Obrazy na stronie
PDF
ePub

VI. In fine autem locus et tempus sic adnotantur:

Facta prid. non. Aug. an. 24 et 19 regni nostri.

Actum Regemesburg in palatio publico. In Dei no-

mine feliciter. Amen. Locus is est, ubi concilium in

causa Felicis Carolus congregaverat. Et quidem satis

probabiliter asserimus tempore celebrationis concilii

datum diploma. Nam ex chronico Sandionysiano,

citato a Cointio sub hoc an. 792, n.1: Saxones

interfecerunt Francos super fluvio Alpia, prope mare,

prid. Non. Jul. feria vi. Post hanc cladem sequitur

detectio et damnatio conjurationis Pipini in patrem

Carolum, in chronico Moissiacensi et codice Cani-

siano. Cointius ibid., n. 2: ‹ In codice Canisiano et

in chronico Moissiacensi hæc proxime sequuntur de

Pipino, etc. Annalista quoque Laureshamensis:

Rege ibidem (id est apud Reginum) æstatem

agente, facta est contra eum conjuratio a filio suo

majore. Damnatur autem Pipinus perduellis, in

conventu Regenspurg habito. Chronicon Moissia-

cense: Rex Carolus cum cognovisset consilium Pi-

pini, et consentaneorum suorum, coadunavit adven-

tum Francorum, et aliorum fidelium suorum ad Re-

gensburg, ubi universus populus Christianus, qui

cum rege aderant, judicavit Pipinum, etc. › Populus

Christianus, qui tunc ibi aderat, cœtus erat epi-

scoporum et religiosorum virorum, in causa Felicis

convocatorum. Huic cœtui interfuisse Paulinum jam

ostendimus, et vide Dissert. 4 de Felicis et Elipandi

hæresi n. 32 et seq. Cum ergo hæc omnia contigerint

post prid. Non. Jul., et hic habeamus diploma non

nisi post unicum mensem datum (id est prid. Non.

August.), satis probabiliter nobis videtur, tempus

diplomatis tempus esse concilii, et ejus occasione

impetratum et datum.

VII. Annus autem 24 regni Francici ab an. 763-

Octobri incepto est an. 792, sicuti ab anno 774 est re-
gni Italici 19, si perpendas ejus epocham auspicati a
mensibus hac data diplomatis anterioribus. puta Aprili
vel Maio, quo regnum Italicum, sive Longobardorum
Caroli initium ducit. Currebat enim annus 19 regni
Italici prid. Non. Aug. Arguit Fontaninus in libello
Delle Masnade, pag. 21. omissionis Mabillonium.
quod in ce.su palatiorum regum Francorum,
quem profert lib. 1v de Re diplomatica, omiserit
Ratisponense palatium, in quo vidimus datum di-
ploma, de quo sermo. Sed injuria arguitur, et immc -
rito. Non enim ipse, sed Michael Germanus, in quem
valetudine aliisque rebus impeditus hanc operam

transtulit (ut ipse Mabillonius testatur n. 4) auctor

fuit lucubrationis, in qua ipse Germanus verbis, non

Mabillonii, sed suis rem edisserit, ut dicitur ibi. Se

ea fuit modestia Mabillonii, ut non in socium lapsum

refunderet, sed tanquam ipse peccassel, gratias

ageret arguenti, ut ipse Foutaninus non siluit in lib.

De Vindiciis diplomat.

Paulini gesta in concilio Francofordiensi; a quo re-

gressus scriptioni librorum se uddicit, et celebra-

tioni concilii Forojuliensis.

I. Cum in dissertatione peculiari quam exhibemus,

de Felicis et Elipandi hæresi, an. 42 et seqq. latius
de concilio Francofordicusi fusiusque loquamur, ibi
colligi possunt, quæ ad argumentum præsens facere
videbuntur. Hic nonnulla tantummodo attingemus.
Anno 794 Francis, Aquitanis, Germanis, Italis Patri-
bus ad synodalem conventum vocatis, cum eis Pauli-
nus venit Francofurtum, ubi Pascha Carolus cele-
braverat. Non tamen statim ab hoc festo concilium
celebratum est, et eo minus in ipso festo Paschatis,
ut vult G. Cave in fine sæc. vII. Apparet ex Eginardo
in Annalibus, qui sic ait: Rex ad condemnandām
hæresim Felicianam æstatis initio, quando et ge-
neralem populi sui conventum habuit, concilium
omnium episcoporum ex omnibus regni sui provin-
ciis in eadem villa (Franconofurt) congregavit. ›
Cum autem hoc anno 794 Pascha in diem 23 Martii
inciderit, non videtur coactum concilium in ipsa so-
lemnitate Paschali; sed neque (ut canones quando -
que innuunt) Dominica 11 post Pascha, quæ cadens
in diem 13 Aprilis, non congruit cum æstatis initio.
Sed quia hic nedum conventus episcoporum in solis
fidei causis adunatus, sed et Placitum (ut dicebant)
erat procerum regni pro rebus politicis, nil mirun,
si tempus canonicum non est adamussim observa-
tum. Adde episcopalium sedium, a quibus evo
candi erant Patres, distantia; itinerisque, tempe-
state adhuc rigida, difficultas necessario exigebat, ut
tempus, etsi serius, tamen opportunius commodius-
que concilium nancisceretur. Ex diplomate infra
n. 8 citando dato XIII Kal. Aug. Aniano abbati mona-
sterii Caunensis, argui potest circa finem mensis
Junii, vel initium Julii coactum concilium, quod
[x2vii] non unica sessione celebratum est, sed

suit. Sibi autem manus dante Petro Mediolanensi,
cum res in scena fuit producta, præ cæteris Italia
episcopis, in secunda libri editione strenui commili-
tonis gratissimus commilito nomen expressit. De
Petro Mediolanen. vide Dissert. 4, n. 44.

primo proposita hæresi, postea dato aliquot dierum A præ cæteris sibi open laturi, nomen nullius api o-
spatio Patribus res mature prospiciendi, et hæresi
respondendi, denuo adunatum. Quod manifeste docet
Paulinus, in Sacrosyllabo suo sub initium: « Quadam
die, ait, residentibus cunctis... jubente rege, recitata
est epistola Elipandi. » Et infra : ‹ Cumque impre-
cata el concessa esset norosa dilatio per dies aliquot,
placuit, etc. Cum igitur diploma, datum 20 Julii,
latum sit post actum concilium, et concilium diebus
aliquot duraverit, captum videtur saltem initio Julii,
vel fine Junii.

II. Episcoporum, qui interfuerunt, numerum ad
tercentos circiter ascendisse asserit G. Cave. Qui
addit, ex multitudine Patrum universale dici posse
concilium. Et revera ipse Paulinus plenariam syno-
dum appellat, quam continuator Histor. Pauli Dia-
coni magnam denominavit. Scriptor hic in hoc con-
cilio primas inter Fatres dat Paulino, qui vere cæte-
rorum caput et coryphæus videbatur. Recensendo
caim (veluti Scriptura II Reg. XXIII milites David
strenuiores) tres fortes, et inter cæteros præstantio-
res eminentioresque, proponit Paulinum primum,
lanquam inter tres nobiliorem, deinde Petrum Me-
diolanensem, et tertio Alcuinum. Quam hæresim
(ait, de Feliciana loquens) sanctissimi viri Paulinus
Aquilegiensis patriarcha, et Petrus Mediolanensis
archiepiscopus, seu Alcuinus insula Britanniæ archi-
diaconus, cum cæteris episcopis destruentes, etc.
Quem ordinem ipse Carolus servat in epistola sua ad
Hispanos episcopos directa, una cum decretis et
sententia concilii; nam post recensionem epistolæ
Adriani summi pontificis, Sacrosyllabum profért, el
tertio loco epistolam episcoporum Galliæ et cætero-
rum reponit.

III. Sacrosyllabus libellus est quo Paulinus hære-
sin Felicianam perstringit et conterit. De eo, suo
loco. Cointius ad an. 794, n. 15, ait scriptum Fran-
conofurti, cum synodus illic haberetur. Sed cum du-
plici modo editus reperiatur (ut et ipse Cointius ad-
verit ad eumd. an. n. 7), nempe in una editione lo-
quatur in singulari censeo, decerno, in alia in plurali
censemus, decernimus, puto Paulinum, qui optime
callebat rem Francofurti agendam, librum tanquam
privatum doctorem præparasse domi, antequam ad
concilium accederet. Cum autem in concilio reci-
latus libellus omnibus arrisisset, et universali con-
cilii sanctione communi nomine mittendus esset ad
coutumaces Hispanos episcopos, cum transcriberetur
Franconofurti, aptum exordium ad facta præsentia
appositumi, et nummerus pluralis pro anteriori singu-
lari sit substitutus ab eodem Paulino, sicque verum
utrumque sit, quod a duabus editionibus profertur;
et juxta earum alteram verum dicat quoque Cointius
Francofurti scriptum, nempe efformatum nova tran-
scriptione ad orationis conciliaris characterem. Hoc
suadet Petri episcopi Mediolanensis in una editione
silentium, in altera nomen appositum et præsentia
inlicata. Cum enim nescisset Paulinus domi degens,
qui præcise episcopi futuri essent coucilio, et qni

B

с

IV. Scopus quem petebat hac synodo Carolus,
erat hæresis Felicianæ proscriptio, adeoque et pri-
mum decretum, seu canon ex 56 in ea latis, sicuti
prima quæstio proposita, de ea eliminanda statutum.

In primordio capitulorum exortum est de impia
et nefanda hærese Elipandi Toletana sedis episcopi,
et Felicis Orgellitanæ, eorumque sequacibus, qui-
male sentientes, in Dei Filio asserebant adoptionem.
Quam omnes, qui supra, sanctissimi Patres et re-
spuentes una voce contradixerunt, atque hanc be-

resim funditus a sancta Ecclesia eradicandam sta-
tuerunt. Patres autem, qui ore tenus sic unani-
miter in hæresim pronuntiarunt sententiam, pari
unanimitate librum Sacrosyllabum Paulini nervoso
eam impugnantem omnes subscripserunt. Eginar-
dus in annalibus: In quo concilio et hæresis me-
morata condemnata est, et liber contra eam com-
muni episcoporum auctoritate compositus, in quo
omnes subscripserunt. Qui iste liber fuerit, in
Dissert. 4, n. 45, non alium esse, nisi Sacrosyllabum
Paulini ostendimus.

V, VI. Multa extra alcam hærescos Feliciane actitata
fuere. Et quidem canon secundus, qui circumfertur,
de abrogatione concilii Nicæni u ob cultum imagi-
num, manifeste loquitur. Quæ de hac quæstione
proferuntur a catholicis et modernis hæreticis, no-
strum nolumus esse pertractare, cum in ca quæ-
stione nullibi implicatum inveniamus Paulinum suis
scriptis. Mirum sane et ponderatione dignum, duo
puncta fidei eadem synodo pertractata, duobus ca-
pitulis sibi immediate sequentibus definita, adeo
alterum ex his jejune contactum, ut nec nominatum
invenias a Paulino, et in epistolis Caroli ad Adrja-
num, et Adriani ad Carolum par de altero silentium.
Paulinus nunquam loquitur de quæstione imaginum,
sed de hæresi Feliciana; in epistolis quæ circumfe-
runtur Adriani et Caroli, de imaginibus agitur: de
hæresi Feliciana nec per somnium. Quid est hoc
Paulini, in causa adeo gravi et consona, quia de
D
rebus fidei quas pertractabat; ex adverso, hoc Ca-
roli et Adriani, in causa tam patenti et nota, silen-
tiun? Equidem cum causa Felicis in controversiam
non veniat et ab omnibus fateatur; altera de imagi-
nibus quæstio in dubium veniat, et impugnetur a
multis ex hinc saltem suspecta fit, et quæ credatur
minus probabilis. Sed de his (ut diximus) videant
alii.

VII. Præter autem eam, quæ dogma contingebat,
varii ordinis res acta est. Circa disciplinam est pœ-
nitentia lleistulfo statuta. De quo non satis miran-
dum venit, adeo historicos jejunos fuisse, ut non le-
vis, sed potius nulla, memoria ejus superstes dicenda
sit. Etenim præter titulum epistoke, qui talis est,

[ocr errors]

ut factum summatim tantummodo intelligas, histo- A nus, et Petrus Mediolanensis. Theophylactum Tu-
riam autem rei geste non cognoscas, nihil apud
editores vel conciliorum vel canonum, a quibus solet
illa proferri, ad notitiam facti duceus invenitur.
Sic autem is se habet: Incipit epistola Paulini
patriarche Forojuliensis, edita in loco celebri nomen
Francofurt, in synodo magna, contra Felicem hære-
ticum, de Heistulfo qui uxorem suam occidit causa
adulterii. Hæc est historia tota. Si quid tamen
illustratione dignum putatum), notis, cum de epistola
illa disserendum, pro virili expositum.

VIII. Altera, quæ inter gratiosas censeri potes!,
est diploma, seu præceptum Caroli Magni dat. I
Kal. Augusti, anno vigesimo sexto, et vigesimo re-
gnorum ejus, Francoforti in palatio regio, quod
profert Baluzius tom. II Capitular., pag. 1399, in ap-
pendice Actor. veter. n. 18. Annus enim regni
Francici et locus optime conveniunt cum hac concilii
celebratione, nisi quod Italici vere est 21 a Maio in-
ceptus: sed forte aliquam epocham mense Maio tar-
diorem pro regno italico invenies, sicuti nos cum
Pagio de concilio Forojuliensi agentes invenimus an-
teriorem. Non enim est unica et constans epocha
regni Italici. Insuper in ipso diplomate innuitur,
interfuisse concilio gratiam expostulaturus, Anianus
abbas Caunensis cum suis monachis (quod advertit
et Baluzius in notis ad concil. Francofort.): ‹ Co-
gnoscat magnitudo seu utilitas vestra, quia vir vene-
rabilis Anianus abbas, ex monasterio sancti Joannis
et sanci Laurentii, quod fuit constructum in locis
nuncupatis Exorio et Olibegio, nostro synodali con-
cilio veniens, una cum monachis Continuo, Strò-
mundo, Lurio, cum omnibus rebus vel nominibus
monasterii sui, quos moderno tempore videtur possi-
dere, se plenius commendavit, etc. Propterea has lit-
teras nostras pro firmitatis [xxix] studio ei dedimus.
per quas omnino jubemus, etc. Similiter concessi-
mus ei villam Cannas, sicuti Milo ad suum monaste-
rium per suas litteras delegavit etc. Apud Mabillo-
nium, de Re diplomatica lib. vi, n. 58, variat ali-
quantulum, nec habet nomina monachorum, sed sic:
Cum monachis suis, et in nostro Mundeburde cum
omnibus rebus, etc. Forsan barbara scriptura
causa variæ interpretationis. Cæterum data convenit
loco et tempore utrinque. Cum autem dicat, nostro
synodali concilio veniens, inferes concilio Franco-
furtensi interfuisse Anianum, Continuum, Stromun-
dum, Lurium. Neque enim hoc anno aliud concilium
Francofurti factum, habes, præter hoc de quo sermo.
Sed cuin datum sit diploma xin Kal. Aug., manifeste
apparet concilium antea celebratuin, dum memorat
ea, quae in concilio secuta jam fuerant, id est expo-
stulatio Aniani pro suo monasterio et confessio Ca-
roli, quam postea lato diplomate nunc munit. In Ap-
pendice 4 habes diploma n. 11.

IX. Præter recensitos nunc monachos, quos res cœ-
nobii sui ad concilium vocaverat, adfuere quos res
Ecclesiæ et fidei convenire fecerat; inter primores
legati Romani pontificis Theophylactus, et Stepha-

B

dertinum episcopum suspicatus fueram, qui anno 787
legatus Adriani pontificis cum Gregorio episcopo
Ostiense adfuit concilio Calchutensi in Anglia; cum
incidi in P. Cointium, qui ad an. 796, n. 45, suspi-
cionem confirmavit his verbis, agens de synodo
Calchutensi‹ Theophylactus Ecclesiam Tudertinam
agere potuit ad annum usque Christi septingentesi-
mum nonagesimum sextum, quo Tudertum a Græcis
ad Francos transiit: nec alius forte fuit ab episcopo
Theophylacto Adriani papæ legato, qui concilio Fran-
cofordiensi ante biennium interfuit. › Stephanus au-
tem (forte Cremonensis episcopus) is erat, quem ad-
nitente Carolo Magno Adrianus ad eam cathedram
evexerat an. 776, eamque tenuit usque ad an. 816.
Intercessio enim Caroli pro ejus exaltatione indicat,
ipsi inter caros fuisse, adeoque ab Adriano occasio-
nes omnes captante sibi Carolum promerendi missum
legati charactere, tanquam regi gratım futurum, ad
concilium Francofordiense probabile facit. De hoc
vide Ughellum in Cremonensibus n. 29. De Petro
Mediclaneasi dictum est in Dissert. 4, n.44. Hoc
unum additum hic sit, non admitti a Papebrochio
(apud Pagium mox citand.) in Exegesi de episcopis
Mediolanensibus praefixa tom. Vil Sanctor. mensis
Junii, privilegia que proferuntur ab Ughello; et præ-
sertim quia in illis Petrus dicatur Oldradus, in gra-
tiam scilicet familie ejusdem nominis. Neque enim
tempore Caroli Magni cognomen efferre episcopi
solebant: imo cognomina tunc nondum adinventa,
communior habet opinio. Est ejus nomine epistola
de translatione corporis sancti Augustini Papiam
de Sardinia, integre relata a Baronio ad an. 725,
num. 2, quam æque ac privilegia commentitiam ar-
guit Pagius ad eumd. an., n. 2. Mallei hæreticorum
nomine donatur a Carolo Magno teste Ughello, quia
Petrus Arianos hæreticos, qua scriptis, qua ferro,
opportune perdomuit. Non impugnamus (absit) ho-
noris nomen et nominis meritum, qui in Dissert. 4
1. c. Ripamontii auctoritate confirmamus. Tantum-
modo miramur hujus Mallei strepitum, ad incudem
Francofurtensem revocata hæresi Feliciana, vocem',
inquam, Petri non audiri. Sed ad Paulinum nostrum
a concilio revertentem, et jam reversum reverta-
D

C

mur.

X. A synodo igitur Francofurtensi, et a funeris
supremis officiis Fastrada reginæ, uxoris Caroli ibi
e vivis excessæ, et in sancti Albani proxime Mogun-
tinæ urbis tumulate exhibitis, reducem Forojuliensis
provincia pastorem suum excepit lætabunda. Cujus
curæ incumbere, pastorali vigilique sollicitudine mo-
res plebis componere, clero et populo in omni sancti-
tatis exemplo prælucere, nihil ipse habux antiquius.
Verum cum hæc non satis viderentur ingenti lucran-
darum animarum quo æstuabat ardori, ut saluti
præsentium et futurorum una simul prospiceret, scri-
ptioni librorum se dedit, ut quæ recta essent firma-
ret, quæ detorta dirigeret. Hinc anni sequentis 795
periodus viit Paulinum scribentem librum Exhor-

[ocr errors][merged small]

tationis ad Henricum ducem Forojuliensem, quocum. A niam ad Dravum intelligere. Sic enim ait de Leoni

mutua per septennium confota adoleverat amicitia; sed de eo et libro ipsi a Paulino directo, consule Dissertationem nostram in ordine primam. Anno autem 796 ad libros tres contra Felicem consarcinandos se accinxit : de quibus in Dissert. 4 de Felicis et Elipandi hæresi. Non tamen scriptionis occupatio ab arctioris vitæ studio et pauperum providentia ipsum exemit. In iis occupatus (ait Ferrarins, de eo scribens in Catalogo sanctorum Italiæ ad 11 Januarii) haud tamen de vitæ austeritate aliquid remittebat: cum jejunia, vigilias, pias meditationes, et cæteras exercitationes spirituales assidue prosequebatur. Præcipue tamen zelus ecclesiastice discipline eluxit in celebratione concilii Forojuliensis; de quo latius in præcipua Dissertatione 2. Quanta autem in Deum pietas ejus fuerit et quam flagrans charitas, testatur non una epistola Alcuini. Has cum cæteris ejusdem ad Paulinum per ordinem in Appendice reperies. Hic, ut plurimum, orationes pro se ad Deum fundendas reposcebat, quibus quam inaxime fidebat. Sed de his agemus, cum de Paulini cum Alcuino necessitudine et familiaritate sermo recurret. Interim ipse Alcuinus Henrico duci Forojuliensi scribens, eum amandat Paulino, ne dum ut spiritualis vitæ doctori et magistro, sed ut speculo exemploque Christianæ conversationis, ut patet ex epistola 94 in Appendice 1, n. 4, apponenda.

CAPUT VIII.

Paulini apostolatus in Carantanos et Avares. I. Ante annum 798 apostolici ministerii labores In Carantanos et Avares exantlasse Paulinum, ex dicendis infra constabit. Ergo hic de iis sermo opportunas occurrit, licet singulares actiones cuique, quo evenerant, anno non sit facile et indubium assi gnoré. Constans est scriptorum sententia, proximis Carinthie populis verbi Dei semen sparsisse, et Avaris armis Caroli domitis evangelii facem prætulisse. Audi Ferarium 1. c.: Prædicationi evangelice vacabat, qua Carinthia populos, et nationes finitimas ad fidem Christi convertit. Martyrii cupidus fuit, licet voti compos non fuit; multas nihilominus a barbaris perpessus est injurias et molestias. Sic et Bollandus in Vita, n. 16.

If. Non inficias eo Carantanos longe ante tempora Paulini excultos in doctrina Christi, et sacrîs aquîs expiatos fuisse. Siquidem in Vita sancti Severini abbatis, Noricorum dicti apostoli, quam recitat ex Egesippio ejus discipulo Surius tom. I Januario, cujus 6 l. mors ejus contigt, Paulinus alius Teurnic prædicitur episcopus a sancto Severino. ‹ Remcante presbytero (Paulino) ad patriam, sermbir eo predicentis impletus est. Nam cives Tigurine, que metropolis'est Norici, coegerunt eumdem presbyterum Sucni sacerdotii suscipere principatum. In edit. Colonien. an. 1576 est Tigurinæ cum asterisco, nota scilicet non certa lectionis. Sed cum Norisio in Dissert. de quinta synodo cap. 9, § 4, ne dubites Teur

[ocr errors]

B

с

[ocr errors]

D

cano Tiburniensi episcopo sub Elia, concilio Gradensi advenienti: Cujus. (Norici) primaria urbs erat Tiburnia ad Dravum, quod patet ex Vita sancti Severini Noricorum apostoli. Teurniam autem, sive Tiburniam in Carinthia sitam esse conveniunt Lazius, etsi locum ejus tenere nunc dicat Racstad Salisburgensis ditionis; Cluverius, elsi velit esse Villacum ditionis episcopi Bambergensis; Schonleben, etsi Solvam, vel Solvente oppidum prope Clanghefurtum putet, quod [xxx] Ferrarius Lexic. Geograph. in Carinthia sub ditione Laureacensis episcopi constituit. Quem tamen locum accipias, pro ea substitutun a geographis, extra Carinthiam et longe a Dravo flumine non excurris. Sanctus Severinus decessit an.

481 vel circiter. Ergo ante hunc annum Carinthia Christianis provinciis accensebatur, cujus episcopus eligendus a sancto Severino prænuntiatur. Ad an. autem 579 Aquileiensi ditioni paruisse, Leonianus episcopus Tiburnien. synodo Gradensi sub Elia adveniens, testis est indubitandus. Post hanc synodum ab Aquileiensi defecisse ante an. 591 æque manifestum est. Nam ex conventu (non quidem Maranensi, ut putavit Schonleben in Apparatu annal. Carniol. cap. 5, §7, n. 11, ut patet e subscriptione Augustini Concordien. episcopi, qui libello mox citando subscripsit, qui tamen nec Maranensi conciliabulo, nec Gradensi concilio subscripserat, sed clarissimes utrinque) ex conventu, inquam, ignoti loci, qui inter concilia locatur sub an. 591, comprovinciales AquiIcienses episcopi libello confecto, Mauritio imperatori dirigendo, conqueruntur Tiburniensem Eccl siam metropolitæ Aquileien. subtractam. An et tun.c desciverint a fide, dubitandum. Etenim ætate Paulii nostri revera ad fidem trahuntur. Et Salis urgensis Virgilii opera, et Arnonis ejus successoris in Carantanorum conversione, ex annalibus ecclesiasticis haud potest negari.

III. Paulinum tamen ne excludas ab hac animarum conquirendarum provincia, quem hanc spartam illustrasse non est ambigendum. Æneas Silvius De Europa cap. 20 factum recitat, quod non gravabor exscribere, a quo lux non inodica sententiae allat affulget. Fama est, ait, anno 790 post Christi Salvatoris ortum, imperante Carolo Magno, ducem gentis, Ingonem nomine, ingens convivium provincialibus præparasse, et agrestibus quidem ad conspectum suum intromissis in vasis aureis atque argenteis, nobilibus vero ac magistratibus procul ab oculis collocatis, fictilibus ministrare jussisse: interrogatum cur ita faceret, respondisse, nen tam mundos esse qui urbes et alta palatia quam qui agros et humiles casas colerent. Rusticis, qui Christi evangelium accepissent, baptismatis unda purificatis candidas et nitidas esse animas, nobiles ac potentes, qui sparcitias idolorum sequerentur, sordidas ac nigerrimas: sic vero pro animarum qualitatibus instruxisse convivium, castigatosque ea re nobiles, catervatim sacri baptismatis undam ouvrentes, brevi temporo

sub Virgilio et Arnone Juraviensibus episcopis uni- A ct Geroldus comes perducentes in Sclaviniam dedeversos Christi fidem accepisse. ›

IV. Cum audis nobiles an. 790 ad fidem conversos, siste parumper, et epocham hujus conversionis considera. Virgilius decesserat an. 78. Ita Schonleben ad an. 797, vel 785 ut vult Pagius ex epitaphio, quod dat annos fere 40 episcopatus Virgilio, quem ad an. 746 assumptum probat ad insulam Salisburgensem, seu Juraviensem :

Quinque regebat ovans præsentis culmina sedis,
Ferme quater denos caris cum fratribus annos.

C

Et si Cointio credis, qui tamen (teste Pagio ad an.
785, n. 11) hos versus non viderat; annum 780 obi-
tui Virgilii assignabis. Non ergo Virgilius an. 790
baptizare poterat Carantanos, Insuper Arno Carin-
thiam adiisse non videtur, nisi anno 798, licet non B
sit negandum antea sedem Juravi conscendisse.
nempe a morte Virgilii, ut vult Pagius, quæ cum in-
ciderit 4 Kal. Decemb. an. 785, putat in an. sequen-
tem 786 Arnonis assumptionem rejiciendam. Vel a
morte Bertrici successoris Virgilii, quem medium
inter Virgilium et Arnonem ponit Cointius ad an. 780,
u. 14, et ad an. 781, n. 125, ubi etiam fatetur a
Bruschio, Hundio, et Bucelino Chronologiam qua-
driennio tardiorem institutam : et sicut Virgilium
anno 784 vel 785 denatum ab eis positum, ita Ber-
tricum in sede locatum an. 785 vel 786 omnibus una-
nimiter non nisi annum episcopatus ei assignantibus:
Igitur Arno an. 790 erat episcopus Salisburgensis.
Non tamen hoc medio tempore Carinthiam profe
ctum esse credimus, ad populos ejus ad fidem revo-
candos. Sic enim scribit discipulus sancti Eberhardi,
in vita sancti Ruperti primi Salisburgensis episcopi,
apud Canisium Tom. III, part. 11, antq. lect. Amstel.
an. 1725. Interim contigit, anno videlicet nativi-
tatis Domini DCCXcvш, Arnonemjam archiepiscopum
a Leone papa accepto pallio, remeando de Roma
venisse ultra Padum, eique obviasse missum Caroli
cum epistola sua, mandans illi ipso itinere in partes
Sclavorum ire, et exquirere voluntatem populi illius,
et prædicare ibi verbum Dei. Sed quia hoc facere
nequivit, antequam responsum redderet suæ lega-
tionis, festine pervenit ad imperatorem, et retulit ei
quidquid per cum dominus Leo papa mandavit. Post
expletam legationem, ipsc imperator præcepit Arnoni
archiepiscopo pergere in partes Sclavorum, et pro-
videre omnem illam regionem, et ecclesiasticum
officium more episcopali colere, populosque in fide
et Christianitate prædicando confortare; sicuti ille
fecit, illuc veniendo consecravit ecclesias, ordinavit
presbyteros, populumque prædicando docuit, et inde
rediens nuntiavit imperatori, quod magna ibi potuis-
sent effici, si quis inde habuisset certamen. Tunc
interrogavit illum imperator, si aliquem haberet ec-
clesiasticum virum, qui ibi lucrum potuisset agere
Deo. Et ille dixit se habere talem, ut Deo placuisset,
et illi populo pastor fieri potuisset. Tune jussu impe-
ratoris ordinatus est Theodoricus episcopus ab Ar-
none archiepiscopo Juraviensium, quem ipse Arno

runt in manus principum, commendantesque illi episcopo regionem Karinthianorum, et confines eorum occidentali parte Dravi fluminis, usque dum Dravis fluit in amne Danubii, ut potestative populum regeret, sua prædicatione et evangelica doctrina docerct servire Deo, et ut ecclesias constructas dedicasset, presbyteros ordinando constituisset, totumque ecclesiasticum officium in illis partibus, prout canonicus ordo exposcit, perficeret. Dominationem et subjectionem habens Juraviensium rectorum, sicuti ille fecit quandiu vixit. Coințius n. 49, ct Pagius n. 6 utique ad an. 798 advertunt ab scriptore per antecessum vocari hic Carolum imperatorem qui non nisi post biennium est dictus.

[ocr errors]

V. Ex hac relatione videtur indubium hoc esse primum Arnonis iter in Carinthiam, ad fidem Christi Jesu screndam. Quod desumi potest præcipue ex illis verbis: Populum prædicando docuit, et inde rediens nuntiavit imperatori, quod magna ibi potuissent eflici, si quis, etc. Si antea invisisset Carinthiam, mores populi perspexisset, et non modo tantummodo cognovisset facile negotium futurum. Antequam enim venisset, hac vice potuisset spem lucrandi animas in corde Caroli excolere ex præcedenti experientia. Cum igitur an. 798 primo Caranthanos adierit Arno, an. 790 non cos ad Christum traduxit. Schonleben hanc Arnonis aditionem in Carinthiam, et Theodorici inaugurationem in episcopum in an. 788 reponit, per decennium præferendo. Sed fallitur, cum disertis verbis auctor laudatus an. 798 hoc factum dicat, et insuper cum aute hunc annum non fuerit Juraviensium archiepiscopus Arno, qui primus hujus sedis a Leone tunc est constitutus, non ei potestas inerat legitima episcopum constituere in Carinthia. Puto igitur a morte Virgilii ad adventum usque Arnonis in Carinthiam, apostolatum illius gentis Paulinum egisse. Quæ narrat autem Æneas Sylvius de convivio anno 790 ab Ingone dato, in annum 805 ab scriptore anonymo edito a Canisio tom. III, part. 11, in Vita sancti Rudperti paulo ante finem, jam supra allegato, refunduntur. Eo autem tempore Arnonem profuisse Carantanis, si non de jure, saltem de facto, non negamus.

VI. Inter Paulinum et Arnonem ortam contentionem circa Carinthiæ provinciam dicunt Schonleben [xxxi] hoc anno 798, et ab eo citatus Megiserus, quam tamen sopitam fuisse an. 811 ex diplomate Caroli Morocutus arguit apud Ughellum in Paulino. Si lis hæc vere tunc enata est, certe Paulinus in eam se habere jus cognoscebat. Hoc autem jus erat, olim, diœcesis Aquileiensis fuisse Carinthiam, ut patet ex diplomate citato. Si igitur suæ provinciæ Carinthiam credebat Paulinus, nil mirum, si illam erudiendam adierit, imo non adiisse est improbabile. Quod autem dicitur a Schonleben et ab auctoribus quos citat, hoc an. 799 litem de limitibus inter Paulinum et Arnonem Caroli auctoritate sopitam, non videtur að mittendum, cum diploma dicat emotam quæstionen,

« PoprzedniaDalej »