Dixero quid, si forte jocosius; hoc mihi juris Cum veniâ dabis: insuevit pater optimus hoc me, Ut fugerem exemplis vitiorum quæque notando. Cum me hortaretur, parce, frugaliter, atque Viverem uti contentus eo quod mi ipse parasset: Nonne vides, Albi ut male vivat filius? utque Barrus inops?--Sapiens, vitatu quidque petitu Sit melius, causas reddet tibi; mi satis est, si Traditum ab antiquis morem servare, tuamque, Dum custodis eges, vitam famamque tueri Incolumem possum: simulac duraverit ætas Membra animumque tuum, nabis sine cortice.' Sic
Formabat puerum dictis; et, sive jubebat,
Ut facerem quid, Habes auctorem, quo facias hoc,' Unum ex judicibus selectis objiciebat;
Sive vetabat, 'An hoc inhonestum et inutile factu, Necne, sit, addubites, flagret rumore malo quum 111 Hic atque ille?' Avidos vicinum funus ut ægros Exanimat, mortisque metu sibi parcere cogit;
Sic teneros animos aliena opprobria sæpe
Ex hoc ego sanus ab illis,
Perniciem quæcunque ferunt; mediocribus, et queis Ignoscas, vitiis teneor; fortassis et isthinc
Largiter abstulerit longa ætas, liber amicus,
Consilium proprium. Neque enim quum lectulus aut
Porticus excepit, desum mihi: Rectius hoc est, Hoc faciens vivam melius; sic dulcis amicis Occurram; hoc quidam non belle; numquid ego illi Imprudens olim faciam simile? Hæc ego mecum Compressis agito labris: ubi quid datur otî, Illudo chartis. Hoc est mediocribus illis Ex vitiis unum; cui si concedere nolis, Multa poetarum veniet manus, auxilio quæ Sit mihi; nam multo plures sumus, ac veluti te Judæi cogemus in hanc concedere turbam.
Egressum magnâ me excepit Aricia Româ Hospitio modico; rhetor comes Heliodorus, Græcorum longe doctissimus. Inde Forum Appi, Differtum nautis, cauponibus atque malignis. Hoc iter ignavi divisimus, altius ac nos Præcinctis unum: nimis est gravis Appia tardis. Hic ego, propter aquam, quod erat teterrima, ventri Indico bellum, cœnantes haud animo æquo Exspectans comites. Jam nox inducere terris Umbras, et cœlo diffundere signa parabat: Tum pueri nautis, pueris convicia nautæ Ingerere. Huc appelle. Trecentos inseris! ohe! Jam satis est. Dum æs exigitur, dum mula ligatur, Tota abit hora. Mali culices ranæque palustres Avertunt somnos. Absentem ut cantat amicam Multâ prolutus vappâ nauta atque viator Certatim, tandem fessus dormire viator Incipit, ac missæ pastum retinacula mulæ Nauta piger saxo religat, stertitque supinus. Jamque dies aderat, nil cum procedere lintrem Sentimus; donec cerebrosus prosilit unus, Ac mulæ, nautæque caput, lumbosque saligno Fuste dolat: quartâ vix demum exponimur horâ. Ora manusque tuâ lavimus, Feronia, lymphâ. Millia tum pransi tria repimus, atque subimus Impositum saxis late candentibus Anxur. Huc venturus erat Mæcenas optimus, atque Cocceius; missi magnis de rebus uterque Legati, aversos soliti componere amicos. Hic oculis ego nigra meis collyria lippus Illinere. Interea Mæcenas advenit, atque Cocceius, Capitoque simul Fonteius, ad unguem Factus homo, Antoni, non ut magis alter, amicus. Fundos Aufidio Lusco prætore libenter Linquimus, insani ridentes præmia scribæ, Prætextam, et latum clavum, prunæque batillum.
In Mamurrarum lassi deinde urbe manemus, Murenâ præbente domum, Capitone culinam. Postera lux oritur multo gratissima: namque Plotius et Varius Sinuessa, Virgiliusque Occurrunt; animæ, quales neque candidiores Terra tulit, neque queis me sit devinctior alter. O qui complexus, et gaudia quanta fuerunt! Nil ego contulerim jucundo sanus amico. Proxima Campano ponti quæ villula, tectum Præbuit, et, parochi quæ debent, ligna salemque. Hinc muli Capuæ clitellas tempore ponunt. Lusum it Mæcenas, dormitum ego Virgiliusque : Namque pilâ lippis inimicum et ludere crudis. Hinc nos Cocceii recipit plenissima villa, Quæ super est Caudi cauponas. Nunc mihi paucis Sarmenti scurræ pugnam Messique Cicirrhi, Musa, velim memores; et quo patre natus uterque Contulerit lites. Messi clarum genus Osci; Sarmenti domina exstat. Ab his majoribus orti Ad pugnam venere. Prior Sarmentus: Equi te Esse feri similem dico.' Ridemus: et ipse Messius, Accipio;' caput et movet: O, tua cornu Ni foret exsecto frons (inquit) quid faceres, cum Sic mutilus miniteris?" At illi foeda cicatrix Setosam lævi frontem turpaverat oris.
Campanum in morbum, in faciem permulta jocatus, Pastorem saltaret uti Cyclopa, rogabat;
Nil illi larvâ aut tragicis opus esse cothurnis. Multa Cicirrhus ad hæc, donasset jamne catenam 65 Ex voto Laribus, quærebat? scriba quod esset, Deterius nihilo dominæ jus esse. Rogabat Denique, cur unquam fugisset; cui satis una Farris libra foret, gracili sic, tamque pusillo? Prorsus jucunde coenam produximus illam. Tendimus hinc rectâ Beneventum; ubi sedulus hospes Pæne, macros, arsit, dum turdos versat in igne: Nam vaga per veterem dilapso flamma culinam Vulcano summum properabat lambere tectum.
Convivas avidos cœnam servosque timentes
Tum rapere, atque omnes restinguere velle videres.
Incipit ex illo montes Apulia notos
Ostentare mihi, quos torret Atabulus, et quos Nunquam erepsemus, nisi nos vicina Trivici Villa recepisset, lacrimoso non sine fumo, Udos cum foliis ramos urente camino. Quatuor hinc rapimur viginti et millia rhedis, Mansuri oppidulo, quod versu dicere non est, Signis perfacile est venit vilissima rerum Hic aqua; sed panis longe pulcherrimus, ultra Callidus ut soleat humeris portare viator; Nam Canusi lapidosus, aquæ non ditior urnâ Qui locus a forti Diomede est conditus olim. Flentibus hic Varius discedit mæstus amicis. Inde Rubos fessi pervenimus, utpote longum Carpentes iter, et factum corruptius imbri. Postera tempestas melior; via pejor ad usque Bari moenia piscosi: dein Gnatia, Lymphis Iratis exstructa, dedit risusque jocosque, Dum flammâ sine tura liquescere limine sacro Persuadere cupit. Credat Judæus Apella; Non ego: : namque deos didici securum agere ævum; Nec, si quid miri faciat natura, deos id Tristes ex alto cœli demittere tecto. Brundusium longæ finis chartæque viæque.
Non, quia, Mæcenas, Lydorum quidquid Etruscos Incoluit fines, nemo generosior est te,
Nec quod avus tibi maternus fuit atque paternus, Olim qui magnis legionibus imperitarent, Ut plerique solent, naso suspendis adunco Ignotos, ut me libertino patre natum. Cum referre negas, quali sit quisque parente Natus, dum ingenuus; persuades hoc tibi vere,
Ante potestatem Tulli atque ignobile regnum, Multos sæpe viros nullis majoribus ortos Et vixisse probos, amplis et honoribus auctos: Contra, Lævinum, Valeri genus, unde Superbus Tarquinius regno pulsus fuit, unius assis Non unquam pretio pluris licuisse, notante Judice, quo nosti, populo, qui stultus honores Sæpe dat indignis, et famæ servit ineptus, Qui stupet in titulis et imaginibus. Quid oportet Nos facere, a vulgo longe lateque remotos? Namque esto, populus Lævino mallet honorem
Quam Decio mandare novo; Censorque moveret 20 Appius, ingenuo si non essem patre natus; Vel merito, quoniam in propriâ non pelle quiessem. Sed fulgente trahit constrictos Gloria curru Non minus ignotos generosis. Quo tibi, Tilli, Sumere depositum clavum, fierique tribuno? Invidia accrevit, privato quæ minor esset.
Nam ut quisque insanus nigris medium impediit crus Pellibus, et latum demisit pectore clavum,
Audit continuo, Quis homo hic, aut quo patre natus?
Ut, si qui ægrotet, quo morbo Barrus, haberi Et cupiat formosus, eat quâcunque, puellis Injiciat curam quærendi singula; quali Sit facie, surâ, quali pede, dente, capillo : Sic, qui promittit, cives, urbem sibi curæ, Imperium fore, et Italiam, et delubra deorum;
Quo patre sit natus, num ignotâ matre inhonestus, Omnes mortales curare et quærere cogit. Tune Syri, Damæ, aut Dionysi filius, audes Dejicere e saxo cives, aut tradere Cadmo? At Novius collega gradu post me sedet uno; Namque est ille, pater quod erat meus.
Et Messala videris? at hic, si plostra ducenta, Concurrantque foro tria funera, magna sonabit, Cornua quod vincatque tubas: saltem tenet hoc nos. Nunc ad me redeo libertino patre natum,
« PoprzedniaDalej » |