Obrazy na stronie
PDF
ePub

Et dabitur merito laurea vota Jovi.

Hæc ego fubmotus, qua poffum, mente videbo :
Erepti nobis jus habet illa loci.
Illa per immenfas fpatiatur libera terras:
In cælum celeri pervenit illa via .
Illa meos oculos mediam deducit in Urbem;
Immunes tanti nec finit esse boni.
Invenietque viam, qua currus fpectet eburnos.
Sic certe in patria per breve tempus ero.
Vera tamen populus capiet fpectacula felix:
Lætaque erit præfens cum Duce turba fuo.
At mihi fingenti tantum longeque remoto
Auribus hic fructus percipiendus erit.
Aque procul Latio diverfum missus in orbem
Qui narret cupido, vix erit, ifta mihi.

Is quoque jam ferum referet veteremque triumphum.
Quo tamen audiero tempore, lætus ero.
Illa dies veniet, mea qua lugubria ponam;
Cauffaque privata publica major erit.

ELEGIA III.

Magna minorque feræ, quarum regis altera Grajas,

Altera Sidonias , utraque ficca, rates:

Omnia cum fummo pofitæ videatis in axe
Et maris occiduas non fubeatis aquas,
Etheriamque fuis cingens amplexibus arcem
Vefter ab intacta circulus exftet humo;
Afpicite illa, precor, quæ non bene moenia quondam
Dicitur Iliades tranfiluiffe Remus.

Inque meam nitidos dominam convertite vultus:
Sitque memor noftri necne, referte mihi.
Hei mihi! cur, nimium quæ funt manifefta, requiro?
Cur labat ambiguo fpes mihi mista metu?
Crede quod eft, quod vis; ac define tuta vereri :
Deque fide certa fit tibi certa fides.
Quodque polo fixæ nequeunt tibi dicere flammæ,
Non mentitura tu tibi voce refer:

Effe tui memorem, de qua tibi maxima cura est;
Quodque poteft, fecum nomen habere tuum.,
Vultibus illa tuis tamquam præfentis inhæret,

Teque remota procul, fi modo vivit, amat.
Ecquid, ut incubuit jufto mens ægra dolori,
Lenis ab admonito pectore fomnus abit?
Tunc fubeunt curæ, dum te lectufque locufque
Tangit, & oblitam non finit effe mei.
Et veniunt æftus, & nox immenfa videtur;
Feffaque jactati corporis offa dolent.
Non equidem dubito, quin hæc & cetera fiant;
Detque tuns cafti figna doloris amor :
Nec cruciere minus, quam cum Thebana cruentum
Hectora Theffalico vidit ab axe rapi.
Quid tamen ipfe precer dubito: nec dicere poffum,
Affectum quem te mentis habere velim.
Triftis es? indignor, quod fum tibi cauffa doloris :
Non es ut amiffo conjuge digna fores.
Tu vero tua damna dole, mitiffima conjux;
Tempus & a noftris exige trifte malis:
Fleque meos cafus. eft quædam flere voluptas.
Expletur lacrimis egeriturque dolor.
Atque utinam lugenda tibi non vita, fed effet
Mors mea: morte fores fola relicta mea!
Spiritus hic per te patrias exiffet in auras!
Sparfiffent lacrima pectora noftra pix!
Supremoque die notum fpectantia cælum
Texiffent digiti lumina noftra tui!

Et cinis in tumulo pofitus jacuiffet avito!

Tactaque nafcenti corpus haberet humus!
Denique &, ut vixi, fine crimine mortuus essem !
Nunc mea fupplicio vita pudenda fuo eft.
Me miferum, fi tu, cum diceris exfulis uxor,
Avertis vultus, & fubit ora rubor!

Me miferum, fi turpe putas mihi nupta videri !
Me miferum, fi te jam pudet effe meam!
Tempus ubi eft illud, quo me jactare folebas
Conjuge, nec nomen diffimulare viri?
Tempus ubi eft, quo te (nifi fi fugis illa referre )
Et dici memini, juvit & efle meam?
Utque probe dignum eft, omni tibi dote placebam.
Addebat veris multa faventis amor.

Nec quem præferres (ita res tibi magna videbar)
Quemve tuum malles effe, vir alter erat.
Nunc quoque ne pudeat, quod fis mihi nupta: tuufque
Non dolor hinc debet, debet abeffe pudor.
Cum cecidit Capaneus fubito temerarius ictu :
Num legis Evadnen erubuiffe viro?

Nec, quia Rex mundi compefcuit ignibus ignes,
Ipfe tuis, Phaethon, inficiandus eras.
Nec Semele Cadmo facta eft aliena parenti,
Quod precibus periit ambitiofa fuis:

Nec tibi, quod fævis ego fum Jovis ignibus ictus,
Purpureus molli fiat in ore rubor:

Sed magis in noftri curam confurge tuendi,
Exemplumque mihi conjugis efto bone:
Materiamque tuis triftem virtutibus imple.
Ardua per præceps gloria vadat iter.
Hectora quis noffet, fi felix Troja fuiffet?
Publica Virtuti per mala facta via est.

Ars tua, Tiphy, vacet, fi non fit in æquore flu&tus:
Si valeant homines, ars tua, Phœbe, vacet.
Quæ latet, inque bonis ceffat non cognita rebus,
Apparet virtus arguiturque malis.

Dat tibi noftra locum tituli Fortuna; caputque
Confpicuum pietas qua tua tollat habet.
Utere temporibus, quorum nunc munere freta es.
En patet in laudes area lata tuas.

[ocr errors]

ELEGIA IV.

[ocr errors]

Qui, nominibus cum fis generofus avitis,
Exfuperas morum nobilitate genus:
Cujus ineft animo patrii candoris imago,
Non careat nervis candor ut ifte fuis:
Cujus in ingenio patriæ facundia linguæ eft,
Qua prior in Latio non fuit ulla Foro:
Quod minime volui, pofitis pro nomine fignis
Dictus es. ignofcas laudibus ifta tuis.
Nil ego peccavi. tua te bona cognita produnt.
Si, quod es, appares; culpa foluta mea eft.
Nec tamen officium noftro tibi carmine factum
Principe tam jufto, poffe nocere puta.
Ipfe Pater Patriæ, quid enim civilius illo?):
Suftinet in noftro carmine fæpe legi.
Nec prohibere poteft, quia res eft publica, Cæfar;
Et de communi pars quoque noftra bono est.
Jupiter ingeniis præbet fua numina vatum ;
Seque celebrarí quolibet ore finit.
Cauffa tua exemplo Superorum tuta duorum eft:
Quorum hic afpicitur, creditur ille Deus.
Ut non debuerim, tamen hoc ego crimen amabo:
Non fuit arbitrii littera noftra tui.

Nec nova, quod tecum loquor, eft injuria noftra:

Inco

Incolumis cum quo. fæpe locutus eram.
Quo vereare minus, ne fim tibi crimen amicus;
Invidiam, fiqua eft, auctor habere poteft.
Nam tuus eft primis cultus mihi femper ab annis
(Hoc noli certe, diffimulare) pater:

Ingeniumque meum (potes hæc meminiffe) probabat:
Plus etiam., quam me judice dignus eram,
Deque meis illo referebat verfibus ore,

In quo pars altæ nobilitatis erat.

Non igitur tibi nunc, quod me domus ifta recepit, Sed prius auctori funt data verba tuo.

Nec data funt, mihi crede, tamen: fed in omnibus actis, Ultima. fi demas, vita tuenda mea eft.

Hanc quoque, qua perii, culpam fcelus effe negabis,
Si tanti feries fit tibi nota mali.

Aut timor, aut error nobis, prius obfuit error.
Ah fine me fati non meminiffe mei!
Neve retractando nondum coeuntia rumpam
Vulnera; vix illis proderit ipfa quies.
Ergo ut jure damus pœnas; fic abfuit omne
Peccato facinus confiliumque meo.

Idque Deus fentit pro quo nec lumen ademtum eft,
Nec mihi detractas poffidet alter opes.
Forfitan hanc ipfam (vivat modo) niet olim,
Tempore cum fuerit lenior ira, fugam.
Nunc precor hinc alio jubeat difcedere; fi non
Noftra verecundo vota pudore carent.
Mitius exfilium pauloque propinquius opto;

Quique fit a fævo longius hofte, locum.
Quantaque in Augufto clementia; fi quis ab illo
Hoc peteret pro me, forfitan ille daret.
Frigida me cohibent Euxini littora Ponti:
Dictus ab antiquis Axenus ille fuit.
Nam neque jactantur moderatis æquora ventis:
Nec placidos portus hofpita navis adit.
Sunt circa gentes, quæ prædam fanguine quærant:
Nec minus infida terra timetur aqua.
Illi, quos audis hominum gaudere cruore,
Pæne fub ejufdem fideris axe jacent.
Nec procul a nobis locus eft, ubi Taurica dira
Cade pharetratæ pafcitur ara Dex.

Hæc prius, ut memorant, non invidiofa nefandis,
Nec cupienda bonis, regna Thoantis erant.
Hic pro fuppofita virgo Pelopeia cerva
Sacra Dea coluit qualiacumque fuæ.

Quo poftquam, dubium pius an fceleratus, Oreftes
Exactus furiis venerat ipfe fuis,

Et comes exemplum veri Phocæus amoris;
Qui duo corporibus, mentibus unus erant;
Protinus evincti Triviæ ducuntur ad aram,
Quæ ftabat geminas ante cruenta fores.

Nec tamen hunc fua mors, nec mors fua terruit illum:
Alter ob alterius funera mæstus erat.
Et jam conftiterat ftricto mucrone facerdos;
Cinxerat & Graias barbara vitta comas:
Cum vice fermonis fratrem cognovit, & illi
Pro nece complexus Iphigenia dedit.
Læta Deæ fignum crudelia facra perofæ
Tranftulit ex illis in meliora locis..
Hæc igitur regio, magni penetralia mundi,

Quam fugere homines Dique, propinqua mihi eft.
Atque meam terram prope funt funebria facra,
Si modo Nafoni barbara terra fua eft.
O utinam venti, quibus eft ablatus Oreftes,
Placato referant & mea vela Deo!

ELEGIA V.

[ocr errors]

Mihi dilectos inter fors prima fodales,
Unica fortunis ara reperta meis :..
Cujus ab alloquiis anima hæc moribunda revixit,
Ut vigil infula Pallade flamma folet:
Qui veritus non es portus aperire fideles,
Fulmine percuffæ confugiumque rati:.
Cujus eram cenfu non me fenfurus egentem,
Si Cafar patrias eripuiffet opes:
Temporis oblitum dum me rapit impetus hujus,
Excidit heu nomen quam mihi pene tuum!
Te tamen agnofcis: tactufque cupidine laudis,
Ile ego fum, cuperes dicere poffe palam.
Certe ego, fi fineres, titulum tibi reddere vellem,
Et raram Fame conciliare fidem.

Ne noceam grato vereor tibi carmine; neve
Intempeftivus nominis obftet honos.
Quod licet & tutum eft, intra tua pectora gaude,
Meque tui memorem, teque fuiffe mei.
Utque facis, remis ad opem luctare ferendam,
Dum veniat placido mollior ira Deo:

Et tutare caput nulli fervabile; fi non

Qui merfit Stygia, fublevet illud, aqua.
Teque, quod eft rarum, præfta conftanter ad omne
Indeclinatæ munus amicitiæ.

Sic tua proceffus habeat Fortuna perennes:
Sic ope non egeas ipfe, juvefque tuos.
Sic æquet tua nupta virum bonitate perenni ;
Incidat & veftro rara querela toro,
Diligat & femper focius te fanguinis illo
Quo pius affectu Caftora frater amat.
Sic juvenis, fimilifque tibi fit natus, & illum
Moribus agnofcat quilibet effe tuum.
Sic focerum faciat tæda te nata jugali;
Nec tardum juveni det tibi nomen avi.

ELEGIA VI.

Tempore ruricolæ patiens fit taurus aratri,
Præbet & incurvo colla premenda jugo.
Tempore paret equus lentis animofus habenis,
Et placido duros accipit ore lupos.
Tempore Pœnorum compefcitur ira leonum;
Nec feritas animo, quæ fuit ante, manet.
Quæque fui monitis obtemperat Inda magiftri
Bellua, fervitium tempore victa fubit.
Tempus, ut extentis tumeat, facit, uva racemis,
Vixque merum capiant grana, quod intus habent.
Tempus & in canas femen producit ariftas,.

Et ne fint trifti poma fapore facit.
Hoc tenuat dentem terras renovantis aratri,
Hoc rigidas filices, hoc adamanta terit.
Hoc etiam fævas paullatim mitigat iras:
Hoc minuit luctus, moeftaque corda levat.
Cuneta poteft igitur tacito pede. lapfa vetuftas
Præterquam curas attenuare meas.

Ut patria cares; bis frugibus area trita est:
Diffluit nudo preffa bis uva pede.

Nec quæfita tamen fpatio patientia longo eft;
Menfque mali fenfum noftra recentis habet.
Scilicet & veteres fugiunt juga curva juvenci ::
Et domitus freno fæpe repugnat equus.
Triftior eft etiam præfens ærumna priore:

Ut fit enim fibi par, crevit, & aucta mora eft. Nec tam nota mihi, quam funt, mala noftra fuerunt:< V v 2

Sed

Sed magis hoc, quo funt cognitiora, gravant. Eft quoque non minimum, vires afferre recentes; Nec præconfumtum temporis effe malis. Fortior in fulva novus eft luctator arena,

Quam cui funt tarda brachia feffa mora.
Integer eft nitidis melior gladiator in armis
Quam cui tela fuo fanguine tincta rubent,
Fert bene præcipites navis modo facta procellas:
Quamlibet exiguo folvitur imbre vetus.
Nos quoque, quæ ferimus, tulimus patientius ante;
Et mala funt longo multiplicata die.
Credite, deficio, noftroque a corpore, quantum
Auguror, accedunt tempora parva malis.
Nam neque funt vires, neque qui color effe folebat:
Vixque habeo tenuem, quæ tegat offa, cutem.
Corpore fed mens eft ægro magis ægra, malique
In circumfpectu ftat fine fine fui.
Urbis abeft facies, abfunt mea cura fodales:
Et, qua nulla mihi carior, uxor abeft.

Vulgus adeft Scythicum, braccataque turba Getarum.
Sic male quæ video, non videoque, nocent.
Una tamen fpes eft, quæ me foletur in iftis;
Hæc fore morte mea non diuturna mala.

[ocr errors]

ELEGIA VII.

Is me fol adiit gelidæ poft frigora brumæ,
Bifque fuum tacto Pifce peregit iter.
Tempore tam longo cur non tua dextera verfus
Quamlibet in paucos officiofa fuit?
Cur tua ceffavit pietas, fcribentibus illis,
Exiguus nobis cum quibus ufus erat?
Cur, quoties alicui chartæ fua vincula demfi;
Illam fperavi nomen habere tuum?
Di faciant, ut fæpe tua fit epiftola dextra

Scripta, fed e multis reddita nulla mihi.
Quod precor, effe liquet. credam prius ora Medusæ
Gorgonis anguineis cincta fuiffe comis:
Effe canes utero fub virginis effe Chimæram,
A truce quæ flammis feparet angue leam:
Quadrupedefque hominum cum pectore pectora jun&tos:
Tergeminumque virum, tergeminumque canem:
Sphingaque, & Harpyias, ferpentipedefque Gigantas :
Centimanumque Gygen, femibovemque virum.
Hæc ego cuncta prius, quam te, cariffime, credam
Mutatum curam depofuiffe mei.
Innumeri montes inter me teque, viæque;

Fluminaque, & campi, nec freta pauca, jacent. Mille poteft cauffis, a te quæ littera fæpe

Miffa fit, in noftras nulla venire manus. Mille tamen cauffas fcribendo vince frequenter : Excusem ne te femper, amice, mihi.

[blocks in formation]

Securus patria confenuiffe mea.
Hæc mea fic quondam peragi speraverat ætas :
Hos ego fic annos ponere dignus eram.
Non ita Dis vifum: qui me terraque marique
Actum Sarmaticis expofuere locis.
In cava ducuntur quaffe navalia puppes,

Ne temere in mediis diffoluantur aquis.
Ne cadat, & multas palmas inhoneftet adeptas,
Languidus in pratis gramina carpit equus.
Miles, ut emeritis non eft fatis utilis annis,
Ponit ad antiquos, quæ tulit arma, Lares.
Sic igitur, tarda vires minuente fenecta,

Me quoque donari jam rude, tempus erat. Tempus erat, nec me peregrinum ducere cælum, Nec ficcam Getico fonte levare fitim:

Sed modo, quos habui, vacuum fecedere in hortos:
Nunc hominum vifu rurfus & Urbe frui.
Sic animo quondam non divinante futura
Optabam placide vivere poffe fenex.
Fata repugnarunt: quæ, cum mihi tempora prima
Mollía præbuerint, pofteriora gravant.
Jamque, decem luftris omni fine labe peractis,
Parte premor vitæ deteriore meæ.
Nec procul a metis, quas pene tenere videbar,
Curriculo gravis eft facta ruina meo.
Ergo illum demens in me fævire coegi,
Mitius immenfus que nihil orbis habet?
Ipfaque delictis victa eft clementia noftris:
Nec tamen errori vita negata meo?
Vita procul patria peragenda fub axe Boreo,
Qua maris Euxini terra finiftra jacet.
Hoc mihi fi Delphi, Dodonaque diceret ipfa;
Effe viderentur vanus uterque locus.

Nil adeo validum eft, adamas licet alliget illud,
Ut maneat rapido firmius igne Jovis.
Nil ita fublime eft, fupraque pericula tendit,
Non fit ut inferius fuppofitumque Deo.
Nam quamquam vitio pars eft contracta malorum,
Plus tamen exitii numinis ira dedit.
At vos admoniti noftris quoque cafibus este,
Equantem Superos emeruiffe virum.

S'

ELEGIA IX.

I licet, & pateris, nomen facinusque tacebo,
Et tua Lethæis acta dabuntur aquis:
Noftraque vincetur lacrimis clementia feris.
Fac modo te pateat poenituiffe tui.
Fac modo te damnes, cupiafque eradere vitæ
Tempora, fi poffis, Tifiphonxa tuæ.

Sin minus, & flagrant odio tua pectora nostro;
Induet infelix arma coacta dolor.

Sim licet extremum, ficut fum, missus in orbem;
Noftra fuas iftuc porriget ira manus.
Omnia, fi nefcis, Cæfar mihi jura reliquit:

Et fola eft patria pœna carere mea.

Et patriam, modo fit fofpes, fperamus ab illo.
Sæpe Jovis telo quercus adufta viret.
Denique vindicta fi fit mihi nulla facultas;
Pierides vires & fua tela dabunt.

Ut Scythicis habitem longe fubmotus in oris,
Siccaque fint oculis proxima figna meis:
Noftra per immenfas ibunt præconia gentes;
Quodque querar, notum, qua patet orbis, erit.
Ibit ad occafum, quidquid dicemus, ab ortu:
Teftis & Hefperia vocis Eous erit.

Trans

Trans ego tellurem, trans latas audiar undas:
Et gemitus vox eft magna futura mei.
Nec tua te fontem tantummodo fæcula norint :
Perpetuæ crimen pofteritatis eris.
Jam feror in pugnas, & nondum cornua fumfi.
Nec mihi fumendi cauffa fit ulla velim.
Circus adhuc ceffat: fpargit tamen acer arenam
Taurus, & infefto jam pede pulfat humum.
Hoc quoque, quam volui, plus eft. cane, Mufa, receptus;
Dum licet huic nomen diffimulare fuum.

ILle

ELEGIA X.

Lle ego, qui fuerim, tenerorum lufor amorum,
Quem legis, ut noris, accipe, Pofteritas.
Sulmo mihi patria eft gelidis uberrimus undis,
Millia qui novies diftat ab Urbe decem.
Editus hic ego fum: necnon, ut tempora noris,
Cum cecidit fato Conful uterque pari.

Si quid & a proavis ufque eft vetus ordinis heres;
Non modo Fortunæ munere factus eques.
Nec ftirps prima fui; genito jam fratre creatus ;
Qui tribus ante quater menfibus ortus erat.
Lucifer amborum natalibus adfuit idem:

Una celebrata eft per duo liba dies.
Hæc eft armiferæ feftis de quinque Minerva,
Quæ fieri pugna prima cruenta folet.
Protinus excolimur teneri, curaque parentis
Imus ad infignes Urbis ab arte viros.
Frater ad eloquium viridi tendebat ab ævo,
Fortia verbofi natus ad arma Fori.
At mihi jam puero cæleftia facra placebant ;
Inque fuum furtim Mufa trahebat opus.
Sæpe pater dixit, Studium quid inutile tentas?
Mæonides nullas ipfe reliquit opes.
Motus eram dictis: totoque Helicone relicto,
Scribere conabar verba foluta modis.
Sponte fua carmen numeros veniebat ad aptos:
Et, quod tentabam dicere, verfus erat.
Interea, tacito paffu labentibus annis,

Liberior fratri fumta mihique toga eft:
Induiturque humeris cum lato purpura clavo:
Et ftudium nobis, quod fuit ante, manet.
Jamque decem vitæ frater geminaverat annos,
Cum perit; & cœpi parte carere mei.
Capimus & teneræ primos ætatis honores;
Eque viris quondam pars tribus una fui.
Curia reftabat: clavi menfura coacta est.

Majus erat noftris viribus illud onus.
Nec patiens corpus, nec mens fuit apta labori,
Sollicitaque fugax ambitionis eram :
Et petere Aoniæ fuadebant tuta forores
Otia judicio femper amata meo.
Temporis illius colui fovique poetas;

Quotque aderant vates, rebar adeffe Deos.
Sæpe fuas volucres legit mihi grandior ævo,
Quæque necet ferpens, quæ juvet herba, Macer.
Sæpe fuos folitus recitare Propertius ignes;
Jure fodalitii qui mihi junctus erat.
Ponticus Heroo, Baffus quoque clarus Iambo
Dulcia convictus membra fuere mei.
Et tenuit noftras numerofus Horatius aures;
Dum ferit Aufonia carmina culta lyra.
Virgilium vidi tantum: nec avara Tibullo
Tempus amicitiæ fata dedere meæ.
Succeffor fuit hic tibi, Galle; Propertius illi.

Quartus ab his ferie temporis ipfe fui. Utque ego majores, fic me coluere minores: Notaque non tarde facta Thalia mea est. Carmina cum primum populo juvenilia legi; Barba refecta mihi bifve femelve fuit. Moverat ingenium totam cantata per Urbem Nomine non vero dicta Corinna mihi. Multa quidem fcripfi: fed quæ vitiosa putavi, Emendaturis ignibus ipfe dedi.

Tum quoque, cum fugerem, quædam placitura cremavi Iratus ftudio carminibufque meis.

Molle, Cupidineis nec inexpugnabile telis

Cor mihi, quodque levis cauffa moveret, erat. Cum tamen hoc effem, minimoque accenderer igni, Nomine fub noftro fabula nulla fuit.

Pæne mihi puero nec digna, nec utilis uxor

Eft data quæ tempus perbreve nupta fuit.
Illi fucceffit, quamvis fine crimine, conjux;
Non tamen in noftro firma futura toro.
Ultima, quæ mecum feros permanfit in annos,
Suftinuit conjux exfulis effe viri.

Filia bis prima mea me fœcunda juventa,
Sed non ex uno conjuge, fecit avum.
Et jam complerat genitor fua fata; novemque
Addiderat luftris altera luftra novem.
Non aliter flevi, quam me fleturus ademtum
Ille fuit. matri proxima jufta tuli.
Felices ambo, tempeftiveque fepulti,

Ante diem pœnæ quod periere mea!
Me quoque felicem, quod non viventibus illis
Sum mifer; & de me quod doluere nihil!
Si tamen exftinctis aliquid, nifi nomina, restat,
Et gracilis ftructos effugit umbra rogos;
Fama, parentales, fi vos mea contigit, umbræ ;
Et funt in Stygio crimina noftra foro;

Scite, precor, cauffam ( nec vos mihi fallere fas eft)
Errorem juffæ, non fcelus, effe fuga.
Manibus id fatis eft. ad vos ftudiofa revertor
Pectora, qui vitæ quæritis acta meæ.
Jam mihi canities, pulfis melioribus annis,
Venerat; antiquas mifcueratque comas:
Poftque meos ortos Pifaa vinctus oliva

Abftulerat decies præmia victor eques:
Cum maris Euxini pofitos ad læva Tomitas
Quærere me læfi Principis ira jubet.

Cauffa mea cunctis nimium quoque nota ruine
Indicio non eft teftificanda meo.

Quid referam comitumque nefas, famulofque nocentes ?
Ipfa multa tuli non leviora fuga.

Indignata malis mens eft fuccumbere; feque
Præftitit invictam viribus ufa fuis:
Oblitufque mei, ductæque per otia vitæ,
Infolita cepi temporis arma manu.
Totque tuli terra cafus pelagoque; quot inter
Occultum ftellæ confpicuumque polum.
Tacta mihi tandem longis erroribus acto
Juncta pharetratis Sarmatis ora Getis.
Hic ego, finitimis quamvis circumfoner armis,
Triftia, quo poffum, carmine fata levo.
Quod, quamvis nemo eft, cujus referatur ad aures;
Sic tamen abfumo decipioque diem.
Ergo, quod vivo, durifque laboribus obfto,
Nec me follicita tædia lucis habent,
Gratia, Mufa, tibi. nam tu folatia præbes;
Tu curæ requies, tu medicina mali:

Tu dux, tu comes es: tu nos abducis ab Istro;

In

342

In medioque mihi das Helicone locum. Tu mihi, quod rarum eft, vivo fublime dedifti Nomen; ab exfequiis quod dare fama folet. Nec, qui detreétat præfentia, livor iniquo Ullum de noftris dente momordit opus. Nam tulerint magnos cum fæcula noftra poetas ; Non fuit ingenio fama maligna meo. Cumque ego præponam multos mihi; non minor illis Dicor, & in toto plurimus orbe legor. Si quid habent igitur vatum præfagia veri;

Protinus ut moriar, non ero, terra, tuus. Sive favore tuli, five hanc ego carmine famam, Jure tibi grates, candide lector, ago.

TRISTIUM

[ocr errors]
[blocks in formation]

Unc quoque de Getico, noftri ftudiofe, libellum
Littore, præmiffis quattuor adde meis.
Hic quoque talis erit, qualis Fortuna poetæ.
Invenies toto carmine dulce nihil.

Flebilis ut nofter ftatus eft, ita flebile carmen;
Materiæ fcripto conveniente fuæ.
Integer & lætus læta & juvenilia lufi:

Illa tamen nunc me compofuiffe piget.
Ut cecidi, fubiti perago præconia cafus ;
Sumque argumenti conditor ipfe mei.
Utque jacens ripa deflere Cayftrius ales
Dicitur ore fuam deficiente necem :
Sic ego Sarmaticas longe projectus in oras
Efficio tacitum ne mihi funus eat.
Delicias fi quis lafcivaque carmina quærit;

Præmoneo numquam fcripta quod ifta legar.
Aptior huic Gallus, blandique Propertius oris,
Aptior ingenium come Tibullus erit.
Atque utinam numero ne nos essemus in isto!

Hei mihi cur umquam Mula jocata mea est?
Sed dedimus poenas: Scythicique in finibus lftri
Ille pharetrati lufor Amoris abeft.
Quod fupereft, animos ad publica carmina flexi;
Et memores juffi nominis esse sui.
Si tamen e vobis aliquis tam multa requiret,
Unde dolenda canam: multa dolenda tuli.
Non hæc ingenio, non hæc componimus arte.
Materia eft propriis ingeniofa malis.
Et quota Fortunæ pars eft in carmine noftræ ?
Felix, qui patitur, quæ numerare valet !
Quot frutices filvæ, quot flavas Tybris arenas,
Mollia quot Martis gramina campus habet;
Tot mala pertulimus: quorum medicina quiefque
Nulla, nifi in studio, Pieridumque mora eft.
Quis tibi, Nafo, modus lacrimofi carminis inquit.
Idem, Fortune qui modus hujus erit.
Quod querar, illa mihi pleno de fonte miniftrat:
Nec mea funt, fati verba fed ifta mei.
At mihi fi cara patriam cum conjuge reddas;
Sint vultus hilares, fimque quod ante fui.
Lenior invicti fi fit mihi Cæfaris ira;

Carmina lætitiæ jam tibi plena dabo.
Nec tamen ut lufit, rurfus mea littera ludet:
Sit femel illa joco luxuriata fuo.

Quod probet ipfe, canam: pœnæ modo parte levata

Barbariem, rigidos effugiamqee Getas.
Interea noftri quid agant, nifi trifte, libelli?
Tibia funeribus convenit ifta meis.

At poteras, inquis, melius mala ferre filendo;
Et tacitus cafus diffimulare tuos.
Exigis, ut nulli gemitus tormenta fequantur;
Acceptoque gravi vulnere flere vetas.
Ipfe Perilleo Phalaris permifit in ære

Edere mugitus, & bovis ore queri.
Cum Priami lacrimis offenfus non fit Achilles ;
Tu fletus inhibes, durior hofte, meos.
Cum faceret Nioben orbam Latonia proles,
Non tamen & ficcas juffit habere genas.
Eft aliquid, fatale malum per verba levari :
Hoc querulam Prognen Halcyonenque facit.
Hoc erat, in gelido quare Pæantius antro
Voce fatigaret Lemnia faxa fua.
Strangulat inclufus dolor, atque exæftuat intus:
Cogitur & vires multiplicare fuas.

Da veniam potius; vel totos tolle libellos;

Si mihi quod prodeft, hoc tibi, lector, obest. Sed neque obeffe poteft: ulli nec fcripta fuerunt Noftra, nifi auctori perniciofa fuo.

At mala funt, fateor. quis te mala fumere cogit ?
Aut quis deceptum ponere fumta vetat?
Ipfe nec emendo: fed ut hic deducta legantur.
Non funt illa fuo barbariora loco.

Nec me Roma fuis debet conferre poetis.
Inter Sauromatas ingeniofus ero.
Denique nulla mihi captatur gloria, quæque
Ingenio ftimulos fubdere Fama folet.
Nolumus affiduis animum tabefcere curis :

Quæ tamen irrumpunt, quoque vetantur, eunt. Cur fcribam docui: cur mittam quæritis iftos? Vobifcum cupiam quolibet effe modo.

E

ELEGIA II.

Cquid, ut e Ponto nova venit epiftola, palles;
Et tibi follicita folvitur illa manu?

Pone metum; valeo. corpufque, quod ante laborum
Impatiens nobis invalidumque fuit,
Sufficit; atque ipfo vexatum induruit ufu.

An magis infirmo non vacat effe mihi?

Mens tamen ægra jacet, nec tempore robora fumfit:
Affectufque animi, qui fuit ante, manet.
Quæque mora fpatioque fuo coitura putavi
Vulnera; non aliter, quam modo facta, dolent.
Scilicet exiguis prodeft annosa vetuftas,

Grandibus accedunt tempore damına malis.
Pæne decem totis aluit Pæantius annis
Peftiferum tumido vulnus ab angue datum.
Telephus æterna confumtus tabe periffet,

Si non, quæ nocuit, dextra tuliffet opem.
Et mea, fi facinus nullum commifimus, opto
Vulnera qui fecit, facta levare velit.
Contentufque mei jam tandem parte laboris,
Exiguum pleno de mare demar aquæ.
Detrahat ut multum, multum reftabit acerbi:
Parfque meæ pœnæ totius inftar erit.

Littora quot conchas, quot amana rofaria flores,
Quotve foporiferum grana papaver habet;
Sylva feras quot alit, quot pifcibus unda natatur;
Quot tenerum pennis aera pulfat avis;

Tot premor adverfis. quæ fi comprendere coner,
Icaria numerum dicere coner aquæ.

Utqoe

« PoprzedniaDalej »