Obrazy na stronie
PDF
ePub

Præterea operæ pretium est nosse, non solum innu- A quod facile evenisset, nisi monachorum opera ad merabiles fere monachos ex hac nobilissima academia Casinensi prodiisse cujusvis doctrinæ genere refertos; verum etiam assidua fuisse diligentia,pietate ac intentione, sanctorum Patrum, aliorumque virorum doctorum volumina exscribendi ; ut postea in rebus dubiis ad Mss. codices et antiquos impressos, ex quibus veræ lectiones restituuntur, tanquam ad oracula quædam tutissime viri docti, ac eruditi confugere valerent; quod lege caverunt prudentissimi imperatores Theodosius et Valentinianus, lib. I. Cod. Theodos., De responsis prudentum : cum non modo auctoribus plerisque deficimur, sed etiam hi, qui ad manus, non æque omnes emendati sunt. Unde plane ridiculi censeri debent, qui emendatone, an inemendato libro utantur,sua nihil putant interesse; cum certe si depravatis utimur codicibus, nil aliud supersit, nisi, ut Ixioni similes umbram pro re, errorem pro scientia amplectamur. Præmissa hacigitur animadversione,subnectenda venit hæc ob- B servatio, tantam nempe diligentiam in accurate exscribendo fidelium illam prisci ævi pietatem adjunxisse; ut nec promiscue omnibus Exangelium, Psalterium aut Missale exscribere licitum fuerit; sed perfectæ ætatis homines huic muneri eligebantur, ut errores magis caverent. Quod notatum legitur in capitulari Aquisgranensi, cap. 72; Si opus est Evangelium,vel Psalterium, et Missale scribere, perfectæ ætatis homines scribant cum omni diligentia. Et quidem nullus labor, qui manibus exercetur, magis monachis convenit, quam officium scribendi; cum illud sit manu hominibus prædicare, digitis linguas aperire, salutem mortalibus tacitam dare. Vide quæ Gerson late disputavit integro libro de Laude scriptorum,hoc est exscriptorum, sive amanuensium; ac Trithemium, qui pariter integrum De laudibus ipsorum conscripsit librum : adi Theophilum Raynaudum societatis Jesu,alterum pene Didymum Chalcenterum de bonis, ac malis libris partit. III, erotem. 4, fol. 309. C Tantaque etiam industria, ac studio incredibili insuper usi esse traduntur, ut continuo velut uno opere eamdem incudem diu noctuque tundentes, scriptos Codices aliqui artificiose conglutinarent, mira animi attentione corrigerent alii, rubro cæteri exornarent Theodosii imperatoris exemplum imitantes, qui cum a publicis vacaret, libros sacros tanta elegantia scriberet, ut Calligraphi nomen inde acceperit; testis est Raderus in Aula sacra, cap. 6. Imo illotis manibus sacros codices contingere piaculum ulterius existimaverunt. Quod simile quidpiam etiam a Gentilibus factitatum reperimus, ita tamen, ut præter manus, etiam pedes, auresque lustrarent. Plutar chus, orat. 11, De esu carnium, ita loquitur : Quannos fortasse peccamus, qui libros istos attingiquam mus non lustratis manibus, pedibus, auribus. Quam vero gratus divinæ bonitati esset labor iste exscribendi, perspicuo ac evidenti miraculo declaratus agnoscitur; dum Trithemius memorat, De D laudibus scriptor. man.; cap. 6, fuisse in quodam cænobio Benedictinorum quemdam monachum, qui in scribendis ad ornatum bibliothecæ voluminibus, sedulum, elaboratumque ponebat studium; ita ut quotiescumque a divino potuisset vacare officio, ad secreta cellæ se conferens huic sancto labori insisteret; unde et multa sanctorum opuscula cum ingenti devotione descripserit. Hujus mortui ossa cum post multos annos exhumarentur, tres digiti dextræ manus, quibus tot volumina scripserat, tam integri et incorrupti inventi sunt, ac si eodem tempore sepulcro fuissent impositi; reliquum autem corpus, ut moris est, consumptum ad ossa fuerit. Simile etiam factum de Richardo Anglo Præmonstratensi legere est apud Cæsarium lib. xi, cap. 47, Hine viri pictate ac eruditione insignes, divinam providentiam tanti habere laborem istum exscribendi animadvertentes (ne nulla sanctorum Patrum, ecclesiasticorumque scriptorum monumenta perirent

posteros fuissent transmissa) in florentissimam aca-
demiam Casinensem, veluti litterarum tunc temporis
seminarium, innumerabilem pene Mss. ac impresso-
rum copiam transtulerunt; ita ut hodie in tota
Italia nulla sit paulo celebrior bibliotheca, quæ non
aliqua ex parte ipsorum nobilibus thesauris locuple-
tetur. Vide quæ notavit noster Petrus in Auctario
histor. Casinens. lib. 1, cap. 62, edit, Venetæ, de
libris, quos solum Desiderius abbas, deinde Victor
Papa tertius. exscribi curavit ; et tunc non immerito
fidem nobis dabis; velleque propterea sacrum Asce-
terium Casinense eruditionis merita laude spoliare,
est rem manifestam negare, non secus atque olim
Zeno motum e rerum natura sustulit,nivi candorem
detraxit Anaxagoras; et Soli concessam ab omnibus
astronomis magnitudinem Epicurus. Facessant de-
nique hæc ludicra risu potius despicanda, quam
disputatione seria confutanda; et producamus, post
fabulam tantam istius polymythi sycophantæ, id,
quod illustris ille ecclesiasticæ antiquitatis præco
cardinalis Baronius tom. IX anno 716, suis Annali-
bus de Casinensibus intexuit: Sed et illud, inquit,
absque trepidatione mendacii asseri jure potest: nullum
unquam toto Christiano Orbe exstitisse aliquando mo-
nasterium, ex quo tot viri sanctitate conspicui, atque
doctrina, tanta numerositate, ad regimen sanctæ
apostolicæ sedis adsciti fuerint; ut plane dici possit
fuisse idem aliquando seminarium sacrorum antisti-
tum, prout quæ suo loco dicturi sumus manifeste
docebunt. Vertat nunc igitur se in omnes formas
Proteus iste, et Casinensium academiam, ut libet,
oppugnet simul cum iis qui in ipsa fæce ignorantiæ
volutati, omnibusque pudoris repagulis perfractis,
otiosam appellarunt, omnisque rei litterariæ exper-
tem etiam crediderunt. Hæc tibi, benigne Lector,
significare voluimus, umbraticos impugnatores, den-
tesque Theoninos Casinense archisterium cœnobi-
tarum sanctitate, ac doctrina celeberrimum non
metuere, cum tantorum doctorum refugium sibi ipsi
patere videat; totque ex se tanquam præclaros ge-
nuisse filios, qui ingenii sui monumentis, omnique
bonarum litterarum genere Christi Ecclesiam locu-
pletarunt. Veritas defensore non eget, et mendacium
plerumque cadere nullo impellente, ac se ipsum
subvertere, dixisse Augustinum memor esto. Demum
ne mireris obnixe precamur, si non cunctos noster
Petrus scriptores Casinenses, et omnes eorum, quo-
rum meminit, lucubrationes recensuerit; præsertim
cum pedem e navigio ponere animus ei non fuerit;
quod facile dignoscimus e scriptis ejus, uti e vestigio
Hercules: sed pro certo habendum, multa diverso-
rum Scriptorum monumenta, superstite Petro, adhuc
in diversis privatis bibliothecis latitasse, omniaque
propterea legere, aut expiscari ex animi sententia
non valuisse; maxime hominem publicis, privatisque
negotiis districtum, commodiori tempore omnes an-
notaturum. Et si forte, mi lector, hæc minus ad
gustum tuum; en patrocinium: scias quod ab indi-
ligentiæ crimine tueri eum possumus,
non solum
exemplo, quod neque Trithemius, aut Pantaleo,
aut Cornelius Callidus, cum de Germanis, neque
Sammarthanus cum de Gallis; neque Ferd, Mata-
morus, cum de Hispanis; ; neque Folieta, cum de
Liguribus: neque Miræus, cum de Flandris; neque
Hebediesu, cum de Chaldæis (beneficio Vir. Clar.
Abrahami Ecchellensis ex tenebris, atque obscura
caligine anno præterito eductus, eruditissimisque
notis illustratus), neque alii,cum de civibus suis, aut
sociis scriberent, omnes tunc simul complexi sunt;
quos majori forsan adhibita diligentia, aut fortuna
magis propitia complecti potuissent: verum etiam
sententia Varronis, qui aiebat neminem reprehen-
sum esse, qui stipulam reliquisset ad spicilegium;
quod confirmavit Columella de re rustica: In magna
silva, inquiens, boni venatoris est, feras indagare:
quam plurimas capere, neque cuiquam culpæ fuit non

omnes cepisse, præsertim, cum munere suo quisquis A Philolai Pythagorici libros decem millibus denarium, bene fungitur, si avido lectori famem utcunque sedat, quamvis non penitus eximat. Et ut rem dicamus, si olim civem unum servanti civica donabatur, quamnam coronam plectere debebunt musici omnes ZITTOpopo nostro Petro, dum non unius, sed plurium illustrium virorum nomina ab interitu vindicavit, thesaurosque elucidavit invisos ? Uni sapienti notum est, quanti res quæque taxanda sit. Denique superfluam rem etiam nos non agere, cum jam de scriptoribus Casinensibus Trithemius, Arnoldus Wion, aliique abunde quoque id præstiterint, in eorum indice non tam sollicitos fuisse, inscius ne sis, quin multos non agnoverint; et quos agnovisse se referunt, singula accurate eorum postea non reci. tasse opuscula. Fruere igitur, studiose Lector, Casinensium laboribus, tibique persuadeas: quod si amor, studiumque litterarum te incendit (licet fateamur igenue, multos litterarum cepisse tædium, quia vident ea facta esse inimicorum retia, quæ honesti erant animi instrumenta) ex polymathiæ Casinensis thesauris aliqua istorum heroum litterariorum scripta transcribere,vel excusa cum Mss, conferre ; scito nostris temporibus librorum pretium te non remoraturum; sicuti de Platone legitur, qui tres

etlam in difficultate rei familiaris, est mercatus, ex quibus plura in suum deinde Timæum usurpavit, ut auctor est jurirconsultus Gallus Antiq. Roman. lib. IV par. 2, cap. 16 et de Aristotele, qui creditur libros pauculos Speusippi emisse tribus talentis Atticis, quorum summa fit apud Romanos H. S. duo et septuaginta millia, teste A. Gellio lib. 1, cap. 17. Nec etiam animum tuum perturbatum, ignavumque reddere debebit exemplum Nicolai V, summi pontificis, qui ducatorum quinque millia ad se Evangelium divi Matthæi Hebraicum afferenti promiserat, ut scribit Eckius homil. de Sancto Matthæo; cum Casinenses non inducti pecunia, sed studio gloriæ divinæ, benevolentia, ac liberalitate paratos se offerunt tibi illa prodere; et tanquam te veterum scriniorum excussorem, manuscriptorumque exemplarium conquisitorem agno centes, ad illa evulganda cohortabuntur, impellent, gratique animi calcaribus insuper B perurgebunt. Reminisci quoque te volumus, favore, non odio, dignam hanc nostram esse propensissimam bene de republica litteraria merendi voluntatem : dum totum nostrum studium bisce thesauris reperiendis, tuo et bono publico impendimus. Ave mi lector, et fave.

DE VIRIS ILLUSTRIBUS CASINENSIS COENOBII.

PROLOGUS.

Coactus assiduistuis imperiis, Pandulphe præsul venerande, arduam, difficillimamque rem apicibus exarare sum orsus; illustrium scilicet virorum Casinensis archisterii librum. Opusculum isto in tempore novum, oblivionique pene jam traditum ; quod utinam qui perspexerint, cum quanta cordis id moestitia scripserim, advertere valeant: nam stupor, et hebetudo ingens nostri opplevit pectoris arcem, cur a sexcentis ferme jam annorum curriculis in Casinensi gymnasio non extiterit, qui hunc vilibus saltem mandaret schedulis librum, et hoc non causa inseitiæ, sed laborem, ac detrehentium linguas fugiendo accidit.Nunc enim illud Deiloqui est consum. matum oraculum: in quo perspicimus homines semetipsos amantes, et quæ sua sunt quærentes, non que Jesu Christi, detractionique ardentissime operam dantes. Et primo quidem a Tranquillo, Græco

(1) Nursiæ ex patre Anicio Eupropio, et Abundantia matre, ex illustri Riguardatorum familia; unica Nursini comitis filia, facultatumque ejus ac conominis hærede, sanctus Benedictus natione Romanus, monachorum in Occidente antesignanus ac princeps, eodem cum sorore Scholastica partu nascitur anno Domini 480. Quibus editis, mortua est nater, quasi jam satis vixisset, cum tantos talesque relinqueret posteros; nec alia videretur nupsisse ansa, quam ut talium sanctorum fieret mater. Ejus res gestas non solum sanctus Gregorius papa Magnus, mnium virtutum magister, fuse prosecutus est libro 1 Dialogorum (quem Gregorii librum Ingolstadienses Græcolatinum annis superioribus publicarunt), verum etiam ambitioso quasi præconio Alexander seadus, Victor secundus, summi pontifices: Joannes Trithemius, Cardinalis Baronius, ac Arnoldus Wion, qui Lignum vitæ duobus tomis complexus est, in

A que Apollonio cœptum, sed ab illustrissimis viris Hieronymo, Gennadio,atque Isidoro apud Romanos ad finem est usque perductum. Et quamvis ab aliis nihil est tam operose actum, quod non Hieronymi eloquentia superet; post istorum tamen e mundo recessum, nullus inventus est, qui illud ad calcem perduceret. Guido præterea noster institutor, moribus vitaque præcipuus, ante hoc ferme septennium, opusculum scribere agressus est illud; sed laboriosum inibi videns jacere materias ea dimisit facilitate qua cœperat: quod si ille, longe me in sermone sensuque præpollens, rem cœptam dimisit, ego qui acumine mentis iners, sermoneque impolitus, et variis rebus sum implicatus, quid acturus sum? Sed ad ea quæ imminent, stylus sequens vertatur. CAPUT PRIMUM.

B

DE SANCTO BENEDICTO.

(1) Benedictus monachorum institutor, vir egregius quo propago tanti Patris accuratissime conscripta est, copiose tradiderunt. Videndus etiam Benedictus Hæstenius, monasterii Affligeniensis præpositus lib. disquisit. monast. prolegom. I, in Vita sancti Benedicti, diffuse de eo agens.

Præter memorata a nostro Petro conscripsit etiam patriarcha Benedictus De ordine Monasterii, qualiter, inquit, a fratribus religiose ac studiose conversari, ac Domino militare oportet, librum unum, qui incipit: In primis nocturnis horis. Hic vero liber, una cum Regula excusus fuit apud Junctas Venetiis anno 1593 in-16, procurante Arnoldo Wione, quamvis in hoc opusculo quædam occurrant verba, quæ suspicionem ingerunt, ut sancto Benedicto non videatur hic liber tribuendus; pro qua re lege dictum Hæftenium fol. 1062. Litteris etiam consignavit sermonem in discessu sancti Mauri, cujus initium Si tristandum, dileclissimi, qui integer habetur in Mar

dicandum direxerat,elegantissimo sermone composuit.Fuit autem temporibus Anastasii, Zenonis, Justini, et Justiniani imperatorum; sepuitus vero est in Casino in ecclesia Sancti Joannis Baptistæ ante altare, ubi a toto orbe venerabiliter honoratur. CAPUT II.

DE FAUSTO.

ac post apostolos singularis, provinciæ Nursiæ ex- A Maurum suum discipulum, quem in Galliis ad præstitit oriundus, ex patre Eupropio nomine, matre Abundantia, avo Justiniano, nutrice Cyrilla. Postquam duodecim monasteria, Christo adjuvante, construxit temporibus Justiniani imperatoris,prædictas cellas sub præpositis ordinans, divino ad se facto responso, duobus angelis comitantibus, ad Evangelium prædicandum,paganosque ad Christum convertendos, Casinum advenit; ubi templa idolorum destruens,coenobium construens,circummanentes paganos ad Christum convertit. Scripsit autem jam senex in eodem Casinensi cœnobio monachorum regulam, discretione præcipuom,sermone lu culentam, epistolas vero duas ; primam ad Remigium Rhemensem archiepiscopum ; secundam ad

tyrologio Benedictinorum Arnoldi Wionis ad diem quartam decimam Januarii: sermonem pariter in passione sancti Placidi et sociorum his verbis: Sicut patris est gaudere. Hic vero excusus est in epistola Siculorum ad sanctum Benedictum, quæ ad calcem Casinensis chronici editionis Veneta fuit adjecta. Supradicta opuscula simul colligata reperies in novissima Bibliotheca sanctorum Patrum, et postremo loco in Theologia regular. Cl. viri patris Caramuelis Ord. Cisterciensis, doctissimis etiam illustrata commentariis. Notandum vero quod licet epistola ad sanctum Remigium, quæ in fine dicti chronic Casin. et alibi legitur, in dubium a cardin. Baronio tom. VI Annal. anno 707 una cum tota historia revocetur; lapsumque ex nominum similitudine irrepsisse putet: attamen cum eam veram Petrus Thiræus lib. singul. de Dæmoniacis agnoscat, nec post edita Baronii scripta quidquam insinuet dubitationis, defen. dendo etiam eam Antonius de Yepes in chr. Ord., Balduinus Moreau in opusculis sancti Benedicti, et Georgius Colvenerius in scholiis ad Flodoardi histo. riam; lectoris propterea judicio relinquimus, ut ipse suapte diligentia discernat quid vere sancto Benedicto tribuendum, quidve illi adjudicandum censeat. Non est autem hoc loco silentii tenebris involvendum, quod novissime ad huic epistolæ fidem adstruendam dictus Hæftenius comment. ad Vitam sancti Benedioti cap. 16, disquisit. monast. se invenisse refert, in antiquo videlicet Ms. cod. bibl. monast. Sancti Martini Tornaci, alteram epistolam monachorum Rhemensium psot quingentos annos a sancti Benedicti obitu ad Casinenses perscriptam, quam totam ibi integram reddit. Denique an vere cunctæ supradictæ lucubrationes genuini sint fetus sancti Benedicti, discutitur solita diligentia, eruditione, ac doctrina a præfato Garamuele in Theolog. reg. p. 2; ideo lectorem ad eum remittimus.

Vixit sanctus Benedictus annos 63, cum habitasset Nursiæ annos septem, Romæ septem, Sublaci triginta quinque, Casini quatuordecim; stans atque erectus in templo inter discipulorum manus (editis prius perfectæ administrationis copiosis actibu,s relictis pietatis præclaris monimentis, ac congestis innumeris meritorum manipulis) efflat animam, quæ illustri via cœlum deduci visa est, anno Domini 543, die 21 Martii, hora tertia matutina; et sepulcro appositum epitaphium, ut refert Sylvester Maurolicus lib. 1. Hist. sac. omnium relig. de Sancto Benedicto agens:

Nursia me genuit, specus obtulit alta Casini, Me rapuit vertex, aula beata tenet. Cæterum, de die et anno obitus sancti Benedicti exstat controversia quam affert et dissolvit rei chronologica peritissimus vir Dionysius Petavius in Rationario temporum, parte secunda, libro quarto, cap. 14, illucque amandamus lectorem plenioris discussionis hujus puncti avidum.

B

C

D

(2) Faustus ejusdem Patris discipulus, septennis in Casino oblatus, et a sanctissimo Benedicto cum Mauro Casinensi præposito in Gallias directus, post suam reversionem, beati Mauri Vitam ex jussione Abbatis Theodori lucidissime valde composuit. Claruit autem temporibus supratorum imperadictorum, sepultus autem est inmonasterio Lateranensi.

(2) Sanctus Faustus, natione Italus, divi Benedicti primarius assecla, ac symmysta, sensuum, affectionumque mortificatione fuit tanta, ut supra imitationem fuisse videretur. Cum septem annorum esset, divo Benedicto a parentibus suis fuit oblatus; a quo tandem post perfectam regularis propositi institutionem, cum beato Mauro missus fuit in Gallias anno salutis 542, Arnoldi Wionis annorum calculo; at juxta computum Ecclesiæ. anno 535, ad construendum cœnobium, ubi in magna sanctitate multis annis conversatus, tandem ad Lateranense monasterium est regressus. Testatur id etiam Martyrologium Gallicanum Cl. V. Andreæ Saussay in supplemento ad diem deciman quintam Febr. his verbis: Depositio S, Fausti monachi Casinensis, discipuli sancti Benedicti, qui aliquandiu in cœnobio Glanofolii iu Ande gavensi præsulatu ad Ligerim, sub S. Mauri disciplina conversatus, postea redux in Italiam apud Casinum suum cursum finivit, etc.

Is erat per hæc tempora calamitosissima Italiæ status, ut Langobardis crudeliter ubique grassantibus, nulla urbs tam munita, nullus locus tam remotus inveniretur, quo illi suis incursionibus non perrumperent. Neque concebium Casinense cladis acerbissimam calamitatem effugere potuit; quam etiam S. Benedictus prænuntiaverat. Itaque fugientes monachi ex eodem cœnobio Romam profecti sunt, et Pelagium secundum pontificem adiverunt, ab eoque benigne accepti, juxta Lateranense patriarchium, monasterium in honorem SS. Joannis apostoli et evangelistæ, ac Pancratii martyris contruxerunt, ibique spatio centum triginta annorum habitaverunt; in quo degens sanctus Faustus Vitam sancti Mauri abbatis in Gallia condiscipuli sui, qui septua genario major in coelum migraverat anno Domini 584, juxta vero Chronolog. clar. V. Guesnay in Vita sancti Joannis Cassiani, anno 565 Inculentissime litteris consignavit, sub Christi anno 606 quod colligitur ex præfatione, in qua sic loquitur ipse Faustus: Hoc opusculum beatissimo Papæ Bonifacio ostendi; quod ipse sanctissimus Pontifex approbans laude dignum duxit, suaque sancta auctoritate roboravit. Fuit is Bonifacius Papa III, ut Leo Ostiens. chron. Casin. lib. 1, cap. 3, testatur, qui anno 606 sedere cœpit, et anno eodem decessit, succedente Bonifacio IV pap. Unde corrigendus Trithemius de script. eccles. in verbo Faustus, qui ad Bonifacium 11 scripsisse refert. Edita est ea Vita a Lippomanno, et Surio ad diem quintam decimam Januarii, et a Mombritio tom. I. Vide Acta sanctorum V. Cl. Bollandi ad hane diem, in quibus vita, translatio, ac mira cula sancti Mauri accurate descripta leguntur. Adietiam notas V. Cl. Joannis Tamayo in Martyrolog. Hispan. ad diem decinam quartam Januarii. Observavit tamen Hugo Menardus in notis Mart. Bened. prædicta acta esse corrupta, tu tamen illum consule. Exstare etiam in bibliotheca Carmelitarum Excalcea

CAPUT III. DE MARCO.

(3) Marcus Patris Benedicti discipulus, et Casinensis monachus, vir egregius, et in Scripturis apprime eruditus. De adventu sanutissimi Benedicti ad Casinum; de situ loci, constructioneque cœnobii elegantissimos versus composuit.

CAPUT IV.

DE SEBASTIANO.

(4) Sebastianus B. Benedicti monachus, Hieronymi doctoris egregii Vitam describens, legendam Ecclesiis tradidit: in qua, quæ ei a puero institutio, qua in juventute studium, quæ in senectute ei scientia fuerit, lucidissime satis demonstrat. CAPUT V.

DE SANCTO SIMPLICIO.

(5) Simplicius sanctissimi Benedicti discipulus,ac

torum claromontensium in Avernia Vitam Ms. sancti Mauri metro et prosa scriptam per Odonem : libellum miraculorum ejusdem : sermonem de translatione ejusdem in monasterium Fossatense, docet Vir Clar. Philippus Labbeus Societatis Jesu in nova Bibliotheca Mss .librorum edita Parisiis anno præt., pag. 206. De gestis Fausti agit Sigebertus cap. 32, de script. eccles. Martyrol. Benedict. sub die decima quinta Febr. Galesimus, Maurolycus, et Trithemius de Vir. illustr. ordin. S. Bened. lib. 11, cap. 2, et lib. in, cap. 3. Leo Ostiens. lib. 11, cap. 3 Histor. Casin. Vincent. in Specul. histor. lib. xxi cap. 68 et 69. M. Cl. Gerardus Joan. Vossius de Histor. Lat. lib. 11, cap. 24. Ad lucis æternæ præmia evocatus fuit S. Faustus circa annum Domini 620.

(3) Marcus a sancto Benedicto familiarissime dilectus, vir ad poeticam artem extollendam a natura progenitus, moribus et conversatione præclarus, ac in litteris etiam sæcularibus peritissimus. Et ne Marci auctoritas a nonnullis parvi habeatur, tanquam obscuri alicujus scriptoris, hic producere de eo quorumdam veterum scriptorum testimonia non alienum duximus. Paulus diaconus lib 1, c. 26 de gestis Langob. sic ait: Hæc omnia ex Marci poetæ carmine sumpsi, qui apud eumdem Patrem (Benedictum) huc veniens aliquot versus in ejus laude composuit. Eadem referuntur ab Aldrevaldo lib. 11, cap. 4 de miracul. sanct. Bened. Sanctus Petrus Damianus serm. 8, in vigilia sancti Benedicti : Hæc plane de Marci, ejusdem, videlicet D. Benedicti discipuli, venusto carmine jam defloravimus. Vide etiam Sigebertum de script. eccles. capit. 33. Præter recensita a nostro Petro, quæ inedita remanserunt, scripsit etiam versibus heroicis ejusdem sancti Benedicti magistri sui nonnulla miracula a divo Gregorio papa primo omissa : quæ carmina cum diu delituissent, excusa modo reperiuntur in tertio poematum volumine D. Prosperi Martinengii, Romæ anno 1590 in 40, studio et opera Arnoldi Wionis, ut ipse testatur lib. Lign. vitæ; quæque Mantuæ in cænobio Sancti Benedicti inventa etiam refert. Scripsit insuper Gnomas impressas Haganoæ anno 1531 et alia quædam opuscula collecta per Joannem Picum, edita sunt Parisiis anno 1562 in-8°. Claruit eodem fere tempore quo sanctus Faustus: id est, usque ad imperium Heraclii Augusti, anno Domini 610.

(4) Vita sancti Hieronymi Ecclesiæ doctoris maximi, pluribus referta mendaciis, quæ sine auctore vagatur, teste cardinali Baronio ad annum 420, num. 49, non videtur tribuenda nostro Sebastiano, ut aliqui perperam arbitratu suo scriptis fecerunt; cum tantum ab ipso litteris demandala fuerit Vita æqualis sui sancti Hieronymi discipuli Sancti Benedicti, non autem Ecclesiæ doctoris ; illamque deinde cœ

A post eum in Casino abbas effectus: Regulam,quam suus magister ediderat, publice legendam omnibus monachis tradidit. Versus quoque nonnullos de eadem re descripsit. Fuit vero temporibus Justini Junioris, sepultus autem in Casino, juxta corpus B. Benedicti.

B

C

D

CAPUT VI.

DE LAURENTIO.

(6) Laurentius ejusdem cœnobii monachus,scientia antecessorum suorum post sanctissimum Benedictum nulli inferior, factus episcopus, beati Mauri vitam, ac Castrensis episcopi passionem versibus adornavit : historiam quoque Sancti Wenceslai, et sermonem de beati Benedicti vigilia elegantem composuit.

nobiis Benedictinis legendam tradidisse scribit Arnoldus lib. Lign. vitæ. Vide Gerardum Joannem Vossium, diffusæ, reconditæque eruditionis virum lib. de hist. Latinis in Sebastiano. Floruit circa annum Domini 560.

(5) Sanctus Simplicius abbas ab obitu divi Benedictí tertius, ut docet S. Greg. lib. 1 Dial. in princ. Vir cœlestibus charismatibus præditus, omnique testimonio sanctitatis illustris. Versus, quos in laudem regulæ sancti Benedicti descripsit, una cum diversis aliis sanctorum monachorum regulis, in lucem propediem dabit vir præcellentis doctrinæ, et summus ecclesiasticæ antiquitatis assertor ac vindex Lucas Holstenius. Vide quæ annotarunt Hæftenius in tr. 6, disquis. 1. de regulæ sancti Benedicti promulgatione in Simplicio, Matthæus Lauretus de existentia corporis sancti Benedicti in cœnobio Casin., cap. 5, Hugo Menardus de origine et incremento ordinis S. Benedict., pag. 870, ac Antonius de Yepes in chron. Bened., fol. 337, de sera promulgatione dictæ regulæ, ubi argumenta eruditissimi Antonii Gallonii in Apologia de monachatu sancti Gregorii adversus abbatem Constantinum Cajetanum enervant ejusque diluunt objectionem. Ad auspicatissimum locum indeterminatæ beatitudinis transivit Simplicius circa annum Domini 576 miraculis coruscans; sepultus est Casini una cum Constantino abbate suo prædecessore juxta sui magistri corpus. Horum corpora primum a Desiderio abbate, postea Victore Papa III, una cum sacris cineribus Carolomani regis ac monachi, inventa sunt anno Domini 1071* ut ex nostro Petro Diacono serm. Ms. de Octava Sancti Benedicti habetur. Vide V. Cl. Marcum Scipionem in Elog. abb. Casin. in Simplicio; eum etiam commemorant Trithem. De vir. illustr. ord. S. Bened. lib. II, cap. 10. Leo Ostiens. lib. 1, cap. 2 histor. Casin. Anastas. Biblioth. Monachus in libello de translat. Sanct. Bened., et iterum noster Petrus lib. Ms. De ortu et vita Justor. Casin., cap.10.

(6) Opuscula Laurentii Monachi Casinensis, deinceps episcopi, incertæ tamen sedis, exstare Casini Ms. uti et alia quædam in sexto pluteo ad dextram bibliothecæ, testatur Arnoldus Wion lib. Lign. vit. Historiæ sancti martyris Wenceslai ducis Bohemorum, habitu monachi Benedictini, sed non professione, auctore Laurentio, meminit Baron. in Martyrol. ad diem 28 Septembris, illamque etiam Ms. in nostro exili Mss. sacrorum qenario asservamus tali lemmate Dominus ac Redemptor noster humanis visibus, etc. quam, si vota est spes nostras Deus Opt. Max. fortunaverit, una cum aliis sanctorum Vitis hactenus ineditis bono publico proferendam dabimus. Scripisse præterea præfationem in doctrinas Dorothei, constare ne in Bibl. SS. Patrum Tom. 11, edit.

CAPUT VII.

DE CYPRIANO,

(7) Cyprianus presbyter sub Petronace abbate in eodem cœnobio monachus factus, de B. Benedicti miraculis hymnum in ejus festivitate cantandum

2. auctor est Possevinus in Apparatu in verbo Laurentius; sed Vossius de hist. Lat. fatetur se non satis assequi mentem Possevini, vel mirifice eum rationem fugere; nam noster Petrus Diaconus, quem de hoc Laurentio monacho scripisse refert, vixit circa Annum Domini 1145; at ille Laurentius monachus, qui auctor est præfationis Dorothei esse Hilarionem monachum Casinensem: at Hilario ille floruit circa annum Domini 1516, annis quadringentis quinquaginta et amplius post Petrum Casinensem. De vita sancti Castrensis episcopi et martyris, consule cl. vir. Michaelem monachum in Sanctuario Capuano. Floruit Laurentius circa annum Domini 750.

(7) Hymnus, quem composuit Cyprianus de beato Benedicto, in Bibl. Casinensi tali servatur exordio : Aureo Solis radio perennis, etc., teste Arnoldo Wionelib. Lign. vit. Scripsit et alia nonnulla. Vivebat anno Domini 760.

A descripsit. Claruit autem temporibus Leonis, Constantini, et Hirenes imperatorum.

B

(8) Paulus cognomento Warnefrid ex Langobardorum gente originem duxit Warnefridi ac Theodelindæ filius; vir apostolicus, ac antistes doctissimus, appellatus a Gaspare Barthio merito Polyhistor, qui pene innumera miræ ac exquisitæ eruditionis monimenta suo eximio ingenio, acri judicio, ac prudentia singulari prodidit ; et ne quid a lectore curioso de Paulo desiderari possit, verba damus Leonis Ost. in Chron. Casin. lib. 1, cap. 15: Iste siquidem ex Langobardorum gente originem duxit; ejus namque abavus Leupichis nomine, eo tempore quo primum in Italiam Langobardi ingressi sunt cum eis venit. Cujus C Pauli pater nomine Warnefrid: maler Theodelinda fuit. Qui a puero disciplinis liberalibus eruditus, maximum in curia Desiderii ultimi regis Langobardorum ob suam industriam, familiaritatis locum oblinuit: cancellarius dicti regis, atque Aquileiensis patriarchii diaconus extitit: (hinc Paulo Diaconi cognomen ab adepta dignitate inditum,perpetuo adhæ sit, licet hoc non attendat Raphael Volaterranus, nam pro diversis habet nostrum Paulum historiæ, Langobardica scriptorem, et Paulum Diaconum Aquileiensem). Hic post captam Papiam, cum regi quoque Carolo pro sua prudentia admodum charus. et familiaris effectus est, ac non multo post cum accusatus apud eumdem regem fuisset a quibusdam invidis, quod eum propter fidelitatem Desiderii domini sui voluisset occidere, fecit eum idem rex comprehendere, et coram se adduci: quem cum interrogasset, utrum vera essent, quæ super morte sua de eo dicerentur, constanter respondit, se pro certo fidelissimum D domini sui fuisse, et in eadem se fidelitate cum vita perseverare: ad hæc rex subito ira succensus, præcepit eum manibus sine mora privari; sed mox in se reversus, et reminiscens sagacitatis ejus, atque prudentiæ,suspirans ait : Et si ejus manus abscindimus, ubi tam elegantem scriptorem reperiemus ? et ait proceribus assistentibus sibi: Dicite quid super hoc vobis videtur at illi: Jubete, inquiunt, ut eruantur ejus oculi, ne aliquando aliquas alicui contra vos litteras. dirigat. Et ubi, vel quando, ait rex, tam insignem historiographum, aut poetam invenire valebimus? illi vero videntes circa illum regis compassionem, ac benevolentiam, suaserunt tandem, ut in Diomedis insulam, quæ hodie a tribus montibus Tremiti dicitur,

(a) Hinc varia lectio codicis Leonis, quo usus est Marus, ab edito in collectione nostra. Is quidem si, ut in impressis hactenus ipsius annotationibus legebatur,ita se

CAPUT VIII.

DE PAULO.

(8) Paulus Aquileiensis patriarchii diaconus,regis

eum exsiliaret. Factumque est, ubi cum per aliquot annos exsul mansisset (a), tandem ad Monasterium Casinense, celebri sanctitatis fama notissimum clam perrexit ibique monachus factus, pie et religiose vitam duxit, ac diu supersles in senectute bona in pace quievit, cum innocentiæ, humilitati, silentioque ultra humanum modum operam dedisset. Sic Dictus Leo Ostiensis.

Plura alia veneratione digna, insigniaque virtutum monumenta immortalitati consecrasse fertur, quæ ad notitiam nostri Petri non pervenerant: videlicet Vitam sancti Benedicti metrice scriptam, quam invenies apud eundem Paulum lib. 1, cap. 26. de gestis Langob. Arnoldus Wion mentionem facit cujusdam poematis de Vita sancti Benedicti a Paulo Diacono conscripti, cujus singuli distichi iisdem quibus incipiunt, desinunt verbis, quod integrum affert Aymoinus serm. de sancto Benedicto, ubi etiam ejusdem Pauli hymnum affert singula miracula divi Benedicti continentem. Exaravit insuper Paulus Vitam sancti Mauri abbatis miro quodam artificio descriptam: sic exorditur :

Dux, via, vila tuis, decus et laus, gloria virtus,
Jesu, lux lucis, Dux, via, vita tuis.
Tu facis, Omnipotens, animalia muta profari.
Quod tibi cumque placet, tu facis omnipotens,
Da, precor. ut referam sancti magnalia Mauri,

Quæ per te gessit, da precor, ut referam, etc: vitamque etiam sanctæ Scholasticæ virginis, mandante Carolo Magno imperatore, quæ integræ in tertio poematum libro habentur Prosperi Martinengii; lectorem propterea curiosum ad eum remittimus. Sicuti etiam jussu ejusdem Caroli (qui anno 814. V. Kalend. Febr. Aquisgrani diem clausit extremum, ætatis annorum 71), ordinavit historias, et lectiones per totum annum singulis festivitatibus sanctorum congruentes: quæ ejus dispositio ab ecclesia tota observata est, et usque ad hæc nostra tempora inviolabiliter custodita; servatur apud nos hæc etiam ordinationis nota MS. Vide epistolam Caroli imperatoris de hac ordinatione scribentis, quæ homiliario Alcuini præponitur. Præterea de eadem sancta Scholastica nonnullos composuit versus, qui habentur in Martyrologio Arnoldi Wionis ad diem decimum Febr. Vitam etiam sancti Arnulfi Metensis episcopi,qui fuit primo præfectus domus regis Francorum, postea Metensium episcopus, quæ apud Surium Tomo IV ad diem 16 Augusti, et apud Bedam tom. III, reperitur, licet falso ipsi Bedæ ascribatur. Librum de gestis episcoporum Metensium, editum per Marquardum Freherum in Corpore histor Franc., indicat ipsemet Paulus scripisse lib. vi De gestis Langob.cap. XVI. De gestis Episcoporum Papiensium librum unum, quem se vidisse testatur Galesinus. Ad Carolum imperatorem epistolam unam, quæ ms. in Biblioth. Casin. ad dextram scamno 1, 179 servatur. Vitam sancti Cypriani Episcopi, et Martyris, quæ habetur in prolegomenis Jacobi Pamelii ad S. Cypriani opera. Versus ad Arichem principem Beneventanum generum Desiderii regis typis modo cusi reperiuntur apud virum Cl. Camillum Peregrinum rerum antiquarum indagatorem indefessum historicumque insignem in hist. principum Langob.

habebat, enormiter quidem vitiatus erat et mancus. Nos ad veram lectionem hujus loci initium restituimus. MUR.

« PoprzedniaDalej »