

membri, augmentum corporis facit in ædificationem
sui in charitate (Eph. Ix, 15, 16). Et iterum: Nemo
vos seducat Eph. v, 6), volens in humilitate et re-
ligione angelorum, quæ non vidit ambulans, frustra
inflatus sensu carnis suæ, et non tenens caput, ex
quo totum corpus per connexum et conjunctionem
subministratum,et constructum crescit in augmen-
tum Dei.Hanc unitatem ineffabilem Ecclesiæ,id est
covporis sui,ipse Dominus Jesus quem omnium ca-
put significabat dicens: Et alias oves habeo, quæ
non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et
vocem meam audient,et fiet unum ovile,et unus pastor
Joan. x, 16). Pro hac adunatione et unitate corpo-
ris sui suscepit mortem,testante Evangelista. Quia
Jesu moriturus erat pro gente, et non tantum pro B
gente, sed ut filios qui erant dispersi congregaret
in unum, pro hac Deum Patrem, in qua nocte tra-
debatur,exorare dignatus est,dicens: Pater sancte,
serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi,ut sint unum
sicut et nos (Joan. xvII, 11). Et post pauca: Non pro
his autem rogo tantum, sed pro eis qui credituri sunt
per verbum eorum in me, ut omnes unum sint, sicut
tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum
sint (Joan. xx, 21); et: Ego claritatem quam dedisti
mihi dedi eis, ut sint unum sicut nos unum sumus,
ego in eis et tu in me, ut sint consummati in unum
(Joan.xx11, 23).Hæc est ineffabiliter mirabilis unitas
Domini Jesu, et corporis ejus, quam nemini licitum
est violare aut dividere, præcipiente lege de agno
paschali : Os non comminuetis ex eo (Joan. xix, 36).
Vere enim, quantum in sc est, os Agni nostri com-
minuit qui virtutem et robur tantæ compaginis
infringit. Hujus unitatis mysterium, jam olim in
Adam et Eva præfiguratum, et in novissimis tem-
poribus in Christo, et in Ecclesiam revelatum
Adam prophetavit; Apostolus exposuit, dicens :
Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et ad-
hærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una (Ephes.
v, 31). Sacramentum, inquit,hoc magnum est, ego
autem dico in Christo et in Ecclesia, quod ipse Do-
minus Jesus in Evangelio memorans adjunxit, di-
cens: Itaque jam non sunt duo, sed una caro.Quod er-
go Deus junxit, homo non separet (Matth.xix, 6). Vo-
lumus scire quanta vigilantia cavendus sit, quantum-
que nefas præsumat,qui hanc unitatem violare ac dis-
solvere conatur? Audiamus beatum Joannem apo- D
stolum dicentem: Charissimi,nolite omni spiritui cre-
dere, sed probate spiritus, si ex Deo sunt. In hoc co-
gnoscitur spiritus Dei. Omnis spiritus qui confitetur
Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est; et om-
nis spiritus qui solvit Jesum, ex Deo non est, et hic
est antichristus (1 Joan. iv, 1). Audiat ergo hoc etiam
iste,qui ambulans frustra,inflatus sensu carnis suæ,
et non spiritum Dei sequens, sed spiritum suum,
Jesum, quantum in se est, solvit ac dissipat, divi-
dens eum in tres partes, in tres formas et in tria
corpora. Audiat, inquam, et æterno silentio conti-
cescat: Omnis spiritut, qui solvit Jesum, ex Deo non

C

Paulum, nos in semel tradita fidei veritate solidantem atque dicentem: Si quis vobis evangelizaverit præter qeam quod accepistis, anathema sit (Gal. I, 9).

8. Ignoscat mihi indigno, o Domini venerabiles, vestra dilectio, quia hæc non superbiæ fastu, nec malitiæ alicujus instinctu, sed amore Ecclesiæ hujus. dominæ et nutricis meæ loquor, cui non solum, prout Deus inspirare dignatur, exhortationis verbum, sed et omne debeo charitatis et pietatis obsequium; præsertim hoc tempore quo tam lacrymabili calamitate, peccatis nostris exigentibus, afflicta est, ut habeat episcopum sine potestate, magistrum sine veritate. Nunc ad finem sermonis commodum duxi paucas ecclesiasticorum Patrum sententias ponere, quibus adversus omnia fallaciarum commenta, quæ huic Ecclesiæ ineptus fabulator conatur ingerere, velut turribus et propugnaculis muniamur, fiatque in nobis, divina favente gratia, quod Apostolus optat et obsecrat dicens: Obsecro autem vos.fratres, ut et idipsum dicatis omnes,et non sint in vobis schismata, sitis autem perfecti in codem sensu et in eadem sententia (I Cor. 1, 10); et iterum: Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate radicati, et superædificati in ipso, et confirmati file (I Col. 11 7). Itaque alio loco: Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium charitatis, si quæ societas spiritus, si quæ viscera et miserationes, implete gaudium meum,ut idem sapiatis, eamdem charitatem habentes,unanimes idipsum sentientes, nihil per contentionem neque per inanem gloriam (Phil. 11,1,2, 3); et alibi: Et si quid, ait,aliter sapitis,et hoc vobis revelavit Deus (Phil. 11, 15). Verumtamen ad quod pervenimus, ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus regula. Panem qui in mysterio sumitur, corpus et carnem Christi esse, imo ipsum esse Christum et Dominum, ex libro suncti Cypriani de oratione Dominica, panem nostrum quotidianum [invenimus.]

9. Panis vitæ Christus est, et panis hic omnium non est, sed Dominus noster est; et quemodo dicimus Pater noster,quia intelligentium et credentium pater est; sic et panem nostrum vocamus, quia Christus eorum,qui corpus eorum contigimus,panis est. Hunc autem panem dari nobis,quotidie postulamus, ne qui in Christo sumus, et eucharistiam ejus quotidie ad cibum salutis accipimus, intercedente aliquo graviori delicto, dum abstenti et non communicantes a cœlesti pane prohibemur,a Christi corpore separemur, ipso prædicante et dicente: Ego sum panis vitæ de cœlo descendi; si quis ederit de hoc pane, vivet in æternum. Panis autem quem ego dedero, caro mea est pro sæculi vita (Joan. vi, 41). Quando ergo dicit in æternum vivere si quis ederit de ejus pane, ut manifestum sit eos vivere qui corpus ejus attingunt, ita contra timendum est et orandum nc, dum quis abstentus separatur a Christi corpore, extraneus remaneat a salute, com

!

minante ipso et dicente: Nisi ederitis carnem Filii ▲ suis. Fecit quod monuit,ostendit quod jussit,bonus

hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Joan. v1,54),et ideo panem nostrum, id est Christum,dari nobis quotidie petimus, ut qui in Christo manemus et vivimus, a sanctificatione ejus et corpore non recedamus.

Item ex tractatu psal. LXXX S. Hieronymi. 10. Vis accipere Domini cibos? vis comedere ipsum Dominum tuum et Salvatorem?Audi quid dicat: Dilata os tuum, et implebo illud (Psal. Lxxx, 11). Dilatate ora vestra, ipse est et Dominus et panis. Ipse hortatur nos ut comedamus, et ipse noster cibus est; quantumcunque dilataveris, tantum accipies.

Item ex homilia sancti Augustini.

11.In altaris mysterio Dominum sumi,nec aliqua B
posse divisione partiri, qualem vocem Domini au ·
distis invitantis nos. Quis invitavit? quos invitavit ?
et quid præparavit? Invitavit Dominus servos, et
præparavit eis cibum seipsum.Quis audeat mandu-
care Dominum suum? et tamen ait : Qui manducat
me, vivit propter me (Joan. vi, 57). Quando Christus
manducatur, vita manducatur,nec occiditur ut man-
ducetur,sed mortuos vivificat quando manducatur.
Reficit, sed non deficit. Non ergo timeamus, fra-
tres, manducare panem istum, ne forte finiamus il-
lum, et postea quem manducemus non inveniamus.
Manducatur Christus; vivit manducatus, quia re-
surrexit occisus; nec quando manducamus, partes
de illo facimus. Et quidem in sacramento sic fit,et
norunt fideles quemadmodum manducent carnem
Christi. Unusquisque accepit partem suam;unde et
ipsa gratia partes vocantur. Per partes manducatur
in sacramento, et manet integer totus in cœlo,ma-
net integer totus in corde tuo;totus enim erat apud
Patrem, quando venit in Virginem. Implevit illam,
nec recessit ab illo;veniebat in earnem,ut eum ho-
mines manducarent; et manebat integer apud Pa-
trem, ut angelos pasceret.Quod enim scitis, et qui
scitis et qui nescitis scire debetis.Quando Christus
factus est homo, panem angelorum manducavit
homo. Unde, quomodo, qua via,quibus meritis, qua
dignitate panem angelorum manducaret homo,nisi
creator angelorum fieret homo?

Item sancti Gregorii de eadem re, ex homilia Natalis
Domini.

12. Qui ergo,æternus permanens, temporalis apparuit, alienum est ubi descendit;et, quia per prophetam dicitur : Omnis caro fenum (Isa. XL, 6), factus homo, fenum nostrum vertit in frumentum, qui de seipso ait: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet (Joan. XI, 24). Unde et natus in præsepio reclinatus ponitur,ut fideles omnes,videlicet sancta animalia,carnis suæ frumento reficeret, ne ab internæ intelligentiæ pabulo jejuna remanerent.

Item ejusdem in alia homilia de eadem re. 13. Bonus pastor animam suam ponit pro ovibus

pastor pro ovibus animam suam posuit,ut in sacramento nostro corpus suum et sanguinem verteret, et oves quas redemerat carnis suæ alimento satiaret.

Ejusdem de ea re ex Dialogorum libris.

14. Hæc namque singulariter victima ab æterno interitu animam salvat,quæ illam nobis morte Unigeniti per mysterium reparat: qui licet surgens a mortuis,jam non moritur, et mors ei ultra non dominatur tamen in semetipso immortaliter atque incorruptibiliter vivens pro nobis iterum in hoc mysterio sacræ oblationis immolatur. Ejus quippe ibi corpus sumitur,ejus caro in populi salute partitur, ejus sanguis non jam in manus infidelium, sed in ora fidelium sumitur.

Mysterium vestis Christi, id est corporis ejus, scindi non oportere; ex libro S. Cypriani de Ecclesiæ Unitate.

15. Dominus dicit: Ego et pater unum sumus (Joan. x, 30). Et iterum de Patre et Filio et Spiritu sancto scriptum est: Tres unum sunt (Joan. v, 7); et quisquis credit hanc veritatem de divina firmitate venientem sacramentis cœlestibus hærentem,scindi in Ecclesia non posse hoc unitatis sacramentum, hoc vinculum concordiæ inseparabiliter cohærentis, ostenditur, quando in Evangelio tunica Domini nostri Jesu Christi non dividitur omnino nec scinditur, sed sortientibus de veste Christi,quis Christum poCatque indivisa tunica possidetur. Loquitur ac dicit tius indueret,integra vestis accipitur, et incorrupta Scriptura De tunica autem, quia de superiori parte non consutilis, sed per totum textilis fuerat, dixerunt ad invicem Non scindamus illam, sed sortiamur de ea cujus sit (Joan. xix, 23). Unitatem ille portabat de superiore parte, id est de cœlo et Patre venientem,quæ ab accipiente scindi omnino non poterat, sed totam semel et solidam firmitatem inseparabiliter obtinebat. Possidere non potest indumentum Christi, qui scindit et dividit Ecclesiam Christi. Contra denique, cum Salomone moriente regnum ejus et populus scinderetur, Achias propheta Jeroboam regi obvius factus in campo in duodecim scissuras vestimentum suum discidit dicens: Sume tibi decem scissuras, quia hæc dicit Dominus: Ecce scindo D regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem sceptra,et duo sceptra erunt ei propter servum meum David, et propter Jerusalem civitatem quam elegi, ut ponam nomen meum illuc (III Reg. x1, 31). Cum duodecim tribus Israel scinderentur,vestimentum suum propheta Achias discidit. At vero, quia Christi populus non potest scindi, tunica ejus per totum textilis et cohærens divisa a possidentibus non est;individua, copulata, contexta, ostendit populi nostri,qui Christum induimus, concordiam; cohærente sacramento vestis et signo, declaravit Ecclesiæ unitatem. Quis ergo sic sceleratus et perfidus, quis sic discordiæ furore vesanus, ut aut credat scindi posse, aut au

deat scribere unitatem Dei, vestem Domini, Eccle- A datum. Et cum de fonte uno rivi plurimi defluunt siam Christi?

B

16.Ille sacerdos vice Christi vere fungitur, quidquid Christus fecit imitatur, et sacrificium verum et plenum tunc offert in Ecclesia Deo Patri, si sic incipiat offerre quomodo ipsum Christum videt obtulisse. Non est ergo quod aliquis existimet sequendam esse quorumdam consuetudinem; quærendum est enim ipsi quem sint secuti nam, in sacrificio quod Christus obtulit, nonnisi Christus sequendus; utique id non obaudire et facere oportet quod Christus facit,et quo! faciendum esse mandavit,quando ipse in Evangelio dicat: Si feceritis quod mando vobis, jam non dicam vos servos, sed amicos (Joan. xv, 15). Et quod Christus debet solus audiri. Pater etiam de cœlis contestatur dicens: Hic est filius meus dilectissimus in quo bene sensi, ipsum audite (Matth. xvii, 5). Quare si solus Christus audiendus est, non debemus attendere quid alius ante nos faciendum esse putaverit, sed quod, qui ante omnes est, Christus prior fecerit. Neque enim hominis consuetudinem sequi oportet, sed Dei virtutem. Cum per Isaiam prophetam Deus loquatur, et dicat: Sine causa autem colunt me, mandata et doctrinas haminum docentes (Matth. xv, 9). Et iterum Dominus in Evangelio hoc idem repetit dicens: Rejicitis mandatum Dei, ut traditionem vestram statuatis (Marc. vii, 9). Sed et alio loco ponit et dicit: Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et sic docuerit homines, minimus vocabitur in regno cælorum (Matth. v, 19). Quod si nec minima de mandatis Dominicis licet solvere, quanto magis tam magna, tam grandia, tam ad ipsum Dominicæ passionis,et nostræ redemptionis sacramentum pertinentia fas non est infringere,aut in aliquid quam quod divinitus institutum sit,humana traditione mutare?Tota ipsa redempta civitas, hoc est congregatio, societasque sanctorum, universale sacrificium offertur Deo per sacerdotem magnum qui etiam seipsum obtulit in passione pro nobis, ut tanti capitis corpus essemus, secundum formam servi. Hanc enim obtulit, in hac oblatus est, quia secundum hanc mediator est. In hac sacerdos, in hac sacrificium est. Cum itaque nos hortatus esset Apostolus, ut exhibeamus corpora nostra hostiam vivam (Rom. x11, 1), intulit post aliquanta: Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eosdem D actus habent: ita multi unum corpus sumus in Christo,singuli autem alter alterius membra (Ibid. 4, hoc est sacrificium Christianorum, multi unum corpus in Christo, demonstratur quod in eadem re quam offert ipsa offeratur. Ecclesiarum diversitates fidei unitate constare,ex libris sancti Cypriani de unitate fidei.

5);

17. Episcopatus unus est,cujus a singulis in solidum pars tenetur. Ecclesia una est, quæ in multitudinem latius incremento fecunditatis extenditur, quomodo solis multi radii,sed lumen unum,et rami arboris multi,sed robur unum tenaci charitate fun

C

numerositas [al., universitas] licet diffusa videatur exundantis copiæ largitate, unitas tamen servatur in origine.Avelle radium solis a corpore, divisionem lucis unitas non capit; ab arbore frange ramum, fructus germinare non potest; a fonte præcide rivum, præcisus arescit. Sic Ecclesia Domini luce perfusa per orbem totum radios suos porrigit, unum tamen lumen est, quod ubique diffunditur, nec unitas corporis separatur. Ramos suos in universam terram copia ubertatis extendit, profluentes largiter rivos latius pandit, unum tamen caput est, et origo una, et una mater fecunditatis successibus copiosa, illius fetu nascimur,illius lacte nutrimur, spiritu ejus animamur. Non pro locis res, sed pro nobis rcbus loca amanda, ex epistola S. Gregorii ad Augustinum episcopum Anglorum scripta.

18. Novit fraternitas tua Romanæ Ecclesiæ consuetudinem, in qua se meminit nutritum. Sed mihi placet ut,sive in Romana,sive in Galliarum, sive in qualibet Ecclesia aliquid invenisti quod plus omnipotenti Deo possit placere, sollicite elige, et in Anglorum Ecclesia, quæ adhuc ad fidem nova est,institutione præcipua quam de multis Ecclesiis colligere potuisti, infunde; non enim pro locis res, sed pro bonis rebus loca amanda sunt.Ex singulis ergo quibusque Ecclesiis, quæ pia, quæ religiosa, quæ recta sunt elige, et hæc quasi in fasciculum collecta apud Anglorum mentes in consuetudinem depone. In vestibus et cultu ecclesiastico non superstitiosum mysterium præferri, ex epistola S. Celestini papæ ad episcopos Galliarum scripta.

19.Didicimus quosdam Domini sacerdotes superstitioso potius cultui inservire, quam mentis vel fidei puritati. Et post pauca: Amicti pallio et lumbos præcincti credunt se sanctæ Scripturæ fidem non per spiritum,sed per litteram completuros.Nam si ad hoc ista præcepta sunt, ut taliter servarentur, cur non fiunt pariter quæ sequuntur, ut lucernæ ardentes una cum baculo in manibus teneantur ? Habent suum mysterium,et intelligentibus ita clara sunt, ut ea magis quam decet significatione serventur.Nam in lumborum præeinctione castitas,in baculo regimen pastorale,in lucernis ardentibus boni fulgor operis, de quo dicitur sic opera vestra luceant, indicatur. Habent tamen istum forsitan cultum, morem potius quam rationem sequentes, qui remotioribus habitant locis, et procul a cæteris degunt. Unde hic habitus in Ecclesiis Gallicanis,ut tot annorum tantorumque pontificum in alterum habitum consuetudo vorsatur. Discernendi a plebe vel cæteris sumus doctrina, non veste; conversatione, non habitu; mentis puritate, non cultu.Nam si studere incipiamus novitati,traditum nobis a patribus ordinem calcabimus, ut locum supervacuis superstitionibus faciamus. Rudes ergo fidelium mentes ad talia non debemus inducere. Docendi enim sunt potius quam ludendi, nec imponendum est eorum oculis, sed mentibus infundenda præcepta sunt.

Item S. Hieronymi de simplici ministrorum et sacer- A 85). Atque intelligamus quam verum sit quod Spiridotum ornatu, ex libris dialogorum Attici et Christoboli.

20. Adjungis gloriam vestium et ornamentorum Deo esse contrarium. Quæ sunt, rogo, inimicitiæ contra Deum, si tunicam habuero mundiorem? si episcopi, si presbyteri, si diaconi et reliquus ordo ecclesiasticus in administratione sacrificiorum candida veste processerit? Cavete, clerici, cavete, monachi, viduæ et virgines, periclitamini nisi sordidas vos atque pannosas vulgus aspexerit. Taceo de hominibus sæculi, quibus aperte bellum indicitur, et inimicitiæ contra Deum, si pretiosis atque nitentibus utuntur exuviis. In sacerdotio Ecclesiæ non mysticum vestium ornatum, sed splendorem quærendum animarum, ipsa consecratio monstrat pontificis, ita se habens :« Deus qui Moysen famulum tuum secreti familiaris affatu, inter cætera cœlestis documenta culturæ, de habitu quoque indumenti sacerdotalis instituens, electum Aaron mystico amictu vestiri inter sacra jussisti, ut intelligentiæ sensum de exemplis priorum caperet secutura posteritas, ne eruditio doctrinæ tuæ ulli deesset ætati, cum et apud veteres reverentiam ipsa significationum species obtineret; et apud nos certiora essent expcrimenta rerum, quam ænigmata figurarum. Illius namque sacerdotii anterioris habitus nostræ mentis ornatus est, et pontificalem gloriam non jam nobis honor commendat vestium,sed splendor animarum. Quia et illa quæ tunc carnalibus blandiebantur obtutibus, ea potius quæ in ipsis erant intelligenda, pos

cebant. Et idcirco huic famulo tuo, quem ad summi sacerdotii ministerium elegisti, hanc quæsumus, Domine, gratiam largiaris ut, quidquid illa velamina in fulgore auri, in nitore gemmarum, in multimodi operis varietate signabant, hoc in ejus moribus actibusque clarescat. »

Falsos codices, et a fidei sinceritate discordes, in nullo usu lectionis habendos : quin potius igni tradendos, ex epistola sancti Leonis papæ ad Turibium Astu

ricensem.

21. Curandum ergo est, et sacerdotali diligentiæ maxime providendum, ut falsi codices, et a sincera veritate discordes, in nullo usu lectionis habeantur. Apocryphæ autem scripturæ quæ sub nominibus apostolorum multarum habent seminarium falsitatum, non solum interdicendæ sunt, sed etiam penitus auferendæ atque ignibus concremandæ, quia, quamvis sint in illis quædam quæ videantur speciem habere pietatis, nunquam tamen vacua sunt venenis.

22. Hæc, domini venerabiles, tam de Scripturis sacris, quam de Scripturarum sanctarum dictis, sedula intentione collegi, ac reverentiæ vestræ audienda seu et legenda proposui, quatenus, ea et hujusmodi meditantes, contra novellæ præsumptionis auctorem,qui,in similitudinem harioli et conjectoris æstimat quæ ignorat, fidei et veritatis firmitate munita dicamus cum Ecclesia: Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua, Domine (Psal. cXVIII,

tus sanctus Salomonis ore præcecinit, dicens: Multi sibi in novalibus patrum et aliis congregantur absque judicio (Prov. XIII, 23), neque enim sic nostra calamitate et humilitate abuti debet, ut imitator insolentissimæ jactantiæ Naas regis filiorum Ammon, qui interpretatur serpens, dicere nobis, velut habitatoribns Jabes Galaad, oppugnator veritatis iste præsumat: In hoc ferium vobtscum fœdus ut eruam omnium vestrum oculos dextros, ponamque vos opprobrium Israel (I Reg. x1, 2). Vere enim dextrum oculum conatur eruere, qui lumen rectæ fidei laborat exstinguere. Utilius illi a nobis optandum est, quod parabolice per Salomonem dicitur: Oculum qui subsannat patrem, et despicit partum matris suæ, effodiant B eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilæ (Prov. xxx, 17). Vere etenim subsannat Patrem, qui Filii dividit unitatem, testante ipso : qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum (Joan. v, 23), et prorsus despicit partum matris suæ Ecclesiæ, qui mysterium redemptionis,quo ex ejus utero ad vitam gignitur, puritate sincera venerari contemnit. Expedit nobis in talem oculum, qui ducatum promittit luminis, et e contrario tenebris caligat erroris, præceptum evangelicum: Si oculus tuas dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te (Matth. v, 29). Cupit nequam iste oculus hæreditatem patrum auferre nititur vineam ipsorum in hortum olerum commutare, id est, fortia et fructuosa ac meracissima eorum dicta vilibus et cito arescentibus ac decidentibus fabulis enervare; sed

C

D

filii martyris lapidati respondeant ei cum Naboth: Propitius mihi sit Dominus, ne dem hæreditatem patrum meorum (III Reg. xx1, 3). Si ob hujus responsionis honestam libertaten vel infamandi falsis testibus, vel etiam lapidibus obruendi essemus, habeamus Deum clementissimum consolatorem atque ultorem dicentem: Si non pro sanguine Naboth et filiorum ejus quem vidi heri, dicit Dominus, reddam tibi in agro isto, dicit Dominus.

[merged small][ocr errors]

Epistola FLORI Lugdunensis diaconi ad Theodonis villæ concilium adversus libros Amalarii.

Sancto et venerabili concilio, apud Theodonis villam habito.

Audite, Patres beatissimi et reverendissimi, a Deo convocati et in Deo uniti, propter Deum auxiliante ipso laborantes et laboraturi, atque in illo et cum illo post beatum laborem requieturi, audite ita ut audiat vos Deus, ac mementote Apostoli, rectores Ecclesiæ, exhortantis et dicentis: Attendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere Ecclesium Domini quam acquisivit sanguine suo (Act. xx, 28). Sermo de fide agitur, et catholica veritate, quam prælatus ecclesiæ Lugdunensis depra

B

vare et subvertere lingua et calamo non desistit, A insaniora legeritis, testes sunt horum chorepiscopi, errorisque ac mendaciorum suorum vos ipsos vererabiles Ecclesiæ Christi oculos intantum socios et complices esse confirmat, ut in publico Ecclesiæ nostræ conventu jactare ausus sit, ad hoc vos suis persuasionibus in generali synodo fuisse perductos. ut omnes manu propria suis ineptissimis libris sub scribere, et sic unanimiter sentire atque observare velletis. Cui cgo per majores natu respondi, non solum me de tantis viris id credere nullatenus posse; sed etiam mihi indigno, qui sum canis mortuus, et pulex exiguus, tres prius digitos quibus scribimus radicitus amputari vellem, quam errores hujusmodi manus propria subscriptione firmarem. Addidi etiam quod si libri illi in bono concilio fuerint discussi et dijudicati, erunt procul dubio anathematizati : quos etiam chorepiscopo Ecclesiæ nostræ velut valde utiles omnibus jussit transcribere; quos cum ego ex parte aliqua relegissem, et mendaciis plenos deliramentisque vidissem, dehortatus sum ne hoc penitus fieret, librosque suo quantocius auctori restituendos admonui, metuens videlicet ne oves Christi, id est simplices quosque, ex eorum lectione quædam vanissima curiositatis scabies aspergeret, et ardentes papulæ diri erroris exurerent. Collegi autem ipse ac digessi in ordinem, propriisque sermonibus explicavi nonnulla quæ in generali presbyterorum concilio proposuit, disseruit, commendavit, ex quibus ejus vanitas contemptui, imo exsecrationi pateat. Sed ne quis me falsa putet asserere, veniat liber illius in medium, et fœditatem sui publice legentibus. atque audientibus denudabit, ex quo et ista, quæ C sincerissimo examini vestro adjudicanda offero, verissime ab illo prolata probabitis, cum illic multa

testes archidiaconi, testes omnes qui aderant presbyteri Lugdunenses, a quibus hæc continuo irrisa ac repudiata, imo plancta et plorata cognovi, cum, divinls assueti fluentis, de lacuna lutulenta bibere cogerentur, murmurantes in nequissimo pane doctrinæ, de quo Ecclesiasticus loquitur liber: In nequissimo pane murmurabit civitas (Eccli. xxxi, 29). Et testimonium nequitiæ illius vernm est, nec vero ille divina docet, sed sua concinnat et fabricat, et juxta Salomonem, in similitadinem harioli et conjectoris æstimat quod ignorat (Prov. xx11). Succurrite igitur, Patres piissimi, succurrite animabus nostris Modicum enim fermentum totam massam corrumpit (I Cor. v, 6), et, juxta quemdam patrem antiquum, si quid in fide falsi admittitur, intrat putredo de veneno serpentis, nascuntur vermes corruptionis, et nihil integrum remanebit. Testis est mihi omnipotens Deus, quia hæc non impulsu iracundiæ tanquam læsus exaggero, quæ ab ipso statim exordio, dum adhuc se mihi utcunque blandulum exhiberet, dolere ac detestari cœpi, nec divinæ ordinationi scu imperiali piæ provisioni, quod ille forsan jactitat velut rebellis existens, cum id mea exiguilas nec cogitare unquam poterit, sed erroris odio, et amore veritatis, Ecclesiæ quoque matris meæ vulneribus condolens, cujus uberibus ab infantia alitus sum, in qua et administrationis locum, et doctrinæ ac prædicationis officium indignus exercui. Certe vitam ego egentissimus, vel etiam moriar, si placet: tantum pateat vulnus, putridum, pateat sanies putrida'; et omnes qui hoc tabescunt contagio, vobis opitulante Christo medicantibus, gravi veterno depulso, optata gaudeant sanitate.

FLORI DIACONI MARTYROLOGIUM

(Vide Martyrologium venerabilis Bede, hujusce Patrologia tom. XCIV, pag. 798, et ad annum 876, Usuardi Martyrologium, in quibus eduntur Flori AUCTARIA).

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »