Obrazy na stronie
PDF
ePub

S. CECILI CYPRIANI

EPISCOPI KARTHAGINIENSIS

ET

MARTYRIS

LIBRI

DE CATHOLICÆ ECCLESIÆ UNITATE,

DE LAPSIS

ET

DE HABITU VIRGINUM.

AD CODD. MSS. VETUSTISSIMORUM FIDEM

RECOGNOVIT

ET

ADNOTATIONE CRITICA

INSTRUXIT

JO. GEORGIUS KRABINGER.

TUBINGE MDCCCLIII.

IN LIBRARIA HENRICI LAUPP.

BO VINU

EX OFFICINA H. LAUPP.

BR65 C95

VIRO REVERENDO ATQUE DOCTISSIMO

ANTONIO RULANDIO

BIBLIOTHECE ACAD. WÜRZEBURGENSIS

PRÆFECTO

HUNC LIBRUM

GRATI ANIMI SUMMÆQUE OBSERVANTIÆ

TESTEM

D. D. D.

EDITOR.

247337

PRÆFATIO.

Cypriani, scriptoris eloquentissimi et suavissimi, opera, ab Lactantio *), Hieronymo **), Augustino ***) aliisque ecclesiae Patribus summis laudibus ornata, in omnibus, quotquot hucusque in lucem prodierunt, exemplaribus etiam post doctissimorum virorum curas hic illic mirifice esse depravata atque interpolata nemo nescit, qui aliquid in illis emendandis studii collocavit.

Quare, postquam tria eiusdem auctoris pulcherrima

*) Institut. V. 1, 24.: Unus praecipuus et clarus exstitit Cyprianus, qui et magnam sibi gloriam ex artis oratoriae professione quaesierat; et admodum multa conscripsit in suo genere miranda; erat enim ingenio facili, copioso, suavi et, quae sermonis maxima est virtus, aperto, ut discernere nequeas, utrumne ornatior in eloquendo, an facilior in explicando, an potentior in persuadendo fuerit.

**) Epist. LVIII. ad Paulinum §. 10. Tom. I. p. 324. B. ed. Vallars. Beatus Cyprianus instar fontis purissimi dulcis incedit et placidus et, cum totus sit in exhortatione virtutum, occupatus persecutionum angustiis, de scripturis divinis nequaquam disseruit. Cf. eiusdem Epist. LXX. ad Magnum oratorem §. 3. Tom. I. p. 426. C. et Epist. CVII. ad Laetam §. 12. p. 682. C.

***) Serm. 313. in natali Cypriani martyr. V. Cap. I. Tom. V. P. II. p. 1258. D. ed. Maurin.: Cuius reverendi episcopi et venerandi martyris Cypriani laudibus nulla lingua sufficeret, nec si se ipse laudaret, et Epist. XCIII. Cap. 10. §. 39. Tom. II. p. 247. A.: Stilus eius habet quandam propriam faciem, qua possit agnosci.

« PoprzedniaDalej »