Obrazy na stronie
PDF
ePub

tertius vacasse ab opere conjugali,nunquam panes sanctos ad comedendum concessisset. Quapropter eligendi sunt aliqui dies quibus prius homo continentius vivat, quo ad tantum sacramentum dignus accedere possit. Similiter et eos qui in missarum solemniis panem et vinum sacerdotibus ad altare offerunt, a conjugibus aliquandiu abstinere oportet,et postea aqua loti, et vestimentis ablutis, pro suis suorumque erratibus oblationes Deo offerant, et si velint, communicent. Quihus autem sacrificii sumptus negatur, offerendi facultas non tribuitur.

577) Festos dies in anno celebrare sanximus, hoc A conjugibus; et nisi cos audisset ab heri et nudius est,diem Dominicum Paschæ cum omni honore et sobrietate venerari, simili modo totam hebdomadam illam observare decrevimus,diem ascensionis Domini pleniter celebrare. In Pentecosten similiter ut in Pascha,nativitalem sancti Joannis Baptistæ, Petri et Pauli diem unum, sancti Laurentii, assumptionem sanctæ Mariæ, dedicationem sancti Michaelis,natalem sancti Martini, sancti Andreæ, et omnium apostolorum. In nativitate Domini dies quatuor, octavas Domini, Epiphania, purificationem sanctæ Mariæ, natalem sancti Ursicini et sancti Austregisili et sancti Sulpitii. Et illas festivitates sanctorum observare decrevimus quorum in unaquaque parochia sancta corpora requiescunt vel reliquiæ venerantur. His prædictis diebus ab operibus quiescendum esse diximus.Cæteras festivitates sanctorum apostolorum,martyrum, confessorum,atque virginum congruo honore celebrandas esse

censemus.

CAPUT XXVIII.

Qualiter fideles in missarum solemniis offerre debeant vel communicare.

B

Sacrificium quod a Christianis Deo offertur primum Christus Dominus noster et magister instituit quando commendavit apostolis corpus et sanguinem suum priusquam traderetur.Sic enim legitur: Accepit, inquit, Jesus panem et calicem, et benedicens dedit eis.Dicunt aliqui,nisi aliquo intercedente peccato, eucharistiam quotidie accipiendam. (Regino, lib. 1, cap. 194.) Hunc enim panem dari nobis quotidie jubente Domino postulamus dicentes: Panem C nostrum quotidianum da nobis hodie. Quod quidem bene dicunt, si hoc cum religione et devotione et humilitate suscipiunt, nec fidendo de justitia, superba præsumptione id faciant. Cæterum si talia sunt peccata quæ quasi mortuum ab altario removeant,prius agenda est pœnitentia ; ac si deinde hoc salutiferum medicamentum suscipiendum, juxta Apostolum probare se debet homo et sic de pane illo manducare et de calice libere. (Lib. 11 Capitular., cap. 40). Si vero indiscrete accipitur, timendum est illud quod ait idem Apostolus: Quimanducat et bibit indigne judicium sibi manducat et bibit. Hoc est enim indigne accipere, si eo tempore quis accipiat quo debet habere pœnitentiam. Quod si tanta non sunt peccata ut excommunicandus quisque judicetur,non se debet a medicina Dominici corporis separare, ne dum nimium in longum differtur, ad perniciem animæ pertineat, dicente Domino: Nisi manducaverilis carnem Filii hominis et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.Conjugatis autem abstinendum est a coitu aliquot diebus,orationique vacandum,ut ad tantum accedere purificati valeant sacramentum. Relegant regnorum libros, et invenient sacerdotem Abimelech de panibus propositionis noluisse prius dare David et pueris ejus antequam interrogaret utrum mundi essent pueri a mulieribus, non utique ab alienis, sed a propriis

[ocr errors]

CAPUT XXIX.

De jejunio quadragesimali. (Capitnlare Theodulfi, cap. 37, 41, 43). Dies autem quadragesimales cum summa observatione custodiendi sunt, ut jejunium in eis præter dies Dominicos, cui ab abstinentia subtracti sunt, nullatenus solvatur,quia ipsi dies decimæ sunt anni nostri, quos cum omni religione et sanctitate transfigere debemus.Nulla enim in his occasio sit resolvendijejunii; quia alio tempore solet jejunium charitatis causa dissolvi. Isto vero nunquam debet, et in alio tempore jejunare præmium acquirere est. In hoc vero, præter infirmos aut parvulos, quisquis non jejunat, pœnam sibi acquirit, quia eosdem dies Dominus et per Mcysen et per Eliam et per semetipsum sacro jejunio consecravit. Abstinendum est enim in his sacratissimis diebus a oonjugibus,quia pene nihil valet jejunium quod conjugali opere polluitur.Ab omnibus ergo fidelibus singulis Dominicis diebus in quadragesima, præter eos qui pro crimine mortali excommunicati sunt, sacramenta corporis et sanguinis Christi sumenda sunt,et in Coena Domini, et in Parasceve, et vigilia Paschæ, et in die Resurrectionis Domini penitus communicandum est. Et ipsi dies poschalis hebdomadæ omnes æquali religione colendi sunt.

CAPUT XXX.

De cæteris jejuniis insiitulis. (Lib. v Capitular., cap. 151). De jejunio in quatuor anni temporibus conservando, quando lectiones duodecim in sabbato leguntur, statutum est a sanctis Patribus ut in primo mense in prima hebdomada in Junio in secunda hebdomada, in Septembrio in tertia. hebdomada, in Decembrio in quarta hebdomada, tribus diebus, id est quarta et sexta et septima feria, omnes, exceptis infantibus et infirmis, usque ad nonam jejunent et abstineant se a carne. Eodem modo in diebus rogationum jejunandum est, et a carne triduo abstinendum est. Jejunia vero a sacerdotibus indicta sine necessitate rationabili solvenda non sunt. (Capitulare Theodulfi, cap. 38.) In diebus itaque jejunii eleemosyna facienda est, et cibum et potum quo quisque uti vellet,si non jejunaret, pauperibus eroget; quia jejunare et cibos prandii ad cœnam reservare non mercedis sed ciborum est incrementum.

CAPUT XXXI.

De observationibus jejuniorum. (Capitulare Theodulfi, cap. 40; Capitular.Caroli Calvi, tit. 38, cap. 8; Capitulare Theodulfi, cap. 42.) Abstinentia in diebus jejunii pene omnium deliciarum esse debet, et sobrie et caste vivendum, ut sanctificato corde et corpore ipsi sancti dies transigantur. Denuntiandum est etiam ministris reipublicæ ut a quarta feria ante initium Quadragesimæ,nec in ipsa quarta feria, usque post octavas Paschæ,mallum vel placitum publicum nisi de concordia et pacificatione discordantium tenere præsumant. Similiter a quarta feria ante nativitatem, Domini usque post consecratos dies observent, necnon et in jejuniis quatuor temporum et in Rogationibus et in cæteris jejuniis constitutis simili observa- B tione eosdem feriatos dies venerari omninodis studeant. In his autem jejuniorum diebus nullæ lites, nullæ contentiones esse debent, sed in Dei laudibus et

in opere necessario persistendum. Arguitenim eos qui contentiones et lites jejunii tempore exercent, et qui debita a debitoribus exigunt, Dominus per prophetam dicens: Ecce in die jejunii vestri inveniuntur voluntates vestræ,nt omnes debitores vestros repetitis. Ecce ad lites et contentiones jejunatis, et percutitis pugno impie,

CAPUT XXXII.

De pænitentia fidelibus danda.

A nitentiæ peccata sua confitentibus aut per antiquorum canonum institutionem, aut per sanctarum Scripturarum auctoritatem, aut per ecclesiasticam consuetudinem imponi debet, repudiatis ac penitus eliminatis libellis quos pœnitentiales vocant; quorum sunt certi errores, incerti auctores, de quibus recte dici polest: Mortificabant animas quæ non moriebantur,et vivificabant animas quæ non vivebant. Qui dum pro peccatis gravibus leves quosdam et inusitatos imponunt pœnitentiæ modos, consuunt pulvillos, secundum propheticum sermonem, sub omni cubito manus et faciunt cervicalia sub capite universæ ætatis ad capiendas animas. Sicut enim baptismus peccata, ita et pænitentia purgat. Septem enim modis peccata dimitti Scriptura sancta demonstrat. Primo in baptismate,secundo per martyrium,tertio per eleemosynam, juxta illud evangecum: Verumtamen date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis. Quarto si remittat quis peccanti in se peccata sua, juxta illud: Dimittite et dimittetur vobis. Quinto si per prædicationem quis et bonorum operum exercitium alios ab errore suo convertat, juxta illud Apostoli : Quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte. Sexto per charitatem,juxta illud: Charitas Domini cooperit multitudinem peccatorum.Septimo per pœnitentiam,juxta quod ait David: Conversus sum in ærumna dum configitur spina. His ergo septem modis et remissio datur et æternæ retributionis præmium acquiritur

(Capitulare Theodulfi, cap. 36, 31). Hebdomada una ante initium Quadragesimæ confessiones sacerdotibus dandæ sunt pœnitentia accipienda, discor- C dantes reconciliandi, et omnia jurgia sedanda; et dimittere debent debita invicem de cordibus suis, ut liberius dicant: Dimitte nobis debita nostra,sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et sic ingredientes in beatæ Quadragesimæ tempus mundis et purificatis mentibus ad sanctum Pascha accedant,et per pœnitentiam se renovent, quæ est secundus baptismus.Confessiones varo dandæ sunt de omnibus peccatis quæ sive in opere sive in cogitatione perpetrantur.Octo sunt vitia principalia sine quibus vix ullus inveniri potest. Est enim primum gastrimargia,hoc est ventris ingluvies, secundum fornicatio,tertium accidia sive tristitia, quartum avaritia, quintum vana gloria, sextum invidia, septimum ira, octavum superbia. Quando ergo quis ad confessionem venit, diligenter debet inquiri quomodo aut qua occasione peccatum perpetravit quod peregisse confitetur, et juxta modum facti debet ei pœnitentia indicari.Debet ei persuaderi ut de perversis cogitationibus faciat confessionem. Debet ei etiam injungi ut de octo vitiis principalibus faciat confessionem. Et nominatim debet ei sacerdos unumquodque vitium dicere et suam de eo confessionem accipere.

CAPUT XXXIII.

Dc modis pænitentiæ vel remediis. (Concil. Cabilon. 1, cap. 38.) Modus autem pœ

D

CAPUT XXXIV.

De publica pœnitentia.

(Concil. Cabil. 11, cap. 25). Pænitentiam agere juxta antiquam canonum institutionem in plerisque locis ab usu recessit, et neque excommunicandi neque reccnciliandi antiqui moris ordo servatur.Et ideo qui publice peccat publica mulctetur pænitentia et secundum ordinem canonum pro merito suo excommunicetur et reconcilietur. Non enim licitum est presbyteris publicam dare poenitentiam, sed publice peecantes oportet ut juxta antiquorum canonum decreta per episcopale ministerium publica Deum studeant satisfactione placare.

CAPUT XXXV.
De usuris et fenore.

Oportet sacerdotes et omnes in commune fideles ut si quando fruges vel quosdam redditus terræ congregant et protelant,non ideo hoc faciant ut carius vendant et thesauros congregent, sed ut pauperibus tempore necessitatis subveniant; nec ad usuram aliquid dent, quoniam ab ipso Domino in lege omnibus interdictum est ad usuram aliquid dare. (Lib. 1 Capitular., cap. 119, 124, 125.) Usura est ubi amplius requiritur quam datur. Verbi gratia,si dederis solidos decem et amplius requisieris, vel si dederis modios frumenti aut vini, et iterum super aliquid quacunque occasione vel quocunque modo exegeris. Quicunque enim tempore messis vel tem

tentia.

CAPUT XXXVIII.

pore vindemiæ, non necessitate, sed propter cupi- A fectionem plenam consequatur acta legitima pœniditatem, comparat annonam aut vinum, et servat usque dum carius venundare possit, hoc turpe lucrum esse dicimus. Fenus autem exercet qui aliquid præstat. Nam justum fenus est, qui amplius non requirit nisi quantum præstat.

CAPUT XXXVI.

De perjurio et falso testimonio. (Capitulare Theodulfi, cap. 26, 27). Prædicandum. est ut pejurium fideles caveant et ab hoc summopere abstineant, scientes hoc grande scelus esse et in lege et prophetis sive evangelio prohibitum. Andivimus enim quosdam parvi pendere hoc scelus et levem quodam modo perjuris pœnitentiæ modum imponere. Qui nosse debent talem de perjurio pœnitentiam imponere debere qualem et de adulterio, de B fornicatione, de homicidio,et de cæteris criminalibus vitiis quoniam in lege Domino præcipiente habemus: Non perjurabis in nomine meo, nec pollues nomen Dei tui, et ne assumes nomen Domini Dei tui in vunum. Dicendum est etiam eis ut a falso testimonio se abstineant, scientes et hoc gravissimum scelus esse et ab ipso Domino in monte Sinai prohibitum, dicente eodem Domino: Non falsum testimonium dixeris, sive testis falsus non erit impunitus.Sciat se etiam quisquis hoc perpetraverit tali pœnitentia purgandum ut superius dictum est de perjurio. Dicendumque est illis quod summa, non dicam stultitia, sed nequitia est pro cupiditate auri et argenti,aut vestimentorum,aut cujuslibet rei,aut quod creberrime contingere solet, propter ebrieta- C tem, in tam grande scelus corruere, ut aut septem annis in arcta ærumna sit, aut ab Eeclesia sit repulsus, dicente Domino: Quid prodest homini,si lucrctur totum mundum, et animæ suæ detrimentum faciat. Quippe cum aliis videatur pius existere, sibimet crudelis existat. Si quis vero perpetrato perjurio, aut falso testimonio, vel quolibet criminali peccato,timens pœnitentiæ longam ærumnam, ad confessionem venire noluerit, ab Ecclesia repellendus est, sive a communione et consortio fidelium, ut nullus cum eo comedat, neque bibat,neque oret, neque in sua domo eum recipiat.

CAPUT XXXVII.

De perjurio, furto et rapina.

Quicunque sciens perjurium perpetraverit, annis D septem se pœnitentiæ subdat, et ita deinceps ad communionem revertatur. Qui vero cupiditate captus furtum fecerit, quod abstulerit reddat, et annis quinque pœnitentiam agat. Similiter et qui per rapinam alterius res injuste abstulerit, et hoc quod vi illieite extorsit restauret, et totidem annis, id est quinque, reatum suum pœnitentiæ jejuniis diluat. Si autem nescit cui damnum intulit, aut non valet reddere quod violenter subrepsit, asperiori pœnitentiæ se submittat et post septem anuos per(a) Vide notas ad Capitular. 1038.

De observationibus vanitatum.

(a) Quicunque fidelium auguria et auspicia sive somnia vel divinationes quaslibet more gentilium observaverint, sive sortes quas mentiuntur esse sanctorum, quæ elerici vel laici detecti fuerint vel consulere vel docere,aut in domos suas hujusmodi homines introduxerint exquirendi aliquid arte malefica, aut domos suas lustraverint,ab ecclesia quinquennio habeantur extranei pœnitentiam agentes secundum antiquas regulas constitutas. Non enim licet Christianis traditiones gentilium observare vel colere elementa,aut lunas,aut stellarum cursus,aut inanem signorum fallaciam, pro domo faciendavel segete vel arboribus plantandis vel conjugiis sociandis. Scriptum est enim: Omnia quæcunque facitis, in namine Domini facite. Nec licet in collectionibus herbarum aliquas observationes vel incantationes attendere, nisi tantum cum symbolo divino et oratione Dominica. Similiter nec Christianas mulieres licet vanitatem in suis lanificiis observare, sed Deum invocent adjutorem,qui eis sapientiam texendi donavit ut in omnibus honorificetur.

CAPUT XXXIX.

De homicidiis sponte commissis et non sponte commissis. De his qui voluntarie homicidium faciunt gravis sententia in Scripturis sacris est,dicente Apostolo: Qui templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est quod estis vos. Quicunque ergo voluntarie homicidium fecerit, ab Ecclesia Dei est repellendus et a consortio fidelium sequestrandus juxta canonum instituta,ubi ita scriptum reperitur: Qui voluntarie homicidium fecerit, pænitentiæ quidem jugiter se submittat, perfectionem vero circa exitum vitæ consequatur. Et item: Si quis voluntarie homicidium fecerit, ad januam Ecclesiæ catholicæ semper jaceat, et communionem in exitu vitæ suæ recipiat. Si autem non voluntate, sed casu aliquo, homicidium fuerit factum, prior canon septem annis agi pænitentiam jussit, secundus canon quinque mandavit. Et alibi: (Conc. Ancyr., 22, 23): De homicidiis non sponte commissis, prior quidem definitio post septem annos pænitentiæ perfectionem consequi præcepit. Secunda vero quinquennii tempus explere.

CAPUT XL.

De homicidiis diversis occasionibus perpetratis. Si quis servum proprium.licet criminibus multis approbatum, sine conscientia judicis occiderit, excommunicatione vel pœnitentia biennii reatum sanguinis emendabit. Si vero domina furore zeli accensa flagellis verberaverit ancillam suam,ita ut infra diem tertium animam cruciatu effundat, et quod incertum sit voluntate per septem annos,si in casu occiderit, per quinquennii tempora a communione

transcendentes quinquagesimum annum ætatis ita deliquerint, ad exitum vitæ communionis gratiam consequantur.

placuit abstineri. Quod si infra tempora constituta A sacramenta percipiant. Quod si uxores habentes et fuerit infirmata, accipiat communionem. Placuit etiam ut hi qui sibi ipsis aut per ferrum, aut per venenum,aut per præcipitium, aut per suspendium, vel quolibet modo violenter inferunt mortem,nulla illis in oblatione commemoraiio fiat, neque cum psalmis ad sepulturam eorum cadavera deducantur. Similiter et de his placuit qui pro suis sceleribus puniuntur.

CAPUT XLI.

De feminis quæ partus suos necant. et cum duobus fratribus fornicantur.

(Conc. Ancyr., cap. 21.) Si qua mulier fornicaverit, et infantem qui exinde natus fuerit occiderit, et quæ studuerit abortum facere ei quod est conceptum necare, aut certe ut non concipiat elaborat, sive ex adulterio, sive ex legitimo matrimonio, has tales mulieres in morte non recipere communionem priores canones decreverunt. Nos tamen pro misericordia sive tales sive conscias ipsarum decem an nos agere pœnitentiam judicavimus. Et si qua mulier duos fratres, aut si quis vir duas sorores habuerit, a communione se abstineant usque ad mortem, in morte autem eis communio pro misericordia detur. Si vero supervixerint communione accepta, et de infirmitate convaluerint, agant plenam pœnitentiam tempore constituto, et hoc secundum antiquam definitionem. Humanius autem nunc definimus ut eis decem annorum tempus pœnitentiæ tribuatur, ita tamen ut omni tempore vitæ suæ fletibus et humilitati insistant.

CAPUT XLII.
De adulterio.

(Conc. Ancyr., cap. 20.)Si cujus uxor adulterata fuerit, vel si ipse adulterium commiserit, septem annorum pœnitentia oportet eum perfectionem consequi secundum pristinos gradus. Si vero uxorem habens concubinam habuerit, non communicet, donec desinat ab ea et ad pœnitentiam revertatur. Quod si conscio marito uxor fuerit mochata, usque in finem non communicet.Si autem eam reliquerit, post decem annos accipiat communionem.

CAPUT XLIII.

De his qui fornicantur irrationabiliter.

(Conc. Ancyr.,cap. 16.)De his qui irrationabiliter

CAPUT XLIV.

De satisfactione et reconciliatione pœnitentium. Satisfactio autem est causas peccatorum et suggestiones excludere et ultra peccatum non iterare. Reconciliatio vero est quæ post complementum pœnitentiæ adhibetur. Nam sicut conciliamur Deo quando primum per baptismum a gentilitate convertimur, ita reconciliamur quando post peccatum pœnitendo regredimur. Quorum autem peccata in publicą, sunt, in publico debet esse pœnitentia per tempora quæ episcopi arbitrio pœnitentibus secunB dum differentiam peccatorum decernuntur ;eorumque reconciliatio esse debet ab episcopo sive a presbyteris, jussu tamen episcoporum, sicut canones Africani concilii testantur, ubi ita scriptum est: Cujuscunque pænitentis publicum el vulgatissimum crimen est quod universam Ecclesiam commoverit, ante absidamei manus imponatur. (Lib. v Capitular., cap. 137.)Si vero pœnitens mortis periculum incurrerit, per episcopi licentiam a presbytero reconcilietur et communionis gratia muniatur, ne desperationis fune ligatus ad æternum pertrabatur interitum. Nulli ergo fidelium ultima pœnitentia vel reconciliatio sive corporis et sanguinis Christi perceptio neganda est. Quorum autem peccata occulta sunt et spontanea confessione soli tantummodo preCsbytero ab eis fuerint revelata, horum occulta debet esse pœnitentia secundum presbyteri judicium cui confessi sunt,ne infirmi in Ecclesia scandalizentur videntes eorum pœnas quorum penitus ignorant causas. Quali autem tempore pœnitentium reconciliatio fieri debeat ostendunt decreta Innocentii papæ, ubi ita scriptum reperitur (epistola ad Decentium): De pænitentibus autem qui sive ex gravioribus commissis sive ex levioribus pœnitentiam gerunt, si nulla intervenerit ægritudo, quinta feria ante pascha eis remittendum esse Romanæ Ecclesiæ consuetudo demonstrat. Cæterum de pondere æsti mando delictorum sacerdotis est judicare, ut attendat ad confessionem et ad fletus atque lacrymas pœnitentis, at tunc potest dimitil cum viderit congruam sa

ei est ante pascha relaxandum, ne de hoc sæculo absque communione discedat. Hoc ergo ante omnia cavendum est, ne in extremis pœnitenti pœnitentia et reconciliatio denegetur, ne in desperatione pereat. Perdidisset enim latro in cruce ad dextram Christi pendens præmium, si illum unius horæ pœnitentia non juvasset. Vera ergo ad Dominum conversio in ultimis positorum mente potius est æstimanda quam tempore, propheta asserente: Cum conversus, inquit, ingemueris tunc salvus eris.

versati sunt sive versantur, id est qui se miscent D tisfactionem..Sane si quis in ægritudinem inciderit, pecoribus aut cum masculis polluuntur,si quis ante vicesimum annum tale crimen commiserit,quindecim annis exactis in pœnitentia communionem orationis mereatur, deinde quinquennio in hac communione durans, tunc demum oblationis sacramenta contingat. Discutiatur autem et vita eorum qualis tempore pœnitudinis exstiterit, et ita misericordiam consequantur. Quotquot autem peraeta viginti annorum ætate uxores habentes in hoc peccatum prolapsi sunt, viginti quinque annis poenitudinem gerentes in communione suscipiantur orationum :in quaquinquennio perdurantes tunc demum oblationis

CAPUT XLV.

De pollutionibus nocturnis.

(S. Gregor. epist. ad S. Augustinum, cap. 11.) Quærendum est utrum post illusionem quæ per somnium solet accidere corpus et sanguinem Domini quislibet accipere valeat, aut si sacerdos sacra mysteria celebrare debeat an non. Ad hæc respondendum est quoniam in Veteri Testamento pollutum nisi prius lotum aqua usque ad vesperum intrare in ecclesiam non conceditur. Quod tamen aliter populus spiritalis intelligens sub eodem intellectu accipit, quia quasi per somnium illuditur qui tentatus vanis imaginibus immunditiæ in cogitatione inquinatur. Sed lavandus est aqua, ut culpas cogitationis lacrymis abluat. Et nisi prius ignis tentationis recesserit, reum se usque ad vesperum recognoscat. Sed est in eadem illusione necessaria valde discretio, quæ subtiliter pensare debeat ex qua re accidat menti dormientis. Aliquando enim ex crapula, id est ex nimio cibo vel potu, aliquando ex naturæ superfluitate vel infirmitate, aliquando ex cogitatione contingit. Et quidem cum ex naturæ superfluitate vel infirmitate evenerit, omnimodo hæc illusio non est timenda; sed ille qui pertulit, se ipsum ac vestimenta sua aquis emundans, licite misnisterium

A peragat et ad sacra mysteria devotus accedat. Cum vero ultra modum appetitus gulæ in sumendis alimentis rapitur, atque idcirco humorum receptacula gravantur, habet exinde animus aliquem reatum, non tamen usque ad prohibitionem percipiendi sacri mysterii vel missarum solemnia celebrandi, cum fortasse aut festus dies exigit, aut exhiberi mysterium, pro eo quod sacerdos alius in loco deest, ipsa necessitas compellit. Nam si adsunt alii qui implere illud officium valeant, illusio per crapulam facta a perceptione sacramenti prohibere non debet, sed ab immolatione sacri mysterii abstinere, ut arbitror, hnmiliter debet, si tamen dormientem turpis imaginatio non concusserit. Nam sunt quibus plerumque ita illusio nascitur ut eorum animus. etiam in somno corporis positus turpibus imaginatioB nibus non fœdetur. Si vero ex turpi cogitatione vigilantis oritur illusio, mentem dormientis radix fœdat coinquinationis. Quia quod cogitavit sc'ens hoc pertulit nesciens. Iste talis non debet accederc ad percipiendum vel consecrandum corporis et sanguinis Christi sacramentum quousque pœnitentiæ et abstinentiæ biduana vel triduana satisfactione purgatus et aqua ablutus mundetur,et sumente corpore purus ad tam sacratissimum mysterii munus accedere festinet immunis.

[blocks in formation]

Promulgata in synodo apud Bullensem fundum secundo ordinationis ejus anno, vii Kal. Junii, celebrata.

CAP. I. Quomodo archidiaconi presbyteros

discutiant.

(Hincm., Capit. dat. decanis.) Ut archidiaconi per

C sibi commissas parochias, diligenter (b) discutiant presbyterorum fidem, baptisma, et misarum celebrationem quatenus rectam fidem teneant; bapti

LUDOVICI CELLOTII NOTÆ

(a) Horum capitulorum auctor Walterus, siveGualterus Aurelianensis episcopus, in concilio nostro Duziacensi cum cæteris judex sedit, et sententiam dixit adversus Laudunensem Hinemarum, subscriptusque in eo legitur « Walterus humilis Aurelianorum episcopus:» quemadmodum postea in Pontigonensi,« Walterus humilis Aurelianensis Ecclesiæ episcopus» unde viri optimi modestiam, et ex modestia cæterarum virtutum cumulum intelligimus, Ex hac autem synodo pastoralem sollicitudinem et ecclesiasticæ disciplinæ observationem habemus, qua majorem nec Hincmarus ipse, nec Isaac Lingonensis Parduli olim diaconus eodem argumento posteritati transmiserunt: ut ex his capitulis patet, quæ cum aliis aut committi aut conjungi, tibi lector,

spero injucundum non fore. Quibus etiam Theodulphum adjiciemus et ipsum Aurelianensem, cujus epistolam ad clerum Ecclesiæ suæ scriptam ex editore Baronio suos in Annales Carolus Sausseius transtulit (Annal. eccl. Aurel., 1. vi). Quanquam suo antea loco non defuerat Sirmondus (t.II Conc. Gall.) Ad tempus collectæ diocesanæ hujus synodi, et latorum capitulorum quod attinet, nihil certum possumus edicere, deficiente in titulo et Dominica incarnationis, et indictionis nota, quam religiose ætas illa signavit. « Secundo,» inquit, ordinationis suæ

anno. »

(1) Discutiant presbyterorum fidem. Non multum discedit.

« PoprzedniaDalej »