Obrazy na stronie
PDF
ePub

monium ejusdem psalmi adhibuerunt.

rum, etc., usque ad consecuti sunt senes. Hæc A principes propter Pilatum intellexerunt, qui testiest enim laus fidei, si quod creditur, etc., usque ad quæ non videntur. (S. Aug., in Joan., tom III. part. IV, col. 1837.)

Fide intelligimus, etc., usque ad quæ per fidem est, hæres est institutus. Consideremus ea quæ fecit Deus, etc., usque ad usque nunc operatur. (Id., de Gen. ad litteram, tom III, part, 1, col. 333 et seq.)

In principio fecit Deus cœlum et terram. Terra, etc., usque ad condidit mundum. (Id., contra Manich., tom. III, part. 1, col. 176 et seq.)

Fide qui vocatur Abraham, etc., usque ad cujus artifex et conditor Deus. Beatus Stephanus, etc., usque ad fuerat amputanda. (Id., lib. de Civit. Dei. tom. VII, col. 495 et seq.)

Fide et ipsa Sara sterilis, etc., usque ad ad oram B maris innumerabilis. Ambo seniores erant, etc., ad est mortui. (Id., lib. xvIII de Civit. Dei usque tom. VII, col 507 et seq.)

Natus est itaque Abrahæ, etc., usque ad congaudebit mihi. (Id., ex lib. de Civit. Dei, tom. VII, col. 510.)

Juxta fidem defuncti sunt, etc., usque ad Paravit enim itlis civitatem. Quid est quod dixit Jacob, etc., usque ad Dominus pollicetur. (Id., lib. Quæst. in Gen. tom. III, p. 1, col 590.)

Incola ego sum in terra, etc., usque ad peregrinatur a Domino. (Id., in psalm. CXVIII, tom. IV, p. 11, col. 1518 et seq.)

Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum, paravit enim illis civitatem. Abraham et Isaac et Jacob, etc., usque ad custodit. (Id., contra Faustum, tom. VIII, col. 454.)

Fide obtulit Abraham Isaac, etc., usque ad benedixit Isaac et Jacob et Esau. Hanc ergo promissionem pater pius fideliter tenens, etc., usque ad spinis Judaicis coronatus. (Id., lib. xvi de Civit. Dei tom. VII, col. 544.)

Magna fides, magna pietas, etc., usque ad impossibile esse Creatori. (Id., serm. de immolatione Isaac, tom. V, p. 1, col. 27.)

Fide Jacob moriens, etc., usque ad, excipiens exploratores cum pace. Quid est quod adoravit, etc., usque ad rei futuræ præ figurabatur. (Id. Quæst. in Gen., tom III, p. 1, col. 583.)

C

Et quid adhuc dicam? etc., usque ad repromissio- D nes. Abraham non solum non est culpatus, etc., usque ad miracula faciebat. (Id., ex lib. de Civit. Dei, tom. VII, col. 35.)

Obturaverunt ora leonum, etc., usque ad de resurrectione mortuos suos. Pluralem numerum pro singulari positum esse intelligamus, clauserunt ora leonum, cum solus Daniel significari intelligatur. Et pluraliter dictum secti sunt, cum de solo Isaia tradatur. Sicut in psalmo etiam quod dictum est, Astiterunt reges terræ,et principes convenerunt in unum, pluralem numerum pro singulari positum in Actibus. apostolorum exponitur.Nam reges propter Herodem,

In Vetere Testamento, quando commendabas, etc., usque ad in Domino præcesserunt. (Id., lib. de Grat. Novi Testamenti, tom. II, col. 546 et seq.)

Alii autem distenti sunt, etc., usque ad ut non sine nobis consummarentur. Et in illis patribus, etc., usque ad Ecclesiæ meæ minimis meis. (Ibid., tom. II, col. 549 et seq.)

CAPUT XII.

Ideoque et nos tantam habentes impositam nulem testium, etc., usque ad atque in dextera sedis Dei sedet Tunc enim et lex impletur, etc., usque ad quas nusquam futurus. (Id., lib de catechizandis Rudibus, et tom. VI, col. 333 seq.)

Recogitate enim eum, etc., usque ad adversus peccatum repugnantes. Perfectior in hac vita, etc., usque ad utique martyres. (Id,, serm. de verb. Apost. tom. V, p. 1, col. 868.)

Et obliti estis consolationis, etc., usque ad ergo adulteri et non filii estis. In Christo sit quem vis esse Christianum, etc., usque ad in passionibus snis. (Id., de Past., tom. V, part. 1, col. 276.)

Flagellat autem omnem filium, elc., usque ad sine flagello. (Id., in psal. xxxvi et xxxvII, tom. IV, p. 1, col 274.)

Quem enim diligit Dominus corripit, etc., usque ad in infirmitate perficitur. (Id., in psal. LXXXIX, tom. IV, p. 11, col. 1145.)

Quando corripit Deus, etc., usque ad comparatio creaturæ. (Id., lib de Sent. Prosperi, tom. X, p. 11, col, 1882.)

Multum est autem quod, etc., usque ad unicum flagellatum. (Id., in psal. LXXXVIII, tom. IV, p. 11, col. 1131.)

Misericors Dominus. etc., usque ad disciplinam pater ejus. (Id., in psal. CXIV, tom. IV, p. 1, col. 488.)

Quia non repellet Dominus, etc., usque ad temporale est. (Id., in psal. xcv, tom. IV, p. п, col. $205.)

Neque quisquam superbe de se præsumat, etc., usque ad convertetur in luctum. (Id., in psal. LXXIV, tom. VI, part. I, col. 946.)

Deinde patres quidem, etc., usqne ad in recipiendo sanctificationem ejus. Donec domemur et perdomemur, etc., usque ad parcat tibi et deserat te. (Id., serm. de verb. Evang., tom, V, p. 1, col. 376 et seq.)

Omnis autem disciplina, etc., usque ad magis autem sanetur. Disciplinam quam Græci appellant paideian usque ad justitiæ. (Id. in psal. cxvii, tom. IV, part. 2, col. 1547 et seq.)

Ut nonnulli in Græco epistimin interpretati sunt, etc., usque ad reddet justitiæ. (Id. lib. xiv de Trinit. tom. VIII, col. 1836 et seq.)

Pacem sequimini, etc., usque ad inquisisset eam. Filii Dei sumus et agnoscamus quod filii ejus sumus

etc., usque ad desideramus. (Id., serm. de visione A angelos. (Id., lib. xvi de Civit. Dei, tom. VII, col. Dei., tom. II, col. 630.)

Quia incredibile videbatur hominibus quod promittebat Deus etc., usque ad ut sanaret. (Id., in psalm. cix, tom. IV, part. I col. 1446 et seq.)

Cujus vox movit terram, etc., usque ad Etenim Deus noster ignis consumens est. Videamus quid etiam Apostolus, etc., usque ad pars ima perierit. (Id., lib. de Civit. Dei, tom. VII, col. 683 ct seq.

CAPUT XIII.

Charitas fraternitatis, etc.,usque ad tanquam et ipsi in corpore morantes. Negavit Sara, dicens : Non risi, etc., usque ad in cœlos iissent. (Id., in Gen.'tom III, p. 1, col. 558.)

Quot occurrit Lot angelis, etc., usque ad receperunt angelos. (Id., ibid., tom. III, p. 1, col. 559.) Exhibuit itaque hospitalitatem usque ad quis in eis esset. (Id., contra Maximin., tom. III, col. 808,)

Et Abraham in tribus, et Lot in duobus viris Dominum agnoscebant. etc., usque ad receperunt

509.)

Dominus mihi adjutor est, etc., usque ad adjutorio despicientur. (Id., in psal. cxvIII, tom. IV, p. II, col. 1496.)

Doctrinis variis usque ad sed futuram inquirimus. Leprosi non absurde intelliguntur, etc., usque ad præceptor abstergit. (Id., ibid., tom. III, part. II, col. 1354 et seq.)

Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo,id est fructum labiorum confitentium nomini ejus. Qui timetis Dominum, laudate eum, etc., usque ad oculi mei salutare tuum. (Id., lib. de Grat. Novi Testamenti, tom. II, col. 357 et seq.)

Beneficentiæ autem etc., usque ad promeretur Deus. Sacrificium visibile invisibilis, etc.,usque ad lex penB det, et prophetæ. (Id., lib. de Civitate Dei, tom. VII, col. 282, et seq.)

Obedite præpositis vestris,etc., usque ad Gratia cum omnibus vobis. Amen. Audistis, fratres mei, etc. usque ad Amen. (Id., serm. de verb. Evang.. tom. V.)

AD FLORI DIACONI OPERA APPENDIX

(Nostro Floro quædam carmina, sub nomine Flori Drepani in Bibliatheca maxima Patrum recusa, adjudicant nonnulli. Hæc vide, si placet, Patrologiæ tomo LXI, col. 1981.)

CAPITULA EX LEGE ET CANONE COLLECTA.
(Apud Acherium, Spicileg.)

Hæc a domno FLORO viro prudenti collecta sunt ex Lege et Canone.

Caput legum in Canonem rcceptum de cohertione Ju- C sacrosanctæ religionis auctoritas. Omnes utique dæorum, et de auctoritate ac firmitate judicis et testimonii episcoporum : imperator Theodosius et Valentinianus Cæsar Almaghio viro ilustri, præfecto prætorio Galliæ.

Quia religiosos populos nullis decet superstitionibus depravari, Manichæos omnesque hæreticos vel schismaticos, sive Mathematicos,omnemque sectam catholicis inimicam ab ipso aspectu urbium diversarum exterminari debere præcipimus, ne præsentium quidam criminosorum contagione fœdentur. Judæis quoque vel paganis causas agendi vel militandi licentiam denegamus, quibus Christianæ legis nolumus servire personas, ne occasione dominii sectam venerandæ religionis immutent. Omnes igitur personas erroris infausti jubemus excludi, nisi his emendatio matura subvenerit. Data vii Id. Jul. Aquileia. Consule Theodosio Augusto et Valentiniano Cæsare III.

Constantinus ad Felicem præfectum prætorio. Sanximus namque,sicut edicti nostri forma declarat, sententias episcoporum quolibet genere illatas, sine aliqua ætatis discretione inviolatas semper incorruptasque servari; scilicet pro sanctis semper ac venerabilibus habeatur quidquid episcoporum fuerit sententia terminatum, sive utique,inter minores, sive inter majores ab episcopis fuerit judicatum apud vos,qui judiciorum summam tenetis et apud cæteros omnes judices ad exsecutionem volumus pertinere; multa enim quæ in judicio captiosæ præscriptionis vincula promi non patiuntur, investigat et promit

D

causæ quæ vel prætorio jure vel civili tractantur, episcoporum sententiis terminatæ perpetuo stabilitatis jure firmantur, nec liceat ulterius retractari negotium quod episcoporum sententia deciderit.

Testimonium etiam ab uno licet episcopo perhibitum omnes judices indubitanter accipiant, nec alius audiatur,cum testimonium eplscopi a qualibet parte fuerit repromissum. Illud est enim veritatis auctoritate firmatum, illud incorruptum,quod a sacrosancto homine conscientia mentis illibato protulerit. Hoc quod nos edicto salubri aliquando censuimus, hac perpetua lege firmamus.

Ex concilio Carthaginensi.

Ipse se indignum Ecclesiæ consortio judicat, qui de universa Ecclesia male sentiendo sæculare poscit auxilium, cum privatorum Christianorum causas Apostolus ad eum deferri, atque ibi determinari præcipiat.

Quod nemo clericus ad testimonium dicendum compellatur. Ex concilio Carthaginensi.

Non liceat clericum in judicium ad testimonium devocari, cum qui cognitor alias præsens, et nulla ad testimonium dicendum ecclesiastici cujuslibet persona pulsetur.

Item ibi.

Quicunque ab imperatore cognitionem judiciorum publicorum petíverit, honore proprio privetur,

Imperatores Valentinianus, Theodosius et Arcadius. A norum seu clericorum, cui in ecclesia fuerit cri

Continua lege sanximus nomen episcoporum vel eorum qui Ecclesiæ necessitatibus serviunt, ne ad judicia sive ordinariorum sive extraordinariorum judicum pertrahantur. Habent illi judices suos,nec quidquam gis publicis commune cum legibus.

Imperator Theodosius et Valentinianus Cæsar. Privilegia ecclesiarum vel clericorum omnium prona devotione revocamus scilicet, ut quidquid a divid principibus singuli quique antistites impetrarunt, jugi soliditate servetur, nec cujusquam audeat titillare præsumptio, in quo nos nobis magis præstitum confitemur.

Quod clerici episcopali audientiæ reservari jubentur.

Clericos igitur omnes,quos indiscrete et ad sæculares judices debere deduci, infaustus præsumptor edixerat,episcopali audientiæ reservamus. Fas enim non est ut divini numeris ministri temporalium potestatum subdantur arbitrio.

Imperator Honorius et Theodosius Augg.

Vacent ecclesiæ solis quibus bene conscia sunt divinæ prædicationis officiis. Cuncti in orationibus celebrandis horarum omnium momenta consumant. Gaudeant nostra in perpetuum liberalitate munitæ, quarum nos erga cultum pietate et æterna devotione gaudemns.

Imperator Honorius et Theodosius.

Episcopos vel presbyteros, diacsnos et quoscunque inferioris loci Christianæ legis ministros, ab episcopis solum, non ab olio oportet accusatos audiri.

Theodosius et Valentinianus Augg. Audemus quidem sermouem facere sollicite, plus timore capti de sanctis venerabilibus sacerdotibus et secundis sacerdotibus, vel etiam Levitis, et eos cum omni timore nominare,quibus terra caput inclinat.

Et post pauca.
Quod in sacerdotibus Ecclesia constat.

De obnoxiis vero inquiunt :

Si quis ambulaverit cum episcopo,vel cum presbytero, vel etiam cum diacono, sive in platea, sive in agro, sive in quolibet loco, nullo pacto retineri vel obstringi jubemus.Quoniam in sacerdotibus Eccle

sia constat.

B

C

K. Reges isti Christianissimi, qui tanta reverentia de Ecclesia loquuntur,non frustra audierunt:Et nunc, reges intelligite, erudimini qui judicatis terram. Servite Domino in timore, et exultale ei in tremore(Psal. 11, 11, 12.) Mira autem et vera sententia, quod ecclesia non tam in lapidibus quam in sacerdotibus constat. Et ideo juste nunc et religiose sancitur, ut reverentia quæ altari et templo exhibetur, eadem sacerdotibus exhibeatur ;et sicut hoc est, ut juxta templum vel altare ibi nemo reum et crimini vel etiam morti obnoxium contingat; ita neque a D latere episcopi, presbyteri et diaconi quolibet loco abripere vel contingere audeat.

liem ibi ex concilio Carthaginensi qualiter episcopus presbyter et diaconus purgari debeant.

Si quis episcopus, quod non optamus,in reatum aliquem incurrerit,et fuerit ei nimia necessitas non posse plurimos congregare, ne in crimine remaneat, a duodecim episcopis, et presbyter a sex episcopis cum proprio suo episcopo audiatur, et diaconus a tribus.

[blocks in formation]

men institutum, vel civilis causa fuerit commota, si relicto ecclesiastico judicio publicis judiciis purgari voluerit, etiamsi pro ipso fuerit prolata sententia, locum suum amittat, et hoc in criminali :in civili vero perdat quod evicit, si locum suum obtinere maluerit.

Ex epistola episcopi ad imperatorem de baptizatis

Hebræis.

Postquam divinæ gratiæ auxilio et vestræ pietatis patrocinio, juxta auctoritatem divinæ legis et ecclesiasticorum Patrum constituta pro Judæorum illuminatione cœpimus laborare adjuvante eadem divina gratia conversi sunt plures ex eis ad Dominum,tam viri quam feminæ, majores natu et juvenes, adolescentes et pueri, et cum eis etiam seorsum aliqui ex servis et ancillis. Cnmque hic numerus cœpisset multiplicari, et gaudium matris Ecclesiæ de salute conversorum in dies augeri, cœperunt conversi invitare aversos ad eam quam cognoverant veritatem, maxime pueros et innocentes, eo quod cæteri magis existant duri utpote invaterati dierum malorum.Coperunt ergo pueri et adolescentuli quod videbant in istis, desiderare fieri in seipsis, et maxime ut arbitror,quia per singula Sabbata a fratribus et sacerdotibus nostris in synagoga verbum Domini prædicatur. Quod cum impii sensissent parentes, cœperunt eos furtim et maxime nectibus ab inferiores provinciæ partes,id est Arelatem urbem, dirigere quo magna corum multitudo tam ex Cabilonense quam ex Matacensi et Viennensi civitatibus translata est. Quod cum mihi ab eisdem qui crediderant Judæis dolenter nuntiatum fuisset,jussi eos qui residui erant, absque læsione vel damno aliquo in præsentiam meam sub conspectu Ecclesiæ deduci,ut si qui inter cos essent qui nostra desiderarent, pateret eis janua matris Ecclesiæ,ereptis de manibus impiorum. Statim igitur, mirabile dictu! sex pueruli priusquam ab aliquo exhortari cœpissent, sacerdotum nostrorum pedibus provoluti profitebantur se velle baptizari, atque ut ad me perducerentur orabant.Cumque perducti essent, similiter supplicsntes et rogantes omnium gratulatione suscepti sunt. Post vero et alii numero quadraginta septem qui idem professi sunt, quos omnes sub conspectu Dei et Ecclesiæ bonis et fidelibus fratribus tradidi instruendos, et in solemnitate Paschali generalis lavacri celebritate baptizandos et nutriendos Domino. Reliquos vero, in quibus nihil boni desiderii vel petitionis agnovi, restitui intactos parentibus suis.

Vestræ et bonitatis, vestræ orthodoxæ Christianitatis et pietatis,quatenus et isti absque interpellatione atque inquietudine malignorum tranquille in filios Ecclesiæ educentur, et illi qui crudeliter ne salvi fierent ab impiis Arelatem translati sunt, per episcopum ejusdem Ecclesiæ a vestra serenitate dialacriter instigatum similis aliquid gratiæ auxiliante ligenter admonitum,et ad divinum opus exercendum Domino consequantur. Si enim magnæ eleemosynæ opus est in causis temporalibus aliquem vi oppressum eripere, aut ex bestiæ alicujus faucibus rapere, quanto major de illo merces speranda est, qui vel ab impiis hominibus, vel a malignis spiritibus ne ad Deum venire possit opprimitur, sicut potestas et faenlas congrua datur, valuerit ad salutem lucrari. Testatur hoc apostolus Jacobus exhortans et dicens: Si quis autem erraverit a veritate, et converterit quis eum scire debet quonium qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ,salvabit animam ejus a morte, et operit multitudinem peccatorum (Jac. v, 19, 20).

FLORI EPISTOLA AD IMPERATRICEM JUDITH.

Incipit (a) epistola Julii Flori ad Judith impera- A rum et Langobardorum, deficientibus Romanorum tricem uxorem (sic; leg. matrem) Karoli Calvi de sequentibus libris.

Domina Augusta et felicissima Judith, dum in humanis quo altius adcrescas non inveniatur rebus, quia, si de viro agitur, quis nobilior imperator aut sapientior in divinis seculariumve disciplinis Ludovico Cesare invicto? nec mirum talem protulisse excellentissimo Augusto secula sobolem Carolo ; si autem de venustate corporis, ut absque adulationis fusco proferam quod verum est, pulchritudine superas omnes quas visus vel auditus nostræ parvitatis comperit reginas; sin autem de prole, nonne mundi gloria et hominum delectatio Carolus? qui elegantia corporis ac moribus optimis seu agili prudencia studio inmaturam vincendo propriam superat etatem, ut videatur avus ejus non obiisse, sed pocius, detrusa caligine somni, novum illustrare orbem; siquidem in nepote inmortale ingenium, una cum B nomine decoret virtus splendeant; quamobrem dum in temporalibus nihil desit rebus ut augmento careas, studio sapiencie dilataris ut excellentior retro seculis imperatricibus reperiaris. Igitur indita a Deo vobis sapientia et naturaiis ingenii seientia attonitum me reddidit inter ceteros auditores. Quam in divinis et liberalibus studiis ut vestræ eruditionis novi facundiam,obstupui, mecumque deliberans ut aliquid munusculum meo labore congestum vestræ offerrem almitatis flagrantiæ, igitur ab Octaviano Augusto et Domini nativitate salvatoris nostri sæculum adgressum scribendo opus peregi usque ad regna Franco

(a) Hanc epistolam ex codice ms. Abrincensis bibliothecæ, olim monasterii S. Michaelis in periculo maris, edidit D. Ravaisson in appendice libri cui titulus Rapport au ministre sur les bibliothèqnes de

imperatoribus seu judicibus ab Italia, et Gallis Gothorumque regibus qui successerant ab eis etiam depulsis. Quod videlicet opus quinque distinxi in libris. His enim, velut in speculo, per vestram sanctissimæ devotionis ammonicionem atque jussionem,Carolus gloriosissimus vestre filius excellencie inspicere quid agendum vel quid vitandum sit poterit. Decet enim, dominam te venerabilem unicum erudire filium nostræ jocunditatis et novi seculi regem; memor Bethsabee quæ itidem priscorum erudivit sapientissimum seculorum regem, ut idem de se ait:«Nam et ego filius fui patris mei tenellus et unigenitus coram matre mea. Et docebat me atque dicebat: suscipiat verba mea cor tuum, custodi precepta mea et vives. Posside sapientiam, posside prudentiam, ne obliviscaris neque declines a verbis oris mei. Ne dimittas eam et custodiet te, dilige eam, etc. » Bis autem, prout de Domini confidimus pietate, sacris jussionibus vestris parebit, et inter ceteras materne dilectionis admoniciones hos libellos sue non dedignabitur contradere memorie, quibus imperatorum gestis sanctorumque triumphis, atque doctorum magnificencium doctrinis illustratus caucius quid agendum sit sive subtilius inveniet quid sit vitandum. Igitur hos codicellos vestræ dilectionis amor me,Domina semper augusta, scribere compulit,quid vestræ almitatis et inmortalis sapientiæ judicium expectant. Quod si judicando consequantur laudem,vestræ reputabitur eternaliter memoriæ, quoniam sacratissimum nomem vestrum Judith judicans sive laudans interpretatur.

l'Ouest.De quibus hic agitur historiarium libri,quorum fragmenta dedit Labbeus Bibliothecæ Manuscriptorum tomo III pag 190, an Flor nostri sint dubitandi locus. EDIT.

ANNO DOMINI DCCCLXII.

B. SERVATUS LUPUS

PRESBYTER ET FERRARIENSIS ABBAS.

NOTITIA HISTORICA IN SERVATUM LUPUM
(Apud Baluz. in notis ad epistolas Lupi.)

tem

Sancta fuit apud Ferrariense memoria Lupi. Sane ex illius operibus apparet virum fuisse moris antiqui. Natus est autem, quantum conjectura assequi datur, in provincia Lugdunensi quarta, ex clara haud dubie familia, sub imperio Ludovici Pii. A puero deditus fuit studiis litterarum. Factus manachus Benedictinus in monasterio Ferrariensi, ab Aldrico abbate suo, qui Senoniensis postea antistes fuit, in Germaniam, cum diaconus jam esset, studiorum causa missus est ad Rabanum abbatem Fuldensem, celeberrimum per eas pestates sacrarum Scripturarum interpretem. Illic, facilitate morum, sibi ccnciliavit amicitiam plurimorum, magnamque hinc famam eruditionis ac pietatis reportavit in Galliam. Anno 838, x Kal. Octobris, haud multo post reditum ex Germania suum, Ludovico Pio imperatori præsentatus a Judith Augusta, et turbæ aulicorum immistus, in spem dignitatis proximam adductus est; et paulo post ordinatus est presbyter. Tandem quia Odo abbas Ferrariensis (a) atrocium facinorum manifestus, Karoli Calvi Francorum regis animum in (a) Ferrariensis. Vetus et nobile monasterium C sanctæ Mariæ et sancti Petri Ferrariis, quod antidioceseos Senonensis, eo etam nobilius, quod Lupum quondam habuerit abbatem. In Vita Ludovici Pii scriptum est, ipsum reparasse « monasterium

quitus Bethlehem vocabitur : in cujus curia pater ejus Pipinus occidit leonem; et ipsemet a Stephano papa Romano in regem honorifice consecratus est

se concitaverat, ejus auctoritate amotus est a regimine illius monasterii, quod commissum est Lupo. Is ergo cum præcepto Caroli illuc accedens, a monachis electus est X Kal. Decembr. anni 842. Pridie dcin Kalendas Carolus ei donum abbatiæ confirmavit. Nondum tamen Odo paruerat jussis principis. Itaque Lupus, cui pellendi Odonis delegala cura a Carolo, illum hinc abscedere fortiter compulit. Præbuit istud materiam novis sermonibus, ac si Lupus Odoni comparasset insidias, per fraudemque potius ac vim quam canonice factus esset abbas Ferrariensis. Sed ipse eam calumniam expurgavit in epistola scripta ad Jonam episcopum Aurelianensem. Anno 844 functus est legatione pro Carolo in Burgundia, annoque eodcm exeunte habita fuit syuodus episcoporum apud Vernun palatium regium, cui interfuit Lupus noster. Tantaque tum erat ejus fama, ut, licet hic adesset Hincmarus, Lupus tamen ab universa synodo rogatus sit scribere canones in ea decretos. Anno 847 interfuit conventui apud Marsuam, secus Trajectum : quo Lotharius imperator, Ludovicus rex Germaniæ, et Carolus Calrus rex Franeorum, convenerant, pacis causa. Per eas tempestates, anno nimirum 849, ut ego arbitror, a Carolo missus est ad Leonem IV papam; et anno 845 interfuit concilio Suessionensi, in cujus actione 11 legit volumen gestorum depositionis Ebbonis Rhemorum archiepiscopi. Pervenit autem usque ad tempora Nicolai I papa; obiitqae post annum 861. Familiares habuit praestantissimos quosque sui sæculi viros, Hincmarum Rhemensem, Rabanum Moguntinum, Wenilonem Senonensem, Heriboldum Antissiodorensem, Pardulum Laudunensem, Prudentium Tricassinum, Jonam Aurelianensem, Odonem Bellovacensem, Æneam Parisiensem, Eginhardum abbatem Seligenstadiensem, Hilduinum, Ludovicum, et Hugonem S. Dionysii, Ratbertum Corbeiensem, Ratramnum monachum Corbeiensem, Gotteschalcum monachum Orbacensem, et alios plurimos. Atque hæc omnia, et multo plura, colligi abunde possunt ex ipsius Lupi epistolis, aliisque illius ævi monument is.

in eadem ecclesia. » Illic ab Ansegiso Senonensi archiepiscopo, paulo post Lupi ætatem, coronati sunt

Ludovicus et Carlomanus, filii Ludovici Balbi regis.

NOTITIA BIBLIOGRAPHICA.

SERVATUS LUPUS presbyter, et ab anno 838 (a) A abbas monasterii sancti Petri quod Bethehem sive Ferrarias dicitur in diœcesi Galliæ Senonensi ordinis S. Benedicti, Rabanum Maurum præceptorem suum vocat epist. 40, qui ejus adhuc diaconi rogatu Collectarium in Epistolas Pauli fecit. Abbas Lupus anno 853 concilio Suessionensi interfuit, et superstes adhuc fuit post anno 851, ut a Caveo bene notatum. Scripsit anno 849 (b) librum et collectaneum testimoniorum (c) de tribus quæstionibus; de libero arbitrio, de prædestinatione bonorum et malorum, et de sanguine Christi effuso pro omnibus, ut omnes vult salvos Deus, quamquam culpa propria non omnes salvantur. Edidit, post mancam in Belgio anno 1648 Donati Candidi editionem, Sirmondus anno 1 50, unde recusa in Sirmondi operibus tom. II, p. 1227, et Gilbertus Manguinus Paris. 1650 40 in parte altera tomi primi Scriptorum sæculi ix de Prædestinatione et Gratia, sub titulo commentitio Lupi Servati, presbyteri Moguntinensis. Consulendus etiam Lud. Cellotius in Hstoria Gotteschalci, Paris. 1655 fol.

Capijula XII concilii in Verno palatio anno 844 habiti, quæ stylo suo comprehensa ad Hincmarum se direxisse scribit Lupus epist. 4, edita in tomis Conciliorum et in Sirmondi Conciliis Galliæ, tom. III, pag. 17, at apud Carolum Le Cointe, tom. VIII Annalium Francorum, pag. 742.

Liber epistolarum CXXX (d) ex Papyrii Massoni editione Paris. 1588 80 et in Bibl. Patrum edit. Colon. tom. IX, sed ad mss. codicem emendatus, in Andreæ du Chesne tom. II Scriptorum de rebus Francorum, pag. 726.

Vita S. Maximini episcopi Trevirensis, anno 839 scripta ad Waldonem edita s Surio 29 Mail, sed omissa ab Henschenio tom. VII Mail, quoniam antiquiora Acta ait se nactum anonymi Sanmaximiensis ex quo Lupus sua expresserit, quia a scriptore miraculorum Maximini, Lupus episcopus appellatur. Ex hac Vita quædam de Carolo Martello affert Ba

(a) Baronius ad an. 838, num. 6. (b) Sigebertus, cap. 94 de S. E.

(c) Cœlestini papæ, Augustini plura, tum Hieronymi, Philippi in Jobum, Gregorii papæ, Fulgentii Ruspensis, Joannis diaconi Rom., Isidori episc., Bedæ. et Joannis CPolitani sive Chrysostomi, rejectis iis quæ in contrariam sententiam Faustus Regensis scripsit.

PATROL. CXIX.

B

C

ronius ad annum 741, n. 15; unde factum ut Caroli
Martelli gesta a Lupo tradita quidam seripserint.
De Maximo illo adeundus Tillemontius tom. VII
Memoriarum, p. 247, 694 seq.

Vita S. Wigberti, abbatis Fritzlariensis in Hassia; ad Bunum, sive Brunum, (e) abbatem Herveldensem sive Hirsfeldensem, edito a Joannes Busæo S. J, ad calcem epistolarum Hincmari Rhemensis, et Constitutionum Caroli Magni, Moguntiæ 1602 4o, p. 339. Scripta anno 836.

Homilia duce in solemnitates S. Wigberti, et, hymni totidem vulgati sub Lupi nomine ab eodem Busæo in paralipomensis Opusculorum Petri Blæsensis, Joan. Trithomii aliorunque, Mogunt. 1604 8o Hæe Lupi scripta recensuit atque eruditis notis illustravit Stephanus Baluzius Paris. 1664 8°, quæ editio recusa in Bibl. Patrum Lugd. 1672, tom. XV, statim in limine. Sed prodiit deinde iterum Lupus (licet titulus Antuerpiam præferat) 1710 80, ex se cunda laudati Baluzii recensione. Vide Acta Erudit. 1715. p. 205.* Vitam S. Maximini Baluzius scriptori huic tribuit: reliqui tamen omnes Lupo alteri Catalaunensi episcopo, qui cadente sæculo ix florebat, ascribendam esse censent. Vide auctores Historiæ litteraria Gallicæ, tom. V, pag. 267. Ita pariter Homilias geminas in solemnitate S. Wigberti alterius esse criptoris ex styli diversitate viri illi docti dijudicant: opinanturque insupor unicam esse homiliam in geminas dissectam ; altera enim ex illis incipit: Restat; quod Sermonis continuationem non ambigue demonstrat.

Sermonem Lupi (sed certe junioris, Wulfstani forsan (f) de quo infra, archiep. Eboracensis et episcopi Vigorniensis, super incursu Dacorum sive Danorum anno 1094, edidit Anglo-Saxonice et Latine Georg. Hickesius in diss. epistolari tom. II Thesauri septentrionalis, p. 99, 106. Axon., 1703 fol., et alterum in festum S. Jodoci, mss. in Bibliothecis Angliæ exstare Caveus adnotavit.

(d) In his 128 et 129 sunt illæ duæ epistolæ ad Carolum Calvum et linemarum Rhemensem, quas cum libro de tribus Quæstionibus Sirmondus vulgaverat.

(e) Nide Vossium, II, 35, pag. 317.

(f) Vidc Humfredi Wanleji Catalogum librorum Veterum septentrialonum. pag. 140 seq., in tomo secundo Thesauri Hickefiani.

14

« PoprzedniaDalej »