Obrazy na stronie
PDF
ePub

non amplius simplex invocatio Sanctissimæ Trinitatis quæ corporis ablutionem concitaret, fuit ritus baptismatis conferendi, sed plura de loco, tempore et ritibus constituta sunt.

:

Itaque erectis sacris ædibus christianis, optimum visum est ut sacratissima hæc res in sacris locis administraretur inde apud sacras ædes erecti sunt fontes qui ex usu cui deserviebant, baptismales vocati sunt. Erectæ postea cathedrales, et inferiores Ecclesiæ, et in iis par disciplina observata est: unde plures in singulis diœcesibus erecti sunt fontes huic usui destinati. Duo hic adverte :

1o Licet in aliis præter cathedrales ecclesiis erecti sint fontes baptismales, non tamen in omnibus, sed in iis quæ velut Ecclesiæ matres essent habendæ. Talis erat primo loco Ecclesia cathedralis, et quidem quousque fuit unica Ecclesia parochialis ; sed quando aliæ, præter ipsam, parochiales Ecclesiæ fuerunt institutæ, facile fuit eas ex paritate rationis et officii in ejusdem juris privilegium admittere; non tamen omnes, et facilius quidem Ecclesias rurales quam civitatenses; illæ enim prout magis dissitæ speciali quodam modo efformabant centrum alicujus plebis christianæ, in cujus commodum fons baptismalis erat erigendus, seu sicuti antiquior est institutio parochialum ecclesiarum ruralium quam civitatensium, ita antiquior fuit erectio fontium baptismalium, præter fontem Ecclesiæ cathedralis, in pagis quam in civitatibus episcopalibus. Quando adaucta plebe christiana, una parochia in plures distincta est, non semper nec facile est derogatum juri Ecclesiæ matricis. Unde nullæ aliæ Ecclesiæ præter parochiales habent fontes baptismales, sed non omnes parochiales illos habent.

Uno verbo sicuti una in singulis dicecesibus est Ecclesia mater, videlicet cathedralis, ubi sedet Episcopus qui est pater, ita originario quodam jure una est Ecclesia baptismalis. Sed sicut paternum hoc officium est in alios præsbyteros ordinario derivatum, et aliæ erectæ Ecclesiæ parochiales, ita et hoc privilegium in alias Ecclesias derivatum est. Et hoc quidem primo derivatum est in parochias rurales, dein in civitatenses, et facilius in illas, difficilius in istas ob rei opportunitatem aucto populo christiano et multiplicatis parochiis, non facile est juri antiquarum derogatum, quæ velut matres etiam inferiorum parochiarum consideratæ sunt.

2o Quum Ecclesia materialis, inter alias mysticas significationes, repræsentet spiritualem Ecclesiæ societatem cui per baptisma aggregamur, sit locus cultui publico destinatus cui admittimur per baptisma, proinde sit expressio etiam externæ communionis christianæ, Ecclesia quæ solet ex visibilibus ad invisibilia elevare homines, et disciplina exprimere dogma, hujus modi fontes baptismales erexit semper prope januam ecclesiæ, et ut plurimum, etiam extra, sed prope Ecclesiam, erectis sacris ædiculis prope Ecclesias, ubi baptisma tribueretur, quæ baptisteria vocata sunt.

Hoc caput disciplinæ habet præter exceptionem casus necessitatis, aliam exceptionem, si regum vel principum filius sit baptizandus, ex concilio Viennensi. Addit Rituale hoc fieri debere in eorum oratoriis, et aqua baptismali de more benedicta, de qua postmodum loquemur. Hæc exceptio tribuenda est Ecclesiæ prudentiæ quæ soluit semper, quando potuit sine divini cultus jactura, principum animos sibi devincire,

ut ipsi suam advocatiam promptiori animo tribuerent.

De tempore vero quo baptisma conferendum esset, licet Ecclesia cum justa id causa postularet, nullum tempus exclusit a baptismatis administratione, attamen ob specialem nonnullorum festorum cultum voluit ut illis diebus baptismatis administratio reservaretur. Et quidem a remotissima antiquitate et jamdudum a secundo vel tertio rei christianæ sæculo, id placuit fieri duobus festis in quibus Ecclesia memoriam celebrat eorum mysteriorum quæ speciali quodam nexu cum Ecclesiæ fundatione sunt connexa, videlicet vigiliis Resurrectionis et Pentecostes. Hisce festis apud nonnullas ecclesias accessit Epiphania ob memoriam diei quo Christi baptismum in Jordane celebrat Ecclesia; inde pro variis ecclesiarum moribus, et dies natalis, et festa apostolorum et martyrum accesserunt. Cadente catechumenatu, ordinaria facta est et quotidiana baptismatis collatio. Solum ad memoriam vetustæ disciplinæ, illius remanet vestigium. in ritibus qui in sabbatis ante Pascha et Pentecosten ac per totas harum solemnitatum octavas peraguntur, et ut antiqua disciplina quoad baptizandi tempus aliquo modo servetur, exoptat Rituale romanum et concilium Romanum sub Benedicto XIII, ut hæc praxis in Ecclesiis præsertim cathedralibus servetur. Unde solet etiam hodie frequenter baptismus adultorum sabbatis prædictis, et præcipit cæremoniale episcoporum ut per octo dies ante Pascha et Pentecosten in illis ecclesiis, nisi periculum immineat, nullus infans baptizetur.

§ III. DE CEREMONIIS AC RITIBUS.

VIII. Pars autem Ritualis ab Ecclesia prescripta in baptismatis collatione amplissima est, et infinitis propemodum spiritualibus referta significationibus.

1° Aqua benedicenda, et quidem non juxta consuetos Ecclesiæ ritus, quibus aqua lustralis ad sacramentalia destinatur et a rerum profanarum usibus secernitur, sed quadam speciali benedictione ad hujus sacramenti administrationem directa. Satis est unicuique legere orationes quas sacerdos recitat aquam hanc benedicturus, mysticos ritus quos usurpat, ut unus quisque facile agnoscat quomodo Ecclesia explicet universam suam fidem de hujus baptismatis sacramento. Potius animadverto antiquissimam esse hujus Ecclesiæ disciplinæ originem (vocabant Patres aquæ sanctificationem et consecrationem), et talem quæ usque ad prima sæcula pertinet, et tanta religione servatam, ut si aqua ad omnes baptizandos non sufficeret, potius nova per canales in baptisterium infunderetur, quam ut aqua profana uterentur Patres nostri. Hæc vero benedictio a latinis fit sabbatis sancto et Pentecostes, a græcis quoties baptisma administrandum. sit.

2o Non solum elementum in quo dandum esset baptisma disponit Ecclesia, sed et in cæremoniis circa baptizandos simul, ut moris est, exponit fidem suam. Nam omnes hæ cæremoniæ consistunt in detestatione peccatorum, et abrenuntiatione Satanæ, et ejusdem exsufflatione, et in sponsione, promissione, et voto perpetuo deserviendi Christo. Prima antiquitus fiebat solemnitas erga occidentem, alia erga orientem facie conversa. Consistunt in manuum impositione, exor

cismis et salis degustatione ad effugandum diabolum, in professione fidei, et oratione erga Deum. Tunc incipit in Ecclesiam ingredi baptizandus, quum recitat symbolum et orationem dominicam.

3o Expletis his ritibus præparatoriis, tingitur infans in aqua lustrali, vel per infusionem, vel per immersionem, juxta varios ecclesiæ mores. Hoc peracto, universus ritus intendit exprimere salutares baptismi effectus, in traditione vestis albæ quæ puritatem, cerei accensi qui caritatem indicat, et in chrismatis unctione ut in accepta justitia et sanctitate perseveret.

Loquendum etiam est de nominis impositione, quod cum nova nativitate connectitur, quodque amat Ecclesia ut in nominibus in hac societate sacris eligatur : rejiciuntur nomina propria falsarum religionum et idolorum.

Adhibentur Patrini : horum origo ab Ecclesiæ incunabulis. Hi primo dicti sunt fidejussores, et sponsores, fidei dictatores, offerentes, et erant catechistæ qui de catechumeni moribus et vita testabantur et veluti fidejubebant. Hisce successerunt susceptores seu patrini et matrinæ, quasi patres et matres spirituales, quorum munus est baptizandos offerre ministris, eos de sacro fonte suscipere, pro infantibus respondere ministro interroganti, adultos docere quid respondere debeant, vel eorum vice respondere si ad id non sint idonei, susceptos demum, si hoc officio non funguntur parentes naturales, in rebus fidei christianæque doctrinæ erudire.

Inde a patrini munere removentur infideles, et heterodoxi, excommunicati, infames, rationis usu carentes, rudimentorum fidei ignari, et muti. Item, et

« PoprzedniaDalej »