Obrazy na stronie
PDF
ePub

ecclesiæ, nomine Gosberto, ad sepulcri penetralia A sumendorum alimentorum sibi possibilitate sublata' intromissus, ibi se confestim lucis commercium reperisse miratus est. Poterat beatissimus Petrus cæco summa facilitate quod petebatur præstare, verum gloriam miraculi transferre ad Maximinum maluit, ut meritorum ejus evidenter cunctis panderet qualitatem.

CAPUT XI.

Præterea in crypta ubi ossa venerandi pontificis condita fuerant interjectu temporis aqua in latitudinem unius cubiti excrevit; dictuque mirabile, ita sepulcrum omne suo ambitu cinxit, ut tamen ab ejus crepidine absistens, non parvum intuentibus stuporem injiceret. Igitur venerabiles episcopi (a) Hildulphus, Clemens atque Gosbertus, convenientes in unum, et quod evenerat, diligenter examinantes, (b) B transferenda beati viri ossa ex memorata crypta, et in loco ubi nunc sunt sita judicavere ponenda. Quod quoniam ex divina voluntate decreverant procedens exitus indicavit. His, ut opinor, non inconvenienter adjicitur quod quædam femina, Franca natione, domique nobilis, Rodoara vocabulo, cui tibiam atque pedem humor noxius arefecerat, ad memoriam beati viri accessit; ibique preces magna cum obstinatione continuans, ita ut a suis ad desperationem obtinendæ sanitatis impulsa ut inde recederet moneretur, 287 diu desideratam sanitatem stupentibus cunclis recuperavit.

CAPUT XII.*

Jam vero illud quam est mirabile quod (c) Carolo principi obtigit? Namque is cum longa febrium C vexaretur molestia, et cibi potusque fastidio vitæ periculum incurrisset, ei beatus Maximinus capienti somnum apparuit, utque se ad suam abeuntem sequeretur memoriam demonstravit. Exspergefactus Carolus satellitem qui sibi forte assidebat percontatur si viderit beatum Maximinum, qui secum paulo ante contulisset sermonem. Illo vero negante, Modo, inquit, foras egreditur, atque imperavit ut se continuo sequerer, apud ejus tumulum salutis compos futurus. Ita illo lectica deportatum et in soporem resolutum sanctus Maximinus iterum alloquitur, seque pro illo Domini postulasse clementiam ostendit, illum vero ne se ultra dedat vitiis admonet. Mox igitur ut evigilavit Carolus, exsurrexit; et pro votis promissis in sacrarium secessit, sibique offerendos cibos poposcit; qui triginta diebus proximis,

(a) Hildulphus. Sive Hildolfus Trevirorum episcopus, qui sub Pippino rege floruit. Exstat ejus Vita apud Surium tomo IV, ex qua apparet virum fuisse sanctissimum: quod etiam docet Richerius monachus in libro primo Chronici Senoniensis. Ei aliisque nonnullis partium illarum episcopis Stephanus III «< commisit vices suas ad experiendum actus, virtutes, et gesta ac miracula sancti Swiberti, ad canonizandum ipsum sanctum,» ut ad Rixfridum episcopum Trajectensem scribit S. Ludgerus episcopus Monasteriensis. Factus est autem Hildulphus Trevirorum archiepiscopus jussu Pippini regis, ut diserte tradit ejus Vitae scriptor: « Mox fama, inquit, in

[ocr errors]

vix vitam solius aquæ haustu retinuerit. Escis itaque sumptis, amissas redire vires persensit; hujusque non immemcr beneficii, cœnobium sancti Maximini prædiis auxit: quorum unum Patriosala, aliud Witmari ecclesia, tertium Comiciacus vocatur. Sancto autem Petro Andaclanam obtulit villam.

288 CAPUT XIII.

Apud sæpedictam memoriam etiam duæ feminæ, quarum altera Weltrudis, altera dicebatur Elithildis, olim manuum atque pedum debilitate inutiles, interventu gloriosissimi confessoris communia receperunt officia. Vir quidam oriundus Friso, cui nomen Albo fuit, se suamque substantiam beato Maximino donavit. Quo facto, cum fratrum utilitatibus desudaret, necesse fuit ut negotiandi gratia transmarinam peteret regionem. Ita classi sex navium sociatus, ingressus est mare. In altum autem cum processissent, tempestas repente oborta easdem sex naves quassavit, ac undæ tumentes protinus solutas involverunt. Hoc Albo deprehensus necessitatis articulo, nautas hortatus est ut secum sancti Maximini suffragium implorarent. Quibus, ut par erat, id submisse agentibus, Albo virum instar solis splendentem et supra mare non infusis pedibus ambulantem subito aspexit : qui fiduciam confitenti resumere jubens, cum formidinem voce pepulit, tum etiam sua præsentia tranquillitatem reduxit. Sic facti reduces, auctori tam manifestæ salutis Deo sanctoque Maximino laudes cum summa exsultatione fuderunt. Maxima sunt et Deo, qui per servos suos operatur, digua miracula, atque celebri præconio ad posteros transmittenda. Verum illud scrupulosius est considerandum, quod præter tantam ubertatem virtutum, perinde quasi speciali gratia, fugandorum dæmonum potestas beato Maximino permissa est. Quod ex consequentibus facile apparebit. Dixerint hinc melius alii, quos vitæ sinceritas cœlestium fecit conscios 289 arcanorum. Cæterum meæ tenuitati videtur hunc virum ea causa illud privilegium meruisse quod dum communem ageret vitam, ab his præcipue fuerit vitiis alienus quibus apostatæ spiritus elegerunt inconvertibiliter mancipari, superbia videlicet et invidia, æquumque visum fuisse divino consilio ut qui superbiam humilitate dejecerit, invidiamque charitate contriverit,dominium possideat aula regis Pipini patris Caroli Magni percrebuit; atque ex ejus sententia Hildulphus archiepiscopatu dignus declaratur, et ad id dignitatis assumendus diffinitur. »

(b) Transferenda. Hujus translationis meminit etiam auctor Vitæ sancti Hildulphi his verbis: «Hic inter cætera magnifica opera sua quæ gessit, corpus sancti Maximini præsulis Trevirensis a loco quo eum sanctus Paulinus Aquitanus sepelierat in eo quo nunc veneratur transtulit. »

(c) Carolo principi. Cui Martello cognomen fuit, Pippini regis, cujus paulo ante meminimus, patri.

illorum qui suo depravati arbitrio, ad memoratas A tunc majorem solito depromit potentiam) triginta virtutes nunquam aspirare consentiant.

CAPUT XIV.

Itaque rex Pipinus Magni Caroli genitor quemdam suum clericum, qui Bruncho vocabatur, impuris obsessum spiritibus, per Hellarium archidiaconum ad tumulum beati Maximini destinavit. Is per diversas reliquorum sanctorum fuerat circumductus memorias, nec illa horribili passione meruerat liberari. Porro ut beati viri limina tetigit, illico purgatus, Dei circa se clementiam glorificare et sancti Maximini potentiam cœpit prædicare. Idem Pippinus denuo Herricum genere Alamannum eadem passione laborantem qua supra direxit: quem cum catena vinxissent, eamque perfacile alienis viribus confregisset, vix altera cohibitum clarissimo confessori obtu- B lerunt curandum. Ita diu fratribus pro miseri ereptione certantibus, quadam die, cum rem diviuam agerent, ille con fracta catena prorupit se ad tumulum sacri antistitis; et: « Non videtis (inquiens) adversarios qui me sibi vindicaverant ut in fugam versos beatus Maximinus persequitur. » Hic ei finis processit 290 insaniæ. Ejusdem Pippini regis ex filia nepos, nomine Cunibertus, atrociter a dæmone vexatus, multis ante locis circumitis, ultimo ad sanctum virum perductus, tandem ab ea peste purgatus est.

[blocks in formation]

septem homines oppressi a dæmonibus confluxere, qui omnes eodem die curati sunt. Ex eorum numero feminam illam fuisse accepimus quæ ferebaturquadraginta septem annis polluto subjecta spiritui. Hac tandem tam diutina exclusus possessione, ipse vero cruciandus igni, simulatum oculis astantium objecit incendium, ita ut putaretur tota domus conflagrare; ac digno se odore, hoc est sulphureo, templum respersit. Jam speciosa suæ præsentiæ meritique monimenta præclarus ille angelus dereliquit. Sequenti anno, eadem solemnitate, viginti et duo mundati sunt. Porro tertio anno tredecim a sancti viri cœnobio salutis gaudia retulerunt.

His, ut arbitror, legere volentes satis superque instruximus quam efficax in sacratissimo viro pellendi spiritus perditos sit gratia et emineat semper potentia. Cæterum si velimus et ac et multiplici aliarum virtutum specie quoties floruerit usque ad hunc annum, quo scribimus, hoc est, ab incarnatione Domini octingentesimum tricesimum nonum, styli officio designare, nec modum libri tenebimus, 291 et erudito lectori minus erimus grati, dum similia frequenter narrabimus. In fine igitur nostri opusculi in commune beati Maximini clementiam flagitemus, ut qui subinde ab aliis infirmitates depulit corporum, multo magis liberare nos dignetur a languoribus animarum, ostendens etiam in hac parte quantum prævaleat ; quo nunc peccatorum veniam consecuti, quandoque illius gloriam conspicere, gaudentes etiam propria sorte, mereamur. Amen.

VITA SANCTI WIGBERTI

ABBATIS FRITZLARIENSIS

AUCTORE SANCTO LUPO

Reverendissimis (b) abbati Buno, cunctisque fratribus ejus, Lupus plurimam sospitatem.

Cunctanti mihi, viribusque propriis diffidenti,ut vitam sancti Wigberchti stylo coner prosequi, vestra, dilecti patres, extorsit instantia. Et æquum fuerat ut in obstinatissima negatione persisterem, quando D ad id quod me imparem tantæ materiæ tenuitas deficit ingenii accessit ut hoc opus a vobis eo potis

(a) Hanc sancti Wigberti Vitam debemus erudito viro Joanni Busæo, presbytero e societate Jesu, qui illam anno 1602 Moguntiæ edidit cum epistolis Hincmari.

(b) Abbati Buno. Sive Bruno, qui per eas tempestates monasterium Herveldense regebat, obiitque anno 846, ut scribit Lambertus Schafnaburgensis, qui prius fuerat monachus Herveldensis. « Brun, inquit, abbas Herveldensis obiit, cui Brunwart successit.» Antea autem, una cum Rabano abbate Fuldensi inchoaver at ædem sancti Wigberti apud Herveldiam, ut idem Lambertus tradit ad annum 831. << Brun et Raban abbates fundamentum ecclesiæ

simum tempore quo essem occupatissimus peteretur, ni me charitas, remotis gravissimis necessitatibus meis, ut vestræ voluntati morem gererem compulisset. Siquidem huic qui parcat, suis neglectis, interdum fraternis prospicit commodis. Igitur succubui vestro imperio. Cæterum divinæ erit clementiæ et intercessionis beati viri, cujus gesta ex aliquo parte contingere statui, ut digna memoria digno sermone sancti Wigberti foderunt vi Idus Julii, secunda feria.» Infectam eam reliquit Bunus: quam postea perfectam Rabanus, ex abbate archiepiscopus Moguntinus, dedicavit anno 850, ut fidem facit idem auctor: « Dedicata est, inquit, ecclesia sancti Wigberti v Kal. Novembr. a Rabano Moguntiacensi archiepiscopo.» Bunus autem, ut id quoque dicamus, clarissimis natalibus ortus erat in Suevia, monachusque primum sub Bangolfo abbate fuerat in monasterio Fuldensi, et anno 838 interfuit dedicationi monasterii Hirsaugiensis, ut docet Trithemius.Non injuria ergo Vitam istam Buno abbati et monachis Herveldensibus inscripsit Lupus,

ubi poetica licentia nonnunquam nomina mutilantur,atque ad sonoritatem Romani diriguntur eloquii, vel penitus immutantur, (a) sed historiam, quæ se obscurari colorum obliquitatibus renuit. Verum jam propositum ordiamur.

294 CAPITULUM PRIMUM.

Qualiter Saxones facti sint incolæ Britanniæ insulæ.

scribantur et quæ clarissima sunt qualitate suis sen- A modice ferat,ac meminerit non carmen me scribere, sibus incultis deformata non horreant. Nec vero cuiquam hæc ideo judicentur infirma quod octingentesimo trigesimo sexto anno Dominicæ incarnationis, indictione autem quarta decima, 293 præsens opusculum cudens, ante nonaginta annos acta repetere videar, cum profecto, si vel leviter est eruditus, non ignoret Sallustium Crispum Titumque Livium non pauca quæ illorum ætatem longe præcesserant partim auditu, partim lectione comperta narrasse, et,ut ad nostros veniam, Hieronymum Pauli suiVitam, quæ certe remotissima fuerat, litteris illustrasse, et antistitem Ambrosium virginis Agnes passionem,cui profecto contemporalis non fuerat,editam reliquisse. Neque nova hæc est, et quæ sola deprecationis egeat, majorum negligentia, scilicet tanti viri facta. non esse mandata memoriæ, cum non ab his modo qui haud longe ante nos vixerunt, verum ab eis etiam qui quam longissime præcesserunt, gravissima quædam suppressa cognoscamus. Prqinde cur mihi fides derogetur non video, cum, si culpa fuit hactenus virtutes hujus eximii viri litterali non comprehensas officio, ac profecto me exuo, nihil que præterquam firmissime vobis comperta mihique quodammodo assignata legere volentibus præbeo. Id autem a periti benevolentia lectoris obtinuerim, ut sicubi Latini sermonis lenitas hominum locorumve nominibus Germanicæ linquæ vernaculis asperatur,

(a) Sed historiam. « Historia enim quoquo modo scripta delectat. Sunt enim homines natura curiosi, et quamlibet nuda rerum cognitione capiuntur. » (Plinius, lib. v, epist. 8.)

(b) Indigenas. Habita videlicet ratione præsentium temporum, et quia ævo Lupi Latinæ linguæ puritas multum descenderat. Alioqui enim indigena hi sunt qui ante omnem hominum memoriam certis in terris habitaverunt, minimeque aliarum gentium adventibus et hospitiis mixti sunt, ut monuit Tacitus in libello de Moribus Germanorum. Et in Agricola, ubi loquitur de Britannia, indigenas opponit advectis. Itaque si stricto jure agamus, Anglo-Saxones non erant indigenæ, sed advecti. Classibus enim advecti erant, ut patet ex Beda et cæteris scriptoribus Anglis.

I

(c) Wrtigernus. Cum undique a cœlo,et ab Oceano, tum etiam a terra, nimirum a piratis et prædonibus, gravissimis malis affecti essent Britanni, «< Placuit omnibus (inquit Beba lib. 1 Hist. Angl., cap. 14,) cum suo rege Vortigerno, ut Saxonum gentem de transmarinis partibus in auxilium vocarent, quod Domini nutu dispositum esse constat, ut veniret contra improbos malum, sicut evidentius rerum exitus probavit. »

(d) Consistendi loco. Hic Lupus transcripsit Bedam, cujus ea sunt verba in capite 15 ejudem libri :«< Anno ab incarnatione Domini quadringentesimo quadragesimo nono, Martianus cum Valentiniano quadragesimus sextus ab Augusto regnum adeptus, septem annos tenuit. Tunc Anglorum sive Saxonum gens, invitata a rege præfato, Britanniam tribus longis navibus advehitur, et in orientali parte insulæ, jubente eodem rege, locum manendi, quasi pro patria pugnatura, re autemvera hanc expugnatura,suscepit. Inito ergo certamine cum hostibus, qui ab Aquilone ad aciem venerant, victoriam sumpsere Saxones. Quod ubi domi nuntiatum est, simul et insulæ fertilitas, ac segnitia Britonum, mittitur confestim illo PATROL. CXIX.

(b) Indigenas Britanniæ, qui Angli-Saxones appellantur, ab eis qui Germaniæ septentrionalem tractum incolunt Saxonibus originem ducere documentis approbatur. Namque Britannorum quondam rex (c) Wrtigernus frequenti bellorum incendio, suis pene copiis interceptis, a Germania consensu popularium suorum contrahenda curavit auxilia; accerB sitique ab eo Saxonum exercitus, trajecto mari quod Galliæ Britanniæque pretenditur littoribus, (d) consistendi loco in orientali partæ insulæ à præfato rege accepto, prælium mox cum (e) adversariis conseruerunt et eos fuga impune fuderunt.Quod ubi suis ac simul ubertatem insulæ nuntiarunt, (f) validior manus armatorum illuc denuo missa est; ac sedes a Britannis ea conditione sortiti sunt ui illi quidem tuendæ patriæ solertius invigilarent, indigenæ autem stipendia militantibus penderent. Hac occasione magnam partem insula Saxonum vis brevi spatio temporis propriæ ditione subegit.

C

D

classis prolixior armatorum, ferens manum fortiórem, quæ præmissæ adjuncta cohorti, invincibilem fecit exercitum. Susceperunt ergo qui advenerant, donantibus Britannis, locum habitationis inter eos; ea conditione, ut hi pro patria pace et salute contra adversarios militarent, illi militantibus debita stipendia conferrent. Advenerunt autem de tribus Germaniæ populis fortioribus, id est Saxonibus, Anglis, Vitis. Hactenus Beda. Prosper tamen, vir illorum temporum, non advocatos ait Saxones, sed tantum, «Britannias usque ad hoc tempus variis cladibus eventibusque laceratas, in ditionem Saxonum redactas esse» decimo octavo anno imperii Theodosii Augusti.Quæ verba dicere videntur Saxones vi Britannia potitos esse, et confirmant scriptionem Galfridi Monumetensis, qui memoriæ prodidit Saxones applicuisse in Cantiam, ad Vortiger num accessisse, invitatosque adversus Pictos, victoriam Vortigerno peperisse.

(e) Adversariis. Id est Pictis, qui ob istam occasionem bellum Vortigerno intulerant, ut in libro vi, docet Galfridus Monumetensis. Vortigernus, nobilis Britannus, postquam Constantem ex monasterio abductum in throno collocaverat, occultis artibus ejus eædem procuravit quæ peracta est a Pictis, quos ad custodiam principis evocaverat Vortigernus. Remoto Constante, Vortigernus regem se fecit; et tanquam particeps non fuisset cædis Constantis, custodes Pictos interfici jussit, munimento in præsens, exemplo in futurum. Id graviter et iniquo animo tulerunt Picti; gravissimumque ea de causa bellum excitarunt adversus Vortigernum,dum suorum cædem ulciscuntur. Sane fortuna pro Pietis stetit; donec advenientes, ut diximus, Saxones, afflictas Vortigerni res restituerunt.

Validior manus. Deeem et octo naves electis

militibus plenas tum esse conductas narrat Galfridus lib. vi, cap. XII.

22

295 CAPUT. II. De ortu sancti Wigberchti, et quod ob studium virtutum amatus fuerit ab omnibus in partibus illis.

Ab horum posteris, postquam se Christianæ religioni submiserant, beatus Wigberchtus, ab Anglis Saxonibus elaram trahens originem, natalium sæcularem nobilitatem merita virtutum longe transcendit. Ab annis etenim puerilibus adeo probitate morum enituit uti jam tum palam emineret fore uttanta indoles magnum quiddam supraque communem prorsus mensuram divinitus, ut contigit, sortiretur; atque studiose sacris litteris institutus, ardentissimum amorem, nec minorem sane venerationem longe lateque gravitate sibi peperit singulari. CAPUT. III.

De fama et honore illius, et brevis commemoratio sanctitatis et martyrii sancti (a) Bonifacii. Dumque felix illius ubertim spargeretur opinio, ad clarissimi viri Bonifacii aures usque nutu divino pervenit. Hic Bonifacius tantæ sanctitatis exstitit ut eum consensus omnium, non in Germania modo, ubi in agro dominico incertum studiosius an felicius, laboravit, verum etiam in Gallia et in aliis partibus orbis majorum per omnia gloriæ coæquandum et constantissime credat et liberrime 296 fateatur. Fuit enim fidei Christianæ cum propugnator acerrimus, tum propagator vigilantissimus, nesciens aucupari favorem principum fœdissimis adulationibus, nec honorem seu rigorem ecclesiasticum mortiferis compendiis ac male dulcoratis refrigeriis

(a) Bonifacii, archiepiscopi Moguntini, cujus multa mentio apud scriptores illius ætatis.

(b) Enervare. Hic Bonifacium laudat Lupus, quod auctoritatem ecclesiasticam nusquam frangi permiserit, eamque violari non consenserit a principibus. inter quos dis versatus est. Unde colligimus legitimos Lupo fuisse visos actus eorumdem principum, quorum mentio est in epistolis Bonifacianis. In epistola porro tertia agnoscit Bonifacius nullam se muneris sui partem attingere posse (erat autem legatus apostolicæ sedis), absque auctoritale Caroli Francorum principis. In epistola 42 auctoritatem congregandi synodos pertinere ad unumquemque principem in suo regno; ideoque synodum quamdam quæ a Pippino convocata fuerat, vocat synodum ducis occidentalium provinciarum. In epistola 132 ait cupere se quidem sibi successorem constituere, verum id non posse fieri absque voluntate principis: Quia hoc, inquit, non videtur posse fieri, si contrarius princeps fuerit.

A (b) enervare. Ita, postquam se totum Deo devoverat, desudantem, novamque gentem Fresonum Ecclesiæ gremio consciscentem, invictissimum Christi militem gladio violare non verita rabies barbarorum, (c) martyrii coronam fecit referri de prælio. Sed ut a quo paululum deflexit ad propositum revertatur oratio.

B

CAPIT. IV.

Quod ab eodem Bonifacio in auxilium prædicationis

sit vocatus.

Idem Bonifacius, cum induxisset in animum incredulis aperire viam salutis, quique aberrassent in eam, cooperante Deo, reducere, non multo postquam in Germaniam venerat, beatum Wigberchtum, futurum in prædicatione solatio, diligenti (d) arcessendum curavit industria. Atque ille sancto Bonifa

cio, imo Deo parens vocanti, quo tempore dux Francorum Carolus rerum potiebatur, iniit consortium sancti propositi. Quem beatus Bonifacius, ut par fuit, et excepit gratissime, et germana sibi charitate fœderatum summa veneratione suspexit, quod, ut natu major, ille studiis fiagrasset ante divinis.

297 CAPIT. V.

Quod monachis in Frideslar abbas sit constitutus. Neque multo post ad amplissimum pontificalis gradum dignitatis Moguntiaci divina gratia provectus Wigberchtum sacerdotem (e) secundi ordinis cœnobio suo, cui nomen est gentili Germanorum lingua () Friteslar, magitrum præfecit, uti monaTantam perro lætitiam ex adventu Wigberti ex AnC glia in Germaniam cepit Bonifacius, ut cum appropinquare eum intellexisset, obviam ei progressus sit ad multa passuum millia, ut ipse Wigbertus scribit in epistola ad monachos Glestingaburgenses, quæ est quinquagdsima tertia inter Bonifacianas. Ex qua etiam illud discimus matrem Wigberti vocatum fuisse Tettan.

Martyrii coronam. Factum id in Frisia, ubi ver- D bum Dei prædicabat, anno 754.

((

(d) Arcessendum. Ax Anglia videlicet, ubi abbatis honore fungebatur. Nam Wigbertum istum haud alium fuisse puto quam eum qui abbas fuit monasterii Nutscellensis in Anglia; sub quo Bonifacius monasticam vitam aggressus est, ut docet Wilibaldus presbyter in capite secundo de Vita ejusdem Bonifacii. Cumque voto simul et mente, inquit,Omnipotentis sibi adesse incessanter magna precum instantia suffragium postularet, tandem, divina colitus inspirante gratia, ad monasterium quod usque hodie Nutscelle dicitur pervenit; et beate memoriæ Wiberti abbatis, qui venerabiliter predictum sub regulari disciplina regebat monasterium,spiritali litterarum diligentia provocatus elegit magisterium, etc.

(e) Secundi ordinis. Id est presbyterum. Neque enim assentior Christophoro Browero, qui in scholiis ad poemata Rabani adnotavit episcopatus Buriburgensis procurationem Wigberto demandatam esse a Bonifacio. Idque colligit ex eo Lupi loco, in quo Wigbertus vocatur sacerdos secundi ordinis, sacerdotem autem secundi ordinis eum esse qui alibi suffraganeus vel vicarius episcopi et archidiaconus dicitur: in quo errare Browerum adeo manifestum est ut necessarium non arbitrer his diutius immorari. Videndus tantum vir illustrissimus Petrus de Marca lib. I de Concordia Sacerd. et Imp.,cap. 44, 2 5. Lupi autem sensus hic est, Wigbertum, qui jam sacerdos erat secundi ordinis, id est presbyter, abbatem a Bonifacio constitutum fuisse in monasterio Friteslariensi. Nisi si Lupus abbatem vocat secundi ordinis sacerdotem, eumque qui jam abbas erat præfectum ait huic monaterio a S Bonifacio, quod facile crediderim.

(f) Friteslar. Celebre monasterium in Marca Saxoniæ, ad fluvium Adranam, conditum a sancto Bonifacio, velut munimentum adversus Saxones, implacabiles Hassonum hostes, et inimicos crucis Christi. Apud Friteslarium porro, » ut adnotat Browerus in Scholiis ad poemata Rabani, primitiæ collectæ Hassonum Ecclesiæ: qui populi,ante Saxones, cum Thuringis ad fidem Christianam conversi, et in limite regni adversus Saxones, externos hostes, col

[ocr errors]

sticæ illic religionis normam statumque compone- A progredi suo Vas electionis confirmavit exemplo.

ret. Ibi cum (a) Megingo suo, qui postea culmen episcopale subiit, diu conversatus est, et laxam antehac ac fluidam fratrnm conversationem ad normam suæ vitæ coercuit, qui procul dubio sanctarum Scripturarum regebatur auctoritate.

CAPIT. VI.

Quod ad (b) Ordorff jussu sancti Bonifacii transierit. Cumque sacræ professionis illic studium longo imbibisssnt usu discipuli, curamque magisterii quamplures, æmulando magistrum, concepissent, haudquaquam passus beatus Bonifacius tanti viri lumen unius loci tenebras prævia Christi gratia dispulisse, monitu paterno ad alterum compulit migrare monasterium, quod Ortdorff uominatur. Atque ibi successu simili desudans, quæ perperam B gerebantur correxit; ac ipse absque diverticulo carpens arctam viam,quæ infatigabiles 298 quosque ducit ad vitam, cætervam post se fratrum prospere traxit, Instructus enim Salvatoris exemplo, docenda prius implebat(Act.1); quaque gradiendum moneret, præcedere consueverat.

CAPIT. VII.

Quod, iterum ad Frideslar reversus, arctiori se vitæ dederit.

C

Sicque observantissimus 299 charitatis, fratrum se contemperabat societati; ut verbis tamen inanibus obstinatissime abstineret, ac sacræ legis meditationem nunquam mente deponeret.

CAPIT. VIII.

Quod postulatas, non præstolando comites, visitaret ægrotos.

Hæc vero semper Wigberchto illi solemnis fuerat consuetudo ut cum a fideli aliquo rogatur confessionem auditum pergeret, nec vitam congressus commeantium posset, non temere cum aliquo sermonem consererct, salutationibusve vacaret (quæ profecto, ut eleganter quidam sentit, nonnunquam ex occasione itineris, non studio funduntur obtinendæ cujusdam salutis), sed hinc speciale præceptum Domini retinens, seria salutis monita largiturus, morarum festinaret impatiens. Ac sicubi conventum hominum offenderat, qui salutaribus indigeret consiliis, continuo, posthabitis temporalibus, quæ ad animæ perpetuam salutem conducerent ad medium deducebat; et variis alliciens legis divinæ sensibus auditores,ut scientissimus omnino medicus, animæ passionibus medebatur occultis.

300 CAPIT. IX.

De vite miræ magnitudinis ab eo ex uva plantata. Illud etiam haudquaquam præterierim silentio, unde constantissima fama fidelium nec accita se suggerit.Namque dum quondam rem divinam de morc faceret, incertum quo casu, vinum, sine quo sanguis Domini non conficitur, defuit. Hic ille festinus ecclesiam egressus, et forte pendentem in vite botrum conspicatus, vellit, atque in calicem continuo liquorem manibus puris expressit. Quibus demum explicitis, unum reperit granum attritu illæsum qnod mox ante ecclesiam panxit,et e vestigio ad conceptum officium peragendum concessit. Eo finito,quidam sollicitior frater,qui quod paulo ante gesserat observasset,ex eo humiliter facti rationem quæsivit.Tunc ille se deprehensum animadvertens : Si, inquit, opera mea Domino cura sunt, intra novem annorum curriculum hic nimirum declarare dignabitur. Nec finem hujusmodi qui credebatur eventus non est consecutus. Siquidem tot ex eo grano vitium propagines cmerserunt ut brevi ocu

Itaque non frustra illic tritis aliquot annis, cum præter id quod senio gravabatur, ancipiti morbo subinde laboraret, nihil citra sancti Bonifacii gerere volens auctoritatem, enixissimis ab eo precibus, intima tamen humilitate conditis (c) obtinuit ut ad prius revertens cœnobium, in eo quod superesset vitæ jam quasi feriatus exigeret. Ubi gratulantium fratrum receptus frequentia, veluti repuerascens atque juvenescens, rudimenta denuo sanctitatis et arctissimi certamina propositi diligenter aggressus, non emeritam ætatem non tot superatos labores metiri consensit; verum oblitus præteritorum secundum Apostolum (Philip. III), gaudiis intendit æternæ beatitudinis, quorum adipiscendæ dignitati nihil par in hac vita valet expendi. Et quamvis corpus illius morbo, sicut diximus, urgeretur, non patiebatur animus huic lautioris indulgentia sibi abstinentiæ frena relaxare. Non quod,si qui remissius consulant sibi, dum infirmantur, hos arbitraretur culpandos; sed quod sponte a licitis temperando,ad promerendum Deum non parum quemlibet D pato immodico terræ spatio, nixæque adminiculis

locati, ut a sancto Bonifacio ejusque discipulis impigre exculti sunt, ita Francico imperio militiæ strenuam operam navarunt. »

(a) Megingo. Monacho tum Friteslariensi, postea vero Herbipolensi seu Wirzeburgensi episcopo post Burchardum. Fuerat autem, ante episcopatum,abbas monasterii Neustadiensis ad Monum, ut observat Nicolaus Serarius in notis ad epistolas Bonifacii Moguntini. Assentior vero eidem Serario, qui Magingaoz, sive Megingum, eum esse putat qui alibi vocatur Megingozus, Mengozus et Megingandus. Ei et Lullo Moguntino Vitam Bonifacii inscripsit presbyter Wilibaldus. Hujus episcopi Herbipolensis exstant epistolæ tres ad Lullum archiepiscopum Moguntinum, editæ inter Bonifacianas, num. 80,87 et 94.

(b)Ortdorff.Insigne monasterium in Thuringia,ad amnem Or, V. M. P. ab Erfurt, ut in Topographia Germaniæ monuit Georgius Bucelinus. Conditum autem fuit a sancto Bonifacio,ut in ejus Vita scribit Wilibaldus cap. 8. his verbis: « Tunc etiam ecclesiæ repente instaurantur, et prædicationis ejus doctrina multiformiter emanavit; monasteriumque, congregata servorum Dei unitate et monachorum sanctitate, constructum est in loco qui dicitur Ortorff, qui propriis sibi more apostolico manibus victum vestitumque instanter laborando acquisie

runt. »

(c)Obtinuit.Quippe monasterio abscedere non licebat absque permissu episcopi,præsertim ei qui abbas esset.Itaque ministerium suum relicturus Wigbertus, licentiam recedendi petiit a Bonifacio,

« PoprzedniaDalej »