Obrazy na stronie
PDF
ePub

mihi commissum est; dominusque noster Carolus A tum ad me attinet, plenum infortunii (c) obitum et mira me dignatione fovens, gratia sua donavit. Vestra igitur benevolentia me unaque congregationem mihi creditam sacris orationibus, quæso,commendare dignetur, ut sicut studia mea plurimum eruditione adjuvistis, sicofficii difficnltatem assiduis precibus temperetis. Cæterum audivi sarcinam administrationis vestræ vos (a) deposuisse,et rebus divinis solummodo nunc esse intentos, Hattoni vero nostro curam sudoris plenam reliquisse. Cujus rei ordinem,simulque alia quæcunque videbuntur,beatitudinis vestræ litteris exspectabo cognoscere.Opto vos bene valere meique perpetuo dignanter meminisse.

80 EPISTOLA XLI.

(b) AD IMMONEM

Sanctitatis merito sincere suspiciendo venerabili Immoni Lupus æternam salutem.

quorumdam aliorum amicorum,non est quod mihi extrinsecus accidisse admodum triste crediderim. Cur autem vobis significari petieritis quos libros in Germania vel scripserim vel legerim, demiratus sum, nec satis causam comprehendere potui; nisi forte mei experimentum argute capere voluistis, propositis duabus rebus; quarum altera, si cessissem, videri poterat ostentationis, altera imprudentiæ pueriiis. Itaque simpliciter vobis aperio principem 81 operam me illic destinasse lectioni, et ad oblivionis remedium et eruditionis augmentum libros pauculos paravisse, nec Germanicæ linguæ captum amore, ut ineptissime quidam jactaverunt, sarcinam subiisse tanti tamque diuturni laboris. Quod autem studio humilitatis me invigilare divinis B auctoritatibus monuistis, pergratum habeo ; et velim credatis me hactenus id agere ut quod Deus me fecit,quodque suis beneficiis donavit, totum ejus gratiæ assignem, et ut ea in me conservans amplificet submissis precibus flagitem. Siquidem ad ea quæ proposuistis, illud etiam evangelicum adjicio: Habete sal in vobis,et pacem habete inter vos (Marc. ix): et quod secretorum cœlestium conscius docet Paulus: Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? (I Cor. iv.) Ne illud me fugit,quamquam omnino me magnum non sentiam Quanto magnus es,humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam (Eccli. 11). Atque tam multa, tam fortia tandemque salubria hinc teneo documenta, ut ne somniare quidem possim divinorum beneficiorum mihi aliquid arrogandum. Sed plane qui aliqua (d) divina eminet gratia,non potest servicns,cœlesti philosophiæ vocabat. » Hinc patet Rabanum deseruisse curam monasterii Fuldensis anno 842, postquam ei præfuerat per annos viginti. Chronicon Hildeshemense: «Anno Dominicæ incarnationis 842, Rabanus abba Fuldensis cœnobii expulsus de monasterio. » Demum in libris Antiquitatum Fuldensium, editis a Pistorio, exstant quamplurima acta illius ævi ex quibus constat Rabanum adhuc abbatem fuisse Fuldensem anno secundo imperii Lotharii, Hattonem vero jam abbatem fuisse anno tertio imperii Ludovici regis orientalium Francorum, id est, Ludovici regis Germaniæ. De Hattone porro, in quem curam pastoralem transfudit, agemus pluribus in notis ad epistolam 86.

Epistolam vestram me quam molliter mulcentem amicitiæque memoriam suaviter refricantem,ut par fuit,summa delectatione perlegi,eique sensa menti penitus illapsa diligenti memoriæ commendavi.Nam si vere, ut scripsistis, me inter charissimos numeratis, erit forsitan veniabile quod peregrinationis molestia, præsertim tot quot inveniri facile potuerant neglectis opportunitatibus, epistolari solatio me levare sprevistis. Quanquam tanti contemptus dolorem vehementer exulceret non actum quod sæpe inter nos constitit, ut quotiescunque nancisci possetis occasionem, quæ cognoscenda mibi essent, vos potissimum panderetis. Verum hæc alias. Cæterum propitio Domino Deo nostro sospes regressus sum; C præterque domini ac nutritoris mei Aldrici, quanLupi; eum antea, jussu haud dubie Caroli, eum monachi Ferrarienses elegissent x Kal. Decembris. Quo magis mirum est Odonem abbatem,quem hinc Carolus removerat, tandiu illic substitisse, cum, ut ait alicubi Phædrus,nemo libenter recolat qui læsit locum.Itaque abbas constitutus Lupus edixit ut Odo abscederet intra 1 Nonas memorati mensis. Is tamen non abscessit ante Idus. Tandem eo recedente, novus abbas Lupus monasterium Ferrariense ingressus est.Dein ad comitatum regressus, quæ gesta in isto negotio fuerant narravit. Factum id anno 842,ut patet ex iis quæ paulo post adnotabuntur de successu Rabani. Unde colligere possumus Lupum fuisse factum abbatem Ferrariensem a Carolo Calvo, anno 842.

(a) Deposuisse. Ex hoc loco pridem collegernnt viri docti Rabanum monasterii Fuldensis regimen ante D abdicasse quam fieret episcopus.Quonam vero tempore id contigerit nondum quisquam aperuit, nisi quod illustriss.card. Baronius id factum ait anno838. Itaque res altius investiganda est Rodolphus presbyter et monachus,Rabani discipulus,tradit in ejus Vita illum deposuisse pondus curæ pastoralis vicesimo anno postquam illud susceperat. Susceperat autem anno 822,ut tradit auctor Annalium Fuldensium. Tum vero secessit in ecclesiam S. Petri a se ædificatam, quæ duodecim fere stadiis distabat a monasterio Fuldensi. « Cum igitur vir ille venerabilis,inquit Rodolphus, monasterium sibi commissum per annos viginti nobiliter rexisset, deposito curæ pastoralis pondere, ad ecclesiam quam ad orientem monasterii sancti Petri in monte constructam supra dixi,se contulit; ibique manens, ac Deo

(b) d`Immonem. Episcopum haud dubie Noviomensem,qui consilio Belvacensi interfuit anno 845, mense Aprili, et anno 859,in civitatis Noviomagensis excidio periit, a Normannis casus, ut Jacobus Meyerus tradit.

(e) Obitum. Obiit Aldricus anno 841,vi Idus Octobris,ut ad epistolam 29 dictum est. Igitur haud ita multo post scripta fuit isthæc epistola.

(d) Divina eminet gratia. Recte admonet Lupus eos in primis invidiæ morsibus patere, quos Deus eminentes esse fecit in re quapiam. Nam nunquam eminentia invidia carent, ut Velleius Paterculus ait in libro secundo. Et apud T. Livium in libro vi legimus, invidiam, tanquam ignem, summa petere. Piutarchus quoque in Vita Publicole adnotat eum vitare non potuisse invidiam,cui semper obnoxii sunt magni viri. Itaque non injuria socerum suum ex eo laudat Tacitus,quod ita vitam suam instituisset, ut et extra invidiam, nec extra gloriam esset. Graviterque mo

effugere varias diversorum opiniones; quandoqui- A tatem attritis atque scissis vestimentis vitare codem de Salvatore nostro, in quem nulla prorsus guntur, 83 hospitalitatem paupertate compellimur reprehensionis cadit suspicio, alii dicebant: Quia bonus est; alii autem, Non, sed seducit turbas (Joan. vi). Quare sapienti firmissum erit illie ac singulare suffugium: Si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit (Matth. vi; Luc. 11.) Benigne mei memores cupio vos bene valere.

82 EPISTOLA XLII.

(a) AD HINCMARUM EPISCOPUM.

imminuere; et hoc turbulento Reip. tempore, his expensis quæ majores nostri congregaverunt, a rege clementiam, a communi Domino patientiam flagitamus.Itaque tædio neeessitatum afflictus vacationem officii, ad quod a fratribus electns sum,subinde cogito. Verum ab ea et sæcularium perniciosa voracitate et impatientiæ crimine, si in tanta perturbatione eosdem fratres relinquam, deducor. Cum enim pro viribus, imo ultra vires, regi servierim, et pro eo semper intente orem, non solum ut aliquid mediocritati nostri cœnobii conferret non merui, verum etiam hanc notam incurri ut partem ejus optimam, (d) sæculari homini traderet, non regendam, sed evertendam. Fecerit hoc mea vilitas. Cur tanB torum virorum, qui mecum Deo serviunt, est contempta sanctitas? Vestro admonitu nosse debet esse inter nos aliquos de quibus merito Scriptura testetur: Voluntatem timentium se facict, et deprecationem eorum exaudiet (Psal. CXLIV); et Qui tangit vos, quasi qui tangit pupillam oculi mei (Zach. 11.) Quid ei sæcularis illius excellentia contulit? Nunquid illi postea gentem aliquam barbaram subjugavit, aut hoc sibi dissidens regnum composuit? At si votum quo,vobis credo suggerentibus, (e) in ecclesia beati Dionysii se obligavit, ex integro absque respectu ullius personæ Deo persolvisset,imo primo consiliis quæ (f) in Verno quæsita et inventa sunt acquievisset, jam eum in pace regnare fecisset ille de quo sacræ continent litteræ : Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum (Prov. XXI). Canones eosdem, sive, ut vos vocatis, (g) capitula 84 (h) meo stylo tunc comprehensa vobis direxi: de quorum æquitate credo ætas posterior judicabit, et devotionis meæ non erit immemor cordium renumque scrutator. Vos autem interim mihi quæso et quirebus remedium, ad Dei opem confugit; votumque, suadente Hinemaro Rhemensi archiepiscopo, fecit in monasterio S. Dionysii. Cujusmodi vero fuerit votum illud Lupus non explicat. Innuere tamen videtur pollicitum tum fuisse Carolum se, si prospere sibi res succederent, ecclesiis ac monasteriis restituturum bona quæ eis ablata fuerant.Itaque infortunium quod Carolo acciderat Lupus imputat voto violato, quod monasterio Ferrariensi restituta non fuisset cella S. Judoci.

Non sum nescius, cum tantis divinæ gratiæ muneribus abundetis,ultro vos cogitare (b) apud principem juvandi bonos facultatem divinitus accepisse ; ut quod in se non habent, in vobis possideant, et remunerandæ vestræ industriæ materiam præbeant. Proinde familiaritatis fiducia moneo ut dum tempus habetis, usuram talenti multiplicare curetis; ut instar solis, benevolentiæ vestræ splendor cunctos irradiet, nec quemquam excipiat, nisi qui super ba cæcitate lucem justitiæ aspernatur. Nobilitatem vestræ generositatis ornat eruditio salutaris, altitudinem officii commendat religio professionis. Hæc vestræ celsitudini non arrogantiæ vitio,sed amicitiæ studio scripsi, ut quoniam in vobis et nobilitas et sapientia convenerunt, quantum hæc societas valeat, etiam nolentibus emineat, qui ipsa quoque lumina Ecclesiæ obscurare contendunt. Loci nostri jactura vobis nota est; ut scilicet rex (c) cellam nobis nulla mea culpa subtraxerit, quam pater ejus etiam edicto contulerat, quod comperisset monachicam religionem apud nos durare non posse, nisi facultatum C fulciretur augmento. Itaque ad tantam inopiam devoluti sumus, ut hoc anno vix duorum mensium frumenti sustentaculum habeamus; famuli, quorum servitio carere non possumus, pene nudi sunt; nec quid his faciamus habemus.Plerique fratrum nudinet Sallustius, ei qui præclaris facinoribus hactenus enituerit, maxime providendum essc,ne opportunum se præbeat fortunæ casibus: quippe post gloriam,invidiam sequi. Fortius urget exemplum Christi,a Lupo allatum : qui, tametsi sanctissimus esset ac sapientissimus, malignitatis tamen dentes vitare non potuit.Vide Freinshemium ad Curtium,lib.viii, cap. 5.

(a) Ad Hincmarum episcopum. Rhemensem. Notior est quam ut quidquam de eo hic nobis dicendum incumbat. Illud tamen non existimaverim transmittendum,fuisse illum primo canonicum in monasterio S.Dyonysii; postea vero cum omnes canonici illius monasterii fierent monachi,Hincmarum quoque factum fuisse monachum.

(b) Apud principem. Carolum Calvum, apud quem præcipua gratia viguit Hincmarus.

(c) Cellam. Sancti Judoci,de qua frequens mentio est in his Lupi epistolis.

(d) Sæcnlari homini. Intelligit Odulfum comitem, cui Carolus dederat cellam sancti Judoci, unde plurima commoda redundabant in monasterium Ferrariense.

(e) In ecclesia B. Dionysii. Anno nimirum 845, ut ad epistolam 32 dictum est. Itaque Carolus, urgentibus rem Gallicam fatis,cum omnia sursum deorsum ferri ac misceri videret, quod unicum erat afflictis

D

(f) In Verno. Additum est istud ex veteri codice. Nam his carebat editio Massoni. Intelligit autem Lupus concilium habitum in Verno palatio anno 845, mense Decembri. Palatium illud ait Labbeus fuisse in loco cui hodie Vernoni nomen est ad Sequanam fluvium,in diœcesi Ebroicensi.

(g) Capitula. Tunc enim regulæ in Sydonis editæ non canones, ut antiquitus assolet, sed capitula vocabantur.Nihil vulgatius.

(h) Meo stylo.Hinc colligitur canones synodi habitæ in Verno scriptos et compositos fuisse a Lupo.Quæ causa fuit ut concilium illud ederemus cum operibus Lupi.Certe multa sunt in his canonibus quæ stylum Lupi redolent, ut illic adnotabimus.Honorificum autem in primis fuit quod licet Hincmarus in synodo adesset, Lupo tamen imposita est cura condendorum

canonum.

buscunque similia patientibus Mardochæi constan- A gressio impedivit; quam urgente necessitate his tiam, Esther pietatem impendite; ut hostes famulorum Dei vestra diligentia, imo divina virtute, non ut tempore cujus mentionem facio, ad suam perniciem, sed ad perpetuam salutem vincantur et opprimantur. Bene vos valere optamus.

EPISTOLA XLIII.

AD LUDOVICUM ABBATEM.

Præcellentissimo abbati Ludovico Lupus æternam

salutem.

Debita dona quæ per vos rex jussit direxi,quæ ut ei grata fiant vestra benevolentia non aspernabitur procurare.Quia vero (a) Odulphum cum (b) regina ad regem venturum audivi,supplico ut memores nostri esse dignemini, scilicet ut cellam nostram, in qua præter solum (c) nihil pene aliud jam relictum est, B tandem aliquando (d) recipiam; quia eam nulla culpa mea perdidi,nec eas facultates noster habet locus ut sine præfata cella in eo durare possit religio. Namque inde cera ecclesiæ,fratribus et famulis vestimenta, pisces, caseus, et legumina ministrabantur; quibus omnibus, utinam non ad (e) duplum detrimentum domini nostri, gementes caremus. Admonete igitur eum sui periculi,ut et sibi et nobis aliisque similiter a se afflictis consulat ; nec timeat Deum nostra 85 consolatione placare, quem non timuit acerba oppressione offendere. Siquidem generalis religiosorum assertio est, præter vindictam ultimam. quæ impendeat,nunquam eum felicitatis optatæ prosperitatem adepturum donec redintegret Ecclesiam quam divisit,et gravibus ac maturis bonorum, hoc est Deum timentium,consiliis acquiescat. Bene vos valere cupio.

EPISTOLA XLIV.

AD HINCMARUM.

Summa veneratione suspiciendo Hincmaro antistiti Lupus omnimodam salutem.

Effectum petitionis meæ nuper a rege vestra di

(a) Odulphum.Ita diserte vetus codex,pro eo quod editio Massoni habebat Edilulphum, prorsus male. Odulphus is est, ut supra diximus, cui Carolus Calvus dederat cellam sancti Judoci:is ipse, opinor, qui Haudulphus comes vocatur in epistola 6 Frotarii Tullensis.

[b) Regina. Irmintrude,Caroli uxore, cujus studiis haud dubie attollebatur Odulphus.

(c) Nihil pene. Intelligit cladem qua vastatum est monasterium sancti Judoci : quam cladem contigisse anno 844 docet auctor Chronici Fontanellensis. Verum eam contigisse anno 852 tradit his verbis auctor Annalium sancti Bertini: « Ea tempestate Normannorum classis in emporio quod Quentovicus dicitur, repentino sub lucem adventu deprædationibus, captivitate et nece sexus utriusque hominum, adeo debacchati sunt,ut nihil in eo præter ædificia pretio redempta relinquerent. » Sed verior est epocha in Fontanellensi Chronico adnotata.Nam in ista epistola mentio exstat reginæ, id est Irmintrudis, uxoris Caroli Calvi. Ea autem nondum nupserat Carolo, adeoque nondum regina erat.Carolus enim illam duxit exeunte tantum anno quadragesimo secundo illius sæculi, ut etiam tradit auctor Annalium Bertinianorum. Et Nithardus extremo libro quarto docet nuptias Hirmentrudis et Caroli fuisse celebratas

litteris refrico, ut mea saltem importunitate, quæ ipsum quoque ingonuum pudorem excludit,vos ad subveniendum mihi et aliis eadem patientibus impellam.Neque enim congregandi auri argentique,ac aliarum pretiosarum specierum subblatam nobis dolemus materiam, sed unde vitam mediocriter sustentabamus, hoc est, unde vestimenta et alimentorum consequebamur omni tempore adjumenta. Cogimur itaque attrita et resarta ferre vestimenta et famen pene semper solis oleribus et emptitiis leguminibus temperare. Hine queruntur infirmi.Apud nos consueta requirunt, nec inveniunt, hospites. Præsentia tempora infamantur, et Deus ad vindictam sine dubio provocatur. Verum quia, sicut priori epistola non adulatorie, sed serio comprehendi,

totius Ecclesiæ causa vos dignitate ornatos et familiaritate 86 principis donatos credimus, idque rebus cupimus approbari,dum adesse Odulphus di citur elaborare dignamini ut se rex tanto peccato exuat, et nos tam ingenti penuria liberet ; ne non tam eum nostra oratio sublevet quam afflictio importabilis deprimat. Siquidem vestra suggestione institutus magnam potest habere opportunitatem ut quod perperam fecit, immutet, scilicet si sæcularibus, quibus res ecclesiasticas impertitus est, enumeret quæ se ipsum et illos post consecuta sint incommoda, et iratum Deum non, nisi sua ei restituant, esse placandum, nec aliter eos virtutem et consilium recepturos, nisi ex corde ad ipsum Deum reversi, rapinis abstineant, et suæ imbecilClitatis conscii, ejus omnipotentiæ se submittant. Quod nisi facere dominus noster rex acceleraverit, et trepidaverit ubi non est timer, ultra quam dici potest formido ne citissime suis inimicis gaudium pariat exoptatum, nobis autern unice se amantibus opprobrium derelinquat. Bene vos valere cupio et in dies ad meliora proficere.Imitatus veteres eruditionis artificio,etiam nunc nostra recuperare molitus eodem anno, XIX Kal. Januarii.Præterea ista clades contigit cum Lupus jam esset abbas Ferrariensis; ad quam dignitatem is anno tantum 842 exeunte pervenit, ut dictum est ad epistolam 40. Unde manifeste colligitur cladem illam contigisse post annum 842.

D

(d) Recipiam. Ego arbitror tum aliquatenus satisfactum Lupo. Nam paulo post concilium Vernense, vi videlicet Kalendas Januarii, Carolus Calvus præceptum Lupo concessit,quo statuit ut cum ipse aliud beneficium dederit Odulpho comiti,aut cum isdem Odulphus obierit, cella sancti Judoci revertatur ad Ferrarienses.

(e) Duplum detrimentum. Id est, ad detrimentum animæ et corporis. Ad detrimentum animæ, quod ei pona æterna immineat qui res ecclesiis dicatas aut donatas aufert.Ad detrimentum autem corporis, quoniam.quod multoties repetit Lupus, timendum est ne propter ablatam cellam Deus irascatur Carolo,victoriamque tribuat ejus hostibus: atque id etiam quorumdam visionibus astruit paulo iufra, itemque in epistola23.Sic Patres concilii Meldensis profitentur immissos ab ultore Deo Normannos in Galliam ob non servatos canones concilii Vernensis et aliarum synodorum per eas tempestates habitarum.

[ocr errors]

essem, nisi hoc frustra tentans experimento proprio A ut Dei timor atque amor vestram compungat mencomperissem, etiamsi Virgilium revivisceret, et totas (a) tripertiti operis vires movendis quorumdam cordibus expenderet, ne lectionem quidem præsentium adepturum.

87 EPISTOLA XLV.

AD DOMNUM REGEM CAROLUM.

B

Omnipotentis Dei, quæso, recordamini, qui gratis dedit vobis vitam, nobilitatem, (b) pulchritudinem, potentiam, laudabilemque prudentiam, et,quod his majus est omnibus, sui cognitionem. Et honorate eum in (c) servis ejus; quia ipsi, utpote habenti omnia, conferre nihil potestis. Polliceri dignatur ille: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam con· sequentur (Matth. v). Estote nobis nimium indigentibus misericordes,ut pro nobis beatitudinem misericordium ipse vobis restituat. Plus minusve quadriennium est ex quo septuaginta duo monachi,quos ad eorum votum electionemque mihi commisistis, quique indesinenter, nobis in diversa occupatis,pro salute ac prosperitate vestra excubant,propter abstractas facultates patiuntur incredibilem vestimentorum, leguminum ac (d) piscium indigentiam; et publica hospitalitas,peregrinis juxta constitutionem priorum regum exhibenda, intermissa est : famuli monasterii squalore torquentur et frigore. Nec possum subvenire miseris,quoniam ab aliis multitudo collecta mihi relicta est, et copia unde sustentabantur ablata. Siquidem intercedente gloriosa (e) matre vestra serenissimus pater vester Ludovicus Augustus ad remedium animæ suæ ac salutem posteri- C tatis supplementum hoc cœnobio nostro contulerat. Nec tamen, cum id haberemus, noxia diffluebamus abundantia, ut in delicias intemperanter 88 solveremur,quia quæ Regula concedit integris facultatibus monasterii vix poterant procurari. Nunc autem longe pauciora consecuti, abstinemus inviti, algemus coacti pueros, senes, atque infirmos propter inopiam non fovemus. In tanta calamitate patri et matri vestræ quotidianas preces et annuum officium persolvimus,quasi quod illi contulerunt possideamus. Fecerunt enim illi totum quod potuerunt, et donum suum robustissime firmaverunt. Tangat itaque vos affectus eorum per quos esse cœpistis. Instaurate illorum eleemosynam ingenti periculo hactenus intermissam. Nec obliviscamini vestri. Etenim vos jam eleemosyna indigetis. Tempus est

(a) Tripertiti operis. Intellige Bucolica, Georgica et Encidem. Hæc enim opera reliquit Virgilius.

(b) Pulchritudinem. Etiam pulchritudo pertinet ad majestatem. Unde et aliquæ gentes suos reges non ex nobilitate sumebant; sed eum eligebant qui specie oris et habitu corporis emineret, id est pulcherrimum. Vide virum eruditissimum Freinshemium in notis ad Q. Curtium, lib. vi, cap. 5.

(c) Servis ejus. Id est monachis. Hos enim servos Dei per eas tempestates dictos esse vulgari epitheto adnotavimus ad epistolam 25.

(d) Piscium. Probabile est monachos Ferrarlenses tum abstinuisse ab esu carnium. Nunquam enim Lupus conqueritur sibi deesse earnem, sed legumina.

[ocr errors]

tem, quia jam pervenit corpus ad virilem ætatem. Ne differatis, quæso, ulterius bonum quod vos velle dicitis quoniam cum nesciatis quid superventura. pariat dies, tamen quia nobiscum quotidie ad ejus. judicium tenditis, cui verissime dicitur: Tu reddes unicuique secundum opera sua (Matth. xvi), dubitare nequaquam potestis. Horribile est autem incidere in manus Dei viventis (Hebr. x). Nec vero dicere dignemini vos non posse. Siquidem, ut ait Apostolus Deus non irridetur (Gal. v1). Scit ille quantum potestatis contulit, qui nonnisi quod justum est exigit. Ne trepidetis timore ubi non est timor. Audete potius benefacere, si in hac vita prospere et in futura feliciter desideratis regnare. Cur enim non constanter audeatis immutare quod nullus justum esse possit ostendere? Consensu bonorum omnium justum est quod poscimus, possibile regali potentiæ, necessarium nobis, utile non tam nobis quam vobis. Nos enim 89 ex hoc beneficio tempo. ralem consequemur usum, vos autem, accedentibus aliis bonis, præmium sempiternum. Flectant igitur pietatem vestram justissimæ supplicationes, humillimæ preces, quas maxima extorquet egestas. Et vel nunc perficere dignamini quod tunc firmissime concessistis, cnm vobis Davidicum illud (f) servandum proposui : Fixum est quod locutus sum (II Reg. XIX). Namque nec aliter decet vestram nobilitatem atque probitatem, quæ omnibus imitabilis. esse debet; nec vero aliter convenit vestræ saluti atque Reipublicæ paci. Nos autem nec in debito famulatu reddendo inveniemur segnes, et in placanda vobis, quantum poterimus, divinitate curabimus esse ferventes.

EPISTOLA XLVI.

CUIDAM NECESSARIO.

Justa copiosaque suppetente materia,ne dubitetis. tu, et quos fideles judicasti, perfidi commenta subvertere, qui impudentia singulari et beneficiis meis, ut in monasterio nostro subsistens, utitur, et lacerare non desinit a quo fovetur; atque opertus ignominia, et refertus invidia,unde se non valet expedire me conatur propellere. Et quia fugit eum optata vic. toria, mirabili amentia serere infamiam delectatur; illi similis qui quod se nequaquam recuperaturum cognoscit, amoliri ab aliis non quiescit. Cur autem eum non constantissime invictis et insolubilibus argumentis opprimatis, quem juxta fidem divini ora

pisces, cascum, aliaque similia. Sic,ex instituto sancti Bonifacii, et secundum B. Benedicti Regulam, monachi Fuldenses abstinebant ab esu carnium,ut ipse Bonifacius auctor est in epistola 142, quæ data est ad Zachariam pontificem Romanum. Hodie monachi congregationis sancti Mauri, qui B. Benedicti Regulam severius profitentur, prorsus abstinent ab esu carnium, nisi ob invaletudinem.

(e) Matre vestra. Judith, postrema Ludovici Pii imperatoris uxore.

Servandum proposui. Nimirum in exhortatione quam Lupus fecit ad Carolum Calvum, cujus etiam meminit in epistola 53. Ea autem exhortatio nunc non exstat.

præstitimus, scilicet implendæ materiam charitatis. Itaque nobis omnium quorum indiget usus penuria jamdiu laborantibus magna properantia subvenite, ut promissionum benevolentiam optatus largitatis consequatur effectus. Hospitamur autem in villa quæ antiphrasticos Viniacus vocatur,et ab (a) Attiniaco in Africum plus minusve uno milliario distat. Hoc ideo ut etiam de vectura cogitet vestra insignis prudentia, quod hujus 92 quoque rei nulla nobis facultas est. Quo, et quanto, et quando nos visitaturi sitis, litteris per hunc latorem vicissim redditis pandere dignamini; ut interim et spe refici, et quid nobis. agendum sit, valeamus prospicere.

culi anima Dei detestetur, quod humana 90 divina- A certavimus officio; nec tantum poposcimus quantum que jura permiscens, seminet inter eos discordias quos vel natura protulit vel religio fratres fecit? Tu vero nullis omnino maleficiis a loco nostro avellaris, quod ope divina nec illud continget quod formidas, et eveniet cito quod optas; consequenterque securi studebimus ita mihi jam explorata sunt omnia. Demosthenes noster ipso interdum caule indiget, et cibario nonnunquam pane altus fert modice. Desperatione quoque vini ad hoc perductus est ut venali cervisia delectetur; et vel in hoc Tullium superat, cum quod ille dormiens,id iste vigilans patitur. Ita nec lateribus robur comparatur, nec vocis conservandæ cura laborat. Rhetoricæ magis actionis immemor, retinendæ vitæ facultate contentus est. Verum enimvero auctor bonorum omnium nostram et vestram inopiam larga, ut credimus, opulentia abolebit.

EPISTODA XLVII.

EIDEM.

Non est quidquam quod metuas. Nam et domestici et extrarii hostes, tametsi plurimum sibi,nihil mihi oberunt, quod protegere meam parvitatem dignabitur qui me sibi jussit et dedit confidere. Proinde irridenda omnis illorum molitio est qui vel implicabili cruciantur invidia, vel in inexhausta cupiditate torquentur.

91 EPISTOLA XLVIII.

SAR.

Contentionis obstinatione posita, et superandi pervicacia, æquus æstimator necessitatum, vide ut affluens annonæ copia, quam tibi commisi, prosit utilitatibus nostris. Namque sationi et animalium pabulo et, cujus ingentem te habere curam desidero, justæ hospitalitati adhibita diligentia,non dubito superfuturum quod præstare non mediocre eommodum possit.

EPISTOLA XLIX.

AD HINCMARUM EPISCOPUM.

Suspiciendo H. antististi Lupus omnidam salu

tem.

Angustiam nostram, quam temporis cum prolixitas, tum etiam asperitas peperit, nuntius a me directus vobis exposuit, nec aliud in paternitate vestra quam quod de ea præsumebam invenit. Sane priores

B

C

(a) Attiniaco. Sic restituimus hunc locum ex veteri D codice, editio enim Massoni habebat, Hiniaco. Palitium regium fuit in diocesi Remensi, ad Axonam fluvium. Illic duodecim Ecclesiastici ordinis viros, qui diu noctuque divina horis competentibus frequentent officia, constituit Carolus Simplex Francorum

rex.

(b) Ad Trajectum. Id est, secus municipium Trejectum, in loco qui dicitur Marsna, ut est in Capitulis Caroli Calvi.Congressus ille Lotharii imperatoris, Ludovici regis Germaniæ et Caroli Calvi contigit anno 847,mense Februario. Nam de hoc ipso conventu hic agi manifestum est.Ait enim Lupus in epistola 59: «Non ignoratis, credo, reges nostros apud Trajectum hebdomade secunda Quadragesima celebraturos colloquium,» quod eodem spectat. Nam, ut adnotat Sirmondus,anno 847, Quadragesimæ initium fuit die 16

EPISTOLA L.

CUIDAM FIDO.

Non ignoras prolixi temporis laborem quem recuperandæ cellæ studio assumpsi; quo adhuc flagrans, jussu regis, vita comite, ad colloquium proficiscar quod reges (b) ad Trajectum habituri sunt. Pecunia nobis jam nulla est quæ tanto spatio vix potuit sufficere. Proinde quia non videbatur consilium imperfectos conatus relinquere,donec evidenter appareat qui eos consequatur effectus, non usquequaque inhonestum credidi opem ab amicis petere, quorum fides mihi non fluxa in similibus inventa est. Itaque maxima spe ad (c) dominam Rh. direxi; cui cum nostro nuntio, aut, si commodius judicaveris,separatim, hujus meæ necessitatis volo causam aperias, eamque quam mollissimis precibus flectas, ut sicut semper,nunc mihi subveniat, et continuo per hunc meum nuntium argento quod in hoc utar itinere juvet me liberaliter; ut et in cœnobii nostri, pro quo satagimus, instauratione particeps existat, et me sibi devotiorem, si id fieri possit, efficiat. Si quid etiam ab aliquo tibi datum habes, mihi mittere ingenti necessitate (d) arctato ne graveris, quoniam nihil tam pretiosum aut parvum dirigere poteris quod non patiamur pro victu expendere.

93 EPISTOLA LI.

FRATRIBUS FERRARIENSIBUS.

Dilectis fratribus. Quod gaudium capiam de R. si forte vestrum aliquis ambigit, repetat illud memoria quod auctoritas divina neque rapaces regnum Dei Februarii. Synodi porro istius mentionem facit, ut opinor, Hincmarus ad Annulum Lugdunensem scribens, apud Flodoardum, lib. II, cap. 21.

(c) Dominam Rh. Pessime in editione Massoni, Dominum Rhodingum. Constat enim hic agi de pia quadam femina. Infra: eamque quam mollissimis precibus flectas. Sic enim legitur etiam in editione Massoni. Vetus codex diserte scriptum habuit Dominam Rh. quod an interpretandum sit de femina quadam cui Rhodingæ nomen fuerit, ut vestigia Massonianæ editionis sequamur, an vero de Rhotilde, aut alia quapiam femina, eruditorum judicio permitto discutiendum.

(d) Arctato. Ita codex manuscriptus, prorsus bene. Furiosa est lectio quam exhibet editio Massoni,quæ pro arctato habet Arentalo.

« PoprzedniaDalej »