Obrazy na stronie
PDF
ePub

cissitudinis obumbratio (Jac. 1, 17). Et beatus Joan- A neque initium dierum neque finem habens, assimilatus

per omnia Filio Dei, qui manet sacerdos in æternum (Hebr. vi, 3). Quod vero post hæc omnia subjungitur sanctum sacrificium, immaculatam hostiam, ad superiora referendum esse videtur, ubi dictum est : Super quæ propitio ac sereno vultu respicere digneris, ut ad complendam petitionem subjunctum sit. Hoc autem totum exoratur omnipotens Deus, ut sacrificium Ecclesiæ ita acceptum habeat, ut sacrificium justi Abel, et patriarchæ Abrahæ, et summi sacerdotis Melchisedech; quia et in illis antiquis sacrificiis imago erat hujus veri sacrificii, et hoc ipsum uni Deo auctori utriusque Testamenti et utriusque sacrificii ordinatissima temporum dispositione tunc placebat in præfiguratione venturæ veritatis, quod et nunc placet in adimpletione ejusdem veritatis. B Nam et in sacrificio Abel, quod de primogenitis ovium et adipibus earum oblatum, sacrificio Cain quod ex terræ fructibus offerebatur, prælatum est, Novi Testamenti fides præfigurabatur, qua innocentia gratiæ Deum laudans, Veteris Testamenti terreni operibus anteponitur, et in immolatione unici et dilecti filii Abrahæ immolatio ejus præfigurabatur,de quo dicit Pater: Itc est Fitius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. [Matth. xvII, 5). Unde ait Apostolus Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. vIII, 32). Et sacrificium Melchisedech tam vera erat significatio sacrificii Christi, ut inde prædictum sit : Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech (Psal.cix, 4). Sequitur in mysterio

nes testatur: Quoniam Deus lux est, et tenebræ in eo
non sunt ullæ (I Joan. 1, 5). Sed qui semper in lu-
mine est, tunc super nos serenat, ac illuminat vul-
tum suum quando declarat super nos misericordiam,
sicut in psalmo orantes dicimus: Illuminet vultum
suum super nos, et miscreatur nostri (Psal. LXVI, 2).
Sicut e contrario de quibusdam, qui ejus misericor-
dia indigni sunt, ipse dicit: Abscondam faciem meam
ab eis (Deut. xxxi, 17). Et iterum quibus se placabi-
lem præbet, promittit dicens: Et non avertam faciem
meam a vobis (Jerem. 111, 12). Unde et beatus Daniel
istis ipsis verbis exorat, dicens: Exaudi, Domine,
preces servi tui, illumina faciem tuam super sanctua-
rium tuum, et propitius intende populum istum,super
quem invocatum est nomen tuum (Dan. ix, 17). Neque
enim Deus humana forma faciem aut vultum habe-
re putandus est: quia, ut Dominus in Evangelio ait :
Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et
veritate oportet adorare (Joan. ix, 24). Sed facies et
vultus Dei præsentia ejus est. Quid est enim facies
Dei super nos illuminata, nisi præsentia declarata,
cum misericordiam et bonitatem ipsius præsentem
nobis adesse sentimus? Sic et respicere Dei visita-
tio pietatis ejus est, sicut in psalmo orantes dici-
mus: Deus virtutum, converte nos, respice de cœlo,et
vide, et visita vineam istam (Psal. LXXIX, 15). Oratur
itaque omnipotens Deus, ut placabilis ac propitius
factus, sereno vultu, id est declarata bonitatis et
pietatis suæ præsentia,respiciat dignanter Ecclesiæ
suæ munera,et accepta et beneplacita habeat, sicut
munera pueri sui justi Abel, cujus fides et justitia C
et oblationis acceptio et in lege veteri commenda-
tur, ubi scriptum est ? Et respexit Deus ad Abel et
ad munera ejus (Gen. iv, 4); et in Evangelio: A san-
guine Abel justi (Matth. xx11,35); et in Apostolo, ubi
scribit: Fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtu-
lit Deo, per quam testimonium consecutus est esse jus-
tus (Hebr, x1, 4), quæ non ætate, sed simplicitate et
puritate, puer Dei appellatur. Sicut etiam de David,
qui mortuus est senex, in Evangelio dicitur : In
domo David pueri sui (Luc. 1, 69). Et, sicut sacrifi-
cium, inquit, patriarchæ nostri Abrahæ. Utique quod
sacrificium in oblationem unigeniti filii Isaac offe-
rens cum Deo holocaustum, quod ita acceptum fuit
ut mereretur audire : Per memetipsum juravi, dicit
Dominus, quia fecisti rem hanc, et non pepercisti uni- D
genito tuo propter me, benedicam tibi (Gen. xx11, 12),
etc. Qui quidem patriarcha non tantum est Israeli-
tica plebis secundum carnem, sed etiam nostræ
secundum fidem. Adjungitur adhuc Et quod tibi
obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech, de quo
manifeste scriptum dicit: Et Melchisedech rex Sa-
lem protulit panes et vinum. Erat enim sacerdos Dei
altissimi, et benedixit Abraham (Gen. xiv, 18), cujus
sacerdotium et sacrificium tantum magnificatur,ut
dicat de eo Apostolus: Primum quidem Melchisedech,
qui interpretatur rex justitiæ, deinde rex Salem, quod
est rex pacis, sine patre, sine matre, sine genealogia,

:

66. Supplices te rogamus, omnipotens Deus, etc. Hæc verba mysterii tam profunda, tam mira et stupenda quis comprehendere sufficiat ?quis inde digne aliquld loquatur? magis veneranda sunt et pavenda quam discutienda. Beatus támen Gregorius, idoneus tanti mysterii interpres, in quodam loco aliquid de iis tanquam de re ineffabili pene ineffabiliter loquitur (GREG., 1. IV Dialog., 60). Quis enim fidelium, inquit, habere dubium possit, in ipsa immolationis hora ad sacerdotis vocem cœlos aperiri, in illo Jesu Christi mysterio angelorum choris adesse, summis ima sociari, terram cœlestibus jungi,unum quid ex visibilibus atque invisibilibus fleri? Idem etiam doctor quomodo accipiendum sit sublime altare Dei in conspectu divinæ majestatis ejus quodam loco subtiliter ostendit, exponens illum versiculum psalmi. Constituite diem solemnem in confrequentationibus usque ad cornu altaris (Psal. cxv11, 27). Dies, inquit, solemnis est Domino conjunctio cordis nostri; sed tunc in confrequentatione dies solemnis constituitur, cum in lacrymas pio amore ejus assi · due mens movetur, cui velut si diceremus: Quandiu ista acturi sumus? quandiu tribulatione afficimur? Illico terminum quousque fieri debeat subjunxit, dicens usque ad cornu altaris; cornu quippe altaris est exaltatio sacrificii interioris, ubi cum venerimus, jam nulla necessitas est ut solemnem diem Domino de nostra lamentatione faciamus.

B

es? Iste jam septuagesimus annus est (Zach. 11, 12). Et respondit Dominus angelo verba bona, verba consolatoria. Similiter et ad Tobiam Raphael angelus dicit: Quando orabas tu cum lacrymis, et sepeliebas mortuos, ego obtuli orationem tuam Domino, et nunc misit me Dominus ut curarem te, etc. (Tob. xii, 12). Fit ergo et in ista oratione et oblatione sacra consecrationis aliquid incomprehensibile et ineffabile, et multo his omnibus mirabilius, ut per angelica ministeria et supplicationes tanquam de sublimi altari divinæ majestatis conspectibus offerantur in illa immolationis hora,cum aetantibus sibi ministris cœlestibus Christus, ut proposita consecret, adesse credendus est; de qua re commodum videtur beati Ambrosii verba ponere de Expositione Evar gelii secundum Lucam (lib. 1, n. 28) : Non enim dubites, inquit, assistere angelum, quando Christus assistit, Christus immolatur. Etenim pascha nostrum immolatus est Christus: unde non immerito etiam Zachariæ deprecanti apparuit angelus a dextris altaris incensi, quia veri sacerdotis jam nuntiabatur adventus et cœleste sacrificium parabatur, in quo an. geli ministrarent. Sic ergo cogitanda sunt, ut aliquid quo nihil sit melius atque sublimius illa cogitatione conemur attingere.

Beatus quoque Augustinus de codem sublimi altare A misereberis Jerusalem et urbium Juda, quibus iratus dicit, exponens versiculum psalmi : Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine (Psal. xxv, 6), sic breviter designat: Munda, inquit, faciam inter innocentes opera mea, quibus amplexabor sublimia tua. Item alio loco (In psal.XLII, n. 5), exponens illum versiculum : Et introibo ad altare Dei, ad Deum qui latificat juventutem meam,de eadem re sic dicit: Est enim quoddam altare invisibile,ad quod non accedit injustus, ille solus accedit qui ad istud securus accedit. Illic inveniet vitam suam, qui in isto discernit causam suam; quale ibi sacrificium est, ipse qui intrat assumetur in holocaustum. Et repetit aliis verbis quid hoc altare sit, ad Dominum inquiens: Ad Deum qui lætificat juventutem meam. Item alibi idem doctor exponens eumdem versiculum, quem et beatus Gregorius: Sic enim est, inquit, in domo illa sempiterna secrificium laudis, et sacerdos sempiternus est, et altare sempiternum, pacata mens ipsa justorum. Non ergo sufficiat in terra dies ille solemnis quo Agnus occisus est, sed constituite illum in condensis sempiternum, alta et secreta rimantes,quo usque perveniaris,exaltatis a Deo mentibus vestris, usque ad ejus divinitatem. Et quid ibi aliud, nisi laudes cantabimus? quid ibi aliud dicemus, nisi Deus meus es tu, et confitebor tibi; Deus meus es tu,et exaltubo te? (Ps. cxvi1,28.) Non strepitu verborum istud dicemus, sed dilectio inhærens illi, per se ipsam clamat istam vocem: Dilectio ipsa vox est. Hæc de sublimi altare Dei in conspectu divinæ majestatis ejus necessario in hoc loco ex sanctorum Patrum verbis posita sunt,ut quis carnaliter C cogitans, æstimet in cœlis esse altare corporeum, ex cœlesti sive supercolesti corpore factum; sed potius, juxta sensum spiritalium Patrum, intelligamus sublime altare Dei, rationabile et intelligibile esse in electa et rationali creatura, angelica videlicet et humana, quæ in sanctis angelis,ex quo condita est, in sui contemplatione Conditoris sublimata, et sibi nimium per spiritum pacis unita, verum et sublime altare Dei existit,ex quo accipit Deus sempiternum sacrificium laudis et hostiam jubilationis, ad cujus altaris unitatem adjungitur nunc per fidem, et in futuro per divinæ contemplationis spectem omnis multitudo hominum electorum. Sed quandiu in ista mortalitate vivunt, antequam reipsa ingrediantur ad illud altare Dei,antequam perveniant usque ad cor- D nu altaris, ut orationibus et supplicationibus suis, tanquam in inferioribus adhuc positi,a supernis virtutibus juventur,ut earum interventione exaudiantur, et quasi de sublimitate altaris suscipiantur; sicut legimus, et Danieli oranti et deprecanti Gabrielem angelum apparuisse,eique dixisse: Ab initio precum tuarum egressus est sermo,et ego veni propter sermones tuos, et nemo est ut adjutor meus in omnibus his, nisi Michael archangelus princeps vester (Dan. IX, 23). Et in Zacharia propheta legimus pro consolatione et liberatione populi Dei angelum deprecantem et dicentem: Domine exercituum usquequo tu non

67. Similiter quoque et illud quod sequitur: Ut omne, quotquot ex hac altaris participatione sacrosanctum Filii corpus et sanguinem sumpserimus, omni benedictione cœlesti et gratia repleamur. Ista enim munera, ista sunt dona super omnem gloriam constituta, quibus fideles suos omnipotens Deus reficiens,glorioso Filii sui corpore vivificat, sanctificat, æternitati præparat, per hæc corda fidelium omni benedictione replet cœlesti et gratia, tribuens corporibus castimoniam, mentibus fidem, cogitationibus puritatem.Per hæc tuetur suos misericordia,confirmat spe, munit charitate, ut, tanta Domini participatione, intra se Deum suscipientes,templum ejus effici mereantur. Quid sit ergo per participationem corporis et sanguinis Filii Dei omni benedictione cælesti et gratia repleri,et quantum hoc bonum debeat esuriri ac sitiri, audiamus beatum Ambrosium dulciter docentem et exhortantem: « Christus Ecclesiæ cibus, Christus est potus. Caro Dei cibus, et Dei sanguis est potus. Christus nobis quotidie ministratur. Cibus iste non corpus impinguat, sed confirmat cor hominis. Hic est panis vitæ : qui ergo vitam manducat mori non potest. Accedite ad eum, et satiamini, quia panis est. Accedite ad eum, et potate, quia fons est. Accedite ad eum,et illuminamini, quia lux est. Accedite ad eum et liberamini, quia ubi Spiritus Domini, ibi libertas. Accedite ad eum, et absolvemini, quia remissio peccatorum est. Corpus Domini Jesu postulatio est divinæ reconciliationis et protectionis æternæ. Accipe tibi munimentum,suscipe Dominum Jesum tuæ mentis hospitio ubi corpus ejus, ibi Jesus est. Cum hospitium tuum adversarius viderit occupatum, cœlestis fui

XIV, 8),

gore prudentiæ intelliget locum testamentis suis in- A ergo vivamus, sive moriamur, Domini sumus (Rom. terclusum esse per Christum. Qui sit iste quæris? Audi ipsum dicentem: Ego sum panis vitæ, qui venit ad me non esuriet; et qui credit in me non siliet unquam (Joan. vi, 35). » Sequitur in mysterio.

69. (GREG.) Nam luce clarius constat quia perfectorum justorum animæ, mox ut hujus carnis claustra exeunt, in cœlestibus sedibus recipiuntur, quod et ipsa Veritas attestatur dicens: Ubi fuerit corpus, illic congregabuntur et aquila (Matth. xxiv, 28), quia ubi ipse Redemptor noster est corpore, illic procul dubio colligentur et animæ justorum. Et Paulus dissolvi desiderat et cum Christo esse. Qui ergo Christum in cœlo esse non dubitat, nec Pauli animam in cœlo esse negat, qui etiam dissolutione sui corporis atque inhabitatione patriæ cœlestis dicit: Scimus quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis di solvatar, quod ædificationem habemus ex Deo domum nan mauu factam æternam in cælis B (II Cor. v, 5).

68. Memento etiam, Domine, famulorum famularumque tuarum, qui nos præcesserunt cum signo fidei, etc., usque lucis et pacis indulgeas deprecamur. Orat pia mater Ecclesia etiam pro defunctis suis, et eos sacræ oblationis intercessione commendat, certissime credens quia sanguis ille pretiosus, qui pro multis effusus est in remissionem peccatorum, non solum ad salutem viventium, sed etiam ad absolutionem valeat defunctorum, sicut beatus Joannes testatur dicens: Et sanguis Filii ejus Jesu Christi emundat nos ab omni peccato (II Joan. 1, 7). Procedunt enim fideles de corpore exeuntes ad Dominum, sed non præceduntur ab Ecclesia, quia præcedunt cum signo fidei et dormiunt in somno pacis: cum signo fidei, quia ex aqua et Spiritų sancto renati, quia Christi cruce et passione signati. Dormiunt autem tanquam vere in resurrectione suscitandi. Dormiunt ergo in somno pacis, quia ab unitate et societate Christi et Ecclesiæ, nec per hæreses, nec per schismata, nec per mortalia crimina separati sunt in quibus etsi aliquando fuerunt, tamen per pœnitentiam sanati, et per orationem Ecclesiæ reconciliati, (AUG.) et remissionis mysterio societati, utique in pace obierunt, miserante illo, qui non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. Neque enim piorum animæ mortuorum separantur C ab Ecclesia, alioquin nec ad altare fieret eorum memoria in commemoratione corporis Christi, nec aliquid prodesset, ad ejus baptismum in periculis currere, ne sine illo finiatur in hac vita; nec ad reconciliationem, si forte per pravam vel malam conscientiam quisque ab codem corpore separatus est. Cur enim ista fiunt, nisi quia fideles etiam defuncti membra sunt ejus? Quamvis ergo nondum cum suis corporibus, jam tamen animæ regnant cum Christo. Unde et in Apocalypsi legitur: Bcati mortui qui in Domino moriuntur, amodo jam dicit Spiritus ut requiescant a laboris suis, opera enim illorum sequuntur illos (Apoc. xiv, 13); et ipse est verus sabbatismus fidelium, id est requies, de qua dicit Apostolus? Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei D (Hebr. IV, 9). Qui enim ingressus est in requiem ejus, requievit ab operibus suis, quemadmodum et a suis Deus. Regnat itaque cum Christo nunc Ecclesia in vivis et mortuis. Propterea enim, sicut dicit Apostolus: Mortuus est Christus, ut et vivorum et mortuorum dominetur (Rom. xiv, 9). Unde et alibi ait : Quoniam non posuit nos Deus ad iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum, qui mortuus est pro nobis, ut, sive vigilemus, sive dormiamus, cum illo vivamus (I Thess. v, 9). In quibus verbis vigilantes, viventes, dormientes, mortuos intelligi voluit, sicut iterum dicit: Sive

70. (VIGILIUS.) Verum hoc de apostolis, martyribus, confessoribus, cæterisque viris fieri notandum est. Nam sunt quorumdam justorum animæ; quæ adhuc mansionibus differuntur, in quo dilationis cœlesti regno, licet in beata requie, quibusdam damno ostenditur quod de perfecta justitia aliquid minus habuerunt. At vero nonnulli propter bona fidei opera ad electorum sortem præordinati, sed propter mala aliqua quibus de corpore exierunt post mortem sereno, castigandi recipiuntur flammis ignis purgatorii, et vel usque ad diem judicii longa examinatione a vitiorum sorde mundantur, vel certe prius amicorum fidelium precibus, eleemosynis, jejuniis, fletibus et hostiæ salutaris oblationibus, pœnis ab. soluti, et ipsi ad beatorum perveniunt requiem. Illis ergo eorum sacræ victimæ mortuis prosunt, qui hic vivendo obtinuerunt ut eos etiam post mortem bona adjuvent, quæ hic pro ipsis ab aliis fiunt. Inter hæc autem pensandum est,quod tutior via sit,ut bonum quod quisque post mortem sperat agi per alios, agat dum vivit ipse pro se. Beatius quippe est liberum exire quam post vincula libertatem quærere. Propter illa ergo verba quibus dicitur, qui nos præcesserunt cum signo fidei, et dormiunt in somno pacis, usus fuit antiquorum, sicut etiam Romana agit Ecclesia, ut statim recitarentur ex diptychis, id est tabulis,nomina defunctorum,atque ita post lectitionem nominum subjungerentur verba sequentia: Ipsis et omnibus in Christo quiescentibus locnm refrigerii, lucis et pacis ut indulgeas deprecamur. Ipsis videlicet quorum nomina memorantur, et cæteris omnibus in Christo quiescentibus locum refrigerii, ubi non sentiunt ardores pœnarum. et lucis, de qua Psalmista: Et placeam coram Deo tn lumine viventium (Psal. LV, 14). Et pacis, de qua justus Simeon: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace (Luc. 11, 59). Et in qua sanctorum martyrum animæ quiescunt, dicente Sriptura: Visi sunt oculis insipientium mori, illi autem sunt in pace (Sup. III, 2, 3)

71. Hanc autem piam et religiosam ohservantiam, quam ex apostolica sine dubio traditione susceptam

nostri meriti æstimator, sed veniæ sit largitor; ut, quia sanctorum societati per meritum jungi non possumus, per indulgentiam conjungamur. Si enim æstimemur, et divino judicio ponderemur, nullus ad apostolornm et martyrum societatem assurget. In fine autem hujus orationis, sicut et in cæteris præcedentibus subjungitur per Christum Dominum nostrum, et statim conclusio totius consecrationis sequitur dicendo:

universa in mundo uniformiter et celebriter tenet A nos Dei pietas introducat petimus; ut nobis non Ecclesia, etiam Veteris Testamenti Scriptura et consuetudo a Patribus custodita diligentissime commendat. Legimus namque in Machabæorum libris, quod vir fortissimus et pontifex Judas, duodecim millia drachmas argenti nisit Jerosolymam offerri pro peccatis mortuorum qui in bello ceciderant, considerans quod hi qui cum pietate dormitionem acceperant, optimam haberent repositam gratiam; ubi et hocin laudibus fidei ejus adjungitur, quia et sancta et salubri cogitatione pro defunctis exorabat, ut a peccato solverentur. Sequitur in mysterio :

73. Per quem omnia semper bona creas, etc. Per ipsum enim omnipotens Deus hæc bona omnia quæ sacris altaribus consecrantur non solum in exordio mundi creavit, condendo quod non erat; per eumdem unigenitum Verbum suum dlxit, et factum est Germinet terra herbam virentem et afferentem B semen, lignumque pomiferum faciens fructum (Gen. 1, 14) in qua creatione utique et herba frumenti et lignum vini exortatum est; sed etiam semper eadem bona creat propagando et reparando, ut per annos singulos et novæ segetes et nova vina nascantur. De hac namque operatione regendæ, propagandæ et reparandæ creaturæ, ipse unigenitus Filius in Evangelio dicit ad Judæos indignantes quod in sabbato curaret: Pater meus usque modo operatur, et ego operor, tanquam diceret: Non sex tantum diebus primis, ut putatis, Pater, operatus est, sed usque modo operatur, non novum creaturæ genus instituendo, sed quæ in principio creaverat, ne deficiant, propagando. (VIGIL.) Et ego, inquit, operor, subauditur usque modo, cum eo cuncta disponens, regens, accumulans. In quibus verbis æqualem se Deo Patri manifestissime prædicavit : quia quorum una eademque operatio, procul dubio æqualis est et majestas. Per ipsum enim, ut dictum est, Deus Pater hæc omnia bona semper creat, et creato ac suis conspectibus oblata sanctificat, ut quæ erant simplex creatura, fiant sacramenta; sicque sanctificando viviflcet, ut sint mysteria vitæ, ut sumatur in eis vita, ut vitalem substantiam accipientibus subministrent. Sanctificando autem et vivificando ineffabiliter benedicit, quia ea omni benedictione cœlesti et gratia accumulat. Ita vero sanctificata, et vivificata, et benedicta præstat nobis per eumdem secum pariter sanctificantem, vivificantem et benedicentem, qui nobis de corpore et sanguine suo dedit tam salubrem refectionem. (AUG.) Manducent ergo qui manducant, et bibant qui bibunt, esuriant et sitiant, vitam manducent, vitam bibant. Illud manducare, refici est. Sed sic reficeris, ut nou deficiat unde reficeris. Illud bibere quid est, nisi vivere? Manduca vitam, bibe vitam, habebis vitam, et integra est vita. Tunc autem hoc erit, id est vita unicuique erit corpus et sanguis Christi, si quod in sacramento visibiliter sumitur, in ipsa veritate spiritualiter manducetur, spiritaliter bibatur:

72.Nobis quoque peccatoribus famulis tuis,etc.,usque Fer Christum dominum nostrum. Commendatio pro spiritibus defunctorum per oblationem pietatis, ut in beatis electorum sedibus mereantur obtinere locum refrigerii, lucis et pacis. Consequenter oratur omnipotens Deus ut etiam cæteros fideles, qui superstites sunt et vivunt. id est sacerdotes et populum, per virtutem et gratiam ejus Deus venerabilis sacramenti auxilio ad eamdem beatitudinem perducat, Totius namque Ecclesiæ vox est, id est sacerdotum et plebium cum humilitate et contritione cordis dicentium Deo: Nobis quoque peccatoribus famulis tuis: quia, licet omni tempore peccatores nosesse ex corde cognoscere debeamus, tamen maxime hoc attentius agendum et confitendum est, cum in illo sacro mysterio celebratur remissionis gratia, indulgentia peccatorum, et cum humilitate et contritione cordis dicendum Deo: Nobis quoque peccatoribus famulis tuis, quia, sicut scriptum est, etsi peccaverimus, tui sumas, scientes magnitudinem tuam, C non de ullis nostris meritis, sed de multitudine miserationum tuarum separantibus, corde in psalmo cantamus: Et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam (Psal. 1., 3). Recordanda namque sunt in hoc loco, et diligenter inculcanda verba Apostoli, dicentis: Omnis namque sacerdos ex hominihus assumptus, pro hominibus consituitur in his quæ sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis: qui condolere possit his qui ignorant et errant, quoniam et ipse circumdatus est infirmitate, et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam pro se offerre pro peccatis (Hebr. v, 1). Ad quod beatus Gregorius in quodam loco exhortans dicit.« Sed necesse est ut, cum hæc agimus, nosmetipsos Deo in cordis contritione mactemus; p quia qui passionis Dominicæ mysteria celebramus, debemus imitari quod agimus. Tunc enim vere pro nobis Deo hostia erit, cum nos ipsos hostiam fecerit. Oratur itaque omnipotens Deus, ut non solum defunctis, quorum supra commemoratio facta est, sed etiam nobis peccatoribus, de multitudine miserationum suarum sperantibus, partem aliquam et societatem donare dignetur cum suis sanctis apostolis et martyribus et omnibus sanctis pro modulo nostro; quibus nunc sociamur per communionem fidei, cum ipsis etiam societatem vitæ et beatudinis æternæ in futuro accipiamus. Intra quorum nos consortium ut

74. Per ipsum ergo, ut dictum est, Deus Pater hæc omnia bona sanctificando et vivificando ineffabiliter benedicit, quia ea omni benedictiene cœlesti

B

audiebatur abhominibus,corejus clamabatad Deum. Nunquid quia vos ejus ore corporis non processit, propterea exaudiri non meruit? Exaudita est illa, sed quando oravit,nemo hominum scivit.Orat ergo sacerdos simul cum Ecclesia, conversus ad Dominum, et dicit :Præceptis salutaribus moniti,etc.Hoc itaque nobis super omnia salutare est, quod nobis. tantam gratiam per Unigenitum suum contulit Deus Pater, ut tantam bonitatem cogitantes et amantes, sic agamus, ut non jam filii sæculi, sed Dei simus. Præceptis ergo salutaribus jussi, et divina institutione formati, non præsumptionis temeritate, sed obedientiæ pietate præsuminus dicere Deo :

et gratia accumulat et præparat nobis. Per ipsum et A injustis judicibus, tacebat et orabat: os ejus non cum ipso et in ipso est Deo Patri omnipotenti,in unitate Spiritus sancti omnis honor et gloria.Per ipsum scilicet, tanquam per verum mediatorem Dei et hominum; cum ipso, tanquam coæquali ;in ipso, tanquam vere consubstantiali.Omnis vero honor et gloria est Deo Patri per Filium, et cum Filio,et in Filio in unitate Spiritus sancti, qui, ex Patre Filioque procedens, unitatem deitatis possidet cum Patre et Filio, atque ideo simul adoratur et conglorificatur, Insinuatur in Patre auctoritas, in Filio nativitas,in Spiritu sancto Patris Filiique communitas, in tribus æqualitas per omnia sæcula sæculorum. Hæc est quod beatus Judas apostolus in fine Epistolæ suæ velut distincte designanter exponit, dicens: Soli Deo Salvatori nostro per Dominum uostrum Jesum Christum gloria,magnificentia,imperium et potestas ante omne sæculum, et nunc, et in omnia sæcula sæculorum (Jud. xxv). Cœpit enim sæculum, id est temporalis mutabilitas a conditione creaturæ: currunt sæcula præsentia,mutabilium rerum cursu labentia :succedent vero sæcula futura, incommutabili rerum statu æternaliter permanentia. Verum quia hæc omnia in æterna Dei sapientia, sine ullo omnino initio vel mutabilitate fixa sunt :quia,ut in Evangelio legimus, quod factum est in ipso vita erat (Joan. 1, 3), bene intelliguntur ita dici sæcula sæculorum, tanquam sæcula in sapientia Dei inconcussa stabilitate manentia,istorum que cum tempore transeunt efficientia sæculorum.Aut certe simpliciter accipienda sunt sæcula sæculorum, vel ut consequentia præcedentium,velut continuata sibi commistione copulentur, C quæ appellantur sæcula sæculorum, donec totum potens sæculum,quod ex diversorum temporum sæculis contexerunt, perveniat ad finem, et succedat futurum sæculum, quod non habet finem, ubi Deus videbifur et laudabitur sine fine. Amen autem quod ab omni Ecclesia respondetur, interpretatur verum,non ubicunque et quomodocunque, sed mystica religione. (AUG.) Hoc ergo ad tanti mysterii consecrationem, sicut et in omni legitima oratione respondent fideles, et respondendo subscribunt. Adjungit autem adhuc sacerdos et dicit: Oremus.

75.Præceptis salutaribus moniti, etc.Dignum profecto fuit ut tota hæc tam sacrosancta actio Dominica Oratione(a)concluderetur,et petitiones fidelium, quas vel propter futuram, vel propter præsentem D vitam nos Dominus docuit, per eamdem passionis ejus commemorationemefficacius commendarentur. Admonetur ergo tota Ecclesia,et dicitur a sacerdote Oremus, et orat Ecclesia cum sacerdote, non voce, sed corde :labia clausa-sunt, sed patet conscientia: silentium est, clamat pectus, sed auribus ille audit qui miseretur. Nam et Susanna dum damnaretur ab

(a) Sic S. Augustinus, serm.227,ad infantes : Eece ubi est peracta sanctificatio,dicimus Orationem Dominicam, quam accepistis et reddidistis. Post ipsam dicitur Pax vobis, et osculantur se Christiani in osculo sancto.

[ocr errors]

76.Pater noster, qui es in cœlis.etc. Orationem (b) dicimus Dominicam ad nostram proficientem salutem, qua nos unigenitus Filius per lavacrum regenerationis et spiritum adoptionis, Dei filios esse dicere monuit, dicere jussit et non humana, sed divina institutione ipse nobis orandi formam tribuit, ut Deo audeamus diecre: Pater noster qui es in calis, (AUG.) Credimus vero ubique esse Deum et divinitatis præsentiam, sed non ubique per habitationis gratiam. Propter hanc ergo inhabitationem ubi gratia ejus dilectionis agnoscitur, non dicimus: Pater noster, qui es ubique, cum et hoc verum sit; sed Pater noster, qui es in cœlis,ut templum ejus potius in Oratione commemoremus, quod et nos nosse debemus. (SEVERIANUS.) Et in quantum sumus, in tantum ad ejus societatem et adoptionis familiam pertinemus. Nec se Filius in hac Oratione prætermisit, sed in Patris unitate conjunxit, qui et iu Patre se orari jussit.Cum enim Patrem rogas, Filii nomen imploras.

77. Sanctificetur nomen tuum. Non quod optemus Deo ut sanctificetur orationibus nostris, sed quod petamus a Deo ut nomen ejus sanctificetur in nobis. Cæterum a quo Deus sanctificatur qui ipse sanctificat? sed ipse dicit: Sancti estole, quia ego sanctus sum (Levit.x1, 44). Hoc petimus et rogamus ut, qui in baptismo sanctificati sumus, in eo quod esse cœpimus perseveremus. Admonemur etiam desiderare ut nomen ejus,quod semper sanctum est,etiam apud homines sanctum habeatur,hoc est non contemnatur; quod non Deo sed hominibus prodest.

78. Advenial regnum tuum. Hac petitione desiderium nostrum ad futurum regnum excitamus, ut nobis veniat, atque in eo regnare mereamur ;id est ut veniat et nobis,quod esse venturum non dubitamus omnibus sanctis,id est ut regnum ejus mereamur agnoscere.

79.Fiat voluntas tua sicut in cœlo ct in terra.Non ut Deus faciat quod non vult; sed ut facere possimus quod Deus vult, ut, sicut angeli sancti, ita et

(b) Quatuor S. Augustini sermones habemus ad competentes de Oratione Dominica, scilicet 56, 57, 58 et 59, duosque inter supposititios 64 et 65, in quibus doctrina hic exposita fusius traditur.

« PoprzedniaDalej »