Obrazy na stronie
PDF
ePub

intruderent. Summa tandem persoluti argenti sup- A que de spirituali, neque de temporali dono abbatiæ putata est nobis fuisse usque ad 70 225 marcas et aliquid amplius, et equorum atque palefridorum usque ad 42. Sic erat tunc fama, quin immo infamia, sibi imputetur, non michi, si sit mentita. Sed nos ea quæ vidimus et presentes audivimus veraciter referre possumus, quia ante cellam abbatis, in qua episcopus hospitabatur, et per totam curiam magnus cotidie venientium et abeuntium equorum discursus et clamor hominum vendentium aut ementium eos habebatur, qui dabantur a fautoribus et amicis Herimanni consiliariis et collateralibus episcopi. Herimannus vero in spicario nostro morabatur, parvo satis spatio distante a 226 cella, in qua episcopus hospitabatur, ita ut intercurrentes nuntii manifestissime ad eum ingrederentur, et de quantitate et qualitate sui turpissimi merci. monii ante eum tractarent.

B

nostræ, prelationem super nos accipere presumpsit, et homines æcclesiæ nostræ per sacramentum et hominium sibi mancipare. Tertio, quia bona æcclesiæ distraxit, familiam afflixit, nos victus et vestitus egestate cruciavit. Quarto, quia sine omnium consensu fratrum et electione Mettis profectus est, et donum illud quod accepit a Poppone, presentibus ibi fratribus nostris et viva voce ei contradicentibus diemque et audientiam petentibus, tamen accipere presumpserit;insuper cum ibi fratres in presentiarum habuissent litteras Leodiensis episcopi et alias, scilicet ejusdem æcclesiænecnon et Treverensis archiepiscopi, magistri Metensis, quæ donum illi contradicebant cum fratribus nostris. Quinto, quod etiam illud donum per pecuniam obtinuerit, et quod contradicentes ei fratres spoliari et flagellari gravissime fecerit. Sexto, quod cum 228 necdum monachus sit, scilicet cum ad nullius umquam æcclesiæ titulum adhuc professionem, fecerit neque benedictionem monachi susceperit, quod abbas vult esse et benedici in abbatem, qui necdum est benedictus in monachum? et quomodo monachis benedictionem monachilem dabit, qui eam necdum accepit? Aut 229 quomodo profiteri faciet,qui necdum professus est ? Septimo, quiapro his culpis cum semel atque iterum necnon et tertio canonice ad audientiam vocatus fuerit,et venire noluerit,quod inde excommunicatus usque ad eam diem adhuc extiterit.Quæ si ita esse C nollent credere,dies daretur et audientia nobis et illi; si se posset excusare ab his, non contradiceretur ei. Talia cum a nobis Metenses audissent, nesciebant quid certi nobis respondere possent: attamen aviditas ardentissima gravissimæ eis promissæ aut jam datæ pecuniæ urgebat eos in omnes anfractus ire. Quid tandem? Ipsemet episcopus 230 in capitulum nostrum venit, si forte vel ejus presentia frangi posset fratrum constantia; sed cum non posset, saltem loco abbatis suadebat nobis tamdiu illum nobiscum pati, donec discuteretur nobis presentibus Mettis de his suis culpis. Fratres vero de discussionis illius die omnimodo acclamabant, sed quod ante discussionem in loco abbatis aut etiam fratris inter eos stare deberet, nullo modo pati volebant, maxime cum æcclesia Leodiensis in tantum pro excommunicato eum haberet, ut divinum æcclesiæ nostræ officium interdixisset, quamdiu intra atrium et curiam nostram esset; communicareque non audebant,cui Leodiensis non communicaret æcclesia, quoniam de ejus cura et communione erant. Sub hac dissensione die illa capitulum nostrum solutum est, muneratis ab Herimanno id egre ferentibus munerandisque multo egrius. Consolatum tamen eum et suos, sicut invenerant, reliquerunt, tollentesque secum grandem quam ab eo acceperant pecuniam, et magnum VARIÆ LECTIONES.

11. Hæc dum agerentur, nos interea gravissima victus et vestitus necessitate afficiebamur in tantum, ut presente episcopo et tirannizante Herimanno die solempnitatis sancti Petri apostoli, Kalendas Augusti, et in inventione beati prothomartyris Stephani, patroni et domini nostri, nichil omnino quod comederemus aut biberemus invenissemus ad mensam nostram, et cæteras perplurimas necessitates pateremur, quas hic enumerare longum esset. Quid moror? Corrupti graviter et facti turpiter abhominabiles in studiis pessimæ hujus symoniæ, omnes qui tunc aderant episcopales, maxime vero et ardentius clerici, subtilissima examinatione et astutissima pertractatione querebant, quomodo nobis deceptis Herimannum intruderent, ut sic promissa sibi acciperent, aut accep ta deservirent, aut, si nos neque astu decipere neque vi aut ratione possent frangere, quomodo tanta eis promissa aut jam data illuso Herimanno retinerent. Qui frequentissime nobiscum inde agebant, et cum neque ratione superare neque astu possent decipere, malignis verbis et minis quam plurimis afficiebant. Ne tamen omnes hic lateat, quid nobis proponebant, et quid nos eis respondebamus, paucis hic annotare curavimus. Aie- D bant: Cum Poppo, qui Herimanno Mettis in episcopatucanonice successit, Herimanno huic abbatiam Mettis dederit, quomodo audetis dono ejus contradicere, qui canonicus fuit episcopus ? Quibus fratres: Popponem Metensem post Herimannum canonicum episcopum fuisse non negamus, sed Herimannum canonicum donum ab eo non accepisse, his rationibus usque ad majorem audientiam approbare pa. rati sumus : Primo, quia scientia tam divina quam humana honore et nomine abbatis sit indignus. Secundo,quia defuncto abbate suo fratribus eireciamantibus, per vim et per pecuniam et per laicalem manum ducis Godefridi, ad quem nil pertinebat, ne

225 60 D

228 in 1. 1. 227 deest D.

22 dum 1'. " aut professus est desunt D.

280 Adelbero super

equorum numerum pellesque et pellitias tam varias A quam grisias, Mettis recesserunt. Episcopo autem recedente, factus est apud nos error novissimus, pejor pejore, efferatis crudelissime omnibus Herimannitis in nostram tribulationem, fame, siti, nuditate; tamen de ordine, quantum unquam sustinere poterat humana fragilitas, secundum mala quæ accidebant, nichil voluntarie pretermittebant.

12. Versum est autem in me solum majus pondus istorum malorum, et in me succensi furebant ardentissime animi omnium Herimannitarum. Putabant enim se potuisse prevalere, si solum cessissem,cum licet per me 281 plurimum,non tamen per me solum totum fieret,quod prevalere non poterant. Comitissa B vero Gertrudis tandem sentiens qua ei arte illusissem, iratum in me maritum suum comitem Gislebertum vehementius indignatione feminæ cœpit accendere, ita ut etiam intra parietes dissipati claustri nostri non auderem me credere, infraque ipsum monasterium timerem capi plerumque. Quod meæ viæ periculum cum diutius sustinere non possem, tacite egi per comitem Arnulfum Lonensem, ut me suo conductu sanum de claustro nostro educeret, animamque meam de medio catulorum leonumeriperet. Eduxit igitur me 4 Kalendas Septembris tristem vehementissime,quod locum assuetum michi relinquerem, et ad juvenes in quos erudiendos multum desudaveram, ad omnemque congre gationem pro qua plurimum laboraveram, non ultra redeundi spem haberem.

13. Erat enim multo major quam hodie quisquam existimare possit loci desolatio, fratrum tribulatio,cum Herimannus usurpata sibi tota abbatia, homo sine consilio et absque prudentia, per pessimos nebulones et mendacissimos et levissimos homines omnia ageret, patrocinantibus ejus violentiam pæne omnibus, qui defendere deberent æcclesiæ nostræ justiciam. Unde laboris mei pro eo loco et multarum angustiarum,quas frequentissime sub domno abbate Theoderico sustinueram, multum me modo pigebat, in tenerrimo flore relinquens pede superborum conterendum et luto miserrimæ conversationis eorum imprimendum, quod putaveram me perducere posse ad maturum, piæ operationis fructum. Flebam igitur, amarissime discedens, nullumque longo subsequentis temporis spatio consolationem recipiens. Nec multum moratus, contuli me ad Sanetum Laurentium Leodii, sub magisterio sapientis viri abbatis Berengarii (275) ; ibi infra tertiam ebdomadam Septembris firmavi stabilitatem meam.

231 me deesl 1. 1. 232 peractus 1'.

C

Gratias illis, quia omni humanitate et majoriquam dignus essem honore consolari satagebant fratres multo studio recentis doloris mei egritudinem. Intera nec Herimannus ab obstinatione mentis, nec fratres quamvis ejus infestatione aut sua penuria removeri poterant a sua constantia; tam diuque inter utrosque protractus 232 est miserabilis contentionis hujus funis,donec imperator Leodium reverteretur de sua in Flandriam profectione, scilicet eodem anno (1107), mediante mense Decembre (276).

14. Ibi igitur proclamantibus fratribus imperatori coram episcopis et principibus, qui cum eo erant, quod contra sanctorum patrum instituta et canonum decreta Herimannum eis violenter vellet facere preesse, cum olim culpa exigente ejectus excommunicatus que fuisset ab eorum ecclesia et prelatione judicio majorum Leodiensis æcclesiæ,imperator jussit Herimannum et fratres sequenti die adesse ut coram Leodiensi ecclesia intelligeret, si ita esset de eo sicut fratres ei conquererentur. Nam fautores Herimanni notum fecerant ei quod preju dicium passus fuisset, et quod non canonice sed obstinate fratres eum abjicerent. Die igitur data hujus indagandæ veritatis, sedit imperator in ca pitolio sancti Lamberti cum episcopis suis et principibus; sedit et episcopus Leodiensis Obbertus cum archidiaconibus, prepositis, decanis, cantori bus, scolasticis et multo alio clero; sederunt et abbates de civitate, abbas Sancti Laurentii Berengarius, et abbas Sancti Jacobi Stephanus. Intravit autem capitolium et Herimannus, multa vi et ingenio ad hoc ut ante veniret compulsus.Aderant et fratres.Ibisi adesses, posses vidisse, quam parvi homo erat et consilii,quam inverecundi animi,quam hebetis ingenii. Nam inter cætera eo usque perduxerant eum sui consiliarii, qui tunc procul valde ab eo erant,quod in ipsa hieme vix habebat,unde vel frigus a se grosso aliquo tegumento propelleret, in medio tanti conventus, necessitate urentis eum frigoris, super tunicellam suam indutus vilissimam cappulam, cum qua equitabat.

13. Tunc surgens in conspectu omnium episcopus Obbertus narravit per ordinem, quomodo judicio suæ ecclesiæ actum esset, olim de Herimanno, et quæ ratio esset, quod non liceret eum esse amplius abbatem Sancti Trudonis, et quod ejusdem culpæ obstinatione et frequentissima iteratione usque ad eam ipsam diem teneretur sub sua excommunicatione. Qui cum perorasset, abbates et archidiaconos et omnem suum qui ibi aderat clerum per obedienVARIE LECTIONES

NOTE,

(275) Qui ipse paucis annis ante exsul fuerat; vid. Chron.Sancti Laurentii Leod. sub finem.

(276) De Heinrici expeditione contra Robertum Flandriæ comitem mense Octobri anni 1107 facta cf. Ekkehardus Uraug. et Ann. Hildesh, et regis

præceptum die 23 Dec. Leodii datum ap. Chapea ville 11,54,ubi pro Kalend. Jan. legendum est x Kalend. Jan., ut ex ipsis litteris emendavit Ernst Hist. de Limbourg 11, 236.

tiam ammonuit, si ita res esset acta de Herimanno A reverteretur. Tandem vero sentiens non bonam

olim. Quam eodem tramite repetentes, eodem fine
concluserunt. Tunc imperator dixit ad Herimannum;
Frater, si habes aliquid adversum hæc dicere, exi,
consule, revertere, et responde. Sedebat juxta im-
peratorem fautor Herimanni potentissime tunc
temporis famosus et famosissime potens in curia
imperatoris Adelbertus, postea, ut dixi, factus
Maguntinus archiepiscopus (277), confusus nimium,
quia cum vellet, contra veritatem non poterat
juvare eum. Rogabat autem Herimannus aliquos de
archidiaconibus et de clero ut exirent ad consilium
ejus: sed nullus cum excomunicato homine exire
volebat. Tunc unus 293 de principibus nomine Gui- B
bertus de 234 juxta Albin fluvium (278) et Rabodo-
nensis episcopus (279) dixerunt ad archidiaconos
et clerum Sancti Lamberti: Bene decet vos exire
cum excommunicato homine ad consilium,ut consu-
latis ei, quatenus cesset ab ea re pro qua tenetur
excommunicatus. Quod audientes quidam exierunt,
et aliquandiu habito foris cum hebete et obstinato
homine conflictu, ad hoc tandem perduxerunt, ut
reingressus in medio omnium se peccasse, se errasse
fateretur, et toto corpore prostratus absolutionem
deprecaretur, promittens se amplius talia nolle
committere; ubi et absolutus est et jussus abire.
Quem statim omnes satellites ejus non modo solum
reliquerunt, verum precurrentes ad hospitium ejus
nec equum nec quicquam preter sicut stabat et
ambulabat ei reliquerunt. Quidam autem canonico-
rum Sancti Petri Leodii solum eum jam vesperascente
invenit stantem ante capellam Sancti Trudonis
ibidem Leodii, merentem et quo declinaret prorsus
nescientem. Quem nocte illa ducens ad hospitium
suum, mane juvit transire Mosam in silvam ad
Sanctum Symphorianum, cellam cellæ Cluniacen-
sium. Fratres autem nostri cum læticia magna
reversi suntad claustrum suum. Sic agunt laici erga
stultos et nimium eis credulos monachas, ad talem p
honorem perducunt honoris cupidos, sed honoris
indignos! Imperator inde abiens habuit curiam
suam Aquisgrani in natale Domini (280) (an. 1107,
Dec. 25); ad quam cum audissent fratres nostri
quod episcopus Metensis adesset, venerunt ibi ad
eum, sua mala que passi fuerant, omnia ei impu-
tantes,quoniam tyranni illius violentiam opprimere
eos passus fuisset.Qui suspensos eos de die in diem
reddens de dando illis abbate, tamdiu distulit,nullo
fratrum nostrorum quicquam ei pro abbatia pro-
mittente, donec cum eis ad claustrum nostrum

C

famam ubique volitari de se, pro eo quod nobis de Herimanno fecerat, Leodienses vero necnon et Metensium meliores non sine nota symonicæ afflictionem æcclesiæ nostræ ei manifestius imputare, secretum eum suis iniit consilium, ut pro hac extinguenda infamia ipsemet iret Leodium, fratresque nostros meliores secum duceret, et ibi abbatum et primorum æcclesiæ consilio de preficiendo fratribus nostris abbate ageret. Quod et ita fecit.

16. Quarta igitur ebdomada Januarii (an. 1108) venit Leodium, et ad electionem fratrum nostrorum qui ibi aderant, prioris scilicet Guederici et prepositi Morungi sacristæque Siberti et Cantoris cellerariique Folkardi, consilio abbatum et monachorum nec non et majorum clericorum Leodiensum primis Metensium qui aderant tam clericis quam laicis in id ipsum acclamantibus, necnon et melioribus de familia nostræ æcclesiæ, perfecit eis abbatem cujus nomen non est meum hic ponere —, contradicente huic electioni multa animadversione advocato nostro comite Gisleberto. Sed fratres et maxime homines nostræ æcclesiæ maxima constantia et libertate coram Metensibus et Leodiensibus pronuntiabant,nichil omnino ad advocatum pertinere de tali re; quod si episcopus hanc libertatem æcclesiæ vellet infringere, nullus eorum omnino interesset novæ et inauditæ illis hactenus præsumptioni et violentiæ. Vicit fratrum hominumque ecclesiæ constantissima acclamatio, et in novum abbatem et ei familiarius adherentes succensa est quasi fornax vehementissima advocati ira et indignatio. Acta sunt hæc Leodii in domo sancti Trudonis, scilicet quod abbas iste positus fuit 3. Kalend. Februarii. 4. vero Nonas Februarii, hoc est die purificationis sanctæ Mariæ oppidum et monasterium sancti Trudonis intravit, susceptus eum processione fratrum et multa multitudine utriusque sexus et diversæ etatis oppidanorum; statimque indultus candelas benedixit, processionem cum aliis. egit missamque cantavit. 7. autem Kal.Martii consecratus est in abbatem, qua fuit eo anno prima dies scilicet dominica quadragesimæ, quando cantatur: Invocavit me anno ab incarnatione Domini 1108, regnante Romæ imperatore quarto 25 Heinrico, cujus pater Leodii defunctus est, presidente Romæ in papatu Paschali post Urbanum, Mettis Adelberone quarto post Popponem, Coloniæ Fredrico post Herimannum, Leodii Obberto post Heinricum VARIÆ LECTIONES.

286

23 imus 1* ** defluvium desunt D. 233 quinto 1. manc. rec. in rassura et D. 236 ita 1. in rassura et D. quinto 1*.

NOTE.

(277) Anno 1111; anno 1112 contra Heinricum inimicum partes tueri cœpit, teste Ekkhehardo. (278) Wicbertus marchio.

(279) Bartwicus episcopus Ratisbonensis.

(280) Recte noster contra Ekkehardum qui Heinricum Moguntiæ fuisse vult. Cf. Böhmer Reg.1983.

Quod autem consecratio abbatis tamdiu dilata fuit, A quam attemptaret. Neque enim adhuc pax fuit de

fecit hoc advocatus tunc noster comes Gislebertus, qui quocumque modo per se et per amicos suos adversabatur ei, tum causa Herimanni, quem sicut prius juverat, ita et tunc 237 quoque juvare adhuc de abbatia volebat, tum quia accerrimum sibi eum fore metuebat, si libertatem æcclesiæ nostræ infringere propter advocatiam suam ullo modo un

FINIT

236

Herimanno; adhuc restat inde dicenda gravis inquietatio, quam illi scribendam servamus, qui gesta hujus abbatis post domum Theodericum assumet sibi scribenda, qui si fidelis diligensque relator extiterit, inseret gestis, hujus abbatis, quid Herimannus ei fecerit, et qualem novissime finem habuerit.

LIBER SEPTIMUS, INCIPIT OCTAVUS.

CONTINUATIO PRIMA.

1. Obiit domnus abbas Theodericus 7 Kalendas B At cum nocte de more monachorum vitæ patrum Maii anni ab incarnatione Domini 1107; fuit autem abbatia sine abbate usque 3 Kal. Februarii propter supradictas dissensiones, volentibus Herimannitis suum intrudere Herimannum, fratibus vero volentibus habere canonice electum. Tandem igitur post inedicibiles labores suos et miras angustias prevaluit fratrum canonica unanimitas unanimisque constantia, et 239 3 Kal. Februarii substitutus est abbas Rodulfus ordine quo superiore libro tacito nomine descriptum est de illo. 4 autem Nonas Februarii intravit, id est die purificationis sanctæ Mariæ, 7 vero Kal. Martii consecratus fuit.

2. Fuit iste Rodulfus natus de villa, quæ sita est supra Sambram (281) fluvium, nomine Monasterium (282), ubi habetur abbatia sacrarum monialium, nigras vestes ferentium, locusque est in honore sancti Petri apostoli constructus a sancto Amando episcopo, ubi requiescit sanctus Fredegaudus gloriosus et virtutibus probatissimus confessor. Parentes quidem ejus plebeii sed christianissimi de ejusdem &cclesiæ familia, hospitalitati pauperum et refectioni eorum infatigabili studio servientes, et conjugalem vitam sine crimine et absque nota aliqua christianitatis suæ ducentes. Sub scolari disciplina et studio litterarum Leodii positus usque ad 18 annos ætatis suæ ibi mansit ; ubi quantum metro et prosa profecerit ex scriptis ejus et opusculis ejus quæ postea fecit plane intelligi poterit. Jamque factus subdiaconus libertatemque eundi quo vellet adeptus, amore cujusdam clerici sodalis sui nomine Lamberti, qui confessus ei fuerat, quia Porceti (283) vellet monachus fieri, quod etiam dudum Deo et sanctis loci illius voverat, tum gratia videndi loca calidis aquis de terra emanantibus famosa, cum illo Porcetum, quod est juxta palatium Aquisgrani, transivit; nichil tamen minus. fuerat ei tunc in voluntate quam fieri monachum.

C

D

legerentur ad collationes fratrum, abscondebat se in apto ibi juxta posito locello, unde audire totum et intelligere poterat quod legebatur. Neque hoc faciebat adhuc studio tantum edificandi, quantum audiendi miracula vitæ simplicium virorum, de quibus ibi legebatur, et novo auditorio stili simplicioris. Cumque frequentius ardentiusque non tam stili rusticitati quam mirabilibus dictis et factis simplicium sanctissimorumque patrum, de quibus ibi legebatur, attenderet, cœpit ei vehementer vilescere presentis vitæ miseria, et nichilominus accendi ad contemptum sæculi, atque illud in corde suo hac illacque vers are continua noctis in stratu suo meditatione. Quid plura? Intra paucos dies in tantum coaluit lactea potatio illarum collationum in cor ejus, ut non solum titubandem aliquantulum sodalem suum de mutando habitu exhortatione sua firmaret, verum ipse una eademque die mutaret decimo octavo anno etatis suæ (an. 1088 ?). Die igitur conversionis sancti Pauli (Jan. 25) uterque habitum mutavit, monachumque professi sunt in loco qui dicitur Porcetum juxta palatum Aquisgrani, in monaterio sancti Joannis Baptistæ sub Azelino abbate. Sed cum audita regula videret fratres eam in perpaucis observare, cœpit religiosa Coloniensis episcopii cœnodia frequenter circuire, interdumque ibi et menses et dimidium annum facere, maxime apud religiosum et pium abbatem Adalberonem Gladebacensem, qui primus et noviter tunc tenebat ibi ordinem Sigebergensium nominatissimorum tunc temporis monachorum in ordine, religione, hospitalitate. Quorum disciplinam quo ardentiori animo ebibebat, eo fastidiosior loci sui dissolutionem et securitatem nimiam abhorrebat.

3. Mortuo interea abbate Azelino (an. 1091), cujus nimia simplicitas et gravis senectus et ordinem VARIÆ LECTIONES.

237 nunc 1*. 288 explicit 1". 239 sequenti anno superscripsi interpol. 1'. 240 ita 1. D. deest 1',

(281) Sambre.

(282) Moutiers occidentem versus a Namur,

NOTÆ

(283) Burtscheid.

et temporale bonum nimis defluere nescientis mulius A lonice possent eum intelligere. Vicit tamen labor dimiserat, successit Johannes custos et decanus ejusdem cœnobii, senex multum etin nullo prorsus valens ad tale ministerium ; nam fratres secundum quod erant personam sibi idoneam elegerant. Tunc videns Rodulfus, quia multiplicata essent mala et dissolutio roborata, secundum quod rem veracissime intelligebat futuram, desperans de loci aut ordinis emandatione, accepta licentia recessit tendens iter in Flandriam, ubi audierat duci religiosam monachorum vitam. Gladebac autem, ubi sepe moratus fuerat, idcirco ire noluit, quia sentiebat, ut postea evenit, si abbas loci illius Adelbero moreretur, quod cum eo corrueret et ordo Sigebergensis noviter ibi introductus. Multas autem et gravissimas frequenter injurias prius in Porceto sustinuerat, cum primum positus custos et scolaris magister puerorum, inde cellerarius, deinde minor atque major prepositus, de emandata religione contenderet pene cotidie ipse et sodalis suus, cum quo monachus factus fuerat, fratibus eis convitiose multum atque injuriose resistentibus, cum parvum aut nullum haberent ab abbate inde auxilium.

improbus omnia vincens, et eodem anno fecit eos litterate facillime intelligere quidquid volebat eis legere. Instruxit etiam eos arte musica secundum Guidonem, et primus illam in claustrum nostrum introduxit, stupentibusque senioribus faciebat illos solo visu subito cantare tacita arte magistra, quod numquam auditu didicerant.Miserrima tunc adhuc ut superioribus libris relatum est, et lamentanda habebatur loci facies, fratribus prorsus non habentibus neque claustrum neque monasterium, sed nudam et discissam atque horribilem templi vastitatem, et de claustro demum unam tantum imperB fectam, et incultam, in cujus dimidietate reficiebant, et in altera dormiebant. Fratres autem qui tunc habebantur isti sunt: Primus domnus abbas Theodericus, secundus Boso decanus, quia sic tunc in illo veteri ordine appellabatur, qui modo in isto prior, vocatur, tercius Stepelinus, quartus Herimannus cognomento calvus, de quibus superius aliquid dictum est, quintus Sybertus, sextus Engo, septimus Moringus, octavus Folkardus, nonus Bovo, decimus Ruzelinus; pueri de scolis: Gislebertus, Gerardus, Thidelmus, Balduinus, quatuor hi tantum. Inter 243 fratres et pueros 14 erant, preter duos hospites, qui paulo post recesserunt (284).

4. Defetigatus 241 igitur multum ut dixi, desperansque de loci emendatione, recessit tandem tendens in Flandriam. Contigit autem eum habere transitum per Sanctum Trudonem, et nocte illa hospitio eum recepisse domnum nostrum abbatem Theodericum. Qui interrogans eum quis et unde esset, quoque qualique mente proficisceretur, cum bonum ejus propositum intellexisset, formosumque et pulchre litteratum juvenem illum attenderet, cœpit sagacissime satagere, quomodo eum sibi retineret utilem sibi eum fore credens, primum ad instruendos sibi disciplina et doctrina pueros suos, deinde ad promovendum in aliquod, si ita forte accideret, ut accidit, æcclesiasticum intus aut foris ministerium. Cui cum persuasisset demorandi secum voluntatem gratiosi oris facundia, primum ei scolares pueros scolaribus disciplinis instruendos commisit, quasdamque utilissimas compilationes, plenas, plurimarum divinarum sententiarum scribendas et multorum decreta consiliorum (an. 1099-1101). Scripsit igitur ei eodem primo anno volumen illud utilissimum multum continens scripturæ, et pueros vix musam declinere sciolos non tam dictamen quam metrum quoque componere docuit. Gravissimum autem sustinuit laborem ad introducendos eos, cum ipse loqui eis Theutonicam nesciret, et quidam puerorum parvitate adhuc scientiæ et nativa illis lingua Theutonica neque Latine neque, ut ita dicam, Gna

241 ita 1. 1*. 242 ita 1. D. qui 1*.

dale 1*.

(284) Cf. supra VI, 17.

C

[ocr errors]

5. Itaque post duos ferme annos Boso, qui tunc erat decanus (an. 1103), moritur, et Rodulfus ad illud ministerium ab omnibus fratribus electus, in loco ejus substituitur. Qui statim accingens se ad emendationem ordinis cotidie in capitulo et extra capitulum conferebat cum senioribus, qualis et quomodo antiquitus ordo in monasterio priori et claustro adhuc stante teneretur. Quibus consuetudines plenas honestissimæ gravitatis et religionis antiqui monasterii illi demonstrantibus, suadebat illis benigna arte, mollique et paulatim procedente informabat vestigio,ut attemptarent eas posse recipere, et antiquam inustæ illis infamiæ rubiginem sic aliquando vel tandem abradere. Ipse autem nocte et die assiduus erat omnibus horis in choro, et de psalmis tractim cantandis et cantu dulce æqueque modulando indefessa illi sollicitudo. Sed cum nesciret secundum usum claustri cantare - usus enim noster cantandi, nescimus unde hoc acciderit, nulli comprovintialium nostrorum convenit - erubescereque vehementissime quasi stipem inutilem se inter cantandum in choro stare, miro quidem *** et inedicibili labore, et gravissima capitis sui infirmitate, graduale 245 (285) unum propria manu formavit, purgavit (286), punxit (287), sulcavit (288), scripsit, VARIE LECTIONES.

[blocks in formation]

(287) Subulas affixit in sangulis codicis foliis, (288) Lineas scripsit.

(285) Liber in quo responsoria erant conscripta. quidus lineæ exarandæ præscribebantur, (286) Pumice pergamenum,

« PoprzedniaDalej »