Obrazy na stronie
PDF
ePub

beatus ait Gregorius (homil. 46 in Evang.); « Ab exordio etenim Quadragesima usque ad paschalis solemnitatis gaudia sed hebdomadæ veniunt, quarum videlicet dies quadraginta et duo fiunt, ex quibus dum sex dies Domini abstinentia subtrahuntur,non plus in abstinentia, quam triginta sex dies remanent. Dum vero per trecentos et sexaginta quinque dies annus dicitur,nos per triginta sex dies affligimur, quasi anni nostri decimas Deo damus. » Typice ergo quadraginta et duos dies in Quadragesima habemus, quoniam tot mansiones filii Israel habuerunt,qui baptizati sunt in mari Rubro,quando exierunt de terra Ægypti, de dura servitute, et pervenerunt ad terram repromissionis: tot enim generationes sunt seriæ Christi cum hiethoxia bis computato et eodem Christo. Merito qui ad cœlestem patriam tendunt eodem numero mansionum satagunt,quo filii Israel ad terram repromissionis venerunt ; et merito qui ad Christum transeunt per baptismum, eodem numero ad eum perveniunt, quo Christus ad nos venire dignatus est, sicut beatus Hieronymus ait in libro Mansionum filiorum Israel (epist. ad Fabiolam): « Nec mirum, sed in illo numero sacramenti perveniamus ad regna cœlorum, sub quo Dominus atque salvator a primo patriarcha pervenit ad virginem quasi ad Jordanem quæ pleno gurgite fluens Spiritus sancti gratiis redundabat. »

dies prima Azimorum fuit a vespera incipiens.Qua- A intelligendo disciplina firmetur. » Unde et inter alia propter et ipsa sexta Sabbati recte deputatur jejunio. Jejunia quippe humilitatem significant,ut humiliabum jejunio animam meam. Sequitur Sabbatum,quo die caro Christi in monumento requievit. Sicut in primis operibus mundi requievit Deus illo die ab omnibus operibus suis line exorta est ista in regia illa veste varietas, ut alii sicut maxime populi Orientis propter requiei significantiam malunt relaxari jejunium, alii propter humilitatem mortis Domini jejunare,sicut Romana et nonnullæ Occidentis Ecclesiæ; quod quidem uno die, quo Pascha celebratur, propter renovandam rei gestæ memoriam, quia discipuli humaniter mortem Domini doluerunt, sic ab omnibus jejunatur, ut etiam illi Sabbati jejunium devotissime celebrent, qui cæteris per totum annum Sabbatis prandent,utrumque videlicet significantes,et in uno anniversario die luctum discipulorum, et cæteris Sabbatis quietis bonum. Nain venerandus Ambrosius, cum de hac causa interrogaretur, «Quid possum,inquit,hinc docere amplius quam ipse facio? Quando Mediolani sum,non jejuno Sabbato, quando Romæ sum jejuno Sabbato, et ad quamcunque Ecclesiam veneritis, inquit, ejus morem servate,si pati scandalum non vultis aut facere. Sed quomodo contingit ut in una Ecclesia vel unius regionis Ecclesiæ alios habent Sabbato prandentes, alios jejunantes, mos eorum mihi sequendus videtur, quibus corumdem populorum congregatio regenda commissa est. >>

Postremo, ut nil inexpletum remaneat unde in exorta quærela ratio titubare queat, monstrandum est quæ sint tempora jejunii a Christo ex lege et prophetis divinitus Christianis ad observandum sancita, ut in omnibus pro concordia omnes satisfactionem recte et legaliter habeant. Augustinus in libro primo ad quæstiones Januarii: «Quadragesima sane jejuniorum habet auctoritatem et in veteribus libris ex jejunio Moysis et Eliæ et ex Evangelico, quia totidem diebus Dominus jejunavit,demonstrans Evangelium non dissentire a lege et prophetis,inter quos in monte gloriosus apparuit, ut evidentius emineret,quod de illo dicit Apostolus: Testimonium habens a lege et prophetis. În qua ergo parte anni congruentius observatio Quadragesima constitueretur, nisi confinis atque contigua Dominicæ passionis, quia in ea significatur hæc vita laboriosa, cui opns est continentia, ut ab ipsius mundi amicitia jejunetur, quæ utique fallaciter blandiri et illecebrarum fucos circumspargere atque lactare non ee sat. Numero autem quadragenario vitam istam propterea figurari arbitror,quia denarius,in quo est perfectio beatitudinis nostræ,sicut in octonario,quia redit ad primum,ita in hoc mibi videtur exprimi, quia creatura, quæ septenario figuratur adhæret creatori, in quo declaratur unitas Trinitatis per universum mundum temporaliter annuntianda: qui mundus etiam a quatuor ventis delimatur et a quatuor elementis erigitur,et quatuor annus temporum vicibus variatur. Decem autem quater in Quadragesima consumatur.Quadragenarius autem partibus suis computatus addit ipsum denarium et fiunt quinquaginta, tanquam merces laboris et continentiæ. » Unde idem Augustinus in libro supra scripto : « Partes autem æquales habet quadragenarius numerus. Primo quadraginta in singulis, deinde viginti in binis, deinde decem in quaternis,octo in quinis,quinque in octonis, quatuor in denis, duos in viccnis. Unum ergo et duo et quatuor et quinque, et octo et decem, et viginti simul ducta efficiunt quinquaginta.Quapropter sicut guadragenarius numerus æqualibus suis partibus computatus pariter per denarium usque ad decem fit decalogus, et sic per decalogum usque ad quinquaginta, et fit quinquagenarius, sic tempus fidei rerum pro nostra salute gestarum et gerendarum cum æqualitate vitæ actum imperat, intellectum stabilis sapientiæ, ut non solum credendo sed etiam

B

C

D

Igitur hoc quadragesimale jefunium a Christo et sanctis apostolis nobis traditum regulariter tenemus, et cætera jejunia, quæ a Septuagesima et quatuor anni exsolvimus tempora sponte et humano arbitrio agimus,non auctoritate evangelica, vel apostolorum doctrina; unde eorum reprehensio nobis videtur frivola, qui nos redarguunt, cur septem hebdomadas a casei et ovorum non abstinemus carne ante Pascha.Siquidem ut non transgrediamur terminos quos posuerunt patres nostri, talem observantiam in hoc tenemus, qualem a sanctis doctoribus et sequi videmus et docere, ut convenienter totum corpus Ecclesiæ in una sibimet concordet observatione; de talibus enim ait Apostolus,qui extra morem ecclesiasticum judicare præsumunt, non enim amplius invicem judicemus, sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum; et licet ipsi reprehensores non intelligant, novem hebdomadibus ante pascha exhibemus nostræ delectationis mortificationem, quarum hebdomadarum primam vocamus Septuagesimam secundum Sacramentorium et Antiphonarii titulationem, quæ inchoatur die Dominica,et in septima Sabbati finitur post Pascha; populi Dei tempus captivitatis significat qui in Babylonia detentus est captivus sub numero septuagenario. Unde Jeremias : Perdam ex eis vocem gaudii et lætitiæ,et servient omnes gentes istæ regi Babylonis septuaginta annis. Quapropter illo tempore alleluia non cantatur apud nos,et dulcissimus hymnus angelorum Gloria in excelsis Deo.Alleluia propter honorem et latitudinem primæ linguæ præclarus est Hieronymus in Isaiæ libro undecimo. Ad comparationem enim linguæ Hebraicæ tam Græci quam Latini sermonis pauper est. Pauperem linguam in supradictis diebus frequentamus: Laus tibi, Domine, rex æternæ gloriæ. Dicit psalmus : quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? Alleluia et Gloria in excelsis Deo cantica cælestia sunt. Unde Joannes in Apocalypsi: Post hæc audivi vocem magnam in cœlo dicentem, Alleluia. De Gloria in excelsis Deo nulli dubium quin angelorum cantus est oportet enim nos sedentes id est humilitatos super flumina Babylonis fiere dum recordaremur Sion, et hac Septuagesima nos ad quadragesi malem pugnam vitia fugiendo præparare. Dicit Apostolus ad Ephesios: Fornicatio autem et omnis immunditia aut avaritia necnominetur in vobis sicut decet sanctos. De supradictis septuaginta annis dicit Augustinus in libro de Doctrina Christiana tertio :

sermo proteletur, de hac solemnitate plura scripta in sanctorum venerabilium scriptis agnoscimus.Denique in concilio Laudicense titulo quinquagesimo statutum est non debere jejunium solvi in quinta feria; sed quia unusquisque in suo sensu abundat, sive hoc, sive aliud sit, salva fide et religione nihil præjudicamus.

«Possunt et septuaginta Jeremiæ pro universo tem- Ariosa ascensione colos penetravit. Sed ne diutius pore spiritualiter accipi, quod est apud alienos Ecclesia.» Et iterum idem in duodecimo libro contra Faustum : « Nam quod etiam post septuaginta annos secundum ejusdem Jeremiæ prophetiam reditur ex captivitate, et templum renovatur, quia fidelis Christianus non intelligat, post evoluta tempora, qui septenarii dierum numeri repetitione transcurrunt, etiam nobis, id est Ecclesiæ Dei, ad illam cœlestem Jerusalem ex hujus sæculi peregrinatione redeundum, per quem nisi per Jesum Christum vere sacerdotem magnum, cujus figuram gerebat ille Jesus sacerdos magnus illius temporis, quo templum Dei ædificatum est post captivitatem. »> Sexaginta quippe dies sunt a septuagesima usque ad quartam feriam ante Cœnam Domini. Per hunc numerum viduæ, quæ in magna tribulatione sunt, designantur, quam tribulationem et afflictionem monstrat compositus digitorum, qui memoratum numerum exprimit indice supra posito pollice. Tres B dies que supersunt usque ad resurrectionis Domini triduanum jejunium, quod secundum Septuaginta Interpretes Ninivitæ exercuerunt, designant, ut nostra peccata pro quibus affligimur in clarificatione resurrectionis Domini aboleantur, ut et mysticum septuagenarii tempus sit compassio captivorum,quia si compatimur, et conregnabimus. Sexagesima denique percurrit infra septuaginta ad quartam feriam habet convenientiam cum quarta ætate mundi, in qua David et Salomon regnaverunt. In quarta ætate gens illa cœlesti fide inclyta regno David et Salomonis gloriosa templi etiam sanctissimi altitudine totum nobilitatur in orbem. In nostra vero quarta feria triumphat David, qui vicit leonem, et Salomon æternus pacificus regnat, de quo dicit Apostolus: Christus resurgens a mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Templum ædificat nobilissimo Deo Patri, cui dicturus est in fine: Venite,

benedicti Patris mei,possidete paratum vobis regnum. Ad id regnum per Sexagesimam nos oportet currere; senarius enim numerus partibus suis computatus primus perfectus est, sexta unum tertia duo, medietas tres,unum enim et duo et tres sex faciunt. Hic numerus perfectionem demonstrat. Beda in libro de temporibus: Ubi notandum, quod non ideo senarius numerus perfectus est,quia Dominus in eo mundi operam perfecerit;sed sicut Augustinus ait: Ideo Dominus, qui simul omnia creare volebat, in eo dignatus est operari, quia numerus est ille perfectus, senarius per denarium ductus sexaginta faciunt, denarius ad mercedem operum respicit. Si quis per senarium, id est perfectionem mercedem operum requirit, ipse recipiet regnum quod nobis promittitur in quarta feria Paschaæ. A Sexagesima quippe usque ad sanctum diem resurrectionis octo hebdomadæ sunt, ex quibus si de singulis hebdomadibus primam et quintam feriam subtraxeris et ipsum tantum diem Paschæ, quadraginta tantum dies remanent in abstinentia. Hæc ergo dicimus propter illos qui solvunt jejunium in easdem ferias. Meltiades namque natione Afer, vir per omnia apostolicus, tricesimus quartus post sanctum Petrum, cui successit beatus Sylvester in cathedra apostolicæ dignitatis, hic constituit ut nulla ratione in prima vel quinta feria jejunium quis fidelium agere præsumeret; nam cur in prima feria jejunium ipso tradente solvatur,non est necessitas texendo replicare.Quintam vero arbitrati sumus propter magna mysteria quæ in eo continentur, ab eo esse solutam, quia in ipsa sacrum chrisma conficitur ab abluendam totius mundi primæ originis culpam. In ipsa reconciliatio fit pœnitentium,in ipsa redemptor omnium cœnando cum discipulis panem fregit, et calicem pariter eis dedit in figura corporis et sanguinis sui, nobisque profuturum magnum exhibuit sacramentum,eo videlicet die post multa mysteria Deus et Dominus noster Jesus Christus discipulis suis videntibus glo

[ocr errors][merged small]

Quinquagesima denique primum diem venerabilis Paschæ tangit; sicut enim senarius perfectionem operum demonstrat,ita quinquagenarius omnia opera quæ perficiuntur per quinque sensus corporis. Quinquies enim decem quinquaginta fiunt. Si quis per exteriorem administrationem decem verba legis compleverit in Spiritu sancto,non dubitat ad consortium perveniendum esse beatæ resurrection's, quæ celebratur in Pascha Domini. Religione vero crescente a Telesphoro pontifice, qui post Petrum principem apostolorum nonus in sancta Ecclesia claruit, hoc tempus in abstinentia dedicatum exstitit;et quo alio nomine rectius vocari, quam quinquagesima in ordine rationabiliter debuit?Ex hinc deinceps collecta ratione, qui octo hebdomadas observare studuerunt, Sexagesimam gradatim nominaverunt; similiter qui novem, Septuagesimam juxta post factam rationem novem imposuerunt,et non ob numerum hebdomadarum, vel dierum vel tenorem nominis servantes hæc nomina consuerunt, veluti secuti nunc fuissent qui decimam hebdomadem addere pro aliqua justa ratione voluissent, non propter numerum hebdomadarum decagesimam seu quolibet alio nomine, vel propter numerum dierum Septuagesimam,sed octavagesimam ordine conservato vocabulorum recto tramite pergente nuncupare debuissent.

His itaque temporibus modum jejunii servamus a sanctis Patribus statutum, juxta quod ait per prophetam Dominus: Nonne hoc est magis jejunium quod elegi dissolve colligationes impietatis, solve liberos et omne onus disrumpe, etc. Primi igitur fasciculus deprimentes, dimitte eos qui eonfracti sunt mensis jejunium trium dierum quarta et sexta feria et Sabbato ideo etiam celebramus, quia in libro Exodi legitur dicente Domino ad Moysen: Mense enim verni temporis egressus es de Egypto. Egyptus tenebræ interprétantur,sive hujus mundi vult errorem intelligi, in quo quandiu quis versatur,in tenebris ignorantiæ vel etiam infidelitate manet. Abnegato autem diabolo ante baptismum et pompis ejus atque operibus ejus per confessionem veræ fidei atque per baptismum,egreditur unusquisque de Ægypto,idem de tenebris ignorantiæ et infidelitatis percepta remissione omnium criminum præteritorum pervenit ad veram lucem Christum Dominum Salvatorem,qui dixit Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ æternæ. Ipsum quoque primi mensis jejunium Dominus aliorumque trium temporum per Zachariam prophetam præcipit dicens: Jejunium primi, hoc est.... Junii, hebdomoda secunda, jejunium septimi, hoc est Septembris;hebdomada tertia,jejunium decimi hebdomada plena ante nativitatem Domini erit vobis in solennitates præclaras. Ipsumque jejunium primi mensis,ut supra diximus,trium dierum ideo antiqui Patres sanxerunt celebrandum propter confines dies quadragesimalis jejunii,ut his saltem diebus major congregatio fiat Christiani populi, ut in unum congregati ex conspectu mutuo de fide sancta invicem conferendo major charitas inter eos, et major oriatur lætitia vel etiam ex sancta collatione in invicem facta, unusquisque perfectionem sanctæ quadragesimæ observationis studium provocetur,et ut unusquisque ad sanctum pervenire mereatur Pascha. Porro jejunium quarti mensis quia et eodem tempore a pluribus XL dies jejunio mox Pentecosten celebratur, ideo remotim hic triduo generaliter omnibus indictum est jejunium, quia tunc in quibus dam locis Ecclesiæ mense primitia frugum terræ colliguntur.

et hic mensis a quibusdam mensis hordeariæ dicitur, A co quod tune hordeum jam tunc messuerant majores nostri,et panes primitiarum Domino offerre consue verunt : Observa mensem novarum frugum et celebrabis dies festos Domino Deo tuo.Quo tempore Dominus supplici prece orandus est, ut nobis fructum terræ usque ad maturitatem perducat, et nobis cum gratiarum actione ad colligendum tribuat.

C

Quod vero memorati Græci nos reprehendunt cur nostris presbyteris prohibemus uxores accipere, respondemus quia terminos quos patres nostri posuerunt, pertransire nolumus, sed juxta statuta sanctorum canonum munditiam animæ et corporis Deo serviendo servare gestimus. Unde in decretis papæ Siricii, titulo 12: Feminas vero non esse alias patimur in domibus clericorum, nisi cas tantum quas proprias per solas necessitudinum causas habitare cum iisdem synodus Nicæna permisit. Unde in concilio Nicæno, titulo 3: Interdixit per omnia magna synodus: Non episcopo, non presbytero, non B diacono vel alicui omnino qui est in clero, licere subintroductam habere mulierem, nisi forte matrem aut sororem, aut amitam, vel eas tantum personas quæ suspiciones effugiunt. Unde in decretis papæ Leonis, titulo: « Lex continentiæ eadem est altaris ministris atque presbyteris. Qui cum essent laici sive lectores, licite sibi uxores ducere et filios procreare potuerunt. Sed cum ad prædictos gradus provenerint, cœpit eis non licere quod licuit, » et cætera. Item ex decretis Innocentii, titulo 16: << Propterea quod dignum et pudicum et honestum est tenere Ecclesia omnimodo debet, ut sacerdotes et Levitæ cum uxoribus suis non coeant,quia ministerii quotidiani necessitatibus occupantur;scriptum est enim Sancli estote, quoniam et ego sanctus sum Dominus Deus vester. Nam si Paulus ad Corinthios scribit dicens: Abstinete vos ad tempus, ut vacetis orationi, et hoc utique laicis præcepit,multo magis sacerdotes, quibus et orandi et sacrificandi juge officium est semper, debebunt ab hujusmodi consortio abstinere. Qui si contaminatus fuerit carnali concupiscentia,quo pudore vel sacrificare usurpatur,aut qua conscientia quove merito exaudiri se credit, cum dictum sit : Omnia munda mundis; coinquinatis autem et infidelibus nihil est mandum; et apertius declamat dicens : Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt ; vos autem jam non estis in carne, sed in spiritu. » Unde in concilio Carthaginense,titulo 25,Aurelius episcopus dixit: « Addimus, fratres charissimi, præterea de quorumdam clericorum quamvis lectorum erga uxores proprias incontinentia refertur. Placuit,quod et diversis conciliis firmatum est, subdiaconi, qui sacra mysteria contrectant, et diaconi et presbyteri, sed etiam episcopi secundum priora statuta etiam ab uxoribus se contineant, ut tanquam non habentes videantur esse. Quod nisi fecerint, ab ecclesiastico removeantur officio. »> Item in Africano concilio, cap. 37: « Præterea cum de quorumdam clericorum quamvis (erga) uxores proprias incontinentia referretur: placuit episcopos, presbyteros et diaconos secundum priora statuta etiam ab uxoribus contineri. Quod nisi fecerint, ab ecclesiastico removeantur officio. » Hinc in Neocasarense concilio, titulo 1 : « Presbyter si uxorem acceperit, ab ordine deponatur; si vero fornicatus fuerit aut adulterium perpetraverit, amplius pelli debet,et ad pœnitentiam redigi.» Hic unusquisque advertat,si in duorum vel trium testium stat omne verbum, quid possit aut debeat tantorum assertio sanctorum Patrum, qui multa plura de talibus scribunt.

((

Præterea quia memorati Græci falso conantur reprehendere quod presbyteri apud nos chrisma li

D

niunt frontes baptizatorum, quod chrisma ex aqua fluminis apud nos confici dicunt,dignum videtur ut veridice illis respondeatur.Nunquam enim apud nos presbyteri hoc agere præsumpserunt, sed ex pinguedine Kilobalsami et olivæ,quam Deus de viride ligno dignatus est producere, unde sanctificando unxit sacerdotes, reges, prophetas et martyres, nostri episcopi sacrando exorant a Patre et Filio ac Spiritu sancto certo tempore sanctificari,ut ex oleo lætitiæ. Unde Christus exstitit unctus præ consortibus suis, a cujus sancto nomine chrisma accipit nomen, omnibus qui renati sunt ex aqua et Spiritu sancto sit chrisma salutis, eosque vitæ æternæ participes et cœlestis gloriæ Deus faciat esse consortes.

Quod vero jam dicti Græci falso fatentur, apud nos ante de diaconis episcopos quam presbyteros ordinari velut quodam saltu, firmiter respondemus, pene nos hoc nunquam accidisse, sed ordinem et modum consecrationis in omni ordine servari canonice, quod illi solent transgredi absque ulla necessitate. Nuper etenim, ut fertur, de quodam laico tonsuratum monachum statuerunt,ac sine dilatione ad archiepiscopalem ordinem contra omnia decreta promoverunt. Unde in Sardicensi concilio, cap. 13, Osius episcopus dixit:« Et hoc necessarium arbitror ut diligentissime tractetis, si forte aut dives, aut scholasticus de foro aut ex ministratore episcopus fuerit postulatus.... perfunctus, et ita per singulos gradus si dignus fuerit ascendat ad culmen episcopatus. Potest enim per has promotiones, quæ habebunt utique prolixum tempus,probare qua fide sit, qua modestia, qua gravitate et verecundia, et si dignus fuerit probatus,divino sacerdotio illustretur, quia conveniens non est, nec ratio nec disciplina patitur, ut temere et leviter ordinetur aut episcopus aut presbyter aut diaconus, qui neophytus est, maxime cum et magister gentium beatus Apostolus ne hoc fieret denuntiasse et prohibuisse videatur, sed hi, quorum per longum tempus examinata sit vita et merita fuerint comprobata ex hoc plura sunt exempla. >>

Quod vero cum corpore et sanguine Christi nos more Judæorum prædicti Græci aiunt in Pascha agnum offerre, nunquam ullus nostrum hoc valuit aut voluit excogitare.

De hoc quod reprehendunt cur barbas nostri cleriei radunt, respondemus, cum beato Hieronymo, quia si sanctitas est in barba, nullus sanctior est hirco. Hæc igitur contra Græcorum hæresim et illorum frivolam reprehensionem nos in credulitate scilicet nostra reprehendentes et in cæteris causis, quæ plus ridiculosa sunt quam sapientiæ intellectui ponenda construximus. Nunc inferius fidem nostram, quam firmiter tenemus confiteri, nec non omnibus generaliter pandere curavimus.

Sequitur professio fidei quæ habetur in collectionibus

conciliorum.

Tum: Hæc est professio fidei episcoporum apud Wormatiensem civitatem xvi Kal. Jun. in synodali conventu consistentium,quorum nomina sunt:Adalwinus archiepiscopus, Liutbus archiepiscopus, Rimbtus archiepiscopus, Anno episcopus, SALOMON episcopus,Gunzo episcopus,Arno episcopus, Witgarius episcopus, Luitbus episcopus, Ambrico episcopus, Otgarius episcopus,Gebehardus episcopus, Ratolfus episcopus, Ermricus episcopus, Hessi episcopus, Hildegrimus episcopus, Theodricus episcopus, Egibertus episcopus, Erolfus episcopus, Luithardus episcopus, Lantfridus episcopus, Theoto abbas, Adalgarius abbas, HETTO abbas, Brunwardus abbas, Aschericus abbas, Theotrocus abbas, Egilbertus abbas.

[blocks in formation]

Acaricus monachus Ferrariensis,
152, 153, 154.

Acta martyrum intemerata, mag-
nam habent auctoritatem, 493.

Actardus episcopus Nannetensis,
426,434

Ad. monachus Ferrariensis, Lupi
discipulus, 176.

Adacius abbas Tutelensis 382.
Adalardus comes palatii sub Carolo
Calvo, 440.

Adalbertus abbas Ferrariensis,372,
374, 376.

Adalgardus, 26

Adalgus, 23, 25.

Adalh. vir amplissimus, 134. Vir
magnus, 138.

Adam conditus est rectus,185. In eo
omnes periimus, 185, 212, 213, 225,
232.Ita fuerat conditus, ut posset non
peccare, si vellet,211.Habuit liberum
voluntatis arbitrium ad bonum et ad
malum, 212.

Ademarus vicecomes Scalarum et
abbas laicus monasterii Tutelensis,
382.

Ado archiepiscopus Viennensis,458
Adrana fluvius, 303.
Adulterium nec permitti nec pro-
hiberi potest. 484.

Adversa patienter ferenda, 5, 141.
Edilulfus rex Anglorum, 32, 33,

347.

Eneas episcopus Parisiensis, 147,
148, 149, 174, 443, 456.

Etius hæreticus, 498.
Agio, 27.

Agius propinquus Jonæ episcopi
Aurelianensis, 43. Episcopus Aurelia-
nensis,126,148,149,201,355,453,476.
Agrippinensis synodus adversus
Euphratam, 281.

Agritius episcopus Trevirensis, 276,
277, 284.

Ainardus princeps Canonicorum S.
Martialis Lemovicensis, 374.

Albini (S.) Andegavensis monas-
terium, 375.

Albuinus præsul Fritzlariensis, 308.
Albuinus episcopus Buriburgen-
sis, 507.

Alcuinus 30, 40.Caroli magni ma-
gister et abbas multorum monaste-
riorum,340,353,372,396,446.

Aldricus monachus et abbas Ferra-
riensis, tandem archiepiscopus Seno-
nensis,2,55,80,326,329,376,387.

Aldricus episcopus Cenomanensis,
126.

Aldufus monachus Ferrariensis,
152, 153, 154.

Alteus episcopus Augustodunen-
sis. 414, 417.

Altsig. abbas Eboracensis, 104.
Altuinus monachus, 39, 69, 75,

383.

Amalarius diaconns, auctor Regu
læ Canonicorum, 373.
Amalricus, 35.

Amandi (S.) monachi, 37.
Amaudi (S.) Elnonensis monaste-
rium, 351.

Ambrosius episcopus Mediolanen-
sis, 185, 222, 251, 293.

Amicitia serio tractanda, 165.
Amulo (Amulus) archiepiscopus
Lugdunensis, 121, 413, seq. 421.
Angeli totius expertes peccati,161.
Anglia iisdem pene moribus vivit
quibus Gallia, 416.

Augli Saxones, 294.
Anglicano plumbo teguntur eccle-
siæ, 349.

Anima hominis imago Dei, 58,209,
380, 482.

88.

Animalia in alvum prona, 208,482.
Annua dona, 66. Aunuum officium,

[blocks in formation]

Apostolis Christus summam dedit
in Ecélesia potestatem, 431.Omnium
par fuit honor et par potestas, 431,
432. Apostoli initio dicti omnes epis-
copi, 368.

Aquæ potus animæ et corpori sa-
lubris, 161.

Aquense prædium, villa episcopi
Trecensis, 180, 181, 461.

Aquila abbas S. Petri vivi Seno-
nensis, 405.

Aquitania, 138. Ejus tutela triper-
tito divisa, 51.

Aquitanica congressio, 136 Expe-
ditio, 51, 66.

Arator Romanæ Ecclesiæ subdia-
conus, 434, 443.

Arbitrii liberi vi homo nihil po-
test absque gratia Christi, 465.
Arceiæ, locus monasterii Fulden-
sis. 131.

Archicapellani dignitas et auctori-
tas,384,seq., 450. Non erat perpetua,
sed ad arbitrium principis. 442.

Archidiaconorum magna auctori-
tas, 413.

Ardegarius presbyter, 52.

Arduicus episcopus Vesontionen-
sis, 175, 456.

Ariana impietas, 278.

Ariminensis episcopus, 194.
Arno archiepiscopus Saltzburgen-
sis, 421.

Arnustus archiepiscopus Narbo-
nensis, 421.

Athanasius episcopus Alexandri-
nus,278,279. Damnatus in synodo An-
tiochena, exsulat apud Treviros, 497.
Athanasius rhetor, presbyter CP.,

449.

[blocks in formation]

Bajuli, id est monitores, 107, 401.
Baldricus presbyter, 52.
Baptismatis gratia, 193.

Beda, 187, 259, 272, 273, 400. Ejus
Collectaneum in Epistolas Pauli,118,
406, 408.

Belgica Gallia, 276, 285.

Bella civilia violant jura religio-
uis, 198.

Benedictus (S.) laudatur, 378.Ejus
Regula ubique custodita in regno
Francorum, 405. Institutio, 53, 56.
Benedictus abbas Auianensis, 509.
Benedictus III papa, 154, 447.
Beneficium;id est feudum,174,456,

523.

Beneventanum territorium, 285.
Bera comes Barcinonensis,363
Bernardus abbas monasterii sauc-
tæ Columbæ Senonensis, 513.
Bernardus comes Petricoriorum,

381.

Bernardus comes Septimaniæ et
Marca Hispanicæ, 450.
Bernegaudus monachus Ferrarien-
sis, 172, 179.

Bernus episcopus Augustodunen-
sis, 153, 414, 517, 421.

[ocr errors]

Berteaudus scriptor regius, 23.
B., id est Bertha, Gerardi Ducis
uxor, 176, 457, seq.

Bertoldus, 117.

Bethlehem, sive Ferrariæ, 33, 152,
153, 154, 158, 173. Bethlehem, hoc
est domus panis, 182.

Biturigum urbs 184.

Bodo Lupi consanguineus, 24.
Bodo diaconus, palatinus vertit se
ad Judæos, 336.

Boetius, 21, 27, 35, 139.

Bonifacius martyr et archiepisco-
pusMoguntinus,123,295, et seqq.,503.
Interfuit concilio Liptinensi, 419. S.
Bonifacii solemnitas, 20. Monaste-
rium, 137.

Bonogilus, vicus agri Parisiensis,
37, 352.

Bonorum societas profectum et
laudem parit, 139.

Bosonius, 28.

Brevis voluminum, 4. Breves, id est
inventaria, 121,330, 412.

Britanni, 125. Dissident, 63. Eorum
fines definiti in initiis regni Francici,
128.

Britannia, quæ nunc Anglia,in di-
tionem Saxonum redacta, 502.

Britannia minor,subjecta archiepi-
scopo Turonensi, 127, 427. Ejus in-
colæ hostes Caroli Calvi, 433. Brito-
num et Francorum limites quandɔ-
nam constituti, 435. Episcopi a No-
menoio pulsi, 426.

Britannica expeditio, 130, 167.
Briva Curretia, Lemovicum, oppi-
dum, 340.

Brunco Pippini regis clericus, 289.
Bunus abbas Herueldensis, 292,
501.

Buriburch oppidum, 302, 506.

[blocks in formation]

Carolomannus rex, filius Ludovici
Pii,524 et seqq..

Carolus archiepiscopus Mogunti-
nus, 418. Pippini Junioris Aquitaniæ
regis frater, 437.

Carolus Calvus Francorum rex, 77,
79, 87, 94, 99, 106, 138, 144, 147,
170, 184. Doctrinæ studiosissimus,
174. Amator pacis, 128. Votum ejus in
basilica S.Dionysii,83.Ejus mors fal-
so nuntiata, 67, 381. Regnante eo sa-
pientia apud Gallos reviviscit, 73.

Carolus Magnus imperator, 2, 30,
123, 197, 309, 340.

Carolus Martellus, 287,296 Carolus
Simplex, Francorum rex, 526. Unctus
in regem v. Kal.Februarii, 529.

Case-Dei monasterium 343,sq. Ec-
clesia Casa-Dei in abbatiam evecta
ab Henrico 1 rege, 346.
Cassidiorus, 104.
Cato Senex, 221.

Cella S. Judoci, 30, 32, 33, 82, 84,
87, 92, 93, 95, 97, 102, 103, 104, 113,
125 134, 438, 339, 348, 349, 388, 392,
396, sq. 512.

Cella Roelena, 173.

Ceridania marchia regni Francici,

442.

Chalcedonense concilium, 199.
Charitas latum mandatum, 153
Chartarium Rom. Ecclesiæ, 470.
Christus Rex regum et Sacerdos
sacerdotum, 122. Petra, 535. In eum
nulla cadit suspicio, 81. Nuptias illu-
stravit primo miraculo, 165.Ecclesiam
non deserit, 122, 147, 207. Verus et
unus sanctæ Ecclesiæ sponsus, 430,
532. Unus et solus habet potestatem
præponendi episcopos in Ecclesiæ
suæ gubernatione, 425. Episcopi sunt
ejus vicarii visibiles, 148. Ejus verba
ad Petrum: Pasce oves meas, et Tibi
dabo, explicata, 425, sq., 429. Sangui-
nis Christi redemptio, 184.

Christiani male vivendo destruunt
factis professionem suam, 149.
Cicero, 2, 14, 27, 43, 70, 90, 104, 112,
155,156 221,236.

Cisterna lutulenta, 161.
Clarusmons, caput Arvernorum,51,

349.

[blocks in formation]

statur,qui seminat discordias inter
fratres:178.Dei vindicta incipitin hac
vita,150. Dei judicium, licet occultum
justum tamen, 126, 186, 191. Dei mi-
sericordia, 214. Vult omnes homines
salvos fieri,10, 226.

Diaconi olim neque barbam nutrie-
bant,et a nuptiis abstinebant, 338.
Dido abbas S. Petri Senonensis,
115, 405.

Diocesis,id est provincia, 427, 442,

468.

B. Dionysii ecclesia, 83. Monachi,
147.

Discere prius oportet quam docere,
411,490.

Dispensatio nostræ salutis, 485.
Divina ira ad vindictam sui lento
gradu procedit, 484.

Divinum et regium beneficium,148.
Dodo,episcopus Andegavensis, 126.
Dolensis archiepiscopus, 427.
Dolivaldus monachus Ferrariensis,
158, 159.

Dominus noster, regum nostrorum
iliius temporis vulgaris appellatio, 30,
44, 45, 63, 64, 79, 84, 86, 121, 122,
123, 124, 128, 130, 149, 169.

Dona annua, 66.

Donatus in Terentium, 155.
Drogo Metensis archiepiscopus, 201
418, 477.

Dunum vetere Gallorum lingua
montem significat, 360.

Dux et comes synonyma 457.

Ebbo Rhemensis archiepiscopus
dejectus ob crimen majestatis, 476.
Ebrardus monachus, Lupi propin-
quus, 72.

Ebroinus episcopus Pictaviensis,
sacri palatii archicapellanus, 78, 195,
385. 473.

Ebrorus, 26.

Ecclesia est fundata super Chris-
tum,426,535.Constituta super episco-
pos, 431. Universalis per totum terræ
orbem diffusa, 241.

Ecclesiarum possessiones quibus
usibus applicandæ,127,202.

Ecclesiastici honores nonnisi sanc-
tis competunt, 277. Ecclesiasticæ lit-
teræ, 176.

Ecolesina, 52, 361.

Edgarus rex Angliæ, 373.
Egilbertus, 138.

Eginhardus, Caroli Magni notarius
et abas Seligenstadensis, 1, 5,19,328,
331,333,334.Ejus liber de Vita Caroli
Magni,3. Item alius de adoranda cru-
ce, Lupo dicatus, 18.

Eigil abbas Prumiensis,postea vero
archiepiscopus Senonensis, 29, 97,98,
111, 112, 131, 156, 160, 358, 394,448.

Electiones ecclesiis concessæ a re-
gibus Francorum et Anglorum, 416.
Elithildis. 287.

Eminentes viri semper invidiæ ob-
noxii, 81.

Eminentiæ titulus olim communis
omnibus episcopis,etiam Romano463.
Emmeno comes Pictaviensis et
Engolismensis, 440.

Enchiridion Augustini, 242.
Episcopatus est eminentissimæ di-
gnitatis apex, 462, 495. Episcopatus
pravis ambitionibus appetuntur, 495.
Episcopatus donum fiebat a rege,
415, sq.

Episcopi, principes religionis, 147,
Auctoritatem suam habent a Christo,
425. Eos enim Dominus elegit, 431.
Sunt ejus vicarii visibiles, 149. Suc-
cesserunt Apostolis atque adeo Petro;
cujus sunt vicarii,cujusque sedem te-
nent,425, 428, 430. Ex apostoliea suc-
cessione debitores sant omnibus,126.

« PoprzedniaDalej »