Obrazy na stronie
PDF
ePub

alterove loco quodammodo ex ipsius Rodulfi persona scribere conatus est, quod fecit e. g. VIII, 15 ubi hæc leguntur: de quibus (i. e. turbis inter Theodericum et Herimannum) superius partem aliquam tetigimus; at non ipse sed Rodulfus est qui has turbas descripsit; alioque loco de iisdem abbatum contentionibus, quas non tetigit, dicit idem, quas superius diximus (30).

Huic conscribendo operi quod septem continetur libris, post multas gravesque exantlatas miserias manum admovit Rodulfus abbas (31). Et si quid video uno tenore composuit librum suum exeunte anno 1114 vel anno 1115. Quod hæc mihi persuadere videntur argumenta, ultimis suis, quæ supra attulimus, verbis probat Rodulfus, novissime obiisse

Rodulfum a Grimone abbate usque ad ipsius electio- A nem anno 1108 res Trudonensium prosecutum esse ex illis apparet verbis, quæ sub finem libri septimi subjunxit: Neque enim adhuc pax fuit de Herimanno, adhuc restat inde dicenda gravis inquietatio,quam illi scribendam servamus, qui gesta hujus abbatis post domnum Theodericum assumet sibi scribenda,qui si fidelis diligensque relator exstiterit, inseret gestis hujus abbatis, quid Herimannus ei fecerit et qualem novissime finem habuerit. Neque postea consilium mutavit, sed alius calamum a Rodulfo depositum recepit, et sequentibus sex usque ad decimum tertium libris historiam Trudonensium usque ad annum 1136 circiter deduxit (27). Nam, etsi eadem fere scribendi ratione usus est Rodulfi historiarum continuator primus, suamque narrationem cum altera В Herimannum usurpatorem, quod anno 1114 factum illa conjunxit arctissime, tamen nemo unus dubitabit, gcin minime Rodulfus, sed continuator sit qui hæc conscripserit. Quod quo magis in aperto sit, nonnullos apponam locos, qui sententiam illam certo certius confirmabunt. VIII, 17 continuator hoc habet verba: Quæ autem postea secuta sunt, usque dum abbatiam intraret (Rodulfus) et quomodo introierit, pulo, quod satis inde scriptor præcedentis historic prælocutus sit; ad illum recurrat quisquis hæc diligenter scire desiderat. X, 10 ad Rodulfi epistolam ad Stephanum episcopum Metensem supplementa quædam se addere velle scribit: Necesse est, ait, nos amodo ad priorem narrationis ordinem redire, ut si quid forte omisit (Rodulfus), aut obscurius, quia brevius, posuit, nostra narratio restituat et elucidet. XI, 2 Rodulfus est domnus abbas ; XII, 9 in describendo ejus morbo Rodulfus nominatur caput nostrum, denique XII, 10 eum his verbis suæ narrationis testem fecit auctor, ut ipse referre solebat. Quibus argumentis minime convellendis vix est quod addam, quod Rodulfus ipse de se abbate suppresso tantum nomine loquitur (28); idem non fecit continuator, qui eum formosum pulchreque litteratum juvenem, et alio loco pulchre personatum fuisse dicit (29), quod a viro tam modesto scribi potuisse nemo sane facile eredat. Continuator demum secundus in sua præfatione satis aperte indicavit priora tempora non abuno auctore esse descripta his verbis: Quoniam tribulationes ecclesiæ nostræ-stylo quorumdam sapientium illustrari meruerunt, etc. Neque ideo hæc commoveri posse videntur, quod continuator uno D

esse legimus (32). Alio loco primum monasterii incendium a. 1086 narraturus, ad aliud, et ni fallor ad illud incendium, quod factum est die 19 Jul. 1114 Sancti Trudonis oppidi, respexit his verbis: Unde ipsi aliquando meminimus et post præsentes vidimus, non solum oppidum nostrum incendio prorsus conflagrasse, verum, etc, (33). Uno loco monasterii suo tempore denuo restaurati fecit mentionem (34), at, cum ecclesiam anno 1115 summis viribus reparari cœptam (35) silentio præterierit, auctorem hunc annum scribendo transgressum non esse conjicimus. Minime vero eodem tempore in lucem publicam emisit librum; maluit enim eum tanquam testamentum posteris tradere, ut probant verba ejus in præfatione (36). Fontes ex quibus narratio hauriri C poterat,haud ita benigne promanabant; erant potius obintestinas turbas vix unquam sedandas interrupti et parcissimi, et merito Rodulfus modo negligentiam antiquorum hominum modo conditionem eorum litteris minime faventem vehementer dolet (37). Libri et tabulæ quas in auxillium sibi adsciscere poterat, sunt paucissimæ.Mentionem quidem fecit tabula. rii monasterii, sed se nunquam quod ibi quæsierit in. venire potuisse profitetur; neque bibliotheca meliora præsidia videtur præbuisse (38). Ex libris laudavit vel Donati vel Theoderici Vitam sancti Trudonis, Vitam sancti Remacli et codicem quemdam, in quo præter alia legebantur nomina antiquorum abbatum usque ad Adelardum II, quorum posterioribus appositi erant numeri annorum et regni et Christi nati. Quas notulas tenuissimas, prout in libello invenerat, in præfa

[blocks in formation]

tione exscripsit. Ex alio libro thesauri Sancti Tru- A nec odio nec timore a veritatis tramite déclinare

donis catalogum addidit, quem anno 870 Ad ventii
Metensis episcopi legati conscripserunt (39). Reliqua
vero omnia ex iis sibi petivit quæ antiquorum fra.
trum et testium ocullatorum veridica narratione
didicerat, vel longo temporis spatio prior et abbas
Trudonensium suis oculis ipse viderat. Quas auctori-
tates in præfatione his apertis indicavit verbis:
Cætera vero fidelium virorum, qui hæc viderunt, aut
eos qui hæc viderant,relatu didici; quæ me præsente
aut me jam juvene existente acta sunt aliquantula
fidelissimæ quidem memoriæ mandabo. Et paulo
post: A secundo autem Adelardo usque ad me quid-
quid referam, aut ipse vidi aut videre potui, et quæ
non vidi, eorum relatione qui hæc viderunt didici.
Antiquorum narrationes præcipue in libro primo В
secutus est, qui historiam trium abbatum Adelardi, I
Guntramini, Adelardi II, annis 999-1082 continet
(40) longe vero majorem narrandi messem in de-
scribendis potuit facere illis temporibus, quæ Ade-
lardi II mortem et Theoderici obitum intercessere,
quorum viginti quinque annorum historiam in reliquis
sex libris ex iis quæ vel a testibus oculatis audierat(41
vel ipse viderat (42) posteritati tradidit. Quibus præ-
sidiis adjutus, rerum scriptoris munus, ut res gestas
vere sincereque scriberet, ita profecto administra-
vit, ut hanc laudem, quod partes suas bene egerit,
ei negare non possis. Rarissime enim quod sciam
erravit (43), et charissimam quam sibi finxit muneris
imaginem a rerum scriptore suscepti his verbis bene
descripsit (44): Nemo me mordeat, nemo michi detra-
hat, si veritatem loqui ipsa me compellat veritas;-
historiografi debitum est nec assentatione nec amore

39) I, 3.

scribam igitur, Deo teste, sicut a multis didici, et ut veracius exquirere a fratribus quoque potui,qui erant apud nos tunc temporis, et qui mecum postea inde ore ad os ista sunt locuti. Neque artis criticæ, qua minime carere potest qui res præteritas vult memoriæ commendare,oblitus est, sed in singulorum testium narrationibus examinandis accuratum se præbet atque providum virum, qui quæ fide minus digna viderentur non uno loco aperte indicavit (45). At verum est, nonnulla silentio prætereunda esse satius duxit, quæ se pudore ordinis sui fecisse profitetur (46), Altiores etiam sensus in narrandis rebus ipsis non desiderantur, quibus velut fundamento totam narrationem superstruxit, Ex his hanc potissimum sententiis haud paucis repetivit locis (47), omnes calamitates Trudonensibus illatas pœnas esse a justo Deo exactas, od luxum superbiamque qua rebus secundis ad captandam vanam gloriolam se abripi passi essent. In dijudicandis rebus politicis et ecclesiasticis ex parte Romani pontificis auctorem stare vix est quod mireris, si cogitaveris eum illo tempore fuisse educatum, quo Gregorius VII ponficatui libertatem ab imperio vindicare cœperit. Itaque in rebus ecclesiasticis Romano pontifici magis obediendum esse quam imperatori aperte indicat (48). Si jam quæris quomodo tantam et rerum gestarum et sententiarum molem digesserit, eum unam illam viam ingressum esse haud negabis, qua in scribendis rebus tam perplexis tamque turbatis incedi poterat, quam ipse descripsit viam his verbis ab initio libri sexti; Cum varias abbatum commutationes post obitum abbatis Adelardi secundiretulimus

NOTÆ

40) Exempla quomodo ex senioribus fratribus antiquiorem monasterii historiam quæsierit ipse affert in præfatione: Sed neque quisquam erat antiquis de fratribus, qui se usquam hoc legendo reperisse, vel unquam audiendo didicisse diceret, ut ego scire quærebam. Quibuscum est conjungendum quod de Stepelino narratur VIII, 8, qui ei antiquarum rerum

auctor erat.

41) Hi sunt loci quibus ad aliorum testium narrationem respexit: Præf., Quod fidelium narratione didici, breviter referam.1,1,de Adelardo I,de qui obiit anno 1034 legimus: Unde et usque in hodiernum D diem de eo a plerisque solet tale quid memoriale referri. Ibid. de eodem, aiunt et referri audivi; I, 3, accidisse cognovimus; ibid.de Guntramno,audivimus; III, 3, audivimus, de Lanzone abbate a. 1085 a Liuponis fautoribus in turri obsesso; III, 8, dicitur,de Heinrico episcopo Leodiensi cum Trudonis urbem videret concrematam ; infelicissimam urbis cladem postea audivit a monachis quibusdam,qui diu postea nobiscum fuerunt, e. g. cum Stepelino supramemorato diu vivebat sn monasterio, qui æque testis his rebus interfuerat; IV, 4, audivimus, de fraude quam monasterium a, 1088 est perpessum; IV, 11, de Liuponis itinere a. 1091 adimperatorem in Langobardiam facto, sicut a multis didici ; V, 2,de inopia monasterii post Liuponis mortem, nunnullos ore proprio audivi referre; V, 6, aiunt fratres; VI, 5, miseriam, quæ primo Theoderici tempore circiter a. 1101 pressit monasterium, descripsit secundum quod audivimus maximaque ex parte ipse vidi ;VII,

2, de Herimanno juniore unum habet testem qu cum illo erat, cum denuo in monasterium irru pisset.

(42) Quæ sequuntur inde ab ineunte libro sexto Rodulfus ex sua ipsius cognitione narravit, ut accurato probat, rerum descriptio et ipsa ejus verba testantur; VI, 11, ipse oculis vidit summam lætitiam qua receptus est Theodericus abbas anno 1106,cum ex exsilio rediret; VI, 19, omnibus viribus laboravit ut inter Heinricum ducem Limburgensem et Theodericum abbatum pax constitueretur. Reliqua omnia ipse testis oculatus litteris mandavit; cf VII, · 3, 13.

(43)1, 6. Giselam imperatricem cum sancta Cunigunda videtur confudisse, aliisque quibusdam locis, ni fallor, in computandis annis lapsus est; e. g. II, 13; VI, 25.

(44) IV, 11.

(45) Præf. Nam de supradictis cæteris nichil accepi quod fide certa proferre audeam. 1, 1: Atunde hoc potissimum accidisset, fide plena relatione non didici. I, 4: Non plura didicimus; I, 5: Quo ordine non didicimus; Ib.: Quomodo vero inde transierit Hersfel diam nescimus, sed quod ex eo transierit didicimus.I, 12: Quod verisne an falsis hominum fieret suggestionibus, hoc Domino Deo nemo novit melius, etc.; IV. 12: de Herimanno seniore nihil didicimus quod dignum memoria videatur.

(46) Præf. IV, 11.

(47) II, 1, 4, 8, 19 III, 2, 7, 9.
(48) III, 2.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

certam annorum seriem propter violentias eorum et A Rodulpho consilium petierant de viro quodam divite

frequentes ejectiones et regressiones singulorum nequaquam tenere potuimus. Nam ubi nullus legitimus ordo succedentium sibi abbatum servabatur-observari facile certus annorum numerus non potuit de singulis,maxime,etiam si posset,cum familiari semper nostris negligentia nemo erat qui operam impenderet. Recte et bene; nam si annalibus hæc omnia auctor inclusisset, non sine magno perspicuitatis damno largissimum narrationis fluvium interrupisset.

Sed vir omnibus eruditionis præsidiis ornatus in componendo hoc uno Gestorum libro sibi vix satisfacere potuit. Exstant haud pauca doctrinæ et diligentiæ ejus specimina hoc loco enumeranda,ex quibus nonnulla his Gestis dabimus subjuncta. Primo loco hic censende sunt Rodulfi epistolae, quibus ex B parte Gestorum supplementa haud contemnenda continentur. Ex his præ cæteris mentione sunt dignissimæ litteræ ad Stephanum episcopum Metensem, a. 1136 datæ, quas servatas debemus continuatori primo, qui eas librum tanquam nonum Gestis ipsis prudenti consilio inseruit. Hoc potissimum ante oculos habebat Rodulfus, ut enumeraret ea prædia monasterii, quæ ipse sive nova acquisierat sive injuste possidentibus extorserat. Quem bonorum indicem, si nova accesserint, suo tempore complere apud animum constituerat,ideoque Metensi episcopo commendaverat ut sua auctoritate hunc bonorum Trudonensium statum integrum servaret. Quæ omnia ex tabulario Trudonensi hausit (49). Ad eumdem Stephanum aliam scripsit epistolam quæ item haberi potest Gestorum supplementum, de injuriis et vexationibus quibus Otto comes Durachiensis, filius Gisleberti advocati, Sancti Trudonis monasterium per longum tempus presserat. De inventione porro reliquiarum sanctorum Thebæorum deque tempore quo apud monachos Sancta Pantaleonis vivebat, uberrimam conscripsit narrationem anno 1122 in epistola ad Trudonenses (50). Accedit quarta epistola, copiosiorilla, qua continetur dissertatio ad eosdem monachos Sancti Pantaleonis, qui a

(49) IX, 22,24.

[ocr errors]

qui filium iis dederat monachum educandum,hæreditate ejus retenta sub vitanda Simoniæ specie, Scripta est epistola post annum 1125 (51). Quintam, brevem vero, dedit inter annos 1119 et 1138 ad Waleramnum ducem de Trudonensis advocati juribus. Nonnulla alia quæ composuit opuscula aut perierunt aut felicem fortasse exspectant inventorem. Teste continuatore primo Rodulfus ipse omnium suorum operum confecit catalogum,quem ab illo descriptum non esse dolemus (52). Ex quibus videtur fuisse gravissimum opus septem libris conscriptum contra Simoniacos, de quo hæc leguntur (53). Exstat et aliud volumen septem librorum ejus, quos contra Simoniacos scripsit, quatuor ratione, tribus agens auctoritatibus. Cujus parvum ipse servavit fragmentum in libello ad monachos Sancti Pantaleonis, ut his patet verbis, quæ hoc loco repetere liceat: Ad quæ probanda (argumenta contra Simoniacos) cum per campos sanctarum Scripturarum aliquando luderemus, hac pila multis et variis auctoritatum floribus respersimus nostra vestigia. Exstant volumina per quæ scribendo modo recurrere piget, vestro tamen amore pauca recolligere libet. Nemo facile dubitabit quin ad opus supra laudatum respexerit auctor, quod ab eo ante annum 1123 luci datum esse apparet. Anno primo quo apud Trudonenses morabatur, jubente Theodorico abbate collectionem canonum conscripsit, quam continuator primus utilissimas vocat compilationes, 'plenas plurimarum divinarum sententiarum et multorum decreta conciliorum (54). Ad Alexandrum Leodiensem anno videtur 1119 de injusta ejus episcopatus invasione et de electione canonica misit epistolam, quod sciam, non servatam (55). Præterea duo composuit carmina de incendio, quod Sancti Trudonis oppidum anno 1114 consumpsit, quibus acerrime perstringens Godefridum ducem Lovaniensem, in manus ejus incurrit odium (56), et aliud carmen de Eucharistia (57). Denique cantus ecclesiasticos hymnosque panxit,et graduale conscripsit ad moderandum cantum mona

NOTÆ.

(50) Acta translationis primus edidit Surius in Actis sanctorum et post eum ex codice Trudonensi Martene et Durand in Collect. ampliss. VI, 1014. (51) Una cum Siberti epistola ad Rodulphum edidit eam Mabillon in Analect. veterib., p. 465.

(52) VIII, 15. Exstat volumen opusculorum ejus, in cujus præfatione invenitur quid scripserit, quid modulatus fuerit, et cur et quando.

(53) I. I. Mabillonii tempore servabatur codex hujus libri in monasterio Gemblacensi, sed postea irreparabili ut videtur damno consumptus est. Qualis fuerit argumenti, ex Mabillonii annotatione, qui codicem inspexerat, in Analect. veterib. p. 465 conjici potest, quam hoc loco repetere liceat: Volumen illud uti et duas præmissas epistolas inveni in bibliotheca Gemblacensi sub hoc exordio : « Rudolfus gratia Deisanctique Trudonis id quo est, Lieberto suo salutem, Scio me ante librum morosius hac illacque deferri, etc.Tum incipit præfatio: « Nuper tibi,frater Lieberte, scripseram libellum quem laberinthum primæ Simonis intitulaveram,» etc. In primo libro primam

D

et maximam hæresim esse Simoniam ostendit. In secundo deplorat quod nihil maximum aut minimum tunc esset in domo Dei, quodqualicunque modo non esset venale. In tertio ab agris incipiens, id est a presbyteris villarum, progreditur usque ad rectores et magistratus ecclesiarum,ostendens quomodo soleant clerici fieri et ecclesias suscipere.In quarto ab agris transit ad urbes agens de venditionibus præbendarum et omnium officiorum quæ sunt in ecclesia. In quinto sibi objicit quod de monachis loquens Simonias eorum dissimulet. In duobus posterioribus purgat se de ejusdem objectis. Eumdem codicem postea incendio periisse adnotat Mabillon Ann.VI, IRS. Alius codex servabatur in monasterio Villariensi teste Sandero in Biblioth. Belg. I. 271.

(54) VII, 4. Cf. Lebeuf Dissertations sur l'histoire de Paris, II, 130.

(55) XI, 6.

(56) X, 14.

(57) Ex quo quatuor tantum versus servati sunt, qui leguntur ex Groppero, qui eos primus dedit, Hist. litt. de la Fr. XI, 686. Rodulfo falso ascriptam

chorum satis incultum (58). Virum libris scribendis A ipse non vidit Rodulfum habebat testem (70) et uno

tam deditum magnum eruditionis apparatum legendis aliis scriptoribus sibi comparasse facile conjicias. Sed veterum sententiis libros suos minus quam alii distinxit; unum tantum Horatii locum inveni (59). Sæpius laudavit Ecclesiæ Patres Hieronymum, Augustinum, Gregorium, Benedictum (60) et canones, quibus scribendis et legendis summam operam videtur navasse (61), Vitasque sanctorum Mauri, Luciæ, Laurentii,Cæciliæ (62). Hæc de Rodulfo.

De Gestorum abbatum Trudonensium continuatore primo pauca tantum possunt afferri. Nam monachi hujus Trudonensis (63) ne nomen quidem posteritati traditum est, sed optimum sui monumentum in continuatione posuit,in qua eum rerum scriptorem invenies Rodulfo vix inferiorem. De- B duxit Gesta abbatum usque ad annum 1136 (64), neque haut ita diu post videtur ea conscripsisse intra annos 1136 et 1138. Quod ni fallor ante Rodulfi obitum 6 Mart. 1138 factum est; nam ultima fata viri a se omnibus laudibus ornati minime sane silentio præteriisset auctor, si illo tempore jam accidissent,quo libro suo finem erat impositurus. Aperte indicat se quæ traditurus erat exhausisse, nullamque scribendi materiem superesse, seque priora quæ scripserit relegisse (65). Quibuscum consentit Gestorum codex antiquior, in quo desideratur brevis illa de morte Rodulfi narratio, legitur vero in altero codice Bruxellensi. Postero itaque tempore videtur esse adjecta,et si quid, video a continuatore secundo, qui ad eam primis his videtur respexisse verbis: Anno igitur Inc. Dom. 1138-defuncto, ut prædiximus, pridie Non. Mart. abbate Rodulfo, etc. (66). Itaque vivente Rodulfo abbate prima Gestorum continuatio scripta est (67). Quin imo jam Rodulfi prioratus tempore inter monachos videtur fuisse auctor, nam quomodo fuerit tunc vita monachica vix ab alio quam ab oculato teste tam accurate scribi poterat (68). Et ni fallor unus erat ex fidelissimis Rodulfi amicis, nam accurate enarrat,qui potissimum fuerint viri qui abbatis familiaritate usi essent (69), proculque dubio in iis quæ

loco quid senserit, quid cogitaverit ille quantaque fuerit animi ejus perturbatio copiosius descripsit ; quæ omnia unius Rodulfi tantum auctoritate posleritati tradi potuerunt (71). Ex limpidissimis igitur fontibus ubique suam hausit historiam,quam Gestorum libris sex posterioribus composuit. In ipsa scribendi ratione jam supra monuimus cum in Rodulfum quasi in exemplar clarissimum intuitum esse, eumque id præcipue egisse, ut suos libros illis adaptaret quam arctissime, unumque ex utraque parte volumen conficeret ; quod quam feliciter ad effectum perduxerit nemo non videt.

Post primum hunc continuatorem præterlapsi suntanni quadraginta duo, antequam unus ex posteris,quos Rodulfus ad scribendam historiam excitare voluerat,ad exsequendam hanc exhortationem se accingeret,cum jam haud paucæ res, quæ priori tempore accuratius scribi potuerant, oblivione essent obfuscatæ. Continuator secundus quatuor libris sibi scribendam sumpsit historiam abbatum Folcardi, Gerardi, Wirici, i. e. annorum 1138-1183, quorum illos duobus prioribus, hunc duobus posterioribus paulo uberius absolvit. Nam hoc præcipue sibi proposuit ut Wiricum abbatem, cujus tempore vivebat ipse, ita celebraret, ut merita ejus videretur postulare. Quod consilium ultimis suis his indicavit verbis (72): Dignum est igitur ut tanti patris operum et multiplicum beneficiorum grata memoria in benedictione apud posteros habeatur, quorum usibus et commodis tam egregie tamque paterne desuC dasse luce clarius comprobatur. Ei ergo commune precum conferamus juvamen, orantes, ut spiritus ejus in pace requiescat. Quibus verbis hoc etiam elucere videtur, quod auctor haud ita diu post Wirici mortem a. 1183 opus suum aggressus est. Neque arctioribus finibus circumscribi videtur posse tempus quo librum suum composuit, nam clariora desiderantur indicia; Wirici vero eum fuisse æqualem, qui anno 1155 ad abbatis munus evectus est, apparet. Rebus enim anno 1167 in Italia gestis se fuisse æqualem indicat (73), anno 1169 reliquiis

NOTÆ.

esse Vitam Lietberti episcopi Cameracensis, qui obiit anno 1076, a Mabillonio Anal. vet. p. 465 et in Annalibus V, 102. quod post hunc repetierunt alii, observauit Bethmannus in Gestis episc. Cameracensium Mon. Germ. Script. VII, 398, n. 47 Neque alius Rodulfi Vita Petri venerabilis abbatis Cluniacensis nostro dari potest, quod mera videtur esse conjectura Fabricii in Biblioth. script. med. Latin.

(58) VIII, 5. Vide etiam narrationem de Rodulfi morte.

(59) IX, 30. Qui sit physicus cujus affert verba in præfatione nescio.

(60) Omnes epistola ad monachos Sancti Pantaleonis.

[blocks in formation]

D

(67) Non obstare videtur locus unus VIII, 10, unde fortasse conjicias continuationem scriptam esse post mortem Rodulfi; leguntur enim ibi verba totoque vitæ illius tempore malas quasdam monachorum consuetudines esse repressas. Nam minime hoc uno modo,opinor, interpretanda sunt illa verba, ut vitam Rodulfi jam præterisse credamus.

(68) VIII, 9, 10; X, 4. Turbis post Obberti Leodiensis mortem exortis 1119 testis intererat oculatus: sic vidimus, sic audivimus, sic scribimus, dicit de illis. XIII,9, vidimus de Rodulfi dicit temporibus.

--

(69) VIII, 18. Atque in tantum rem quam certissime scio fidelissime referam ecce! coram Deo, quia non mentior — quod nullus fratrum lam carnaliter tamque spiritualiter poterat ei esse familiaris,etc. (70) VIII, 2 sqq. in narranda Rodulfi juventute, e. g. XIII, 8, seniores fratres habet testes. (71) X, 12.

(72) IV, 32.

(73) III, 11. Quod ne cui in dubium veniat nosque, quia rei non interfuimus, utpote longo terrarum ab

sancti Lietberti effodiendis testis oculatus inter- A doctorum virorum more,utita dicam,perscrutanda fuit (74), itemque miraculo quo sanctorum reliquiis militis cujusdam brachium videbatur sanatum esse (75). Reliqua scribendi præsidia potissimum e Sancti Trudonis tabulario sibi petiit. Sunt litteræ tabulæque publicæ, quas partim laudavit partim in ipsum textum integras inseruit (79). Ex libris duos tantum quod sciam inter subsidia admisit: Sigeberti continuationem Gemblacensem (77), et triumphum sancti Lamberti (78), quæ in universum magis excerpsit quam ad verbum descripsit.Itaque ut minora erant ejus præsidia, ita in scribendis rebus minime ad eamdem ut Rodulfus et continuator primus potuit pervenire laudem. Minus enim benigne profluere videtur rerum narrandarum copia, minor estipsius narrationis perspicuitas, minor B simplex illa venustas; sunt potius omnia arida magis et jejuna minusque apta ad animum commovendum. Neque ejusdem sunt momenti quas posteritati tradidit res gestæ. Priores rerum scriptores non unum suum monasterium respexerant,neque suæ provinciæ aut imperii historiam a suo munere amandaverant, quod sæpissime fecit continuator secundus. In simplicioribus enim his rebus potisssimum acquievit, in enumerandis monasterii juribus et redditibus, in fidelium donationibus, in describendis ædificiis noviter constructis, in enarrandis sanctorum inventionibus aliisque hujuscemodi rebus; in secunda demum parte libri quarti ad alia scribenda animum vertit (79). Eruditionis etiam specimina sunt rarissima: uno tantum loco, si quid video, Horatii laudavit versum (80).

[ocr errors]

sibi sumpsit. Duæ igitur tertiæ continuationis partes sunt discernendæ ; prior, in qua libris tribus monasterii origines ab anno 628 usque 999 conscripsit, et posterior altera, in qua eorum abbatum, qui monasterio annis 1183 usque 1366 præerant,historiam libris duobus posteritati mandavit. Quam continuationem duplicem eo consilio auctor composuit, ut cum vetustioribus Gestorum libris suos accurate conjungeret, et ita quidem ut partem primam præmitteret operi Rodulfi, alteram tanquam continuationem tertiam antecedentibus subnecteret. Sed non in hoc uno acquievit; totam Trudonensium historiam adornare omniaque, quæ vel ab aliis scripta invenerat vel scripserat ipse, in unum Gestorum abbatum Trudoniensum volumen redigere et compingere conatus est, ita ut ex antiquissimis temporibus usque ad ea quæ novissime erant gesta lector descendere posset. Quod consilium in præfatione primæ partis uberius exposuit auctor, et quomodo absolverit, probatur aperte illo in quo servatæ sunt hæ continuationes codice Bruxellensi. Scripta enim invenit in codice sæculi x11 Gesta Rodulfi primique continuatoris,cum quibus secundam conjunxit continuationem, quæ in codice sæculi x erat contenta (81). Huic duplici volumini tanquam primam (82) et quartam (83) addidit partem quæ ipse sæculo decimo quarto conscripse rat. Sed neque hoc ei satis erat. Ubi plura aut meliora posteris se tradere posse quam Rodulfus opinabatur, haud pauca ex illius libro rasuris delevit, suaque in ipsum textum intrusit aut in margine annotavit, ex parte tanquam ab ipso Rodulfo essent scripta; quas interpolationes Incidentia appellavit. Utin unum denique ordinem omnia redigeret, in capita etiam Rodulfi librum divisit, quod illi ipsi minime in mentem venerat. Hoc modo Trudonensium scriptorum corpus condidit continuator quartus. Quis fuerit accuratus hic atque diligens auctor, utrum monachus an fortasse abbas Trudonensis, hoc ex tenebris in lucem produci non potest; hoc unum apparet,eum fuisse Trudonensem, Ne rebus novissime gestis manum admoveret bene sibi cavit, ne, ut ipse in præfatione profitetur, si

Longe denique latiorem campum sibi percurrendum statuit, qui illum excepit continuator tertius. Is enim Trudonensium abbatum Gesta deduxit ab anno 1183 usque ad annum 1366, longeque difficilius erat quod sibi proposuerat exsequendum consilium. Nam non modo Gestorum continuationem sed etiam supplementa dare conatus est, et quod Rodulfus ante annos ducentos quinquaginta perficere non potuerat, ut de primordiis monasterij Sancti Trudonis scriberet, hoc sibi difficilius non esse continuator tertius opinabatur. Priores, rerum magna ex parte testes oculati,sua præcipue tempora descripserunt, hic anticuissima etiam tempora D gestarum rerum veritatem persequerer,quorumdam

NOTÆ

eis semoti spatio, falsa referre credat, etc.
(74) IV, 1. Nobisque Deum et ejus martyrem (Li-
bertum) collaudantibus, etc. Ibid. Robertum du-
tem Hasbania - ibidem cum uxore sua sepultum
seniorum nostrorum attestatione didicimus. etc. IV,
2, Aperto-foramine invenimus sarcofagum, etc.
(75) IV, 9. Nobisque subito inchoantibus hym-
num, etc.

(76) 1, 3, tabulas laudat Stephani Metensis episcopi Trudonensibus datas; 1, 5, aliam de lite quadam inter Forcardum abbatem et Arnoldum de Diest; 1,11,chartam donationis Tegnonis cujusdam; III, 10, Alexandri archidiaconi, Heinrici episcopi Leodiensis et Victoris papæ confirmationis tabulas Ili, 7, in narratione secutus est litteras quas a 1179 Fridericus I et Adrianus papa miserunt alter contra alterum; III, 11, Raynaldi archiepiscopi Colonien

sis epistolam de rebus in Italia gestis a. 1167 ex parte descripsit.

(77) I, 3.

(78) I, 4.

(79) Sed cfr. etiam III, 7; IV, 26.
(80) III, 6.

(81) Præf. part. I. Deinde consequenter trium abbatum gesta,qui Rodulfo immediate successerunt in antiquo libello scripta inveniens annexi.

(82) Ibid. Pauca que collegi ad continuandum rerum gestarum ordinem, libris per venerabilem domnum Rodulfum de gestis novem abbatum nobiliter digestis anteponere curavi.

(83) Ibid. Postremo autem posui duodecim abbatum gesta, qui præfuerunt ab anno Domini 1180 (errat; 1183) usque ad obitum Roberti abbatis, qui obiit anno Dom. 1366. Et sub finem ejusdem præfa

« PoprzedniaDalej »