Obrazy na stronie
PDF
ePub

scilicet cum Domino æquissimo necnon et cum om- A potest boni esse ubi fraus et discordia regnant. Pu

det autem de his longius disputare.Omittamus malas, Domino adjuvante, sirenas, quæ hominum mentes assuefaciunt morbo, non liberant. Teneamus etiam illas virtutes in quibus est sola sanitas et æter. na felicitas. Ideoque,dilectissimi fratres, scitote quia. in maxima egestate sunt divites in hoc mundo, justitiæ et veritatis opes non habentes. 321 Qui autem altithrono Domino fideliter serviunt, ca bona inveniunt quæ nullatenus perire possunt. Parva enim sunt præsentis sæculi bona. Nunquam vero nisi per negligentiam et incuriam perdit æterna. Quamobrem de triumphali Christi signo slgnati estis, et Domino opitulante vultis ancipitem superare vitam, in qua nihil est aliud nisi seductiones et infestationes, diligente semper moribus et operibus quod verus amaB tor Christus jam habet. Fervent enim mundi amatores pro damnis proque pestiferis lucris. Idcirco namque,quia mundus amaritudine et casu totus est plenus, et fluunt gaudia falsa appropinquante Deo bonis et operibus, et appropinquabit vobis. Quærite illum, non ficte, sed veraciter, et invenietis illum. Nullus obsecro dubitet in fide, nec de veniæ largitione hæsitet, nec de piæ petitionis effectu : quia quanto fiducialius et benignius Deum deprecamur, tanto citius exaudiri mereblmur. Fides enim omnibus bonis abundat, sicut in Evangelio ipse Salvator ait (Matth.VII). Omnis enim qui cum fide petit accipit,et qui quærit invenit, et pulsanti aperietur. Et iterum Omni habenti dabitur, et abundabit. Ei autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo

nibus in cœlo habitatoribus æternaliter coronatur; ubi nnnquam potest gaudiis fraudari cui Christus est gaudium. Idcirco nos quippe, quantum divina suffragante gratia poterimus, illum totis viribus tantum imitari studeamus ut, si talia in cœlestibus præmia acquirere non poterimus, saltem aliquo in cœlo refrigerio non privemur. Habemus ergo arma justitiæ, sicut iste Dei famulus tenuit, Deum diligendo, proximumque sine simulatione amando, caritatem et pacem cum omnibus habendo (quia Christianæ perfectionis est pacificum esse cum suis inimicis, spe correctionis, non consensu malignitatis), humilitatem et patientiam corde et opere ostendendo; quia malignus spiritus et superbus hominemprimum superbientem deduxit ad mortem, Christus quoque p humilis hominem obedientem reduxit ad vitam. Simus namque pietatis et Christianæ religionis amatores, misericordes, ad opus bonum unanimes, concordiam, quæ est custos virtutum, firmiter custodientes, sicut alibi dicit.Cavete ergo viri ne sit in vestris mentibus sententia 320 diseors: quod sapimus conjungat unus amor;quod vivimus et intelligimus uno eodemque constet studio. Nil firmum est dissociabile, et nil est in hominibus Deo placitum sine pace, nec munus amplissimum ad aram.Similiter etenim e contrario divinis armati suffragiis, fugiamus arma diabolica,id est,superbiam. Omnia enim vitia in malis operibus tantum valent. Sola superbia in perfectis rectisque factis cavenda est:quia sine dubio frangit Deus omnem superbum, et semper superbis resis

tit. Postea quoque toto nisu vel affectu cavenda est C (Matth. x). Habemus igitur multa in divinis pagi

ebrietas: quæ est radix omnium mortalium ad peccandum. Iram videlicet fugiamus, quæ sæpissime stomachando in proprium cadit lethum.Luxuriam et (a) avaritiam, Deo donante, a nobis quasi venenum Expellamus. Luxuria vero malesuada mellisque sapore damnat in pœnas incorrigibiles.Nil namque in moderno tempore omne henus humanum tam miserabiliter devastat quam avaritia.Odium ergo et invidiam a nostris cordibus respuamus:quia omnino non concedet Christiano ut imaginem Dei in odio habeat. Sed tamen in malis odimus prorsus malitiam, et diligimus creaturam. Discordiam quoque et fraudem divinis munificentiis adjuti fugiamus. Nil nam

(a) Avaritia.Pecuniæ nimirum,ut manifestum est. Quanquam et nonnulli vetusti scriptores,dum rhe-D toricantur, avaritiam alio quoque transferunt, ad gloriam videlicet et ad libidinem.Q. Curtius lib. Ix: Rursus avaritia gloriæ et insatiabilis cupido famæ nihil invium, nihil remotum videri sinebat. » Ba

I.

Wigberti dies natalis Venit modo mirabilis,

nulis exempla patrum nostrorum. Habemus etiam ante oculos exempla certissima, sicut hujus sancti viri,cujus hodie festivum celebramus diem:qui patriam cognationemque et amicos sæculares fervente fide pro amore Dei dereliquit, terrena contempsit cum pompaticis laudibus, ut cœlestia conquireret. Despiciamus quoque, Domino suffragante, mundum, et amemus 322 cum præceptis ejus Creatorem nostrum; quatenus per præsentia bona quæ agimus ad gaudiæ æternæ felicitatis pervenire valeamus, præstante Domino nostro Jesu Christo, qui patria virtute trinus et unus vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen.

chiarius in epistola ad Januarium de recipiendis lapsis: «Non enim potestis solam in pecunia avaritiam computare: quia maxime avaritia vel in libidine esse sentitur,cui nunquam finis imponitur.>> Sic Horatius in libro de Arte poetica, versu 329, dixerat: Laudis avarus.

HYMNI

DE SOLEMNITATE SANCTI WIGBERTI.

Lucem jam nos illuminans,
Quos servet Christus glomerans.
Iste confessor Domini,

[blocks in formation]

RODULFUS nobili et antiqua stirpe ortus erat, nimirum Rodulfo Cadurcorum comite, ct Aiga, paris cum nobilitatis tum pietatis parentibus, (a) a quibus primum ad clericatum instituendus traditur Bertranno viro religioso, assignata in titulum patrimonii villa quadam extra consortium fratrum; quemadmodum Emenanæ, Rodulfi sorori, ad sanctimonialium habitum tradendæ, quamdam cedunt ecclesiam nobiles parentes. Per clericatum potest hic intelligi monachatus, qui non raro in antiquis scriptoribus per clericatum designatur;maxime cum videamus Rodulfum abbatem ante episcopatum fuisse. Nec obstat titulus

(a) Ex Mabill. sæc. IV Bened. parte 1, pag. 156. Hi fuerunt filii Rodulfi Comitis et Aiguæ: Rodulphus clericus (ipse est archiepiscopus noster), Godefridus comes,Rotbertus, Landricus; Emenana filia eorum fuit abbatissa S.Generii,apud Sarrasiacum. De Johanne

Cei datus, seu villa loco tituli clericatus velut assignata: nam id solebat fieri etiam pro monachis, uti probat charta Rotardi cujusdam in tabulario Belliloci, apud Lemovices, unde erutum instrumentum de villapatrimonii loco data Rodulfo : nam Rotardus ibidem concedit Rodulfo abbati: Bellilocensi (is erat noster Radulfus), et monasterio Bellilocensi, pro clericatu cujusdam consanguinei sub nomine Gumberti, ut idem Gumbertus hæc teneat, usque dum abbas et monachi supradicti loci, aut ecclesia alium ei honorem concedat, ut secundum clericatus sui officium vivere possit. Eodem itaque modo, quando Rodulfus noster ado

qui fuerat Abbas Bellilocensis altum est silentium. Infra tamen Johannis hujus fiet mentio. Roberti conjux Retrudis sepulta est in monasterio Bellilocensi. De iis plurima habes in historia Tutelensis appendice.

lescens a parentibus traditus est ad monachatum, A que condita est post mortem, prope Rodulfum cosimul parentes dederunt villam indominicatam Bellomontis in pago Lemovicino,ut probat monasterii S. Petri Bellolocensis charta donationis hujus villæ, quam exhibet Mabillonius sæc. iv Bened. parte II, page 157. Deinde Rodulfus fuit abbas incerti loci; nam probat Mabillonius ad annum 840,ipsum quando adeptus est sedem Bituricensem, abbatem quidem fuisse, sed nondum Floriacensem, aut Veterinensem, seu Bellilocensem: quæ duo monasteria nondum erant condita.

Rodulfus præesse cœpit metropoli Bituricensi anno circiter 840 aut 41, et sane anno 840 adhuc tantum abbas vocatur in venditione villæ Beliaci facta a Bosone ejusque conjuge Talasia abbati Rodulfo (noster est Rodulfus) anno primo Lotharius excellentissimus imperator assumpsit imperium,mortuo videlicet Ludovico patre mense Junio anni 848. At paulo post Rodulfus factus est Bituricensis archiepiscopus,uti docet ipse in charta quam suum testamen- B tum appellat; in cujus fine legitur: Rodulfus primæ sedis episcopus huic testamenti chartulæ subscripsit... Datum mense Martio, anno primo Caroli regis.Annus erat primus Caroli regis cognomento Calvi, post Ludovici patris mortem. Et hic forsan adhuc computabatur Christi 840, usque ad Pascha.

Ut de rebus a S. Rodulfo gestis in episcopatu nunc dicamus, eodem anno quo cathedram conscendit Veterinense construxit cœnobium (apud Lemovices), de cujus fundatione Mabillonius vulgavit instrumentum in elogio sancti antistitis tom.IV Actorum SS. Benedict., parte II, quo Domino Salvatori res quasdam suæ proprietatis offert, Suraziacum videlicet,cum villa S.Genesii,situm in pago Caturcino, in vicaria Casiliacensi, necnon casam dominicariam apud Veterinas super fluvium Sordarien (la Sordoire), in orbe Lemovicino.Hæc autem ab Aiga matre acceperat.Huic autem cœnobio præfecit Silvium abbatem; eumque procul dubio,quem hoc tempore Solemniacensem abbatem fuisse videmus. Patroni novi monasterii erant, præter mundi Servatorem, apostoli Petrus et Paulus,omnes apostoli,sancti Laurentius, Sebastianus, Dionysius, Mauricius, aliique martyres; confessores Hilarius, Martinus, etc.

Eodem anno 840, conditum estRodulfi munificentia Bellilocense monasterium super fluvium Dordoniæ, cujus Veterinense postmodum factum esse prioratum legimus; unum autem ab altero parum distat.Huic abbatiæ Rodulfus voluit præesse venerabilem Gairulfum abbatem (quamvis ipse tam Bellilocensis quam Veterinensis monasterii uti abbas gereret soilicitudinem).

C

Anno 843 pius archiepiscopus ad condendum aliud monasterium (a) intra suæ diœcesis fines animum applicuit,ad quod dotandum quædam ecclesiæ suæ prædia contulit. Ab universo vero constructum est apud Doverum (Dèvre) postea ob accolarum inclementiam et infestationes, translatum est in castellum proximum Virzionem dictum. Doverensis monasterii D novæque congregationis ibidem Deo famulantis primus abbas post Rodulfum,qui omnibus his monasteriis præerat, fuit Aimericas, cujus meminit Carolus Calvus in præcepto pro hujus monasterii confirmatione dato (b).

Eodem anno, adjuvante Aigua matre, prope castrum Caziliacum, in pago Caturcino, et villa Sarasiacensi, condidit puellare coenobium, uti præmonuimus, cujus abbatissa fuit Emenana, Rodulfi soror. Tanta fuit Aiguæ comitissæ liberalitas in condendo hoc parthenone,ut pro fundatrice habeatur. Ibi quo

(a) Rodulfum non fuisse primum hujus monasterii architectum aut fundatorem suadere videtur quædam charta ejusdem loci quæ incipit: In nomine,etc. Carolus gratia Dei rex, etc Statuimus atque firmamus ut prædicti monachi supradictas res cum omni integritate a venerando pontifice Rodolpho vel ejus

mitem virum suum ibidem sepultum. In litteris Aiguæ dicitur fundatum hoc sanctuarium,consentientibus Rodulfo archiepiscopo, Godalredo comite, Roberto, Landrico, et Johannæ Aiguæ liberis.Tempus autem conditi loci in hac litterarum clausula innotescit: Facta sessio ista in mense Februario,in anno 1 obitus bonæ memoriæ Rodulfi jam dicti (comitis conjugis Aigua) et anno tertio quo assumpsit imperium dominus Lotharius. Relictis vero rebus monasticis, ad alia majora fortassis momenti transeamus.Anno 845 interfuit conciliis Meldensi, Moguntino anno 848, si Trithemio fides debeatur ; Tullensi,in villa dicta Saponaria,mense Junio anno 859,in quo judex eligitur cum Remigio Lugdunensi et aliis præsulibus, in causa Wenilonis archiepiscopi Senonensis, adversus quem hac in synodo Carolus Calvus rex libellum proclamationis obtulerat. Subscripsit autem epistolæ omnium astantium episcoporum ad eumdem Wenilonem, et alteri ad Britonum præsules,qui ab Herardo Turonensi archiepiscopo suo metropolitano defecerant. Legitur etiam ejus subscriptio in concilio Tullensi secundo apud Tusiacum anno 867,ubi Hincmarus archiepiscopus Rhemensis jussu synodi,ad nostrum Rodulfum et ad Frotorium Burdigalensem archiepiscopum scripsit conventum episcoporum eis qui primarum sedium regni Aquitanici antistites erant, definiendam commississe causam de nuptiis Stephani,et filiæ Regimundi comitis; adhibito coepiscoporum et primorum terræ consilio, uti legitur tomo VIII,Conciliorum, et tom. III Concil. Galliæ. Occurrit ejus nomen in subscriptionibus privilegii S. Dionysii, anno 862 dati,in prima synodo Pistensi,et constitutionis pro cœnobio S. Germani Antissiodorensis, factæ in synodo Pistensi 1 anno 864.

Cæterum Nicolaus papa I Rodulfum Aquitaniarum primatem esse agnovit,et patriarchæ titulo decoravit,in epistola quæ legitur tomo VIII Concil. Labbei, decima nona primæ appendicis,col.504.Hac in epistola notatu digna est Nicolai papæ responsio ad Rodulfi nostri quæsita,qua definivit ordinationes factas a chorepiscopis minime iterandas: Ad formam enim septuaginta (discipulorum) FACTI SUNT, inquit, quos quis dubitet episcoporum habuisse officia! Idem papa (ep. 40) monuit Rodulfum ut penitus abstineret a communione Theutgaudi et Guntarii episcoporum, quos damnarat apostolica sedes. Flodoardus lib.III, c. 21, meminit litterarum quas Hincmarus Rhemorum archipræsul ad eumdem scripserat, ut ipsi bonorum abbatiæ S. Remigii in pago Lemovicensi custodiam commendaret ac defensionem.

Rodulfus quindecim capita de rebus ecclesiasticis. condidit pro Dioecesis suæ clericis et sacerdotibus. Edidit nuper V. C. Stephanus Baluzius tomo VI Miscellaneorum p. 139,ejusdem capitula, de eodem fere argumento. Post ecclesiam Bituricensem diu pie ac strenue administratam,et monasticum ordinem multis in locis propagatum obiit, titulum sancti merito consecutus, anno Christi 868 teste Adone XI Julii, sepultusque est in basilica S. Ursini apud Biturigas, ubi magna veneratione colitur: Unicus duntaxat nævus in sancti hujus archiopiscopi vita deprehenditur, quod tot abbatias obtinuerit. Sed in iis quas fundaverat nihil sibi lucri retinuit; omnia vero in monasteriorum emolumentum refundere curavit.Et iis quidem abbates dedit; abbatis titulum nudum fere sibi etiam servans, id est, patris,qui optime conveniebat munifico fundatori. În hoc tamen reprehensione dignus visus est patribus synodi Tullensis ad Saponarias ano 857 habitæ, quod Floriaantecessoribus ad eorum stipendia deputatas perpetuo teneant, etc. Forte irrepsit errore librarii antecessorum pro successorum. Neque enim hujus diplo. matis Carolini habemus autographum.

(b) Vide Mabil. sæc. Iv Ben. part. 1, p. 158.

censem abbatiam cum archiepiscopatu possedis- A irregulariter tenebat,ratum et inconvulsum servare

set.

Hanc ipsi Carolus Calvus concesserat, vivente etiam Bernardo abbate; Rodulfum hoc beneficio demereri sperans,quo in Aquitanorum motibus uteretur; quippe ob generis nobilitatem, affinitates cum Aquitaniæ proceribus pene omnibus, sedis dignitatem, maxime vero propter sanctitatis famam, archiepiscopi hujus potestas erat maxima. Sed in concilio Tullensi Patres id moleste tulerunt et in capitulo 11 legitur: « Postulavit humiliter generalis synodus se ad terram usque prosternens ante Karolum regem et Rodulfum Biturigum archiepiscopum obsecrans et adjurans per crucem et Christi sanguinem,ut privilegium monasterii S. Benedicti,

[ocr errors]

quod annuente prælato rege firmaverant, quodque idem Rodulfus subscripserat qui præfatam abbatiam

studerent. » Rodulfum abbatiæ cessisse autumat Mabillonius, quia Bernardus abbatis officium ad aliquot annos gerere non destitit; sed forsan vicaria, non suprema potestate. Inter cæteras animi dotes eminuit in hoc præsule summa prudentia, qua principum ab invicem dissidentium et pro regno decertantum gratiam sibi conciliavit. De Caroli Calvi erga eum benevolentia jam diximus,ubi narravimus ab hoc principe etiam contra leges ecclesiasticas datam ipsi fuisse Floriacensem Ecclesiam. Eidem quoque munificum se probavit Pipinus Junior, Aquitaniæ rex, filius alterius Pipini, Aquitaniæ quoque regis; concessitque nonnullas villas,de quibus agit principis hujus diploma, quod legitur

indict. xI anno decimo regnante Pipino in

clyto rege.

RODULFI CAPITULA

(Apud Baluz., Miscellanea sacra, tom. II.)

INCIPIT PROLOGUS.

RODULPHUS exilis servorum Dei servus, fratribus et consacerdotibus Bituricensis Ecclesiæ nostræ salutem.

B tentiis exiguum opus in uno volumine aggregare curavi. Et ut fastidiosis et minus eruditis lectoribus tædium minime inferrem, hujus modici opusculi summam quadraginta quinque capitulis perstrinxi. Si autem quis paschalibus multimodisque refertus dapibus hunc nostri laboris spreverit actum, in his obsecro charitate servata opibus utescat cecropiis, nostris omittens contraire purissimæ devotionis sine aliquo arrogantiæ fastu conatibus. Legentium quippe totis præcordiorum nisibus efflagitare non cesso industriam quatenus dilectionis munere recreati,quæ in his membranis conspicuo corrigibilia et minus apta perspexerint ocello, absque dilacerationis obstaculo, non ut obtrectatores insani, sed tanquam amplectitores benevoli, emendare atque corrigere charitative studiose studeant, ut et perfectie dilectionis servetur in mente, et effectus optimi studii exerceatur in opere. Unde posco vos, o fratres dilectissimi, fundite pro meis peccaminibus supplicibus votis ad Dominum preces, quod clemens atque multum misericors vincula pravitatis meæ absolvat, et gaudia æterna concedat. Deus omnipotens æternus pastor vos ubique protegat et ab omnibus perturbationibus liberet.

C

Non latere credimus beatitudinis vestræ solertiam quanta ecclesiasticæ nobis disciplinæ, quantisve quotidianis sollicitudinibus subditorum insuper et temporalium oppressionibus rerum, quibus indesinenter undique coangustamur,sollicitudo constringat. Idcirco, ut vobiscum contuli, ex antiquorum scriptis, Scripturarum quoque ac canonum orsis excerpere dudum opusculum vitæ sacerdotalis pœnitentiæque ac satisfactionis minime quivi : quoniam animus partitus per diversa sit tardior ad singula. Non enim renisus sum petitioni vestræ velut otii tædio durus, sed supradictæ impossibilitatis nervo vinctus.Jam vero tantorum nolens resistere queri moniis dignum ac utile fore censeo condignis parere desideriis laudabilibusque satisfacere petitionibus. Quapropter me ipsum, fratres, abnegare nolo, sed ardenti animo, sine aliquo excusationis verbo, hujus ponderis sarcinam a vobis illatam, a Domino quoque sublevandam, arripere non recuso, jactans in Christo meum cogitatum,cujus hortatu huic operi tribuam incrementum. Ipse enim inquit: Aperi os tuum, et ego adimplebo illud. Valde etenim me sollicitat quoniam ita in sacerdotum nostrorum libellis reperi quos vulgo pœnitentiales vocant (Conc. Cabilon. 11, cap.38), quorum errores certi, auctores sunt incerti, confusa judicia pœnitentium atque ita diversa et nullius auctoritate suffulta, ut vix animus prudentis prope dissonantia tanti discriminis D esse omnipotentem, æternum,invisibilem, qui creapossit sustinere jacturam. Hos vero obliterans, et studium meum certis atque catholicis scripturis accommodans,quid agere sacerdotes, qualiterve conversari vel quomodo Christi gregem veluti pastores ingenio compotes et sermone tantum medicinali antidoto levigatum ad perpetuæ caulas pascuæ revocare oporteat,ex sanctorum Patrum canonumque sen

CAPUT PRIMUM.

De fide sanctæ Trinitatis,qualiter tenenda sit a presbyteris et prædicanda.

(Lib. 1 Capitular., cap. 76.) Primo omnium credendum est atque omnibus generaliter prædicandum Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum Deum

vit cœlum et terram, mare et omnia quæ in eis suut,et unam esse deitatem et substantiam et majestatem in tribus personis Patris et Filii et Spiritus sancti.Itemque quoniam Filius Dei incarnatus est de Spiritu sancto et Maria Virgine pro salute et reparatione humani generis,homo factus, passus, sepultus, tertia die resurrexit,et ascendit ad cœlos, sedetque

ad dexteram Patris, et quia venturus sit judicare A aliud præter vestimenta ecclesiastica et vasa sancta omnes homines propter merita propria, et quoniam omnes mortui in vera carne resurgent, impii propter scelera sua cum diabolo in ignem mittendi æternum, justi vero cum Christo et cum angelis suis in vitam consociandi æternam.

CAPUT II.

De honore et restauratione ecclesiarum. (Lib. 1 Capitular., cap. 67, et lib. vi, cap. 377.) Placuit nobis admonere fratres et consacerdotes nostros ut ecclesia Dei per illorum parochias suum habeat honorem, et altaria secundum suam dignitatem venerentur et exornentur, domusque Dei et altaria sacrata non sint avibus et canibus pervia, et ut sæcularia negotia et vaniloquia in ecclesiis non agantur, quia domus Dei domus orationis debet esse, non spelunca latronum (Matth. xx1), et non ob aliam causam in ecclesiam convenire debere nisi ad lau

dandum Deum et ejus servitium faciendum. (Capitulare Theodulfi, cap. 10.) Disceptationes vero et tumultus et vaniloquia et scurrilitas cæteræque turpes actiones ab eodem sancto loco penitus prohibenda sunt. Ubi enim Dei nomen invocatur, sacrificium Deo offertur, angelorum frequentia inesse non dubitatur, periculosum est tale aliquid dicere vei agere quod loco non convenit. Si enim Dominus illos de templo ejecit qui victimas quas ibi offerebant emebant et vendebant (Matth. xx1), quanto magis illos iratus abjiciet qui mendaciis, vaniloquiis, risibus,et hujusmodi nugis locum divino cultui mancipatum fœdant? Monemus etiam ut prædictas ecclesias bene construant et emendent juxta rerum possibilitatem, et luminaria eis tribuant, sicut decet, ut in omnibus honorificetur Deus, et Ecclesia sancta Christi sanguine mercata veneretur, magnificetur atque exaltetur (Lib. Capitular., cap. 5).

CAPUT III. Ut missa nequaquam alibi nisi in ecclesia celebretur. Et ut in eeclesiis cellaria non fiant. (Capitulare Theodulphi,cap.11.) Missarum solemnia nequaquam alibi nisi in ecclesia celebranda sunt, non in quibuslibet domibus et in vilibus locis, sed in loco quem elegerit Dominus, juxta illud quod scriptum est: Videne offeras holocausta tua in omni loco quem videris,sed in loco quem elegerit Dominus ut ponat nomen suum ibi; excepta ratione eorum qui in exercitum pergentes ad hoc opus habent tentoria et altaria dedicata in quibus missarum solemnia expleant. Videmus etiam crebro in ecclesiis messes, vinum, fenum, et cæterarum frugum species congeri. (Capitulare Theodulfi, cap. 8.) Unde horrea vel cellaria potius quam ecclesiæ esse probantur. Et ob hoc, quod nefas est, homicidia, adulteria, furta, comessationes, ebrietates, turpiloquia, et his similia illicita, quæ visu et auditu obscena sunt ibi fieri sæpe a plurimis didicimus. Quapropter volumus ut hoc penitus observetur quatenus in ecclesia nihil (a) Vide Notas ad Reginonem, pag. 557.

B

et libros et ea quæ honori congruunt vel non officiunt ecclesiastico recondatur; ne forte si alia ibi quam oportet negotia exerceantur, a Domino audiamus: Domus mea domus orationis vocabitur. Vos autem fecistis eam speluncam latronum. Et iterum: Auferte ista hinc, et nolite facere domum Patris mei domum negotiationis.

CAPUT IV.

Ut in ecclesiis deinceps sepulturæ mortuorum non fiant.

(Capitulare Theodulfi, cap. 9.) Antiquus in his regionibus in ecclesia sepeliendorum mortuorum usus fuit,et plerumque loca divino cultui mancipata et ad offerendas Deo hostias præparata cimiteria sive polyandria facta sunt. (a) Unde volumus ut ab hac re deinceps abstineatur, et nemo in ecclesia sepeliatur, nisi forte talis sit persona sacerdotis aut cujuslibet justi hominis qui per vitæ meritum talem vivendo suo corpori defuncto locum acquisivit. Corpora vero quæ antiquitus in ecclesiis sepulta sunt nequaquam projiciantur; sed tumuli qui apparent profundius in terram mittantur, et pavimento desuper facto,nullo tumulorum vestigio apparente, ecclesiæ reverentia conservetur. Ubi vero tanta est multitudo cadaverum ut hoc facere difficile sit, locus ille pro cimiterio habeatur, abbato inde altari, et in eo loco constructo ubi religiose et pure Deo sacrificium offerri valeat.

CAPUT V.

De libris et vestimentis ecclesiasticis vel sacerdotaliC bus et de vasis sacris.

(Lib. 1 Capitular., cap. 68, 103, et lib. v, cap. 229.) Admonendi etiam sunt sacerdotes ut operam dent quatenus missalem et lectionarium, psalterium, sive alios libellos sibi necessarios bene correctos habeant, quia sæpe dum bene aliquid Deum rogare cupiunt, per inemendatos libros male rogant. Et pueros suos non sinant vel legendo vel scribendo eos corrumpere, corrigere, vasaque Deo sacrata magna veneratione habeantur. Et non liceat alicui calicem aut patenam aut quodlibet vas sacratum et divino cultui mancipatum ad alios usus retorquere. (Capitulare Theodulfi, cap. 18.) Nam quicunque de calice. sacrato aliud bibit præter Christi sanguinem, qui in sacramento accipitur, et patenam ad aliud officium habet quam ad altaris ministerium, deterrendus est exemplo Balthasar, qui dum vasa Domini in usus communes assumpsit, vitam pariter cum regno amisit. Statuimus quoque ut cum summo studio linteamina nitida altaribus præparent, et sacerdotalia indumenta cum quibus sacrificatur optima pro viribus et munda habere satagant, et sive nova sive vetustate confecta ad alios usus transire nullo modo sinant.

CAPUT VI. De Eucharistia.

(Lib. 1 Cepitular., cap. 155. Capitulare Theodulfi,

« PoprzedniaDalej »