Obrazy na stronie
PDF
ePub

45

50

55

Capta est, deterior post partum carne futura.
His mistum jus est: oleo, quod prima Venafri
Pressit cella; garo de succis piscis Hiberi;
Vino quinquenni, verum citra mare nato,
Dum coquitur (cocto Chium sic convenit, ut non
Hoc magis ullum aliud), pipere albo, non sine aceto,
Quod Methymnæam vitio mutaverit uvam.
Erucas virides, inulas ego primus amaras
Monstravi incoquere, illotos Curtillus echinos,
Ut melius muriâ, quam testa marina remittit.
Interea suspensa graves aulæa ruinas
In patinam fecere, trahentia pulveris atri
Quantum non Aquilo Campanis excitat agris.
Nos majus veriti, postquam nihil esse pericli
Sensimus, erigimur. Rufus, posito capite, ut si
Filius immaturus obisset, flere. Quis esset
Finis, ni sapiens sic Nomentanus amicum
Tolleret: Heu, Fortuna, quis est crudelior in nos
Te deus? Ut semper gaudes illudere rebus
Humanis! Varius mappâ compescere risum
Vix poterat. Balatro suspendens omnia naso,
Hæc est conditio vivendi, aiebat; eoque
Responsura tuo nunquam est par fama labori.
Tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni
Sollicitudine districtum ? ne panis adustus,
Ne male conditum jus apponatur? ut omnes
Præcincti recte pueri comptique ministrent?
Adde hos præterea casus, aulæa ruant si,
Ut modo; si patinam pede lapsus frangat agaso.
Sed convivatoris, uti ducis, ingenium res
Adversæ nudare solent, celare secundæ.

60

65

70

Nasidienus ad hæc: Tibi Dî, quæcunque preceris, 75 Commoda dent; ita vir bonus es convivaque comis: Et soleas poscit. Tum in lecto quoque videres Stridere secretâ divisos aure susurros.

Nullos his mallem ludos spectasse ; sed illa

Redde, age, quæ deinceps risisti.' Vibidius dum 80 Quærit de pueris, num sit quoque fracta lagena,

85

Quod sibi poscenti non dentur pocula; dumque
Ridetur fictis rerum, Balatrone secundo;
Nasidiene, redis mutatæ frontis, ut arte
Emendaturus fortunam; deinde secuti
Mazonomo pueri magno discerpta ferentes
Membra gruis, sparsi sale multo, non sine farre;
Pinguibus et ficis pastum jecur anseris albæ ;
Et leporum avulsos, ut multo suavius, armos,
Quam si cum lumbis quis edit; tum pectore adusto 90
Vidimus et merulas poni et sine clune palumbes;
Suaves res, si non causas narraret earum et
Naturas dominus; quem nos sic fugimus ulti,
Ut nihil omnino gustaremus, velut illis
Canidia afflasset pejor serpentibus Afris.

95

EPISTOLARUM

LIBER PRIMUS.

EPISTOLA I.-AD MECENATEM.

PRIMA dicte mihi, summâ dicende Camoenâ,
Spectatum satis, et donatum jam rude, quæris,
Mæcenas, iterum antiquo me includere ludo:
Non eadem est ætas, non mens. Veianius, armis
Herculis ad postem fixis, latet abditus agro,
Ne populum extremâ toties exoret arena.
Est mihi, purgatam crebro qui personet aurem :
Solve senescentem mature sanus equum, ne
Peccet ad extremum ridendus, et ilia ducat.
Nunc itaque et versus et cetera ludicra

pono:

5

10

Quid verum atque decens curo et rogo, et omnis in

hoc sum:

Condo et compono, quæ mox depromere possim.
Ac ne forte roges, quo me duce, quo lare tuter:
Nullius addictus jurare in verba magistri,

Quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes. 15
Nunc agilis fio, et mersor civilibus undis,
Virtutis veræ custos rigidusque satelles:
Nunc in Aristippi furtim præcepta relabor,
Et mihi res, non me rebus subjungere conor.
Restat, ut his ego me ipse regam solerque ele-
1 mentis:

20

Non possis oculo quantum contendere Lynceus,
Non tamen idcirco contemnas lippus inungi;
Nec, quia desperes invicti membra Glyconis,
Nodosâ corpus nolis prohibere cheragrâ.
Est quadam prodire tenus, si non datur ultra.
Fervet avaritiâ miseroque cupidine pectus :
Sunt verba et voces, quibus hunc lenire dolorem
Possis, et magnam morbi deponere partem.
Laudis amore tumes? sunt certa piacula, quæ te
Ter pure lecto poterunt recreare libello.
Invidus, iracundus, iners, vinosus, amator,
Nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit,
Si modo culturæ patientem commodet aurem.
Virtus est vitium fugere, et sapientia prima
Stultitiâ caruisse. Vides, quæ maxima credis
Esse mala, exiguum censum, turpemque repulsam,
Quanto devites animi capitisque labore:
Impiger extremos curris mercator ad Indos,
Per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes:
Ne cures ea, quæ stulte miraris et optas,
Discere et audire et meliori credere non vis?
Quis circum pagos et circum compita pugnax
Magna coronari contemnat Olympia, cui spes,
Cui sit conditio dulcis sine pulvere palmæ?
Vilius argentum est auro, virtutibus aurum.
O cives, cives! quærenda pecunia primum est,
Virtus post nummos! hæc Janus summus ab imo
Prodocet; hæc recinunt juvenes dictata senesque,
Lævo suspensi loculos tabulamque lacerto.
Est animus tibi, sunt mores, et lingua fidesque,
Sed quadringentis sex septem millia desunt:
Plebs eris. At pueri ludentes, Rex eris, aiunt,
Si recte facies. Hic murus aeneus esto,
Nil conscire sibi, nullâ pallescere culpâ.
Roscia, dic sodes, melior lex, an puerorum est
Nenia, quæ regnum recte facientibus offert,
Et maribus Curiis et decantata Camillis?
Isne tibi melius suadet, qui rem facias, rem,

25

30

35

40

45

50

55

Si possis, recte; si non, quocunque modo rem,
Ut propius spectes lacrimosa poemata Pupi:
An, qui Fortunæ te responsare superbæ
Liberum et erectum præsens hortatur et aptat?
Quodsi me populus Romanus forte roget, cur
Non, ut porticibus, sic judiciis fruar îsdem,

60

Nec sequar, aut fugiam, quæ diligit ipse, vel odit: 65
Olim quod vulpes ægroto cauta leoni

Respondit, referam: Quia me vestigia terrent
Omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum.
Bellua multorum es capitum: nam quid sequar? aut
quem?

Pars hominum gestit conducere publica: sunt, qui 70
Crustis et pomis viduas venentur avaras,

Excipiantque senes, quos in vivaria mittant:
Multis occulto crescit res fenore.

Verum

Esto, aliis alios rebus studiisque teneri ;
Idem eadem possunt horam durare probantes?
Nullus in orbe sinus Baiis prælucet amoenis,
Si dixit dives, lacus et mare sentit amorem
Festinantis heri; cui si vitiosa libido
Fecerit auspicium, Cras ferramenta Teanum
Tolletis, fabri. Lectus genialis in aulâ est :
Nil ait esse prius, melius nil cælibe vitâ ;
Si non est, jurat bene solis esse maritis.
Quo teneam vultus mutantem Protea nodo?
Quid pauper? Ride: mutat coenacula, lectos,
Balnea, tonsores: conducto navigio æque
Nauseat, ac locuples, quem ducit priva triremis.
Si curatus inæquali tonsore capillos
Occurro, rides: si forte subucula pexæ
Trita subest tunicæ, vel si toga dissidet impar,

75

80

85

Rides: quid, mea quum pugnat sententia secum? 90
Quod petiit, spernit; repetit, quod nuper omisit?
Estuat, et vitæ disconvenit ordine toto?
Diruit, ædificat, mutat quadrata rotundis ?
Insanire putas sollemnia me, neque rides,
Nec medici credis, nec curatoris egere

95

« PoprzedniaDalej »