Obrazy na stronie
PDF
ePub

1

morem gerens fruor sorte longe feliciorer etenim amicos habeo in me æque indulgentes et comes atque ego in illos sum.'

SATIRA IV.

ARGUM. Octoginta circiter ante Horatium annis Lucilius veteri illi Ennii satiræ formam prorsus novam dederat, quum suæ ætatis vitam moresque salse describeret. Post Lucilium nemo in hoc genere cum laude elaboravit, frustra id experto P. Terentio Varrone Atacino, (Sat. 1, 10, 46.) donec Horatius exsisteret novus satiricæ poesis auctor, sed tempore a Lucilianâ ætate multum diverso. Non igitur mirum nobis videri potest ab aliis eâ ætate nativam Horatianæ satiræ simplicitatem et gratam sermonis negligentiam præ illâ magis artificiosâ carminum pangendorum ratione fastiditam esse, ab aliis poetam ut acerbum, lividum, malitiosum esse vituperatum. Jam contra hos sinistros rumores et prava judicia ut se defenderet, hanc satiram conscripsit. Heindorf et Zell. (Scripta videtur Kirchnero A. U. c. 722.)

1–5. [Eupolis] Quintil. 10, 1, 65: Antiqua comœdia-facundissimæ libertatis est et insectandis vitiis præcipua.—Plures ejus auctores: Aristophanes tamen et Eupolis Cratinusque præcipui. Quanti Horatius fecerit Eupolin, colliges ex Sat. 2, 3, 12. — [prisca] Critici Alexandrini, ut notum est, distinxerant comœdiam antiquam (άpxaíav), quæ desiit in Aristophane, mediam, novam, cujus præcipui auctores Menander, Diphilus, Philemo. Pro vulgari, atque alii antiquæ comœdiæ auctores,' veluti Epicharmus, Pherecrates, Plato, itidem in canonem criticum recepti ab Alexandrinis. Cfr. Sat. 1, 10, 16.— [describi] describere pr. accurate alicujus formam aut mores exprimere, unde descriptio xapakτno, sensu rhetorico, Cic. Top. 22 *.- [alioqui Famosus] veluti falsarius, piao, vafer sophista, malus poeta, homo turbidus ac factiosus, ut Cleon et Hyperbolus.

oi

6-12. [Hinc omnis] Jo. Laurentius Lydus de magistr. R. R. 1, 41: Ρίνθων ἐξαμέτροις ἔγραψε πρῶτος κωμῳδίαν· ἐξ οὗ πρῶτος λαβὼν τὰς ἀφορμὰς Λουκίλιος ὁ ̔Ρωμαῖος, ἡρωϊκοῖς ἔπεσιν ἐκωμῳ δησε. Μεθ ̓ ὃν καὶ τοὺς μετ ̓ αὐτὸν, οὓς καλοῦσι Ῥωμαῖοι σατυρι κοὺς, οἱ νεώτεροι τὸν Κρατίνου καὶ Εὐπόλιδος χαρακτῆρα ζηλώσαντες, τοῖς μὲν Ρίνθωνος μέτροις, τοῖς δὲ τῶν μνημονευθέντων διασυρμοῖς χρησάμενοι, τὴν σατυρικὴν ἐκράτυναν κωμῳδίαν.—[pendet] quatenus genere ceteroqui diverso imitatus est comœdiam antiquam in eo certe, quod homines etiam tunc viventes et honoribus usos nominatim descripsit atque ridiculos reddidit. [facetus] Perurbanum vocat Cicero et vernaculam festivitatem ei tribuit ad Fam. 9, 15. [Emunctæ naris] 'qui facile odoraretur et acute animadverteret æqualium suorum vitia.' Opponitur homo obese naris. [dictabat] puero a manu, ut solebant antiqui. — [stans pede in uno] 'tamquam ludibundus;' imago sumpta vel a pueris sic inter se ludentibus, vel a circulatoribus, qui popello monstrant, quamdiu sic se sustinere possint. — [Quum flueret lutulentus] 'Propterea quod multa diceret negligenter atque inordinate,

Rectius Orellius quod malus ac fur. Cic. Phil. 14, 3, Testamenta, credo, subjiciunt aut ejiciunt vicinos aut adolescentulos circumscribunt; his enim vitiis affectos malos et audaces appellare solet consuetudo. Est igitur homo fraudulentus, ac (et propterea quidem), si occasio oblata est, fur.

pro lubitu Græcis etiam verbis et nimis plebeiis usus, adeo ut ipse doctissimos inter æquales judices habere nollet, (Plin. H. N. Præf. § 7.) erant sane haud pauca, quæ ipsius causâ deleta velles; ipse autem limâ usus non erat.' Sic explicandus item locus Sat. 1, 10, 50, et Quintil. 10, 1, 93. — [piger-ferre] Nota constructio Græca, vwlpòs pépɛiv, Od. 4, 14, 22, impiger vexare.[laborem] et meditationis et limæ.

[ocr errors]

14-19. [Crispinus] V. Sat. 1, 1, fin. — [minimo] sc. pretio. "Minimo provocare dicuntur ii, qui in restipulatione plus ipsi promittunt, quam exigunt ab adversario." Schol. Angl. 'to offer large odds.' Crispinus igitur victoriæ certus, si sponsione vincatur, longe plus nummorum se Horatio daturum promittit, quam ab ipso exacturus sit, si inferior evadat*.-[perpauca loquentis] taciturni, non garruli.' Schol. Quodsi scripsisset loquentem, minus apte semet ipsum velut distraheret a proprio animo. Animus autem auctor est sermonis vel parci vel copiosi. [conclusas] Verbosum ac turgidum genus scribendi significat, ipso versus sono follis sibilum crepitumque imitatus.

21-24. [Beatus] 'stulte sibi ipse placens atque immortalitatem animo quasi præcipiens.' [Fannius] Horatii obtrectator (" poeta loquacissimus et ineptissimus." Comm. Cruq.) notus præterea ut πapáσiros Tigellii Hermogenis ex Sat. 1, 10, 80, post hanc scripta. Nec negandum erat Horatii Fannium mirâ vanitate inflatum libros suos et imaginem ultro detulisse in bibliothecam ab Asinio Pollione, ut ait Plinius 7, 30, publicatam A. v. c. 716, in quâ tunc, quum conderetur, M. Terentii Varronis unius viventis posita imago erat. Fieri utique illud potuit, si satira hæc scripta est A. U. c. 722, vel duobus tribusve ante annis. [mea timentis] Eadem constructio satis frequens. Catull. 66, 51, Abjunctæ paullo ante come mea fata sorores Lugebant. Ovid. Her. 5, 45, nostros vidisti flentis ocellos. [Culpari dignos] per attractionem pro, quippe quum plures culpari digni sint.'

[ocr errors]

[ocr errors]

25, 26. [erue] Sic Vatinius apud Cic. ad Fam. 5, 9, profecto tibi illum (fugitivum) reperiam, nisi si in Delmatiam aufugerit, et inde tamen aliquando eruam. Turba obruit singulos; ex hac igitur erue, quemvis. [ob avaritiam] Etsi non dicitur laborare ob morbum, tamen hic facillimum est zeugma; 'aut ob avaritiam miser est aut miserâ ambitione laborat.' Sic Sal. Jug. 22, ob easdem artes a Micipsâ, non penuriâ liberorum - · adoptatum esse. Liv. 38, 39, non tam ob recentia ulla merita quam originum memoria. Tacit. Hist. 2, 50, non noxâ neque ob metum. 27-36. [argenti] facti, cælati. - [stupet] 'insano studio quærit vasa Corinthiaca.' - [Albius] homo ignotus, certe non Tibullus, ut opinatus est Baxterus. Cfr. v. 109. [are] Eadem constr. Virg. Ge. 2, 508, Hic stupet attonitus Rostris. [collectus] ut Od. 1, 1, 4, pulverem collegisse.- [ampliet ut rem] Non est ut finale, sed junge cum v. metuens: metuens ut ampliet rem, lest he should not increase his property.'-[poetas] Festive nomen generale posuit pro iis, qui proprie Twv Bavavowv odio expositi sunt, satirarum scriptoribus. Scilicet ex illorum opinione omnes, qui versus faciunt, etiam satiras componere adeoque aliorum famam lædere possunt. - [Fænum] "Quando feriunt boves, eorum in cornibus ligatur fænum." Acr. - [Excutiat sibi] dati

[ocr errors]

[ocr errors]

• Bentleii conj. nummo speciosam esse nunquam equidem negabo, quum referat sermonem formularum nummo addicere (Sat. 2, 5, 110.) cet.

vus commodi: ' dummodo dictis suis mordacibus lectores vehementer ridere cogat ;' — [illeverit] contemptim de negligentiâ in scribendo. — [a furno] a pistrino et aquæ receptaculis, quorum DCC. in Urbe fecit M. Agrippa. Plin. 36, 15. Gaudet igitur plausu hominum infimæ

sortis.

38-47. [Primum] Non sequitur deinde; exempla hujus consuetudinis in oratione incitatiore habet Goerenz ad Cic. de Legg. 3, 9. . [Excerpam] pro' excipiam, eximam' etiam in prosâ or. Cic. de Or. 2, 11, non enim, si est facilius, eo de numero―est excerpendum. - [concludere] Sat. 1, 10, 59, pedibus quid claudere senis. -[Sermoni] quotidiano. — [sonaturum] Sic apud Cic. semper præstaturus. - [quidam] Grammatici Alexandrini. Cic. Orat. 20, Video visum esse nonnullis Platonis et Democriti locutionem, etsi absit a versu, tamen quod incitatius feratur et clarissimis verborum luminibus utatur, potius poema putandum quam comicorum poetarum, apud quos nisi quod versiculi sunt, nihil est aliud quotidiani dissimile sermonis. — [comœdia] utique nova, Menandri et Philemonis. - [merus]' quod igitur comœdia sermo merus est, nisi

quod metro ab hoc differt.'

49-64. [Tempora-modosque] 'pedes et pedum seriem rhythmicam cum cæsuris legitimis.' [Postquam] Versus Ennii testibus Schol. et Serv. ad En. 7, 622. · [Belli] imago desumpta a Jano aperto. [etiam disjecti] 'Non in meis versibus solutis invenias membra poetæ quamvis disjecti, ut invenies in versibus his Ennianis verba et imagines poeticas, licet sic transponas.'

56-61. [Sulcius-et Caprius] "Hi acerrimi delatores (id est, quadruplatores) et causidici fuisse traduntur, et ideo male, valde rauci, quod in contentione judiciorum altissimâ voce clamarent (assidueque accusarent)." Porphyr. — [libellis] accusatoriis. - [contemnat] minime metuat.' Cali Birrique] "Cælius et Birrius fuerunt adolescentes perditi." Schol.

[ocr errors]

62, 63. [pila] Ante tabernas in porticibus collocatas librarii habebant pilas, columnas porticus sustinentes, quibus pilis indices librorum, quos in tabernis vendebant, affixi erant. A. P. 373. — [Hermogenisque Tigelli] diversi utique a M. Tigellio Sardo, tunc mortuo.

[ocr errors]

65-71. [In medio] Probe novi esse, qui vel in medio foro, id est, demptâ hyperbolâ, coram maximâ auditorum coronâ carmina recitent.' -[lavantes] 'in balneis, quia in loco fornicato suaviter resonat recitantis vox.' [sensu] communi. Sat. 1, 3, 66. [Inquit] adversarius aliquis, ó Tvxwv. - [studio]' quum pravus sis, id est, propter malitiam, deditâ operâ atque assidue hoc facere soles eoque gaudes.' Hoc enim inest in v. studio,' with zeal' — [est auctor quis] non, ut Schol., 'quis est auctor?' sed: estne auctor aliquis eorum cet.?'

[ocr errors]

73-79. [solutos] yeλwтoπolós, qui cachinnos movere studet. [niger] hic est improbis moribus et perfido ingenio.' - [Romane] 'vir probe, ut decet esse Romanum.'— [Sæpe tribus] "Duodecim homines in triclinio; nam inde triclinium dictum est, sc. a tribus lectis." Comm. Cr.-[quaternos] Summus hic numerus erat apud homines elegantio[unus] si non plures, unus saltem scurra, quem dives mensæ adhibere solet, ut habeat, cujus jocis se convivasque delectet*.'—[quavis] * [amet] non avet, requiritur a totius clausulæ constructione, nec subsistit homo mordax in solâ cupiditate alios carpendi.

res.

[ocr errors]

quavis ratione, modo festive, modo petulanter ac rustice;' [aspergere] 'salsis dictis carpere et vellicare.' [qui præbet aquam] festivâ extenuatione pro convivatore, quasi vero nihil aliud præberet nisi aquam partim ad pedes lavandos, partim et frigidam et calidam ad bibendum. 81-93. [liber] πappnoiaσrýs. —[Infesto nigris] 'qui dicis te odisse malitiosos atque improbos.'- [Pastillos] Versus repetitus ex Sat. 1, 2, 27, ante hanc editâ. - [Capitolini] "Fingit se loqui cum amico Petillii Capitolini, qui cum præesset Capitolio, accusatus est, quod coronam Jovis Capitolini rapuisset, quare ipse sublatæ coronæ causam dixit et absolutus est a judicibus in gratiam Octaviani Cæsaris, cujus amicus erat." Comm. Cruq. Cfr. Sat. 1, 10, 26. · [succus] in prosâ or. virus, sine imagine, malignitas ac livor. "Loligo genus est piscis marini succum habens nigrum et atramento similem." Comm. Cruq. Cuttlefish. [Erugo] Sic Martial. 10, 33, 5, viridi tinctos ærugine versus, id est, maledicos. -[ut si quid] Constructione contractâ ex 1,) ' ut aliud quid vere promittere de me possum ;' 2,) 'si quid aliud — promittere possum.'

96. [Insuevit] Exemplis Bentleianis adde Tac. Ann. 2, 52, ut lectos viros imperiis suesceret. Construe; Hoc me insuevit, ut fugerem vitiorum quæque, ea vitia exemplis notando, id est assuefecit me, adolescentem exemplis monens, ut postea ipse in singulis hominibus notarem, quibus vitiis laborarent quæque mala atque calamitates eos propterea consecutæ essent, quibus exemplis deterritus ejusmodi vitia vitarem.'

100-109. [Albi] supra v. 28, "Mirâ urbanitate, dum quasi ostendit, quomodo se pater optimus exemplis monere solitus esset, interea multos percutit." Acr.-[Barrus] homo ignotus. Cfr. Sat. 1, 7, 8.-[duraverit] corroboraverit, confirmaverit.' [sine cortice] Cork. Plaut. Aulul. 4, 1, 9, Quasi pueris, qui nare discunt, scirpea induitur ratis, Qui laborent minus, facilius ut nent et moveant manus. -[judicibus selectis] A prætore urbano ex lege Aureliâ A. U. c. 684, CCCLX. ex senatoribus, equitibus et tribunis ærariis judices rerum capitalium seligebantur. 110, sqq. [An hoc] Construe; An addubites, 'an possis vel aliquantulum dubitare' hoc inhonestum sit necne? — [Avidos] 'intemperantes.' Schol. Imprudens] insciens, Xavdávwv ¿μavróv. — [Illudo] ‘quasi ludens conjicio in chartas.' - [nolis] 'quod si forte huic ignoscere nolis (quod tamen te facturum spero): pro certo veniet cet.' — [manus] Festive fingit magnum Romæ esse poetarum quasi sodalicium et conjurationem, quæ vel numéro suo obtrectatores superare possit. Simul ridet studium versificandi, quo tunc quam plurimi etiam invitâ Minervâ ducebantur. [Judæi] Multi tum Judæi in urbe erant, turbidum hominum genus. Cic. pro Flacco 28, Quemadmodum Judæi multos ad suam superstitionem pertrahere proselytasque vel cogendo facere solent;' [in hanc concedere turbam] 'te nobis aggregare eademque nobiscum sentire in judicio præsertim de satiris faciendo.'

SATIRA V.

ARGUM. "Lucilium hac satirâ æmulatur Horatius iter suum a Româ usque Brundisium describens, quod et ille in tertio libro fecit, primum a Româ Capuam usque et inde fretum Siciliense." Porphyr. Refertur ad

fœdus Tarentinum a. u. c. 717, inter Octavianum et Antonium ictum, ubi Octaviæ sedulâ intercessione effectum tandem est, ut pace reconciliatâ Antonius Cæsari naves adversus Sex. Pompeium, Cæsar Antonio milites ad Parthicum bellum commodaret, sibique invicem in quinquennium triumviratum prorogarent. Appian. B. C. 5, 93.

1-3. [Aricia] oppidum Latii pone montem Albanum, XVI. mil. pass. a Româ distans, notum propter Dianam Nemorensem ac fontem Egeriæ. Fuit ad viam Appiam, quâ Horatius iter fecit certe usque ad Beneventum. -[Hospitio modico] exiguo, parvo. Opponuntur hæc magnæ Roma. -[Heliodorus] rhetor ignotus.—[Græcorum longe doctissimus] Comis est hyperbole sermonis quotidiani, quâ ut bearet Græculum facile utique ab se impetrare poterat. [Forum Appi] oppidum ab Appio Claudio Cæco, qui viam Appiam muniit, sic nominatum, xx. mil. pass. distans ab Ariciâ.

5-8. [Hoc iter] "id est, ab urbe usque ad Forum Appii biduo venimus, quum velociores uno die soleant eo venire." Acron. [altius præcinctis] 'EvLwvorέpois, celerius incedentibus ac strenuioribus.'. [nimis est gravis] 'Nimis est molesta pigris, fortasse etiam propter silices polygonos, quibus strata erat, ac propterea nos primum iter ita divisimus, ut primo die Ariciæ pernoctaremus.' — [Hic ego] "Hodie in Foro Appii viatores propter aquam, quæ ibi deterrima est, manere vitant. Dicit ergo, se ibi cœnare noluisse, ne necesse haberet bibere." Porph. [teterrima]'minus pura ac mali saporis.' — [haud animo æquo] ‘impatienter atque illis propemodum invidens.'

12-19. [Huc appelle] 'Domini ad fossæ ripam descenderant, servi sarcinas eodem deportarant; hinc puer aliquis ad locum, ubi eas custodiebat, appellere jubet nautam, ut in lintre commode reponi possint; hic quum appellit, non sine tædio majorem quam pro naulo, quod depactus erat, esse numerum eorum videt, qui navem conscensuri erant, dominos puta eum permultis pueris, unde stomachose Trecentos inseris, inquit, cet.' — [trecentos] ut sexcenti de magno numero.[mula] mula remulco alligatur lintri. — [ut cantat] 'dum cantilenas amatorias canunt temulenti et nauta et mulio;' hic enim est h. 1. viator, qui per viam Appiam incedens fune trahit lintrem. [prolutus] ut ßeßpɛyμέvos, madidus, uvidus, pro bene poto. — [Nauta piger] Quum hunc quoque somnus obrepit, funem mulæ detractum saxo ex ripâ exstanti religat sicque pastum interea, dum uterque crapulam edormiat, jumentum dimittit.'

[ocr errors]

21-28. [cerebrosus] homo iracundus atque irritabilis, hot-headed.[dolat] percutit, cædit.' — [quarta] diei hora, respondet circiter decimæ nostræ. [lavimus] Horatius semper usurpat formam antiquiorem lavere. Lavimus autem et religionis causâ et prandium sumpturi.' — [Feronia] antiqua dea Italica, postea conjuncta cum Junone, unde in Inscriptt. vocatur IVNO FERONIA. Templum celebre habebat III. mil. pass. a Tarracinâ.[repimus] “Quia illis temporibus adhuc Tarracinensis urbs in altissimo monte erat; inde postea in æquiorem locum deposita est, ut non solum sint adhuc vestigia ædificiorum in monte sed et murorum." Porph. Anxur] nomen Volscum Tarracinæ ad ostium Ufentis. A Foro Appii distabat xx. mil. pass.[Cocceius] Est M. Cocceius M. F. Nerva, consul a. u. c. 718.

32, 33. [Fonteius] Est C. Fonteius Capito, cujus exstat nummus

« PoprzedniaDalej »