Obrazy na stronie
PDF
ePub

se tenent ex parte negativa, quatenus nempe removent obstacula quæ finis assecutionem impediunt.

Media primi generis connaturalia conceptui cujuslibet societatis in specie dixerunt res; cetera, quæ tamen sunt necessaria consequenter et conditionate, inspecta nempe sociorum imperfectione, proprio nomine appellata e rerum catalogo expunxerunt.

Porro duo sunt obstacula quæ, in corrupta hominum natura, finis assecutionem impediunt : ignorantia et concupiscentia; illa, quæ se tenet ex parte intellectus, et dubii et erroris mater est; altera quæ se tenet ex parte voluntatis, et peccati et delicti est parens. Ut ergo societas hominum contra duplex obstaculum se præmuniret, media quædam instituit quæ utrumque, quantum fieri potest, tollerent judicia ut dubia dissolverentur, damnarentur et errores; pœnas ut peccata punirentur, compescerenturque delicta. Quare factum est ut hæc duo media, quæ sub generali rerum significatione comprehenduntur, proprio tamen nomine distincta, e ceterarum rerum catologo expuncta sunt.

Solent tamen frequenter auctores institutionum juris, non in duas sed in quatuor partes distinguere, quarum una de personis, altera de rebus, tertia de judiciis, ultima de pœnis nuncuparetur. Verum, cum nos de pœnis, satis egimus cum locuti sumus de sanctione legum ecclesiasticarum, novam hanc tractationem generalem de rebus coercemus ad ea tantum media quæ positive Ecclesiam ordinant ad æternam felicitatem.

II. Jamvero horum mediorum non est omnium eadem proximitas ad finem. Nam alia sunt media quæ directe ad vitam spiritualem seu supernaturalem,

nempe ad vitam fidei et caritatis ordinantur, ac proinde proxime ultimo fini deserviunt. Alia vero sunt quæ directe ordinantur ad physicam, materialem seu naturalem Ecclesiæ vitam sustinendam, quæque in finem supernaturalem non ordinantur nisi remote et quatenus ipsa naturalis Ecclesiæ existentia et conservatio ad æternam refertur felicitatem, ac veluti suppositum constituit vitæ supernaturalis. Primi generis media, cum directe porrigantur ad vitam spiritualem, dici possunt res spirituales. Secundi generis media, quippe directe et immediate ad temporalem constitutionem ordinata, dici possunt res temporales.

Quare hæc secunda sectio de interno Ecclesiæ statu in ordine ac res distingui potest in duos titulos principales primum de statu Ecclesiæ quoad res spirituales; alterum de statu Ecclesiæ quoad res temporales,

Cum vero quædam res sint quæ de utroque participent elemento, qualia sunt beneficia ecclesiastica spiritualia, quatenus officia sunt sacra, temporalia vero, in quantum continent jus ali temporalium alimentorum, de hujusmodi rebus quæ jure dici possunt mixtæ, singularem adjungemus appendicem.

TITULUS PRIMUS.

DE STATU ECCLESIÆ QUOAD RES SPIRITUALES.

I. Humani spiritus sanctificatio, quippe quæ tangit subjectum simplex et spirituale, nulla alia vi nulloque alio medio potest immediate operari, conservari, perfici nisi quadam vi occulta, invisibili, quæ valeat super animam nostram operari. Et quidem hoc medium,

uti fides docet, gratia Dei est, quæ diffunditur in cordibus nostris.... Nemo tamen inde credat nos sub hoc titulo rerum spiritualium acturos esse de invisibilibus gratiæ Dei donis, siquidem non invisibilem hic Ecclesiæ statum inquirimus. Non agimus de invisibili Dei commercio cum hominum spiritibus, sed externam ac visibilem Ecclesiæ œconomiam consideramus. Porro Christus media corporea et visibilia ad invisibiles gratiæ operationes producendas ordinavit. Ecclesia, hanc divinam institutionem imitata, et ipsa plura alia addidit corporea et visibilia quæ ad humani spiritus sanctificationem ordinavit. Unde sub hoc titulo comprehendimus omnia media corporea visibiliaque ad vitam spiritualem ordinata. Ad duplex autem genus revocari possunt : alia enim media vitam spiritualem operantur, producunt, atque infundunt; alia vero eam exercent. Quare hic primus titulus duplicem amplectitur dissertationem, quarum prior erit de rebus quæ ad vitam spiritualem producendam ordinantur. Posterior de iis quæ pro vitæ christianæ exercitio proponuntur.

[ocr errors]

DISSERTATIO PRIMA.

DE REBUS QUÆ AD VITAM SPIRITUALEM PRODUCENDAM ORDÍ→ NANTUR.

II. Christus Dominus reversurus ad Patrem, hoc relinquebat mandatum apostolis suis, quos ministros ad salutem gentium procurandam ordinaverat « Euntes prædicate evangelium omni creaturæ ; qui crediderit et baptizatus fuerit, hic salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur. » Marc, XVI, 15. Unde colligimus duplicis generis media ad salutem hominum

procurandam instituta fuisse : prædicationem evangelii, cui responderet fides audientium (prædicate, qui crediderit); sacramentorum ministerium, cui respondet eorumdem susceptio (qui baptizatus fuerit). Quare hanc dissertationem de rebus spiritualibus ordinatis ad vitam supernaturalem præsertim operandam in duo capita dividimus : primum de prædicatione verbi Dei, secundum de sacramentis,

CAPUT PRIMUM.

DE PRÆDICATIONE VERBI DIVINI.

Primo dicendum erit de ipsius rei natura; postremo de ejusdem relatione cum interna Ecclesiæ œconomia.

§ I. DE IPSIUS PRÆDICATIONIS NATURA.

I. Prædicatio, in quantum est oratio et publica revelatæ veritatis annuntiatio, de Christi institutione est sine dubio. Quod satis apparet tum ex præfato textu Marci, tum ex parallelo Matthæi (XXVIII, 18) quum Christus, promissa potestate summa quæ ipsi a Patre collata fuerat, dicebat apostolis suis: Euntes docete omnes gentes, etc. Quibus ex locis constat quoddam visibile magisterium veritatis a Christo Domino fuisse institutum. Hoc autem prædicandi munus non ad unam ætatem restringendum, sed pro omnibus ætatibus fuisse institutum patet, tum ex eo quod ad prædicandum omni creaturæ, ad docendas omnes gentes dirigatur, tum ex aperta ejusdem Christi prophetia, quum aiebat: et prædicabitur hoc evangelium, etc. Propterea huic magisterio, tanquam medio ordinario a Domino electo, ad veritatem propagandam, infaillibilitas accessit. Et ecce ego vobiscum (docentibus)

sum, usque ad consummationem seculi. Est ergo prædicatio verbi Dei divinæ institutionis, et perpetua, singularisque ei assistentia promissa est ne erraret.

II. Hæc autem res conservata semper in catholica Ecclesia plures admisit species et modos disciplinares, juxta finem specialem cui directa est, vel secundum modum aut tempus quo perficitur.

Ratione finis proximi. Hic finis vel conversio est vel cultura specialis. Si est finis simplex hæc cultura, ut nempe audientes in via fidei et sanctitatis progrediantur, tunc dicitur pia institutio. Si vero finis proximus est conversio, tunc dicitur missio. Hæc autem potest esse vel propria vel impropria. Prioris finis est conversio audientium de infidelitate ad fidem; impropria est, cum finis sit conversio audientium a statu peccati ad statum gratiæ; quo sensu solent indici in diæcesibus catholici orbis missiones, quum morum christianorum reformatio desideratur.

Ratione modi, qui esse potest vel panegyricus vel catecheticus. Panegyricus si modo oratorio evolvantur laudes Christi et Sanctorum; catecheticus, si familiari sermone instituantur audientes in fide et moribus.

Ratione temporis. Aliud est tempus extraordinarium, aliud ordinarium quo prædicationes in Ecclesia fiunt Unde prædicatio extraordinaria vel ordinaria. Tempus extraordinarium pro prædicatione est alicujus singularis festi recursus vel alicujus proximi periculi spiritualis vel temporalis occasio. Ordinarium tempus sunt festi dies ordinarii seu dominici, tempus sacri adventus et quadragesimæ. Unde hæ prædicationes audiunt vel explanationes evangelii, vel prædicationes quadragesimales, etc.

« PoprzedniaDalej »