Obrazy na stronie
PDF
ePub
[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

AUCTORITATE, ET VENERABILIS EJUSDEM ECCLESIA
CAPITULI CONSENSU RECOGNITUM ET EDITUM.

[merged small][graphic]

LUTETIE PARISIORUM,

Typis Ad. LE CLERE, SS. D. D. PAPÆ Typographi,
in aggere vulgò dicto quai des Augustins, n. 35.

M. DCCC. XXIII.

[ocr errors][merged small]

CLAUDIUS-MAGDALENA

DE LA MYRE,

MISERATIONE DIVINA ET SEDIS APOSTOLICA GRATIA

EPISCOPUS CENOMANENSIS,

CLERO CENOMANENSI,

SALUTEM ET BENEDICTIONEM IN DOMINO.

VIx pastorale munus inter vos suscepimus, cùm, à viris sapientibus moniti, sollicita mente advertimus omnia jamduduin exhausta esse Breviarii Diœcesani exemplaria; novamque quàm primùm parandam esse editionem, aut extraneum Breviarium adoptandum. Inter utrumque aliquandiù hæsimus ancipites; at, circumspectis hinc et indè omnibus et votis vestris cognitis, nihilque rei moliendæ difficultate deterriti, mox jussimus ut Diocesanum novis typis continuò mandaretur.

Licèt autem idem prælaudatum Breviarium maximâ cum curâ peritiâque fuisset conditum, nemini tamen mirum videbitur, quòd quædam nobis occurrerint, gravibus de causis, addenda, immutanda aut etiam penitùs delenda. Quæ quidem quò accuratiùs perpenderentur conficerenturque, ad nos plures de venerabili Ca

[ocr errors]

pitulo nostro accivimus viros in rebus liturgicis gnaros, qui nos mandantes et inspicientes consiliis et manu adjuvarent.

Primùm multis ab annis dolebat ipsa fidelium pietas in liturgiâ nostrà etiamnùm desiderari Officium sacratissimi Domini nostri Jesu Christi CORDIS, quod non nude et solitariè sumptum, inquit Benedictus XIV, sed humanitati sacro-sanctæ, sive divino corpori, et consequenter unam rem cum animá et divinâ persona constituens veneramur, tanquàm scilicèt organum ineffabilis illius dilectionis quà dulcissimus Salvator noster dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (1). Quem cultum, tum à sacrâ Rituum Congregatione approbatum, et à Clero Gallicano commendatum anno 1765, posteàque à Romanis Pontificibus privilegiis obfirmatum amplissimis, tum deniquè innumeris sodalitatibus canonicè institutis illustratum, jàm in omnibus ferè vigere comperimus Ecclesiis nostræ Galliæ, Hispaniarum, Germaniæ, Italiæ et totius propemodùm orbis christiani. In multis quoque Diœcesibus perspeximus, annuentibus et laudantibus Romanis Pontificibus, longè diversè quidem, sed tamen verè coli simùl COR sanctissimum Beatæ Virginis Dei Genitricis Mariæ. Quapropter, exemplum Ecclesiæ fermè universalis imitati, Festum sacratissimi CORDIS Domini nostri Jesu Christi, in totâ nostrâ Diœcesi, ab omnibus sive privatim sive publicè recitantibus, Dominicâ Octavam sacro-sancti Corporis Domini subsequente, ritu Solemnimajore sancivimus celebrandum esse, cum com

(1) Ephes. v, 2.

« PoprzedniaDalej »