Obrazy na stronie
PDF
ePub

demoratus,Richerium in eodem Casinensi cœnobio A abbatem constituit ; indeque recedens Capuam super principem sine mora perrexit, ibique Guaymarium principem ordinans, omnem terram sancto Benedicto restituit.

C

Scelestissimus autem Pandulphus, una cum Basilio suo ad imperatorem Constantinopolim abiit, a quio justo Dei judicio in exsilium directus est. Theodinus vero, disponente Deo, a Richerio abbate captus, virgis cæsus ac tonsus, nec non sacco indutus, et ad cernendam farinam more servorum in pistrino positus est. Northmanni vero, qui tanti loci infestatores exstiterant, centum quinquaginta intra biennium diversa morte consumpti sunt. Comes autem illorum, qui terram monasterii vastare disposuerat, eo die quo id se acturum sperabat, subitanea morte B defunctus est. Siconulphus vero Aquinensis comes, et ipse ex persecutoribus, Dei judicio percussus, una cum duobus militibus quingentis civitatis suæ habitatoribus, eodem anno mortuus est. Pandulphus autem, pro his quæ in Casinensi ecclesia gessit, licet in hoc sæculo pœnam sustinuit, in futuro tamen pœna non caruit; quod certius probabitur, si ea quæ de eo visa sunt, in medium deducantur. Sergius namque magister militum, qui, Neapolitanæ præeraturbi, in ipso sancto Paschali Sabbato silvam suis cum pueris venaturus ingreditur: tensisque retibus, ad insequendos apros per silvam omnes sese cum canibus huc illucque diffundunt. Fit autem venantibus eis aper obvius, qui priusquam fugiens retisinvolveretur laqueo, confossus verubus captioni cessit eorum. Cum autem ad occasum sol vergens, tardioris hora noctisque jam imminentis indicia certa referret, sumpta quam ceperant venatione, celerem cum universis domum repedationem Sergius arripuit, uno duntaxat post se puero, Pythagoras nomine, derelicto; cui, ut collectis retibus summa sese cum festinatione sequeretur, præcepit. Cum autem jussionibus parens dominicis, dominum celeri cursu sequeretur, duo repente monachi, vultus admodum reverendi, ei sese in itinere obvios obtulere. Cumque timore exterritus puer, quinam essent inquireret, illi:« Procul, inquiunt, ab animo. omnem repelle formidinem, nosque intrepidus comitare.» Cum itaque per eamdem silvam simul proficiscentes aliquantulum processissent, venerunt ad lacum quemdam cœnosum valde aspectuque horribilem; ibique Pythagoræ monachi, qui videbantur, Pandulphum principem supradictum ostendunt, ferreis nexum vinculis atque in coeno lacus ad gulam usque demersum. Visi suntinterea duo Æthiopes in restis speciem vites contorquere agrestes, quibus collum principis colligantes, missum in inferiora lacus, ad superiora trahebant ; atque ad superiora pertractum, iterum in inferiora trahebant. Cumque has Æthiopes puer vices alternare conspiceret, immensalicet correptus formidine, Pandulphum tamen alloquitur, tantique ab eo causam discriminis percunctatur.

PATROL. CLXXIII.

D

Tum ille, flens et ejulans, in hujus verba responsionis erumpit : « Licet, o Pythagora, multiplicibus et infinitis facinoribus meis multiplicia et infinita mihi sint parata supplicia; hujus tamen, cujus ipse conspector es, pœnæ nullam aliam causam noveris esse, nisi quod aureum calicem de sancti Patris Benedicti cœnobio, sacrilega ductus cupiditate, abstraxi, eique moriens minime reddere procuravi. Unde obnixe deprecor ac per Jesum Christum Dominum, cujus infelix ego præcepta contemnens in hac sum detrusus voragine, te obtestor, ne usque Capuam itineris pigriteris fatigationem subire,eamque quæ mihi in conjugem fuit copulata adire, eique pœnam meam, cujus te Deus viso ipso cognitorem voluit, intimare; pœnæque causam abstractionem esse calicis memorati, te meis eloquiis didicisse, meque rogare et obtestari obnixe ut pristini dilectionem amoris in memoriam revocet, ablatumque calicem sancto loco ocius et sub omni celeritate restituendum procuret. » Ad hæc Pythagoras: « Non, inquit, verbis meis. ut reor,uxor tua adhibitura est fidem; neque quod te viderim, vel quod ipse patiaris talia, creditura. Tunc princeps ait : « Ut uxor mea tuis debeat fidem inambiguam adhibere sermonibus hoc illi dabis indubiæ certitudinis signum, dicens præfatum calicem Pandulphum Gualæ filium habere pro pignore; rogabisque ex persona mea ut, si quæ in ipsius animo conjugalis resident amoris vestigia, solidos, pro quibus calix in pignus est traditus, Guulæ reddere non moretur,sanoloque calicem monasterio restituere, ut quam pro ablatione calicis pœnam mereor pati, ea, calice restituto, merear liberari. » Quibus dictis visio omnis illa ab oculis pueri ablata est. Qui reversus domum, gravi continuo languore corripitur, qui per singulos dies invalescens, vitam ei brevi temporis spatio terminavit. Prius vero quam decederet vita, Pandulphum, cui præfatus calix fuerat in arrhabonem commissus, contigit venire Neapolim, et ex ipsius ore Pythagoræ hanc seriatim visionem audire. Qui cum reversus Capuam uxori principis cuncta intimasset, parvipendens verba mulier, nec pretium quod vir acceperat mutuo restituere,nec calicem restituendum ecclesiæ curavit recipere. His taliter prælibatis ad sancti Januarii, Guinizonis discipuli, enarranda miracula veniamus.

XXXI. DE JANUARIO GUINIZONIS DISCIPULO

Hic igitur cum in Guinizonis erudiretur doctrina, magnis abstinentiæ obedientiæque cœpit pollere virtutibus. Qui cum tempore quodam a magistro, ut ferramenta, quibus erant soliti operari, reficeret. Aquinum missus fuisset; domum fabri ferrarii adiit, atque ab eo ferramenta sibi reparari data mercede poposcit. Erat autem a natura sancto Januario quædam attributa corpulentia, ruborque genarum in tantum, ut mira quoque abstinentia exinanire duo ista in Januario non sufficeret. Faber ergo ferrarius figens obtutus in Januarium, cœpit de eo cum astantibus risum facere, ejusque corpulentiam etruborem

35

dixit: «Omni remoto scrupulo hæsitationis, estote certissimi,in Casinensi monasterio magni quemdam meriti hodierna die migrasse ad Dominum. » Ad quæ nimirum verba mentes audientium omnium in stuporem sunt versæ, quod videlicet migrationem viri, per octoginta fere passuum millia separati, tanta sibi acciperent firmitatis certitudine nuntiari. Diligentiore tamen perquisitione rei veritatem discutientes, cognovere profecto, eodem die Guinizonem Patrem migrasse, quo nimirum magnum quemdam in Casinensi monasterio virum memoratus frater obiisse cognovit, ejusque cæteris obitum revelavit. Sepultus vero est in ecclesia sancti confessoris Christi Nicolai, in loculo plumbeo ad dexteram partem altaris, in loco qui dicitur Ciconia: in quo et sanctus Januarius discipulus defunctus una cum magistro suo positus est; ad quorum Christus merita declaranda, mira in dies usque in hodiernum patrare non cessat.

esculentioribus cibis vinique potationibus assiduis A sum per Spiritum cognovit, et astantibus ibi fratribus deputare. Ad quam falsam suspicionem de eo præsumptam sanctus Januarius respondit : « Potens est Deus facere ut de pinguedine et rubore meo falsa vos pœniteat opinatos. » Interim autem dum faber ferrrarius quæ artis erant suæ operari non desinebat, fervens nimiique ruboris ferrum de igne extrahit, super incudem ponit, idque fortuito excussum forcipe, incude desiliens, in terram decidit; quod continuo correptum manu sanctus Januarius incudi restituit, cunctorumque,qui præsentes astabant, tremore corpora, animos stupore replevit ; eoque facto, neque ex edacitate se nimia corpulentum, neque ex vini potatione sedula rubescentem, evidentissime omnibus patefecit.Non enim astantium quisquam vel tenuiter ultra potuit opinari sanctum Januarium edacem vel bibulum, per quæ tantæ vertutis in eorum oculis Creator omnipotens demonstrare voluit signum. Cum autem ferramentis refectis ad cellam sanctus remeasset Januarius, vehementis a magistro est verbis increpationis correptus, quod, insultantibus cedens, virtutis signum in eorum facere conspectibus præsumpsisset. Cumque ad hæc sanctus Januarius stupens percunctaretur ab eo quo revelante ista ei insinuata fuissent, Guinizo vir Dei, respondit : «< Cujus tibi virtute signum tantum concessum est exterius facere, eodem revelante interius illud mihi concessum est scire. » In quo facto Guinizo facta absentis discipuli contuitus, Elisæo; in exstinctione vero virtutis igneæ, tribus pueris similis Januarius factus est.

B

XXXII. LYUTIUS Casinensis monachus ab eodem cœnobio egrediens Hierosolymam petiit, indeque reversus primo apud Salernum in quadam eremo,in loco qui dicitur ad Cavam, aliquandiu mansit : postmodum vero in monte hoc loco Albaneta vocabulo monasterium construxit, ibique cum triginta circiter fratribus conversari religiosissime cœpit. Ipse autem præ cæteris omni vilitate et extremitate contentus, tam humili se officio mancipavit, ut farinam in pristino ad panem faciendum famulorum more discerneret; cum interim de ore illius Domi.

Non multis dierum transactis curriculis, cum ad Cnica cantica nunquam cessarent. In cujus vitæ humi

Sancti Germani curiam, rebus monasterii expeten-
tibus, missus fuisset, omniaque Guinizo jam perfe-
cisset; ecce quemdam perspexit hominum, qui ca-
lathum uvis refertum, quem latrocinio acquisierat,
suis in humeris deferebat. Quod cum venerabilis
Pater Guinizo, sancto repletus Spiritu,cognovisset,
protinus vociferans ad se illum venire præcepit. Qui
cum sceleris sui se conscium manere cognosceret
ad servum Dei ocius venit. Mox vero de perpetrato
facinore illum redarguens, dixit : « Unde tibi hæ
uvæ, furcifer? Unde eas adducis?» Ad hæc callidus
fur sese dissimulans, eas a sua vinea se collegisse
jurejurando affirmabat. Tunc vir Dei respondit :
«Non sic, sed potius eas de tali vinea collegisti. »
Qui demum victum se sentiens, tanti viri admirans D
benignitatem, de commissis veniam postulat.Quem
cum ad rectæ vitæ tramitem Guinizo Pater sancti-
simus diu monuisset, dixit: « Curre, frater, curre
velocius; et ad vineam, unde uvas rapuisti, ferre
summopere satage: ecce enim super eas diabolum
sedentem conspicio. » Qui cursu velocissimo man-
data perficiens, ad vineam, unde uvas abstulerat,
easdem reportare curavit.

Guinizo autem Pater almificus, expleto sui temporibus cursu laudabili, perrexit ad Dominum vi Kal. Junii. Eo vero die quo de hoc mundo recessit, quidam frater apud Beneventum positus, ejus exces

litate ac nimia abstinentiæ austeritate usque ad finem vitæ perduravit. Sepultus vero est in monasterio Casinensi.

XXXIII. JOANNES, Apulia provincia ortus, Casinensis decanus aliquanto tempore exstitit. Demum vero ad civitatem Lucensem ad construendum monasterium missus, cum ibidem jejuniis,vigiliis, orationibus maximeque eleemosynis studium indesinens adhiberet, tentarum lacrymarum ubertatem tantæque compunctionis gratiam de supernæ munificentiæ largitate promeruit, ut nemo permitteretur ambigere quin ille fons oculorum, illaque tanta spiritus humilitatis contritio, multa et maxima a divinis posset auribus impetrare. Cum itaque fama sanctitatis ejus. ora omnium personarent, mulier quædam quam dirus miserabiliter dæmon vexabat ad eum perducta est. Et cum ab eis qui eam duxerant ut pro ea Dominum precaretur, magnis precibus fuisset astrictus, convocatis in unum fratribus oratorium est ingressus; cumque pro ea diutius Dominum exoraret immundum ab ea spiritum protinus expulit. In eadem civitate quædam femina valida languoris peste laborabat, quo ingravescente ad extrema pervenit, tribusque diebus sine sensu ac voce recubans, solo pulsu vitæ indicia dabat: cumque de ejus vita omnes desperarent, virum Dei rogare cœperunt ut pro ea Dominum supplicaret. Tunc sanctus Joannes sacer

neribus adiit, laudans et benedicens Deum.

XXXV JOANNES, Casinensis abbas, Beneventanæ civitatis archidiaconus exstitit, qui mundi spernens divitias Casinum adiit, ibique monachus factus est, non parvum ibidem tempus exigens. Demum vero Hierosolymam profectus, per sex continuos annos in monte Sinai vitam eremiticam duxit Postmodum vero in Græcia in monte qui äyɩov öpos dicitur aliquanto est tempore conversatus. Post multos vero dies sanctus Pater Benedictus eidem Joanni per visionem apparens, virgam pastoralem, quam manu gestare videbatur, ei contradidit, ac ut ad Casinense monasterium omni sub festinatione rediret præcepit. Surgens igitur Joannes Casinum reversus est, atque a Joanne abbate præpositus, demum vero abbas Casinensis constitutus est.

dotalibus vestibus indutus sacrificium pro ea Domino A et ad portum veniens, viri Dei sepulcrum cum muofferre cœpit ; cumque intra missarum solemnia nomen mulieris a viro Dei memoraretur; illa in domo propria longe a monasterio jacens pene exanimis, vocem presbyteri se memorantis audivit, eique tanquam præsenti respondit.Illi autem obstupefacti ad vocem illius, quæ jam triduo quasi mortua jacuerat,cui mulier respondisset interrogant. Ad quos illa: «< Nunquidnam, inquit, huic lecto domnus Joannes præpositus præsens non assistit? nunquid non ipsi vocem ejus me clamantis atque a gravi sopore excitantis audistis?» Hæc cum dixisset, sanitati pristinæ reddita oeius est. Tunc ad monasterium quantocius mittunt nuntios, ut quid pro ea vir Dei ageret inquirerent; qui cnm ecclesiam ingressi fuissent, virum Dei reperiunt sacris altaribus assistentem, atque pro ejus salute Domino hostiam offerentem. Tunc sollicite inquirentes, ea hora ejus sanitatis invenere exstitisse principium, qua vir Dei eam intra sacra missarum solemnia nominavit, illaque ei in lecto respondit. Alexander papa cum febre valida ægrotaret, et languor in dies ingravesceret, ei in memoriam venit quod quicunque febre detentus aquam, quæ de manibus sancti Joannis post missarum solemnia defluebat, in potum sumeret febris in eo dominium ulterius non exerceret. Misit igitur continuo qui ex aqua illa latenter sibi deferrent. Delata igitur aqua, statim ut eam in potum accepit, omnis ab eo infirmitas febris recessit.

C

XXXIV. CONSTANTIUS, in Casino presbyter, fuit vir egregius omnique morum probitate ornatus. Hic igitur cum Aligerii abbatis temporibus ad monasterium Santi Benedicti construendum in locum qui Pectinarius dicitur transmissus fuisset, et aquam ineodem loco non haberet, ad apostolorum principis limina tertio discalciatus perrexit, ibique æterni regis clementiam rogare attentius cœpit, ut qui aquam in deserto ex petra produxerat, per apostolorum principis ac Benedicti Patris sanctissimi interventum aquam in loco arenti largiri dignaretur. Hoc cum tertio egisset, beatus Petrus apostolus apparens dixit ad eum : « Petitiones tuas exaudivit Dominus; desideria cordis tui ante ejus divinitatis sacrarium admissa sunt. Nunc igitur surge, et tali in loco terram fodere incipe; ibi aquam indeficientem invenies. » Surgens autem vir Domini Constantius, D adlocum quem ei apostolus demonstraverat pergit, in quo cum fodisset, aquam indeficientem invenit, quæ incolis potum præstatusque in diem præsentem. Postquam vero sanctus Constantius e mundo recessit, quidam vir ditissimus e Dalmatia in medio Adriatici maris naufragium sustinens, servum Dei Constantium ad suum indesinenter vocabat suffragium, dicens: «Sancte Constanti, si vera sunt quæ de te audivimus, in præsenti rogamus ut nobis subvenias, quatenus, erepti de præsenti articulo, te patrem, te tutorem, te dominum me habere gaudeam. » Hæc dum assidue diceret. tranquillitas facta est magna ;

XXXVI. JOANNES, Casinensis abbas, vir sanctissimus ac religiosissimus fuit. Hic abbatia relicta, in loco qui Piretus dicitur vitam eremiticam usque ad suum fere obitum duxit. Nocte vero qua e mundo recessit, quidam monachus Joannes nomine in monasterio Sancti Laurentii martyris, quod intra Capuam urbem constructum est, nocturnam synaxim vigilando præveniens, respiciens subito cernit magnam claritatem lucis in aere, et intra eamdem cernit ejusdem Joannis animam cœlum penetrare. Mane autem facto nuntium confestim ad Casinense cœnobium misit, et quid in Casino actum fuisset, ut sollicitei nquireret, præcepit: quo Casinum tendente, alter et nuntius obviam factus est qui se Capuam proficisci ob Joannis abbatis obitum nuntiandum dicebat. A quo cum de migrationis tempore sciscitaretur, ea ipsum hora invenit ex hac vitam eductum, qua Joannes monachus ejus animam cœli alta penetrare respexit.

XXXVII. FELIX monachus a Casinensi abbate ut pastoribus gregique præesset transmissus est. Ubi cum defunctus fuisset, et multa ad sepulcrum ejus signa fierent Theatinus episcopus ejus exinde corpus elevans in ecclesia venerabiliter collocavit, ac super illud altarium consecravit: quo loco cum qui. dam cæcus venisset, lumen recepit.

XXXVIII. SALVIUS e Campania ortus, a Casinensi abbate ad ecclesiam Sancti Clementis in Plumbata transmissus est: ubi cum defunctus fuisset, multa apud ejus sepulcrum miracula divina est operata majestas.

XXXIX. ANGELUS in Casino monachus fuit, vir revendus et omni bonitate redimitus. Qui cum ultimum clausisset diem, dæmoniacus quidam ibidem adveniens cœpit clamare dicens: » Quid hac hora mihi, Benedicte, fecisti ? Angeli mihi animam ob exigui gestamen cuculli auferens, tuo in cœlestibus gregi miscuisti. » Cumque hæc lugubriter diceret, repente signum quo fratrum obitus significari solet insonuit; euntesque præfatum Angelum jam vita privatum repererunt.

D

pro utilitate monasterii missus fuisset, a latrunculis Oderisii comitis, omnibus quæ deferebat sublatis, occisus est. Ad cujus sepulcrum multa diviuitus sunt patrata miracula.

XL. AZO in Casino religiosissimæ vitæ monachus A obedientiæ singularis. Hic cum ad Theatinos fines fuit, qui ecclesiam Beati Michaelis archangeli in valle regia a Sarracenis destructam instauravit. Qui dumin Casino ultimum flatum traheret, monachus quidam Rainaldus nomine vidit beatum archangelum Michaelem in ea qua depingi consuevit effigie cum alio angelo per dormitorium ad domum infirmorum pergentem. Ad quem frater ait : « Tune es cœlestis militiæ princeps angelus Michael ? » Et ille : « Ego utique-» Et frater: « Quo tendis, domine ? Ad domum, inquit, proficiscor infirmorum. Azonem ad cœlestem mecum curiam delaturus; tempus enim vitæ ejus terrenæ consummatum est. » Et his dictis, disparuit. Frater autem continuo surgens, domum infimorum perrexit, jamque præfatum Azonem defunctum reperit.

XLI. JOANNES Veneticus in Casino monachus fuit, patientia, obedientia humilitateque insignis. Hic cum ibidem defunctus ac sepultus fuisset, frater quidam ramicis incommodum ita patiens, ut membrana intercutanea passa diruptionem, viscera in carnem laborarent et corium, ejus sepulcrum adiit, ibique toto prostrato corpore, Omnipotentis cœpit rogare clementiam, ut per intercessionem servi sui Joannis diruptionem illamin soliditatem statumque pristinum revocare dignaretur. Sed quantum apud Deum servi sui Joannis valeret oratio, claruit; nam statim diruptio illa solidata est.

XLII. STEPHANUS Veneticus in Casino monachus fuit, qui dum in eodem cœnobio ultimum diem clauderet, anus quædam Agundia nomine ante ecclesiam sanctæ Dei Genitricis in oratione pernoctans, cum ad montis apicem oculos deflexisset, vidit de infirmorum domo igneam columnam egressam cœlorum ardua penetrare. Quo viso,nuntium statim ad monasterium mittens, ea hora Stephanum invenit animam exhalasse, qua ipsam columnam igneam cœli alta penetrare conspexit.

XLIII. PAULUS, Casinensis monachus, cum in Capuano monasterio defunctus fuisset, ea nocte quidam episcopus orationis gratia petebat Garganum; qui cum in Capua urbe juxta ecclesiam Sancti Laurentii hospitatus fuisset, intempestæ noctis medio. surgens vidit ad dexteram partem solaris instar radii lucem splendidam a monasterio egressam cœli alta penetrare: cumque lucem quam cernebat attentius miraretur, campanæ sonum e monasterio fratris exitum significantis audivit, statimque nuntium ad monasterium mittens, ea ipsum hora invenit de mundo migrasse, quæ ipse cœlorum alta claritatem lucis petere vidit.

XLIV. GREGORIUS, Casinensis monachus, cum ex hoc mundo migrasset, tanta odoris fragrantia de loco in quojacebat emanavit, ut omne subito monasterium odoris suavitas resperserit: dumque omnes mirarentur, nuntius ab infirmorum domo venit, qui Gregorium monachum obiisse retulit.

XLV. RAYNERIUS, Casinensis monachus, juvenis ætate, grandæ vis moribus, præcipuæ humilitatis,

B

[ocr errors][merged small]

XLVI. ADAM, Casinensis paramonarius, dum pro causis Ecclesiæ pergeret, dua juvenes vestimentis induti monasticis ei obviam facti sunt,quos cum iuterrogasset qui essent, unum Protum, alterum Hyacinthum se esse responderunt. Et adjunxere « Venimus ut fratribus gratias referamus, quia nostræ festivitatis diem summa veneratione ac studio celebrarunt. » Erat enim diem quo martyrio coronati sunt.

XLVII. BENEDICTUS. Constantinus, Sardorum rex, sub Oderisio abbate Casinum misit, ut ei quemdam ex fratribus mitterent, qui ibi episcopatum acciperet. Tunc miserunt ei quemdam monachum Benedictum nomine, virum per omnia venerabilem; qui dum satis strenue ibi episcopatus ordinem gereret, ex more solito veniens maxima multitudo passerum suo stercore fœdabat omnem ecclesiam et omnia vasa altaris, ipsum quoque altare. Tunc vir Dei cum maximam inde quotidie injuriam sustineret, facto crucis signaculo dixit: « Præcipio vobis, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, ut in ecclesiam amplius nec intretis nec injuriam faciatis;» quod usque in hodierrum diem ita custoditur, ut nullus passer eo intrare audeat. Quodam præterea tempore Sarraceni Sardiniam ingressi sunt, cumque ad Benedicti episcopatum intrassent, episcopum quærere cœperunt. Tunc vir Dei ante altarium stans, omnipotenti Deo preces fundere cœpit. Sarraceni vero ecclesiam ingredientes in episcopum impingebant, et eum videre non poterant. Quotquot autem invenerunt in captivitatem duxerunt; episcopum vero solum nec videre nec tenere potuerunt.

XLVIII. BENEDICTUS, Casinensis presbyter, cum ad monasterium Lucense præpositus missus fuisset, quidam ejusdem civitatis nobilis graviter infestare idem cœnobium cæpit: quemdam namque agrum de prædicto loco auferens, suo juri vindicavit; cumque a venerabili Benedicto sæpissime moneretur ut agrum sancto loco redderet, indignatione vir truculentus dixit: « Si vestræ justitiæ estet non meæ ager, ut dicitis, ostendat nunc Deus ante quam de agro isto egrediar ultionem in me et in bestiis meis ; »>< statimque oculus ejus crepuit, bos vero ejus in terram corruens expiravit. Alio quoque tempore quidam nobilis non parvam pecuniam venerabili commendaverat Benedicto, quam cum clericus quidam furto abstulisset, et vir Domini unde redderet non haberet, sacerdotalibus se vestibus induit, et ut ei Dominus ostendere dignaretur quis pecuniam abstulisset, sacrificium omnipotenti Deo offerre vir reverendissimus cœpit. Inter ipsa autem missarum solemnia venit angelus Domini, et quia clericus qui

cum eo ad altarium stabat prædictam pecuniam A nuntiatum fuisset, omnium bonorum reseratori grahaberet, monuit.

XLIX. GUAYFERIUS in Casino admirabilis vitæ monachus dictus est, qui amore cœlestis regni civitatem Salernitanam,e qua oriundus erat, relinquens, Casinum advenit, atque sub sanctæ religionis regula omnipotenti Deo strenue servire studuit. Cumque jam remunerationem laborum perennemque coronam æternus dare ei arbiter decrevisset, languore deprimitur; qui in lectulo jacens extremum vitæ spiritum jam ad Dominum recessurus trahebat. Nonnulli vero e fratribus circa lectum ipsius excubantes obitum ejus orationum precibus munire cœperunt,cumque in hujus mysterio rei diei maximam partem protraxissent, surgens in medium Albericus diaconus per Jesu Christi Domini nomen obtestari eum- B dem Guayferium cœpit, ut post suum e mundo recessum qualiter susceptus quove in loco deputatus esset, eidem apparens revelare curaret. Quo dicto, prædictus frater ex hoc mundo recessit. Post non multos autem dies idem Guayferius eidem Alberico per visionem apparens, dixit ad eum : « In veritate scias me ad vitam transisse æternam. »

C

L. THEODEMARIUS e Lemania provincia ortus, Agnetisque imperatricis capellanus fuit. Hic igitur cum relictis spretisque sæculi pompis Casinum peteret, venit ad fluvium Viridem, qui secus Ciperanum influit, quem cum transmeasset, famulum ejus unda rapiens introrsum trahere coepit; quod ubi advertit, se confestim ibidem in orationem dedit; moxque ut aboratione surrexit,famulum ejus unda foras projecit. Cum autem Casinum venisset, sanctæ conversationis habitum, prout optabat,accepit. Quantæ autem religionis quantæque perfectionis ejus vita exstiterit, et in quantum Deo placuerit, in sequentibus declarabitur. Quadam vero die cum sacrificium omnipotenti Deo offerret, quidan claudus eleemosynam petens advenit, cujus cum vir Dei manus apprehendisset, confestim sanatus est. Nec hoc silendum videtur, quod post missæ celebrationem aqua,quæ de ejus manibus effluebat; in potum enargumenis data, sanabantur. Eodem præterea tempore episcopus Tranensis nepotem suum, Phocam nomine,quem immundus acriter vexabat spiritus, ad eum mittere studuit,rogans eum ut ob ejus liberationem omnipotenti Deo preces fundere dignaretur:super quem cum orationem fudisset, ab eo diabo- D lum effugavit.Illis porro temporibus Berengarius diaconus Andegavensis sui nominis hæresim condidit, di. cens sacrificium,quod omnipotenti Deo offertur, esse fi guram non veritatem corporis Christi. Hoc ubi Romano pontifici nuntiatum est, Dominum Jesum Christum precibus pulsare admonuit,ut populum suo sanguine redemptum ad viam dignaretur reducere veritatis. Igitur, dum omnes ob hoc Domini flagitarent clementiam, supradictus Theodemarius hostiam Deo oblaturus accedit; cumque ac consecrationem ventum fuisset, prædictam oblationem in carnem repente mutatam conspicit. Quod cum Romano pontifici

tias retulit, Berengariumque cum suis sequacibus eidem cum hæresi renuntiare coegit. Stephanus Capuanus a civitate Sancti Germani cum Casinum venisset, ad altare Beatæ Mariæ semper virginis Deum rogaturus perrexit. Ad idem vero altare vir Domini Theodemarius divina mysteria celebraturus accesserat. Ab oratione igitur Stephanus cum surrexisset,ad Theodemarium fortuito oculos vertens, vidit in capite ejus coronam auream gemmis ac margaritis ornatam, Ad hanc visionem obstupefactus Odesium abbatem adiit, eique cuncta quæ viderat per ordinem pandit. Alio quoque tempore cum idem vir Dei sacris astaret altaribus, vir sanctissimus Ebizo cum eo stare consueverat. Sed sicut est natura hu

mana segnis ad Dei servitium, multoties vocatus renuebat. Illo vero die quo sacram hostiam Deo ad Beatæ Mariæ semper Virginis altare offerebat, supra dictus Ebizo sopore deprimitur, videtque angelum Domini juxta se stantem et dicentem: « Ebizo, animadverte et vide cui tu servire contemnis, quomodo ei angeli, serviunt; et tu ei servitio denegato, Dominus ei angelos misit. » Stabant aut. m juxta eum duo angeli, unus a dextris et unus a sinistris. Alio quoque tempore dum idem Theodemarius sacris astaret altaribus, ac se in cordis contritione Domino Jesu Christo mactaret, hi qui ibidem astabant viderunt superscapulam ejus dexteram columbam nivei coloris residentem. Eo præterea tempore cum omnis tellus aresceret, Oderisius abbas fratres ad se convocans, Deum ac Mariam virginem precibus pulsare admonuit, ut qui in deserto aquam de petra produxit, ipse arenti mundo pluviam daret. Quod cum fratribus placuisset, statuerunt ad Beatæ Mariæ ecclesiam in eodem monte constructam discalciatis pedibus pergere, ibique Dei omnipotentis clementiam supplicare. Adveniente autem die prædicto, Theodemario abbas præcepit ut cum fratribus pergeret, ac pro terræ siccitate sacrificium Deo offerret. Igitur dum ea que sibi injuncta fuerant implere satageret, cogitare intra se coepit nullum in Casino sui similem aut meliorem esse, ideoque sibi utpote meliori ac sanctiori hoc injunctum fuisse. Peractis igitur litaniis, fratres redierunt Casinum; sed aer in ea qua fuerat serenitate permansit, Vir autem Domini hoc cernens, se in precibus strinxit, triduoque sine intermissione Deum rogare attentius cœpit. Mane vero facto surgens, expansis ante altare manibus ait : « Non deponain manus meas usquequo pluviam nobis Dominus dare dignetur. » Eodem vero die tanta inundatio pluviæ erupit, ut tota affatim terra aquare pleretur. Quodam præterea tempore cum Neapolim ad venisset, quidam vir magnis detentus febribus, oratione cjus interveniente, confestim sanatus est. In civitate Salernitana quidam rusticus filium claudum habebat, quem ad abbatem ferens de curte exposcit ut aliquod remedium claudo impertiret. Abbas vero virum Dei Theodemarium ad se venientem aspiciens, puerum ante eum projecit,eum

« PoprzedniaDalej »