Obrazy na stronie
PDF
ePub

Sive operum vacuo gratus conviva per imbrem
Vicinus, bene erat, non piscibus urbe petitis,
Sed pullo atque hædo: tum pensilis uva secundas
Et nux ornabat mensas cum duplice ficu.
Post hoc ludus erat culpâ potare magistrâ ;
Ac venerata Ceres, ita culmo surgeret alto,
Explicuit vino contractæ seria frontis.

120

125

Sæviat atque novos moveat Fortuna tumultus: Quantum hinc imminuet? quanto aut ego parcius, aut

Vos,

O pueri, nituistis, ut huc novus incola venit?
Nam propriæ telluris herum natura neque illum,
Nec me, nec quemquam statuit: nos expulit ille; 130
Illum aut nequities, aut vafri inscitia juris,
Postremo expellet certe vivacior hæres.
Nunc ager Umbreni sub nomine, nuper Ofellæ
Dictus, erit nulli proprius, sed cedet in usum
Nunc mihi, nunc alii. Quocirca vivite fortes,
Fortiaque adversis opponite pectora rebus.

135

SATIRA III.

Ab ipsis

Nil est!

Sic raro scribis, ut toto non quater anno
Membranam poscas, scriptorum quæque retexens,
Iratus tibi, quod vini somnique benignus
Nil dignum sermone canas. Quid fiet?
Saturnalibus huc fugisti! Sobrius ergo
Die aliquid dignum promissis: incipe.
Culpantur frustra calami, immeritusque laborat
Iratis natus paries Dîs atque poetis.
Atqui vultus erat multa et præclara minantis,
Si vacuum tepido cepisset villula tecto.
Quorsum pertinuit stipare Platona Menandro?
Eupolin, Archilochum, comites educere tantos?
Invidiam placare paras virtute relictâ?
Contemnere, miser: vitanda est improba Siren,

5

10

15

Desidia; aut quidquid vitâ meliore parasti,
Ponendum æquo animo. Dî te, Damasippe, deæque,
Verum ob consilium donent tonsore: sed unde

Tam bene me nosti? Postquam omnis res mea Janum
Ad medium fracta est, aliena negotia curo,
Excussus propriis. Olim nam quærere amabam, 20
Quo vafer ille pedes lavisset Sisyphus ære,
Quid sculptum infabre, quid fusum durius esset:
Callidus huic signo ponebam millia centum:
Hortos egregiasque domos mercarier unus
Cum lucro noram; unde frequentia Mercuriale
Imposuere mihi cognomen compita. Novi,
Et morbi miror purgatum te illius. Atqui
Emovit veterem mire novus, ut solet, in cor
Trajecto lateris miseri capitisve dolore;

25

29

35

Ut lethargicus hic quum fit pugil, et medicum urget.
Dum ne quid simile huic, esto ut libet. O bone, ne te
Frustrere; insanis et tu stultique prope omnes,
Si quid Stertinius veri crepat, unde ego mira
Descripsi docilis præcepta hæc, tempore quo me
Solatus jussit sapientem pascere barbam,
Atque a Fabricio non tristem ponte reverti.
Nam male re gestâ, quum vellem mittere operto
Me capite in flumen, dexter stetit, et, Cave faxis
Te quidquam indignum: pudor (inquit) te malus
angit,

Insanos qui inter vereare insanus haberi.

40

Primum nam inquiram, quid sit furere; hoc si erit in te
Solo, nil verbi, pereas quin fortiter, addam.
Quem mala stultitia, et quemcunque inscitia veri
Cæcum agit, insanum Chrysippi porticus et grex
Autumat. Hæc populos, hæc magnos formula

reges,

Excepto sapiente, tenet. Nunc accipe, quare
Desipiant omnes æque ac tu, qui tibi nomen

Insano posuere.

Velut silvis, ubi passim

Palantes error certo de tramite pellit,

45

Ille sinistrorsum, hic dextrorsum abit; unus utrique 50

Error, sed variis illudit partibus: hoc te
Crede modo insanum, nihilo ut sapientior ille,
Qui te deridet, caudam trahat. Est genus unum
Stultitiæ nihilum metuenda timentis, ut ignes,
Ut rupes, fluviosque in campo obstare queratur :
Alterum, et huic varum, et nihilo sapientius, ignes
Per medios fluviosque ruentis. Clamet amica
Mater, honesta soror cum cognatis, pater, uxor:
Hic fossa est ingens! hic rupes maxima! serva !
Non magis audierit, quam Fufius ebrius olim,
Quum Ilionam edormit, Catienis mille ducentis,
• Mater te appello,' clamantibus. Huic ego vulgus
Errori similem cunctum insanire docebo.
Insanit veteres statuas Damasippus emendo.
Integer est mentis Damasippi creditor? Esto.
Accipe, quod nunquam reddas mihi, si tibi dicam,
Tune insanus eris, si acceperis? an magis excors
Rejectâ prædâ, quam præsens Mercurius fert?
Scribe decem a Nerio: non est satis: adde Cicutæ
Nodosi tabulas centum; mille adde catenas :
Effugiet tamen hæc sceleratus vincula Proteus.
Quum rapies in jus malis ridentem alienis,

55

60

65

70

Fiet aper, modo avis, modo saxum, et, quum volet, arbor.

Si male rem gerere, insani est; contra bene, sani;
Putidius multo cerebrum est (mihi crede) Perilli, 75
Dictantis, quod tu nunquam rescribere possis.
Audire atque togam jubeo componere, quisquis
Ambitione malâ aut argenti pallet amore,
Quisquis luxuriâ tristive superstitione,

Aut alio mentis morbo calet; huc propius me,
Dum doceo insanire omnes, vos ordine adite.
Danda est ellebori multo pars maxima avaris:
Nescio an Anticyram ratio illis destinet omnem.
Hæredes Staberi summam incidere sepulcro:
Ni sic fecissent, gladiatorum dare centum
Damnati populo paria, atque epulum arbitrio Arri,
Frumenti quantum metit Africa. Sive ego prave,

80

85

90

95

100

105

Seu recte hoc volui; ne sis patruus mihi. Credo Hoc Staberi prudentem animum vidisse. Quid ergo Sensit, quum summam patrimoni insculpere saxo Hæredes voluit? Quoad vixit, credidit ingens Pauperiem vitium, et cavit nihil acrius; ut, si Forte minus locuples uno quadrante perisset, Ipse videretur sibi nequior: omnis enim res, Virtus, fama, decus, divina humanaque pulchris Divitiis parent; quas qui construxerit, ille Clarus erit, fortis, justus. Sapiensne? Etiam, et rex, Et quidquid volet. Hoc, veluti virtute paratum, Speravit magnæ laudi fore. Quid simile isti Græcus Aristippus? qui servos projicere aurum In mediâ jussit Libyâ, quia tardius irent Propter onus segnes. Üter est insanior horum? Nil agit exemplum, litem quod lite resolvit. Si quis emat citharas, emptas comportet in unum, Nec studio citharæ, nec Musæ deditus ulli; Si scalpra et formas non sutor; nautica vela Aversus mercaturis; delirus et amens Undique dicatur merito. Qui discrepat istis, Qui nummos aurumque recondit, nescius uti Compositis, metuensque velut contingere sacrum? 110 Si quis ad ingentem frumenti semper acervum Porrectus vigilet cum longo fuste; neque illinc Audeat esuriens dominus contingere granum, Ac potius foliis parcus vescatur amaris : Si, positis intus Chii veterisque Falerni Mille cadis, nihil est, ter centum millibus, acre Potet acetum: age, si et stramentis incubet undeOctoginta annos natus, cui stragula vestis, Blattarum ac tinearum epulæ, putrescat in arcâ: Nimirum insanus paucis videatur, eo quod Maxima pars hominum morbo jactatur eodem. Filius, aut etiam hæc libertus ut ebibat hæres, Dîs inimice senex, custodis? ne tibi desit? Quantulum enim summæ curtabit quisque dierum, Ungere si caules oleo meliore caputque

115

120

125

Coperis impexâ foedum porrigine? Quare,
Si quidvis satis est, perjuras, surripis, aufers
Undique? tun' sanus? Populum si cædere saxis
Incipias, servosque, tuo quos ære pararis,

Insanum te omnes pueri clamentque puellæ : 130
Quum laqueo uxorem interimis, matremque veneno,
Incolumi capite es? Quid enim? Neque tu hoc
facis Argis,

Nec ferro ut demens genitricem occidis Orestes.
An tu reris eum occisa insanisse parente,

140

Ac non ante malis dementem actum Furiis, quam 135
In matris jugulo ferrum tepefecit acutum ?
Quin, ex quo habitus male tutæ mentis Orestes,
Nil sane fecit, quod tu reprehendere possis ;
Non Pyladen ferro violare aususve sororem est
Electram; tantum male dicit utrique, vocando
Hanc Furiam, hunc aliud, jussit quod splendida bilis.
Pauper Opimius argenti positi intus et auri,
Qui Veientanum festis potare diebus
Campanâ solitus trullâ, vappamque profestis,
Quondam lethargo grandi est oppressus, ut hæres 145
Jam circum loculos et claves lætus ovansque
Curreret. Hunc medicus multum celer atque fidelis
Excitat hoc pacto: mensam poni jubet atque
Effundi saccos nummorum; accedere plures

Ad numerandum: hominem sic erigit; addit et illud,

150

Ni tua custodis, avidus jam hæc auferet hæres. Men' vivo? Ut vivas igitur, vigila: hoc age. Quid vis?

Deficient inopem venæ te, ni cibus atque

Ingens accedit stomacho fultura ruenti.

Tu cessas? agedum, sume hoc ptisanarium oryzæ. 155 Quanti emptæ ? Parvo. Quanti ergo? Octussibus. Eheu!

Quid refert, morbo, an furtis pereamve rapinis? Quisnam igitur sanus? Qui non stultus. Quid avarus?

« PoprzedniaDalej »