Obrazy na stronie
PDF
ePub

ex eodem loco (a) Agium presbyterum palatii vestri A riam cibi et polus ac vestimentorum patiuntur,paumemoratæ Ecclesiæ ordinavit probabilium canonicorum ac laicorum attestatione instructus et petitione impulsus, et eadem Ecclesia nostro et vestro vacat periculo, hujus rei alium exitum non videmus, nisi ut vestra pietas quod a tantis viris factum est (b) ratum esse permittat.

XI.

De prælatione Drogonis exspectandum videri episcoporum Galliæ Germaniæque conventum et con

sensum.

De prælatione reverentissimi (c) Drogonis definire aliud non audemus nisi exspectandum, quam maximus cogi potest, Galliæ Germaniæque conventum, et in eo metropolitanorum reliquorumque 202 antistitum inquirendum esse consensum, cui resistere B nec volumus nec valemus. Nobis tamen,si quid tale alicui committi potest, et non alia quam quæ prætenditur latet causa, illi potissimum convenire videtur qui et communione sacerdotii nobis et excellentiæ vestræ propinquitatis privilegio sociatur.

XII.

Ut ecclesiis et monasteriis restituantur loca et prædia ecclesiastica quæ laici possident. Veniemus nunc ad ultimam partem admonitionis nostræ, quam qua intentione fundimus, dederit Deus ut vos ac proceres cæterique fideles ea devotione suscipiatis. Videmus enim iram Dei nobis et vobis imminere, cum pro rapinis et immanibus aliis sceleribus, tum etiam maxime quod Ecclesiæ facultates, quas reges et reliqui Christiani Deo vo- C verunt ad alimentum servorum Dei et pauperum,ad exceptionem hospitum, redemptionem captivorum atque templorum Dei instaurationem,nunc (d) in usu sæcularium detinentur. Hinc multi servi Dei penu

(a) Agium presbyterum. Jonæ Aurelianensis episcopi, qui proxime decesserat, propinquum, ut in epistola 21 docet Lupus,

(b) Ratum esse permittat. Agnoscebant itaque tum temporis episcopi Gallicani, ratam non esse ordinationem quæ regio consensu destituebatur. Num quo pertinuit orare Carolum ut ordinationem Agii ratam esse sineret, si nihil juris in eo negotio principi competivisset? Tum ut eum facilius pertrahunt ad consensum, illi blandiuntur, dum aiunt Agium esse presbyterum palatii regii.

(c) Drogonis. Archiepiscopi Metensis, cui Sergius II papa vices apostolicæ sedis delegaverat. Erat Drogo D Caroli Magni filius ex concubina; ideoque « fastu regiæ prosapiæ subvectus,» ut ait Hincmarus, prælationem in Cisalpinis regionibus tempore Lotharii imp. apud Sergium papam obtinuit. Sed quod affectu ambiit,effectu non habuit; et quod efficaciæ usu, non consentientibus quibus intererat, obtinere non potuit, patientissime, ut eum decuit, toleravit; ne scandalum fratribus consacerdotibus generans,schisma in Ecclesiam introduceret.» Itaque licet Drogo præsederit in concilio ad Theodonis Villam, in loco qui dicitur Judicium, non statim existimandum est id honoris ei tributum ob vices apostolicæ sedis. Datum id nobilitati ejus non autem legationi. Nam diserte scriptum est in titulo synodi ad Theodonis Villam Drogonem ei præsedisse consensu corumdem regum, id est, Lotharii, Ludovici et Caroli, Vide illu

PATROL. CXIX.

peres consuetam eleemosynam non accipiunt, negliguntur hospites, fraudantur captivi et fama omnium merito laceratur. Et quidem si hæc a pagaais pateretur Ecclesia, patientiam flagitaret. Nunc autem oppressi a filiis nostris, hoc est ab his quos vel nos vel decessores nostri in Christo genuimus, Christianos cos nostro ministerio facientes, nullam patientiæ consolationem recipimus, quoniam de illorum interitu (e) formidamus. Certe, quod nullus, quanquam impudentissimus, negare audebit, possessio Ecclesiæ votum est fidelium, patrimonium 263 pauperum, redemptio animarum. Votum ergo alterius quomodo quisquam Deo audet auferre? Hæreditatem pauperum qua temeritate præsumit invadere? Unde alii suas animas redemerunt, cur inde alii suas perdunt? Itaque quædam (f) loca venerabilia, quod nunquam antea auditum est, laici ex integra possident, quorumdam partem sibi vindicant, quorumdam prædia multipliciter divisa in hæreditatem sibi dari fecerunt. Ægyptii sacerdotes, famis necessitate cæteris cuncta vendentibus, suas possessiones retinuerunt (Gen. XLV); et falsi dii reverentiam a suis cultoribus meruerunt, quam in hac parte solus et verus Deus non obtinet. Oza percussus est propterea quod nutantem arcam sublevare præsumpsit, quam tangere nefas crat (II Reg. vi). Rideat hoc aliquis, nisi, quod summo dolore dicimus,quidam oppressores Ecclesiæ dignum suis moribus exitum nostro etiam tempore invenerunt. Propheta clamat: Qui dixerunt : Hæreditate possideamus sanctuarium Dei; Deus meus, pone illos ut rotam et sicut stipulam ante faciem venti (Psal. LXXXII). Postremo ipse Dominus Jesus conditoret redemptor: Quid proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat? strissimum virum Petrum de Marca, archiepiscopum Parisiensem, in lib. vi, de Concordia sacerdotii et imperii cap. 29.

(d) In usu sæcularium. Hæc quis non videt scripta esse pro recuperatione Cellæ sancti Judoci; quàm Ludovicus Pius, quod toties inculcat Lupus, Ferrariensi monasterio dederat, Carolus vero abstulerat, ut eam Odulpho comiti, homini nimirum sæculari, traderet? Sed ecce verba Lupi ex epistola 44, ad Hincmarum Rhemensem, pro recuperatione Cellæ, tam similia verbis istius canonis,ut pene ovum ovo non sit similius: Cogimnr itaque attrita et resarta ferre vestimenta, et famem pene semper solis oleribus et emptitiis leguminibus temperare. Hinc queruntur infirmi apud nos consueta requirunt, nec inveniunt, hospites. Præsentia tempora infamantur, et Deus ad vindictam sine dubio provocatur.» Item in epistola 71, ad Carolum regem, ante recuperationem Celle: « Quam ob causam nunc Dei servi, qui pro vobis assidue orant, hoc triennio consueta vestimenta non accipiunt; et quæ ferre compelluntur, attrita et pleraque resarta sunt; leguminibus emptitiis sustentantur piscium et casei consolationem rarissime consequuntur. »>

(e) Formidam's. Lupus, epist. 44, in eadem causa: Ultra quam dici potest formido, ne citissime suis inimicis gaudium pariat exoptatum. »

(f) Loca venerabilia. Id est monasteria. Supra can. 3, in locis sanctis, id est monasteriis.

20

(Matth. xx1.) Et quisquam tam audax et desperatus A pravitatibus ad Dominum convertamur,et declinaninvenitur qui possessiones Dei (a) ad certissimam perniciem suam occupet et invadat? O fideles Deo et vobis ipsis, nolite pro temporali abundantia divitiarum mereri sempiternam congeriem miseriarum, nec ultra decus animæ vestræ tam pestifero, tam inaudito, tam denique certo sacrilegio polluatis. Reddite Deo sua,ut vestra cum pace possideatis, tormenta evadatis æterna, et postmodum ad gaudium Domini 204 nostri, ut servi fideles intromittamini. Sæculares honores sæculares possideant, ecclesiasticos ecclesiastici sortiantur. Nec nos insatiabilis cupiditatis arguatis, quia,qualescunque sumus, vera nos dicere nec ipsi nescitis. Et, licet pauci, sunt tamen (b) aliqui nostrum Deum timentes, qui juxta illud propheticum exaudiantur : Voluntatem timentium se facict, et deprecationem eorum exaudiet (Psal. CXLIV). Quia omnium finis quotidie appropinquat; et quæ videntur,temporalia sunt; quæ autem non videntur, æterna. Si volumus evadere præsentes calamitates et futuras evitare miserias, in commune a nostris

(a) Certissimam perniciem. Lupus in epistola 55, loquens de Adulpho comite, qui Cellam Judoci possidebat « Is languere dicitur, inquit, nec tam periculose ut vel admonitus corrigatur, quod optaremus; nec tam graviter ut moriatur, quod propter ejus certissimam damnationem doleremus. >>

(b) Aliqui nostrum. Lupus epistola 42, ad Hincmarum, pro recuperatione ejusdem Cellæ : « Fecerit hoc mea utilitas. Cur tantorum virorum, qui mecum Deo serviunt, est contempta sanctitas? Vestro admonitu nosse debet,esse inter nos aliquos de quibus merito Scriptura testetur: Voluntatem timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet. »

(c) Perversorum consortia. Lupus in epistola 64, est exhortatio ad Carolum regem: « Vitate malorum societatem, quoniam, ut scriptum recolitis, corrumpunt bonos mores colloquia mála. »

(d) Petere audeat. Lupus in cadem epistola 64: Concipite honestam veritatem, ut quod vos non decet præstare nemo scienter a vobis audeat postulare. »

(e) Nec timeat iratos. Lupus in eadem epistola 64 : «Ne metuatis potentes, quos ipsi fecistis, et quos cum vultis, extenuare potestis. Ne confidatis in principibus, in filiis hominum, in quibus non est salus.Sed transferte spem vestram ad Deum qui fecit

tes a malo,faciamus bonum, ut bona Domini mereamur videre in terra viventium (Psal. xxxv; I Petr. III; Psal. xxvi). Tu autem, clarissime rex, quia verissime scriptum est: Corrumpunt mores bonos colloquia mala (I Cor. xv), fuge (c) perversorum consortia et consilia,nec a te quisquam (d) petere audeat quod majestatem tuam præstare non deceat. (e) Nec timeas iratos homines, hoc est terram et cinerem, amplius quam Deum, qui te creavit, quique in veritate judicabit; cujus voluntatem si perfecte secutus fueris, credimus quod quorumlibet hominum te (f) contumacia liberabit,et omnibus angustiis clementer eripiet, ac post hoc temporale regnum ad perpetuum cumulata felicitate perducet. In fine omnes alloquimur, quod si nostris salutaribus acquieveritis consiliis, B vestro profectui plurimum congratulabimur. SIn autem nos, imo Deum per nos loquentem contempseritis, (g) necessitate implendi ministerii quod nollemus facere compellemur.

C

cœlum et terram, qui custodit veritatem in sæculum.»> (f) Contumacia liberabit. Lupus in eadem epistola 64: Hæc studiose custodientes, Deo et bonis quibusque placebitis, rebelles Deo, ut credimus, pro vobis pugnante, comprimetis atque vincetis, et post regnum temporale atque laboriosum, consequemini sempiternum et vere quietum. »

(g) Neces. impl. min. Sic Patres synodi universalis habitæ apud Saponarias anno 859, scribentes ad episcopos Britonum de reverentia quæ ab iisdem episcopis debebatur metropolitano Turonensi Herardo, aiunt in fine: « Verum si, quod non optamus,ab ejusdem metropolitani sollicitudine ulterius resilieritis, et nostris ex charitate manantibus exhortationibus vos constiterit reluctari, ministerii necessitate canonicam in vos cogemur proferre sententiam. » Qua nimirum ferro necesse est excindantur vulnera, ut ad Himerium scribit papa Siricius, quæ fomentorum non senserint medicinam, id est, ferro excommunicationis, ut interpretatur Julianus Pomerius. Sed de moderatione et sapientia antiquorum episcoporum in adhibendo ferro excommunicationis nos olim pluribus agemus in notis ad epistolas Ruricii episcopi Lemovicensis. Neque inutile tum fuerit altius scrutari an per illas tempestates explicata in hoc fucrit auctoritas episcopi Romani.

B. SERVATI LUPI

ABBATIS FERRARIENSIS

"LIBER DE TRIBUS QUESTIONIBUS

205 JACOBI SIRMONDI PRÆFATIO

De duobus sequentibus opusculis et de nomine auctoris..

De auctoris nomine hoc primo, Lector, statuen- D Trithemio plerique hodie voeant, sed Servatum Ludum est, non Lupum Servatum, ut cum Sigeberto et

(a) Magnum his quindecim annis certamen fuit in

pum, quod veteres libri et aliorum exempla docent, ter eruditos, Lupine Ferrariensis abbatis essent Li

dici oportere. Quemadmodum enim in Cæcilio Cy- A priano, Eusebio Hieronymo, Aurelio Augustino, Sulpitio Severo,et similibus nemo ambigit quin id verum ac proprium cujusque sit nomen quod posteriore loco ponitur, sic in hoc Lupi nomen idcirco postponendum esse quia proprium est. Qua de re dictum aliquando a nobis est in notis ad Sidonium, nec repeti cst opus.

Libri ergo de tribus Quæstionibus,qui primum hic locum tenet, tria in manus nostras venerunt vetera exemplaria, unum Virdunense, quod penes nos est, alterum Metense S. Arnulfi, tertium S.Victoris Parisiensis; quarti apographum tantum vidimus a Silviniacensi Cluniacensium monasterio.Sed, quod mireris, in Metensi non Lupo,sed Hincmaro episcopo tribuebatur; in Silviniacensi ascriptum erat nomen Amalarii, ex eo, ut opinor, quod in eodem codice post Amalarii Opera sequebatur. In Virdunensi autem et in Victorino 206 vera fuit inscriptio, Servati Lupi de tribus quæstionibus liber.

B

C

Collectanei de iisdem Quæstionibus cum unicum exemplar, idque anepigraphum et mutilum, haberemus ex bibiliotheca Corbeiensi, quod in cæteris omnibus desideraretur, commode ad nos V. C. et humanissimus J. Bouherus, senator Divionensis, integrum alterum ex sua depromptum misit hac inber et Collectaneum de tribus Quæstionibus,an vero Servati Lupi presbyteri, sed qui diversus fuerit ab abbate Ferrariensi. Mihi vero ista consideranti, plane constat hærere interdum aquam viris doctis, in rebus etiam nullius momenti,quod in hac causa contigisse puto. Nam si cui liberet libellos illos conferre cum epistolis Lupinis, ingerentem se oculis veritatem respuere non posset,neque invitus fateretur stylo eodem scriptos esse libellos, quo scriptæ sunt epistolæ.Quod magis perspicuum fore puto, si phrases similes, ac Lupo Ferrariensi familiares, ex epistolis descripsero, quibus usus est auctor libellorum id quod faciam in notis sequentibus. Nam quod quidam permoventur auctoritate Trithemii, qui Lupum Servatum presbyterum anno 851 diem suum obiisse scribit,adeoque eum distinguere videtur a Lupo Ferrariensi, ea auctoritas non est tanti momenti ut quemquam remorari debeat,præsertim si quis rem altius scrutetur,ipsaque Trithenii verba expendat. Etenim, si Lupus ille ad quem Rabanus scripsit octo libros in Epistolam Pauli ad Romanos, is ipse est auctor libri de tribus Quæstionibus, negari non potest quin ea lucubratio restituenda sit Lupo abbati Ferrariensi. Nam is adhuc monachus et diaconus, ab Aldrico abbate studiorum causa missus ad Rabanum,ut in sacrarum Scripturarum doctrina informaretur, auctor Rabano fuit ut commentarium ederet, in Epistolas Pauli, ut ex ipso Rabano colligi potest in epistola ad Samuelem episcopum. Lupum autem illum longo intervallo disjunctum fuisse a Rabano, cum hic commentarius scriptus est, patet ex epistola Rabani ad Lupum. D Quoniam vero ex ea quam diximus epistola ad Samuelem colligitur Lupum monachum et diaconum ad altiorem gradum a diaconatu fuisse provectum cum ea epistola scripta est, manifestum esse reor hinc probari,hic agi de Lupo quondam monacho et diacono, postea vero presbyterio et abbate Ferrariensi.Nam eum fuisse presbyterum produnt Acta synodi Suessionensis quæ anno 853 habita est.Tum

scriptione, Collectaneum Se vati Lapi de tribus Quæstionibus. Quo nos freti argumento,cum ante triennium editionem hanc curaremus, uni eidem Lupo utrumque opus, etsi exploratum non erat, ascribi passi sumus.

De duabus epistolis quæ restant (a), quarum quæ ad Hincmarum scripta est,in Virdunensi codice atque in Elnonensi priorem locum obtinet; altera vero, quæ ad Carolum regem,in codice Corbeiensi Collectaneum antecedit, in Divionensi subsequitur, cum in utraque auctor Lupum tantummodo se nominet, si quis has ad Lupum Ferrariensem potius referendas contendat, cujus ad eosdem aliæ exstant epistolæ, prima et postrema compellatione non absimiles, liberum per nos erit judicium.

Quinimo, ut dicam quod sentio, ad Lupum eumdem superiora quoque opuscula pertinere nostra dudum conjectura fuit, quam nunc etiam id maxime eonfirmat quod Servato huic prænomen fuisse docet ipsius ad Nicolaum papam epistola Wenilonis, ut apparet, Senonensis episcopi nomine scripta de Herinanno Nevernensi: quæ nimirum in Floriacensi codice sic habet :

Scriptum Servati Lupi ad papam Nicolaum. «Suggerimus mansuetissimæ paternitati vestræ,» etc. Exstat inter epistolas, num. 130.

falsum est quod ait Trithemius, Gotteschalcum iu synodo Moguntina victum et confutatum fuisse a Lupo Servato. Nam hi libelli non aliam ferme doctrinam continent, quam eam quam Gotteschalcus tuebatur. Itaque ex eo colligi potest quam certa sit fides rerum a Trithemio proditarum. Nam quod eum tradit migrasse ad Dominum anno 851, conjectura ejus haud dubie fuit.Quod si quis tamen præfracte velit Lupum quemdam presbyterum anno 848 interfuisse synodo Moguntina,quid vetat quin tum Lupus abbas Ferrariensis illuc accessisse dicatur, ut Rabanum inviseret, præceptorem quondam suum? Et fieri potest ut legatus Caroli Calvi fuerit apud Ludovicum regem Germaniæ. Habemus enim ex Annalibus Fuldensibus, in ea synodo sive conventu adfuisse legatos fratrum ejusdem Ludovici, Caroli videlicet et Lotharii, ab eoque auditos et absolutos fuisse. Demum, ne quem moveat insolens Servati Lupi nomen, habemus ex epistola 130 (ut observavit Sirmondus) id esse verum nomen Lupi abbatis Ferrariensis. Negari enim non potest quin ea epistola, ut pleræque aliæ, nomine Wenilonis archiepiscopi Senonensis ac suffraganeorum ejus scripta sit a Lupo abbate Ferrariensi.Et tamen vetus codex Floriacensis, unde ca descripta est, hæc in titulo illius epistolæ habet: Scriptum Servati Lupi ad papam Nicolaum. Ut deinceps dubitandum non sit de nomine Lupi, post tanti viri conjecturam vetusti codicis auctoritate firmatam. Placuit præterea clarissimo præsidi Mauguino, Collectaneum quidem esse opus Lupi abbatis Ferrariensis, sed librum esse Lupi presbyteri Moguntini. Sed præterquam quod nec ipse Trithemius docuit undenam hic Lupus fuerit presbyter, adeoque tametsi daremus diversum esse a Lupo Ferrariensi, nondum tamen constaret fuisse presbyterum Moguntinum; adeo mihi similes videntur hæ duæ lucubrationes,ut existimem ovum ovo non esse similius, adeoque unam ex alia esse compositam.

(a) Edita sunt supra num. 12, 129.

207 INCIPIT LIBER

Quæ nobis utilia judicamus, si communicamus

præcepto devoto respondemus obsequio; et si quod cum aliis, Deum nullo renitente promeremur, cujus jam accepimus sincera benevolentia impertimur

quæ necdum accepimus ejus munere consequemur. A primordio cohibetur,omnia creaturæ rationes semHæc mecum reputans,cum post devictas persecutiones et falsas opiniones jam inde ab initio incarnationis Domini exortas, octingentesimum quadragesimum nonum ab eadem incarnatione agente annum Ecclesia in pacc quam ei reliquit Salvator, cum ea futurus juxta suæ pollicitationis fidem usque ad consummationem sæculi,comperissem(a)primum in Italia,deinde in Gallia, si non concuti fidem, turbari certe quorumdam intentionem, quod de libero arbitrio et de prædestinatione bonorum et malorum ac de sanguinis Domini taxatione vulgo quædam inaudita jactarentur, harum rerum 208 qui per se non possent,optavi ut per me fierent certiores. Hic in auxilium invocato Deo,a quo non esse solum sed etiam nosse percepimus, ad ejus primum auctoritates,quibus omnium consensus fidelium acquiescit, me contuli. Deinde quid earumdem clarissimi tractatores et defensores invictissimi super memoratis quæstionibus sensissent anxie diuque scrutatus sum; quorum sole clariora opera divinis irradiata eloquiis si omnes vel intelligerent vel haberent, jure deberem superfluitatis aut arrogantiæ argui, qui vel eadem verbis aliis ingessissem,vel quod ipsi non valuissent me implere posse confiderem. Cum vero utrumque multis, alterutrum quibusdam,neutrum forte nonnullis obtigerit, alterum vel neutrum habentibus sic adesse contendam ul utrumque possidentes, si tamen sua cognitione hæc mea, qualiacunque sunt,digna duxerint, non offendam. Itaque mihi nihil, Deo plurimum, quod proposui hinc expedire conabor.

Rerum omnium opifex Deus, loci temporisque ac per hoc totius mutabilitatis expers (neque enim concluditur loco qui continet omnia, nec vero accessu temporis augetur qui nequaquam temporali

(a) Primum in Italia. Ex hoc loco confici posse puto Lupum in Italiam profectum esse anno 849,ut legationem obiret, quam jussu Caroli regis susceperat, ad Leonem IV papam; cujus meminit ipse in epistola ad Benedictum papam, quæ est centesima tertia.

piterna apud se immutabilitate custodiens, spiritalem creaturam tantum tempori, corporalem autem non tempori modo, verum etiam hoc loco fecit obnoxiam. Siquidem subjectam se tempori spiritalis natura ostendit, quæ bene, utpote a bono Deo,condita, partim suo se vitio depravans in veritate non stetit, atque ideo corruit, partim conditori pia subjectione adhærens, et quod lapsus esset capax aperuit,et ne 209 ultra laberetur compos tantæ felicitatis accepit.Namque Redemptor, cum in resurrectione (b)opinionem conjugalis commercii removisset,nequaquam nobis angelorum spondisset æqualitatem, si in eis peccandi aut consequenter cadendi suspicio remansisset. Qui enim feliciore quam nunc sumus donaremur conditione, nisi emenso B mortalis vitæ discrimine in tanta beatitudinis eollocaremur securitate ut ultra nec peccare possemus nec velle pcccare? Porro corporis natura et cœpit ex tempore, et augmentis decrementisque, sine conversionis in alia facultate, mutabilitatis vices, quæ cuncta fiunt in tempore, confitetur. Loco vero subjectam non dubitat qui omne corpus longitudine, latitudine, atque altitudine constans, quod solidum appellatu, non nisi loca semper contineri considerat. Utriusque autem naturæ, hoc est, et spiritalis et corporalis, proprietatibus Deus artifex observatis, hominem ex anima compegit et corpore, sicut eodem revelante qui fecit accipimus. Verum animam illi fecit(c)ad imaginem suam,quia tametsi cœpit ex tempore ut creatura, sempiterna autem ut Deus pro suo modulo permanebit; vel quia rationis ei et intellectus participium quemadmodum sanctis angelis contulit; corpus autem non usquequaque cæteris animalibus formavit dissimile,nisi quod illa(d)in alvum prona, id autem erectum instituit, cujus fido sibus ad Quodvultdeum, inter hæreses numerat eorum sentenliam, qui aiunt corpus hominis,non animam,esse imaginem Dei. Hi fuere Homuncionitæ, ut docet auctor libri,cui Prædestinatus nomen Sirmondus fecit, lib. 1, cap.76, Videant porro sapientissimi theologiæ magistri an hæc opinio conveniat cum placitis philosophorum,qui aiunt hominem constitui ex anima et corpore; hoc est animam solam non esse hominem,neque item corpus solum. Atqui Deus fecit HOMINEM ad imaginem suam. Tertullianus tamen,vir humanæ divinæque philosophiæ præceptis haud dubie imbutus,existimat animam etiam solam constituere totum hominem.Hæc sunt ejus verba ex capite primo libri de testimonio animæ : « Novum testimonium advoco, imo omni litteratura notius, omni doctrina agitatius, omni editione vulgatius, tota homine majus, id est, totum quod est hominis. Consiste in medio anima, » etc. Vide paulo infra quæ afferuntur ex Maximo Tyrio.

C

(b) Opinionem conjug. commercii. Respicit ad subdolam Sadducæorum interrogationem: qui resurrectionis inimici eum essent, quam Christus inter homines agens frequenter inculcabat, eun interrogaverunt de ea quæ septem maritos habuerat,cujus tandem ex iis futura esset uxor post resurrectionem. Quibus divine admodum respondit Jesus, nullum D post resurrectionem futurum matrimonium. Neque nubent, inquit,neque nubentur. Quo dicto,opinionem conjugalis commercii in resurrectione removit, ut ait Lupus. Extat historia apud Matthæum, Marcum et Lucam.

(c) Ad imaginem suam. Existimarunt plerique veterum, imaginem Dei, quæ in homine esse dicitur, in anima collocatam,non autem in corpore: imago enim incorporei, corpus esse non potest, ut ait Claudianus Mamertus in libro II de statu Animæ, cap. 16.Unde concludit Cassiodorus in capite octavo libri de Anima, animam hominum ideo esse immortalem, quod ad similitudidem Dei facta sit. Nam quemadmodum, inquit, poterat esse imago aut similitudo Dei, si animæ hominum mortis termino clauderentur? Quin et Augustinus in libro de Hare

(d) In alvum prona. Ovidius lib. 1 Metamorpho

seon:

Pronaque cum spectent animalia cætera terram,
Os homini sublime dedit.

Lactantius lib. 11 divinarum Institut.,cap. 1 :«Nam
cum cæteræ animantes pronis corporibus in humum
spectent, quia rationem ac sapientiam non accepe-
runt, nobis autem status rectus, sublimis vultus ab
artifice Deo datus sit, » etc. Maximus Tyrius in

servitio ad capessenda superiora auctori sui nutibus A permisisset promiscuum. Respondente muliere,

obediens anima uteretur. Quantum vero præstet corpori anima etiam (a) gentilis auctor conatur exprimere,cum de utroque loquens, alterum nobis, inquit, cum diis, alterum cum belluis commune est. Ita factum hominem 210 primum Adam cum Eva conjuge, quam, mirabile dictu, de costa illi dormienti subtracta Deus produxit, in paradiso voluptatis, ut sacræ litteræ testantur, constituit, eumque, suppetentibus omnibus ad usum necessariis, non molesto labore damnavit, sed otiandi tædium ablata ei facultate operandi removit. Ne autem nesciret homo ei se debere subjectionis et obedientiæ vicem, a quo et esse acceperat, et bene esse nullis contra votum reluctantibus animæ corporisve motibus feliciter

capiebat, concessis ei Deus ad escam universis po-B morum paradisi generibus, uno prohibuit ligno, quod scientiæ boni et mali nominavit. Et quoniam spes impunitatis magna est (b) peccandi illecebra, præcepto interminationem pœnæ addidit, moriendum eis confirmans qua die ex ligno quod vetuerat comedissent. Summa erat observandi jussum facilitas, quando ad id violandum nec ulla necessitas invitabat, nec hostis, qui solus diabolus erat, vim ullam inferendo impellere poterat. Jam ipse superbiendo ceciderat, jam quod ipse merito perdiderat hominibus posse contingere invidebat. Quid faceret qui nec semel conceptam malitiam deponere nec hominem nisi acquiescentem, nisi consentientem,nisi volentem posset dejicere ?Auctor mali proprii, repertor alieni, serpente induitur, et cum divinæ jussionis non causa scrutanda sit,sed exsecutio maturanda, C quod se quærere simulat, rudes quærere instigat, cur videlicet eis omnium pomorum Deus usum non dissertatione 38: « Nec improbandum eorum videtur consilium qui humanam deorum imaginibus formam affigunt. Anima enim hominum Deo vicina, Deo simillima est. Nec æquum videtur rem sui simillimam deformi includere corpori voluisse Deum; sed quod animam facillime circumferret immortalem, leve, motui aptum, quodque solnm omnium quæ in terra sunt corporum caput in cœlum attolleret, venustum, alacre, apte compositum. »Ruricius, Lemovicum meorum episcopus, lib. 11, epist. 42: <«<< De omnibus animalibus solus homo sublimis creatus est et effectus. >>

(a) Gentilis auctor. Id est Sallustius,cujus ea sunt verba in initio libri de Conjuratione Catilinæ :«<Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est. Animi imperio, corporis servitio magis utimur. Alte- D rum nobis cum diis,alterum cum belluis commune est. » Hunc porro Sallustii locum laudat etiam Lactantius lib. 1 divin. Instit.. cap. 12, et in capite primo libri de Opificio Dei, itemque Ennodius lib. VI, epist. 3. Imitatusque est Sallustium Faustus Reiensis in epistola 6, quæ ad Ruricium Lemovicensem episcopum scripta est.

(b) Peccandi illecebra.Agnosco ingenium Lupi Ferrasiensis, dum ait impunitatis spem esse magnam peccandi illecebram. Sic in epistola 126 dixit ad tantam sua ætate libertatem vitia prorupisse, ut vindicata impunitate apertis quibusque nee Deum quisquam, nec regem, nec episcopos timeret,ita ut (quemadmodum idem Lupus ait in canone secundo concilii Vernensis) longa licentia assuefacti mortales Impune se peccare posse confiderent. Et in epi

quam faciliorem falli callidus explorator deprehenderat, ne forte morerentur, incautam a vera 211 sententia deduxit,et in falsam quod non essent morituri protinus induxit :adjecto eo, (c) scire Deum quod si comedissent unde prohibiti essent, mox aperirentur oculi eorum, similesque diis existerent. Scilicet ut numerositate deorum saltem eorum fidem corrumperet,si ad inobedientiam tentati gulæ vitio non cessissent. (d) Capta mulier, cum hostis male dulcoratis alloquiis, tum etiam interdicti pomi immodica venustate, prior comedit, et viro ut comederet persuasit. Mox uterque non anima solum,sed et corpore occidit, quando inevitabilem moriendi necessitatem contraxit. Et quia peccati mortem, unde liberum ei fuerat abstinere non exhorruit, ad persolvendam mortem eorporis nolens quandoque pervenit.Mortuum sane hominem statim ut vetitum præsumpsit non mirabitur qui ferali vulnere saucium vel irremediabiliter veneni contagio jam corruptum non perperam dici mortuum recordetur propterra quod tam certa mors impendeat sic affecto ut nulla spes effugii valeat inveniri. Istius quoque sententiæ Apostolus auctor est qui ait: Corpus mortuum est propter peccatum (Rom. VIII). Habet scilicet moriendi uecessitatem, quam non habuit ante peccatum. Ita quippe conditus fuerat Adam ut posset non peccare, si vellet, et posset non mori,nisi peccasset.Verum ubi ei solum non suffecit bonum,nisi etiam mali caperet experimentum,et voluntatem ad peccandum convertit, posse non mori amisit, et non posse non mori incurrit. Ita sero scientiam boni obedientiæ quam sponte deseruit sensit, et scientiam mali, quam impia curiositate affectavit, invenit. stola 64 ait inalorum impunitatem semper peperisse vitiorum incrementum. Sic Tacitus in libro xv Annalium dixit impunitatis cupidinem magnis semper conatibus adversam fuisse. Cicero libro de Finibus: « Quæ libido se non proripiet ac projiciet,aut occultatione proposita, aut impunitate, aut licen tia?» Hugo Falcandus in libro de rebus Siculis, pag. 122,insurgens adversus Gaytum Petrum,quem ait impune reginam totamque curiam offendisse, perturbasse, et magnis objecisse periculis, addit:

Neque mirum, cum ipsa facinorum impunitas audendi quidquid libitum fuerit præstet illi fiduciam.» Matthæus Parisius anno 1265 describens quonam modo quidam frater ordinis Minorum,nomine Mansuetus, in Angliam missus a papa abuteretur potestate sibi concessa, absolvens quoscunque pro libitu, vel excommunicatos, et falsidicos, et perjuros, «< unde, inquit, multi rei audaciam sumpserunt delinquendi. Nam facilitas veniæ peccandi parit occa

sionem. >>

(c) Scire Deum. Legendum arbitror, scire eum, id est diabolum. Eum pro se. Sic enim postulat sensus. Quasi diceret: Adjecit diabolus, scire se, quod si Adam et Eva comederent prohibitum pomum, mox aperirentur oculi eorum, fierentque similes diis.

(d) Capta mulier. Imitata videtur hæc narrationis istius portio ex Petronio, apud quem sic habetur: Ancilla vini cibique odore corrupta, primum ipsa porrexit ad humanitatem invitantis victam manum: deinde refecta potione et cibo, expugnare dominæ pertinaciam cœpit.

« PoprzedniaDalej »