Obrazy na stronie
PDF
ePub

ratio,qua nos Apostolus ait prædestinatos in adop- A nationem solus introduxerit, cum simplex Dei tionem filiorum Dei per Jesum Christum in ipsum. »

Item Fulgentius in libro ad Monimum (cap. 5.) sensum beati Augustini de prædestinatis ad interitum his verbis expressit : « Nihil aliud, inquit, accipiendum existimo in illo sancti Augustini sermone,quod ad interitum quosdam prædestinatos firmat,nisi ad interitum supplicii, non delicti, neque ad malum quod Injuste admittunt,sed ad cruciatum 261 quem justissime patientur; nec ad peccatum, quo primæ resurrectionis beneficium aut non accipiunt aut amittunt,sed ad tormentum quod illis propria iniquitas male parit et æquitas divina bene retribuit; nec ad mortem animæ primam,in qua nascuntur parvuli,vel in quam, sicut beatus Jacobus dicit (Jac. 1), concupiscentia sua abstracti et illecti recidunt criminosi; sed ad mortem secundam, quam necesse est patiantur, retribuente justissimo judice; seu qui ante perceptam gratiam baptismi discedunt de sæculo; sive qui in vacuum gratiam Dei recipientes, post acceptum baptismum usque in finem præsentis vitæ malunt servi esse peccati, nec volunt, dum tempus est acceptabile, et dies salutis, converti a via sua mala ut vivant, et ignorantes quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam eos adducit, ipsi secundum duritiam suam et impœnitens cor thesaurizant sibi iram in die iræ et revelationis justi judicii Dei. »

B

Item (a) Joannes Ecclesiæ Romanæ diaconus prædestinatos malos sermonibus beati Augustini expressit, volens ostendere quid significet illud Genesis (cap. 1): Congregentur aquæ quæ sub cœlo C sunt in locum unum, et appareat arida : « Quid est, inquit, arida.In Ecclesia arida vocatur omnis anima sitiens Dominum. Segregatæ sunt enim aquæ, et apparuit arida.Mare hoc sæculum est,et aquæ quæ sunt amaræ segregatæ sunt, et congregatæ in congregatione una, id est prædestinatæ in unum finem, quo dirigit Deus omnipotens quos separat a sanctis. >>

Isidorus episcopus in libro Sententiarum (lib. 11, c. 6) : « Gemina est, inquit, prædestinatio, sive electorum 262 ad requiem, sive reproborum ad mortem. » Hunc tamen quidam reprehendendum putant quod geminam, hoc est, duplicem prædesti

(a) Joannes Diaconus. Hujus est ergo expositio in Heptateuchum. An vero auctor quoque sit Vita sancti Gregorii papæ, non adeo exploratum habe

tur.

(b) Docto viro. Isidoro.

(c) Ad doctores. Nimirum docendi, ut statim dicit Lupus. Nam discere prius quisque debet antequam doceat ; ut in epistola 25 scribit Hormisda pontifex Romanus. Unde et hæc Cœlestinus papa scribebat ad episcopos provinciarum Viennensis et Narbonensis: Seiant quod sibi omnes qui male docent discere magis ac magis competat quam docere. » Julianus quoque Pomerius, haud multo post Colestinum, graviter conquerebatur in libro in de Vita contemplativa cap. 10 esse quosdam qui gestiunt docere quod nesciunt. Quod etiam dolet S. Gregorius in prologo ad librum primum Curæ pastoralis. Eamdem querelam acrius movet Hieronymus, pro more suo, in epistola ad Paulinum presbyterum:

D

natura simplici, hoc est una prædestinatione secundum eos bonos malosque complexa sit. Qui si intueantur alios esse qui ad dexteram gratia statuuntur, alios qui ad sinistram justitia relinquuntur, tamenetsi sit, ut volunt, simplex prædestinatio, duplicem ejus non negabunt effectum, cum aliud sit debitam pœnam luere, aliud gratuitam gloriam reportare. Nec (6) docto viro verbi calumniam ulterius nisi contentione impudentissima commovebunt. A qua tamen ut tandem aliquando conquiescant, et docturi prius (c) ad doctores accedant docendi,non judicaturi; recenseant sententiam Dei ad beatum Job Nunquid nosti, inquit, ordinem cæli, et pones rationem ejus in terra? (Job.xxxvIII.) et beatum Gregorium et summe doctum et mire facundum in ejus explanatione prædestinationes plurali numero posuisse invenient (Moral. lib. xxx, cap. 18). » Ordinem,inquit,cœli nosse, est supernarum dispositionum occultas (d) prædesiinationes videre; rationem vero ejus in terra ponere, est ante humana corda talium secretorum causas aperire. >>

De libero Arbitrio beatus Augustinus in libro ad Laurentium quid sentiendum his verbis ostendit. Libero arbitrio male utens homo et se perdidit et ipsum. Sicut enim qui se occidit, utique vivendo se occidit, sed se occidendo non vivit, nec se ipsum poterit resuscitare cum occiderit,ita cum libero peccaret arbitrio, victore peccato amissum est et liberum arbitrium.A quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est. 263 Petri certe apostoli est ista sententia: quæ cum vera sit, qualis, quæso, potest servi addicti esse libertas, nisi quando eum peccare delectat? Liberaliter enim servit qui sui domini voluntatem libenter facit, ac per hoc ad peccandum liber est qui peccati servus est. Unde ad juste faciendum liber non erit,nisi a peccato liberatus,esse justitiæ cœperit servus.Ipsa est vera libertas propter recti facti licentiam,simul et pia servitus propter præcepti obedientiam.Sed ad bene faciendum ista libertas unde erit homini addicto et vendito, nisi cum redimat cujus illa vox est: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis? (Joan. VIII.) Quod antequam fieri in homine incipiat, quomodo quisquam de libero arbitrio

«Sola Scripturarum ars est,inquit,quam sibi passim omnes vindicant. Scribimus indocti doctique poemata passim Hanc garrula anus, hanc delirus senex, hanc sophista verbosus, hanc universi præsumunt, lacerant, docent ante quam discant. >> Quin et Bernardus quoque in hoc argumento vehemens esse videtur, dum hæc scribit in capite secundo de Vita sancti Malachia Legant hoc qui docere quæ non didicere conantur. His nos videlicet exemplis ac documentis instruxit antiquitas; ut intelligeremus vitandam in primis esse arrogantiam ac prius discere nos oportere quam alios docere præsumamus. Vide sanctum Gregorium in libro i de Cura pastorali cap. 1.

(d) Prædestinationes. Huic aucteritati se sufficienter respondisse ait Hincmarus in cap. 38 posterioris operis adversus Gotteschalcum, in capite secundo epilogi.

in bono gloriatur opere, qui nondum est liber ad A fugit natura ut miseriam? quid sic appetit ut beatioperandum bene? (cap. 31.) Nisi se vana superbia inflatus extollat, quam cohibet Apostolus dicens : Gratia salvi facti estis per filem (Ephes. 11); et ne ipsam sibi saltem fidem sic arrogarent ut non intelligerent divinitus esse donatam,sicut idem Apostolus alio loco se dicit ut fidelis esset misericordiam consecutum, hic quoque adjunxit atque ait, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est (I Cor. vii), non ex operibus,ne forte quis extollatur. Et ne putarentur fidelibus bona opera defutura, rursus adjecit: Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis,quæ præparavit Deus,ut in illis ambulemus (Ephes. 11). Tunc ergo efficimur vere liberi, cum Deus non fingit, id est format et creat,non ut homines,quod jam fecit,sed ut boni homines simus, quod nunc gratia sua facit,ut simus in Christo Jesu nova creatura, secundum quod dictum est: Cor mundum crea in me, Deus (Psal. L). Neque enim cor ejus, 264 quantum pertinet ad naturam cordis humani, non jam creaverat Deus (cap 22). Item ne quisquam, etsi non de operibus,de ipso glorietur libero voluntatis arbitrio, tanquam ab ipso incipiat meritum,cui tanquam debitum reddatur præmium bene operandi ipsa libertas,audiat eumdem gratiæ præconem dicentem: Deus enim est qui operatur in vobis et velle et operari pro bona voluntate (Philipp. 11), et alio loco Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. 1x), cum procul dubio, si homo ejus ætatis est ut ratione jam utatur,non possit credere, sperare, diligere, nisi velit, nec pervenire ad palmam supernæ vocationis Dei,nisi voluntate cucurrerit. Quomodo ergo non volentis, neque currentis,nisi quia et ipsa voluntas, sicut scriptum est, a Deo præparatur?

[ocr errors]

tudinem? Denique liberum arbitrium quod de hac re habemus ita nobis naturaliter insitum est ut nulla miseria nobis possit auferri,quod miseri esse nolumus,et volumus beati, usque adeo ut etiam ipsi qui male vivendo sunt miseri, male vivere quidem velint, nolint tamen esse miseri, sed beati. Hoc est illud arbitrium in nostris mentibus immobiliter fixum, non quo bene agere volumus (nam id humana iniquitate potuimus amittere, et gratia possumus divina recipere), sed liberum arbitrium, quo beati esse volumus, et miseri nolumus, nec miseri possunt amittere,nec beati. » Item post pauca: « Hoc liberum arbitrium adjuvatur per Dei gratiam, ut quod naturaliter volumus, hoc est: beate vivere, bene vivendo habere possimus. » Quod reatus peccati regeneraB tione,hoc est, baptismate solvatur, conflictus autem ejus adhuc maneat,in eodem opere memoratus auctor expressit: « Quid litigas, inquit, de concupiscentia litigante,hoc est, de lege in membris repugnante legi mentis? Lex peccati dicitnr,quia suadet peccata,atque, ut ita dixerim, jubet, et si ei mente serviatur, sine excusatione peccatur. Peccatum dicitur ipsa concupiscentia,quia peccato facta est, appetitque peccare. Reatus ejus regeneratione solutus est, conflictus ejus ad agonem relictus est. Malum ejus clarum est. Non viribus nostræ voluntatis, 266 ut putas,huic obsistimus, nisi divinitus adjuvemur. Debellandum hoc malum est, non negandum; vincendum est, non differendum. » Item post rerum aliarum amplissimam disputationem: « Tam,inquit, malignum est hoc sæculum ut nisi exitum hinc fuerit,promissa requies nobis adesse non possit.Quamvis per prævaricationem primi hominis labor posteris ejus advenerit, tamen etiam reatu prævaricationis illius quem traximus jam soluto, ut fidei exerceatur examen,labor remanet ad certamen. Oportet enim nos certare cum vitiis et in ipso certamine laborare donec donetur nobis adversarium non habere.

C

Item in libro de Correptione et Gratia (cap. 1) : Liberum,inquit,arbitrium et ad malum et ad bonum faciendum confitendum est nos habere.Sed in malo faciendo liber est quisque justitiæ servusque peccati; in bono autem liber esse nullus potest,nisi fuerit liberatus ab eo qui dixit: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. vi). Nec ita ut cum quisque fuerit a peccati damnatione liberatus, jam non iudigeat sui liberatoris auxilio; sed itapotius ut ab illo audiens, sine me nihil potestis facere (Joan. xv), dicat ei et ipse: Adjutor meus es, ne derelinquas me (Psal. xxvi). » Item post multa: D «<Liberum, inquit, arbitrium ad malum sufficit,ad bonum autem parvum est,nisi adjuvetur ab omnipotente bono. » Item in libro de Dono perseverantiæ (cap. 7): « Qui non infertur in tentationem, non discedit a Deo non est hoc omnino in viribus liberi arbitrii, quales nunc sunt, peccato resistere, quod tamen fuerat in homine antequam caderet. »>

265 Idem auctor in memorato opere contra Julianum. » Hominis, inquit, liberum arbitrium congenitum,et omnino inamissibile,illud est quo beati esse omnes volunt, etiam ii qui ca nolunt quæ ad beatitudinem ducunt. » Item post multa : « Quid sic

Quapropter ut boni præliatores perducantur ad præmia, supplicia vertuntur in prælia. Parvulorum quoque soluto reatu originaliter, propterea labores manent, quamvis ex ipso reatu doceantur exorti, quia etiam sic Deo placuit fidem probare majorum. A quibus enim offeruntur ut regenerentur,qualis et quanta fides esset rerum invisibilium,si visibilis remuneratio continuo sequeretur, ac non potius,dilata requie quæ promittitur, ageretur fidei negotium cum corde,non cum oculis, ac sic futurum sæculum, ubi nulli labores erunt,quod nundum videtur et crederetur sincerius et desiderabilius quæreretur; ac per hoc Deus labores nostros, id est pœnas nostras ad utilitates nostras mirabili benignitate convertit. »> Item in eodem opere ; « Quoniam post pristinam ruinam,inquit,tam gravem ut in hujus mortalitatis miseriam caderemus,prius Deus nos certare voluit, donans nobis ut ejus agamur Spiritu, et mortificemus opera carnis, atque ipso dante victoriam per Dominum nostrum Jesum 267 Christum in æterna

cum illo postea pace regnemus, profecto nisi Deus A decuit, universos instituit. Ex ejus decretis verba adsit, nemo est idoneus certare cum vitiis, ne sine certamine pertrahatur ab eis, aut ne jam certans in ipsa eorum conflictatione vincatur. Ideo in hoc agone magis nos Deus voluit orationibus certare quam viribus, quia et ipsas vires, quantas hic habere nos competit, ipse subministrat certantibus quem rogamus. Si ergo ii quorum contra carnem jam spiritus concupiscit ad singulos actus indigent Dei gratia ne vincantur, qualem libertatem voluntatis habere possunt qui nondum de potestate eruti tenebrarum, dominante iniquitate, nec certare cœperunt, aut si certare voluerunt, nondum liberatæ voluntatis servitute vincuntur? » Item in libro Retractationum priore Perfectio, inquit, boni est ut nec ipsa concupiscentia peccati sit in homine; cui quidem, quando bene vivitur, non consentit voluntas; verumtamen non perficit bonum, quia inest adhuc concupiscentia, cui repugnat voluntas. Cujus concupiscentiæ reatus in baptismate solvitur, sed infirmitas manet, cui, donec sanetur, omnis fidelis qui bene proficit studiosissime reluctatur. »

B

Alterum (a) lumen tractatorum Hieronymus in Dialogo: «Non ideo,inquit, peccavit Adam quia Deus hoc futurum noverat, sed præscivit Deus quasi Deus quod ille erat propria voluntate facturus. » Item post aliquanta : « Dominus inquit ad discipulos: Ego sum vitis, vos rami; qui manet in me, et ego in eo, iste afferet fructum multum, quia sine me nihil potestis facere (Joan. xv). Sicut rami et folia vitium illico contabescunt cum fuerint a matrice præcisa,ita omnis hominum fortitudo 268 marcessit et deperit, C si a Dei auxilio deseratur. Nemo, inquit, potest venire ad me nisi Pater, qui misit me, traxerit eum (Joan. vi). Quando dicit, nemo potest venire ad me, frangit superbientem arbitrii libertatem, quod etiamsi velit ad Christum pergere, nisi fiat illud quod sequitur, Pater meus cœlestis traxerit eum,ne quidquam cupiat, frustra nitatur. Simul et hoc animadvertendum quod qui trahitur, non sponte currit, sed aut retractans, aut tardus, aut invitus adducitur. Qui non potest suis viribus et labore venire ad Jesum, quomodo potest omnia simul peccata vitare, et vitare in perpetuum?

[ocr errors]

(b) Cœlestinus etiam papa,magnis annumerandus doctoribus, de libero arbitrio, ut tantum pontificem (a) Lumen tractatorum. Sic eumdem Hieronymum D Claudianus Mamertus vocat potissimum tractatorum in libro secundo de statu Animæ, cap. 9. Tractatores autem dicti, sacrarum litterarum interpretes et doctores, cujusmodi fuit Hieronymus, ut etiam docet Lupus in epistola tertia. Vocabulum hoc natum putal Sirmondus ævo Vincentii Lirinensis, ob istum locum ex Commonitorio Peregrtni: Doctores, qui tractatores nunc appelluntur. Tamen ante Vincentium tractandi verbo usi erant Tertullianus et Cyprianus, pro eo quod nos dicimus docere. Tertullianus enim in capite secundo libri de Resurrectione carnis, conquerens de versutia hæreticorum, qui semper obscuris falsa involvunt,ne intelligantur, neve latus aperiant defensoribus veræ fidei, ait : « Hæretici, ex conscientia infirmitatis, nunquam ordinarie tra

hæc sunt (cap. 3): « In prævaricatione, inquit, Adæ, omnes homines naturalem possibilitatem et innocentiam perdidisse clarum est, et neminem de profundo illius ruinæ posse consurgere nisi eum gratia miserentis Dei erexerit. » Item (cap. 6): «Neminem etiam,inquit,baptismatis gratia renovatum idoneum esse ad superandas diaboli insidias et ad vincendas carnis concupiscentias, nisi per quotidianum adjutorium Dei perseverantiam bonæ conversationis acceperit.» Item (cap. 7): quod nemo nisi per Christum libero bene utatur arbitrio,hinc et Innocentium papam adhibet testem posita ejus sententia (Innocentius in epist. ad Milevitanum concilium: « Adverte tandem, o pravissimarum mentium perversa doctrina, quod primum hominem ita libertas ipsa decepit ut dum indulgentius frenis ejus utitur, in prævaricationem præsumptione conciderit. Nec ex hac potuit erui, nisi ei providentia regenerationis statum pristinæ libertatis 269 Christi Domini reformasset adventus.» Item Coelestinus (Post epist. 3 Calestini, cap. 8), (( quod omnia studia et omnia opera ac merita sanctorum ad Dei gloriam laudemque referenda sunt, quia nemo ei aliunde placet nisi ex eo quod ipse donaverit (cap. 9).» Item: «< quod ita Deus in cordibus hominum atque in ipso libero operetur arbitrio ut sancta cogitatio, pium consilium, omnisque motus bonæ voluntatis ex Deo sit, quia non nisi per illum aliquid boni possumus, sine quo nihil possumus. » Item (cap. 40) : « Quisquis dixerit, ideo nobis gratiam justificationis dari, ut quod facere jubemur per liberum arbitrium, facilius possimus implere per gratiam, tanquam etsi gratia non daretur, non quietem facile, sed tamen possemus etiam sine illa implere divina mandata, anathema sit. De fructibus enim mandatorum Dominus loquebatur, ubi non ait, sine me difficilius potestis, sed, sine me nihil potestis facere. »

Sanctus quoque papa Gregorius, bonis omnibus Latini sermonis capacibus suæque doctrinæ pie studiosis plurimum collaturus, humani arbitrii proprietatem subtiliter ac suavitate solita homilia nona in Ezechielem expressit : « Audivi, inquit, vocem sequentis, et dixit ad me : Filii hominis, sta super pedes tuos, el loquar lecum (Ezech. 11). Ubi adhuc subditur, et ingressus est in me Spiritus postquam locutus est ctant. » Cyprianus vero in epistola 52, ad Antonianum, tractandi vocem manifeste usurpavit pro eo quod vulgo docere dicimus. Ait enim: « Episcopo tractante cognoveram non sacrificandum idolis. » Et iterum in epistola 56 : « Nec quisquam. fratres dilectissimi, cum populum nostrum fugari conspexerit metu persecutionis et spargi, conturbetur, quod collectain fraternitatem non videat, nec tractantes episcopos audiat. » Vide Juretum in notis ad epistolam septimam Ivonis Carnotensis.

(b) Calestinus papa. Hinc patet existimasse Lupum Cœlestini esse cxcerpta illa de Gratia Dei et libero homibis arbitrio. Sed et illud affirmare possum, in ea quoque sententia fuisse magnum virum, Petrum de Marca archiepiscopum Parisien

sem.

pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. vIII).» In Ecclesia enim, quæ sanguine Mediatoris nullum habentis peccatum ab omni est redempta peccato, intelligit esse omnes qui apostolico testimonio comprehenduntur, quod est pro nobis omnibus tradidit

eum.

mihi, et statuit me super pedes meos. Ecce divina vox A quis contra nos? qui Filio proprio non pepercit, sed jacenti prophetæ jussit ut surgeret. Sed surgere omnino non potest, nisi in hunc omnipotentis Dei spiritus intrasset, quia ex omnipotentis, Dei gratia. ad bona opera conari quidem possumus, sed hæc implere non possumus, si ipse non adjuvat qui jubet. Sic 270 Paulus cum discipulos admoneret dicens : Cum metu et tremore vestram ipsorum salutem operamini (Philip. 11), illico quis in eis hæc ipsa bona operaretur adjunxit dicens: Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate. Ilinc est quod ipsa Veritas discipulis dicit: Sine me nihil potestis facere (Joan. xv). Sed in his considerandum est quia si bona nostra sic omnipotentis Dei dona sunt ut in eis aliquid nostrum non sit, cur nos quasi pro meritis æternam retributionem quæri mus? Si autem ita nostra sunt ut dona Dei omnipotentis non sint, cur ex cis omnipotenti Deo gratias agimus? Sed sciendum est quod mala nostra solummodo nostra sunt, bona autem nostra et omnipotentis Dei sunt et nostra: quia ipse aspirando (a) nos prævenit ut velimus, qui adjuvando subsequitur ne inaniter velimus, sed possimus implere quæ voluimus. Præveniente ergo gratia, et bona voluntate subsequente,hoc quod omnipotentis Dei donum est, fit meritum nostrum : quod bene Paulus brevi sententia explicat, dicens: Plus illis omnibus laboravi (I Cor. xv): qui ne suæ videretur virtuti tribuisse, adjunxit; non autem ego, sed gratia Dei mecum. Quia enim cœlesti dono præventus est, quasi alienum se a bono suo opere agnovit, dicens : Non autem ego; sed quia præveniens gratia liberum in eo arbitrium fecerat in bono, quo libero arbitrio eamdem gratiam est subsecutus in opere, adjunxit ; Sed gratia Dei mecum; ac si diceret: In bono opere laboravi, non ego, sed et ego. In eo autem quod solo Domini dono præventus sum, non ego; in eo enim quod donum voluntate subsecutus sum, et ego. » Pro quibus effusus sit et quos redemerit sanguis Domini 271 sanctus Augustinus in libro ad Laurentium his verbis declarat (In Enchiridio, cap, 61): « Hæc quæ in sanctis angelis et virtutibus Dei est Ecclesia, tunc nobis sicuti est innolescet cum ei conjuncti fuerimus in finem ad simul habendam beatitudinem sempiternam. Ista vero quæ ab illa peregrinatur in terris eo nobis est notior quo in illa sumus, et quia hominum est, quod et nos sumus. Hæc sanguine D Mediatoris nullum habentis peccatum ab omni est redempta peccato. Ejus vox est: Si Deus pro nobis,

Item idem auctor in opere memorato contra Julianum « Redimuntur, inquit, quicunque redimuntur ab eo qui venit quærere quod perierat ; qui et antequam veniret in carne, per ipsam fidem redemit, qua credebatur esse venturus. Redimuntur autem in libertatem beatitudinis sempiternam, ubi peccato jam servire non possint. » Et manifestissime explanans populi sancti Evangelii locum secundum Joannem : Vos non creditis quia non estis ex B ovibus meis (Joan. x): « Quomodo, ait, istis dixit, non estis ex ovibus meis? quia videbat eos ad sempiternum interitum prædestinatos, non ad vitam æternam sui sanguinis pretio comparatos. »

(a) Nos prævenit. Epist. 4: «Siquidem sua nos Deus gratia, ut velle ac posse aliquid boni queamus, et prævenit et subsequitur. »

(b) Formam servi. Hæc verba, (inquit Rigaltius in libro de Pulchritudine corporis Christi, pene significant Christum non habuisse formam imperio digeam. Sed locum hunc alio traxit Petrus Clarævallensis anno 1353. Scribens enim longissimam epistolam, sub nomine Jesu Christi, ad Innocentium VI papam et curiam Romanam, ipsum Christum sic loquentem inducit in capite 18: « Exsecutionem autein rerum temporalium non faciliter volumus ad

་་

C

Item ad Pollentium libro priore : « Sicut omnis, inquit, qui Christi sanguine redemptus est homo est, non tamen omnis qui homo est etiam sanguine Christi redemptus est, ita omne quod licet 272 non expedit, nec tamen omne quod non expedit etiam non licet. » Beatus quoque Hieronymus Commentario in Matthæum se idem sentire manifestat his verbis: « Sicut filius hominis non venit ministrari, sed ministrare (Matth. xx). » Nota quod crebro diximus eum qui ministret filium appellare hominis et dare animam suam redemptionem pro multis, quando (b) formam servi accepit ut pro mundo sanguinem funderet. Et non dixit, dare animam suam redemptionem pro omnibus, sed pro multis, id est pro his qui credere voluerint. Quod cautissime doctor celeberrimus vidit de qualibuscunque fidelibus intelligendum, propter illud: Peribit in tua scientia frater, propter quem Christus mortuus est, propter illud etiam Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus (I Cor. 111). Necnon et propter illud: Quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui filium Dei conculcaverit, et sanguinem Testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est? (Hebr. x.) Et quæcunque similia scrutatores pii valent in divinis eloquiis invenire. Sensum Hieronymi Beda in explanatione Marci verbis ipsius ponit : « Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret. Nota, inquit, quod crebro diximus eum qui ministraret filium mittere,vobis dantes exemplum ut nostra sectemini vestigia qui cum in forma Dei essemus, non rapinam arbitrati sumus, sed nosmetipsos exinanivimus, formam assumentes servi. Quid igitur exsecntionem immediatam in rcgnis temporalibus affectatis? Hæc affectio ex ambitione procedit. Hanc potius ex humilitatis virtute debetis exemplo nostri cordialiter aspernari. Hi enim honores et divitiæ transeunt sicut umbra.» Ex vetustissimo codice nostro ms., unde fortassis ea epistola brevi prodibit in lucem. Exstat nunc in Bibliotheca olim Regia.

appellari hominis et dare animam suam redemptio- ▲ catorum.(b) Joannes tamen Constantinopolitanus epinem pro multis,quando formam servi accepit, ut pro mundo sanguinem funderet. Et non dixit, dare animam suam redemptionem pro omnibus, sed pro multis, id est, pro his qui credere voluerint. » Item Hieronymus edisserens illud psalmi (XLII): Vendidisti populum tuum sine pretio : « Usque nunc, inquit,de se locuti 273 sunt martyres, nunc de Judæorum populo dicunt, quibus dictum est: In peccatis vestris venditi estis ; et ideo sine pretio,quia non est effusus Agni sanguis pro eis. »>

Sanctus Gregorius papa in Moralibus (Lib. iv, c. 41), exponens locum illum, non computetur in diebus anni (Job xIII), eumdem sensum asserit his verbis.<«< Annum prædicationem supernæ gratiæ non inconvenienter accipimus: quia sicut in anno congestis diebus tempus perficitur,ita in superna gratia virtutum multiplex vita completur. Potest per annum etiam multitudo intelligi redemptorum : quia sicut ex dierum multitudine annus ducitur, ita ex collectione bonorum omnium illa electorum innumerabilis universitas expletur. »

Nec mirandum duo clarissima lumina doctorum, beatum Augustinum et Hieronymum, et post illos Gregorium et Bedam, in hoc sensu inveniri, cum eorum doctrina ex evangelica pendeat auctoritate. In qua quidem apud (a) Matthæum sic invenitur : Bibite ex hoc omnes. Hic est enim sanguis meus Novi Testamenti,qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum (Matth. xxvi). Apud Marcum autem : Hic est sanguis meus Novi Testamenti, qui pro multis fundetur (Marc. xiv). Apud Lucam vero: Hic est calix Novum Testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur. Unde concordantes Lucæ, cum rem divinam agimus, in prece, hic est calix sanguinis mei Novi et æterni Testamenti mysterium fidei qui pro vobis, concinentes autem Matthæo et Marco addimus, pro multis effundetur in remissionem pec

(a) Apud Matthæum. Hæc trium evangelistarum loca refert etiam in epistola 127.

(b) Joannes Cp. Cognomento Chrysostomus. Eumdem porro locum laudat Lupus in epistola 128, et in libro de tribus Quæstionibus, pag. 244.

(c) Faustus. Vide notas ad epistolam 112. (d) Apostolicæ sedis. Id est, Romanæ. Quamvis enim omnes sedes episcopales dicerentur olim apostolicæ,

B

scopus explanans locum illum Epistolæ ad Hebræos (Hebr. 11), qualiter gratia Dei pro 274 omnibus gustaverit mortem : « Non pro fidelibus tantum,inquit, sed pro mundo universo, et ipse quidem pro omnibus mortuus est. Quid autem si non omnes credunt? Ille quod suum erat implevit. » Verum hanc intelligentiam divinis non roboravit eloquiis. (c) Faustus etiam quidam, ex abbate Lerinensi Regensis Galliæ episcopus, de his rebus, hoc est de prædestinatione et libero arbitrio et sanguinis Christi redemptione, longe diversa superioribus præcellentissimis auctoribus scripsit.Sed intelligentius inspecta divinorum eloquiorum integritas errandi occasionem penitus abstulit, et reverentissimus papa Gelasius cum septuaginta episcopis viris eruditissimis statuens qui scriptores essent vel non essent recipiendi, post approbationem Augustini et amplissimas laudes Hieronymi, memoratum Faustum ab auctoritate his verbis removit: Opuscula Fausti Regensis Galli apocrypha. Nos igitur incorruptum sanctarum Scripturarum sequentes intellectum, et (d) apostolicæ sedis gravitatem suscipientes, quid aliud dicamus nisi : Taceat Faustus et similiter sentientes; loquantur cum suis consortibus Hieronymus et Augustinus. Scilicet illius proverbii recordantes: Conticescant ranæ dum cœlum tonat. Atque ut hunc nostrum laborem fructuosum cæteris relinquamus illud semper memoria tenendum de reprobis monemus Qui elongant se a te, peribunt; de electis vero: In omni gente qui timet Deum, et facit volunC tatem ejus, acceptus est illi. Et ut ab illis Dei gratia separati, istis eadem Dei gratia sociemur, assiduis precibus communiter implorandum. Nam qui parvulis regeneratis,moxque vita excedentibus, ineffabili pietate beatitudinem largitur, etiam eorum saluti benigne prospexit quibus perfecte in se sperare donavit.

Romana tamen speciali quodam modo dicta est apostolica, quod illam Petrus et Paulus, apostolorum videlicet principes, constituerint, et apud Romam Christi martyrio fuerint consecrati, ut diximus ad Vincentium Lirinensem. Quanta autem olim esset apostolicarum sedium dignitas et auctoritas pluribus, Deo dante, dicemus Ad Agobardum. (Vide Patrol. tom. CIV.)

275 a VITA SANCTI MAXIMINI

EPISCOPI TREVIRENSIS

AUCTORE SANCTO LUPO

Lupus Waldoni suo salutem

Amicos honestis certare officiis, seque invicem (a) Hanc Sancti Maximini, Trevirensis episcopi, Vitam primus omnium edidit Surius. Assentior autem eruditissimo viro Joanni Gerardo Vossio, qui

D velle sinceris prævenire obsequiis, inter præcipua humanæ vitæ negotia non immerito deputatur.QuipLupum abbatem Ferrariensem Vitæ istius auctorem esse putat. Valdonem autem, cui eam inscribit Lupus, haud alium esse reor quam Valdonem abba

« PoprzedniaDalej »