Obrazy na stronie
PDF
ePub

teribus Straboni, Caesari, Plinio fuit, et vitio ama- A Petri Lubniæ, cujus jura et proventus intercessione

wuensium N in L mutatam, si tempore Caroli Magni Komen saltem urbis superesset, quam jam suo tempore excisam Plinius commemorat, lib. r, c. 20: ✔ Interiere, ait, . . . ex Venetis Attina, et Calina; Carnis Segeste, et Ocra; Tauruscis Norcia. Auctor dissertationis in Tabulam chorographicam Italiæ medii ævi (inter Scriptor. Rer. Italicaṛ., tom. X, n. 73) omnem lapidem movet, ut ostendat Goritiam præsentem non esse veterem Noreiam. Quod quidem et nos non sinit magni facere conjecturam de Lorea pro Noreia civitate. Alium autem locum, qui Noreia fuerit, non assignat. Ita et nos Loredum Loreiam esse negamus; et quin alium proferamus, lectori nostro inquisitionem relinquimus: satius judicantes nullum, quam dubium vel improbabilem exhibere. CAPUT IV.

Waldonis Frisigensis episcopi eidem Ecclesiæ Frisigensi Arnulphus concessit, ut patet ex diplomate prolato ab additore Ughelliano in Aquileiensibus post Callistum. Zacharias autem fato functus est an. 752. Ante ergo hoc tempus Joannes in Ecclesia Aquileiensi eminebat titulo præsulatus. Verum res adhuc magis implicatur, si consideretur quod an. 762 Sigualdus jam sedem patriarchalem conscenderat, ut patet ex documento erectionis monasterii Sextensis, et sanctæ Mariæ in Salto, dato an. 6 Deşiderii, et 3 Aldagisi, qui correspondet an. 762. (Documentum habebis in Appendice.) Ex quo corrigendus Wolphangus Latius, qui Comment. Reipub. Rom. lib. xi, sect. 5, cap. 8, ait de Paulino, quod B Ut Sextum et ud Ripam Salti monasterium is (Carolus) poneret, hortator exstitit. Quomodo enim Garolum hortatus est Paulinus in Sexto et in Salto monasteria exstruere, quæ sub ejus decessore Sigualdo jam erant exstructa? Insuper ex alio diplomate, anno 772 dato, evincitur non Joannem, sed Sigualdum patriarchalem cathedram occupasse. Sigonius do Reg. Italia, lib. in: Eodem anno (772) Sigualdus patriarcha Aquileiensis Papiæ fuit. Exstat enim diploma ab illo monasterio sanctæ Julia Brixieno indultum, ac i Idus Octobris, indict. 11, anno Desiderii et Aldagisi regum 16 et 14 Ticino datum. Is enim, quia regio Longobardorum sanguine, et quidem (ut habet Candidus) Grimoaldi regis, ortus erat, Ticinum quod gentiles sui incolebant, ibique e regia dominabantur, eos visendi gratia advenit, deditque privilegium die 13 Octobris an. 16 Desiderii, qui est ab anno 757 primo quo regnare post Aistulfum cœpit, annus 772, convenitque cum indict. 11, quæ tamen non nisi per mensem secundum ab ingressu suo excurrebat. Non ergo anno 772 Joannes patriarcha erit credendus; nec Callistum anno tantummodo 770 decessisse, sed forte an. 760, saltem in decennium errante Ughello.

De assumptione sancti Paulini in patriarcham. I. Non levis momenti res agitur, cum tempus seu epocha assumptionis Paulini ad fastigium Aquileiensis cathedre statuenda est. Etenim non omnes conveniunt in assignando tempore patriarchatus ejus. Alii aunos 26, alii minus, alii non nisi 25 ei consignant. Hine fit ut quamvis non nimis discrepent in statuendo annum ejus emortualem, attamen argui non potest, ob inæqualitatem durationis assignatæ, quo anno fuerit assumptus. Insuper prædecessorum patriarcharum adeo male digesta annorum series est in chronicis Aquileiensibus, ut Delio opus sit natatore. Hoc unum tamen pro certo statuendum, doctrinæ et sanctitatis meritis ad mitram adeo celebrem C sibi viam stravisse et qui generis dotibus, et sanguinis claritate caruerat, sapientia, prudentia, morumque probitate sibi cathedram promeruisse. Ut aliquid tamen cirea tempus suæ assumptionis proferamus, quoniam in conjecturis versamur, quæ probabiliores videbantur, seligemus.

II. Callisto patriarchæ, quem dicit Ughellus decessisse circa an. 770, post annos 40 episcopatus, substituitur communiter Sigualdus, vel Siginaldus Paulini nostri decessor, cui chronica Aquileiensis, quam profert Muratorius (Anecdot. tom. IV, pag. 240), annos 42 sedis attribuit. Quæ si innocenter bibis, sæculo sequenti, nempe ad an. 812, inauguratio Paulini tibi erit quærenda. Quid autem erit, si inter Callistum et Śigualdum cum Baronio Joannem repones? Is enim est qui fut habet eminentissimus Annalium parens, ad an. 772, n. 5) vexando Gradensem ecclesiam, Longobardorum fretus potentia, occasionem doderat legationi a Venetis directe Stephano papæ, sed co mortuo ab Adriano susceptæ, per ipsummet Gradensem patriareham, Magnum presbyterum, et Constantinum tribunum de quibus et Dandulus in Chron., lib. VII, cap. 12, part. x, obitæ, qua exposcebant apostolicis minis finium suorum transgressorem perterrefieri, et armis spiritualibus ejus audaciam confringi. Is quoque est (nisi dubito de veritate diplomatis mox citandi) qui astitit Zachari:e pepit quando consecratum venerat capellam sancti

D

[ocr errors]

II. Non casu dixi, Joannem non patriarcham credendum an. 772, qui nunquam patriarcham fuisse crediderim. Sic enim rem alioquin implicatam resolvo, facem præferente juniore meo Palladio. Is cum inter patriarchos Aquileienses in patriis chronicis Joannem non reperisset, uti revera non reperitur, et alias vidisset, quae Baronius de cjus in Gradenses insolentia scripserat; putavit non fuisse vere patriarcham, sed rectorem loco Sigualdi, et ferme vicarium ejusdem, in Ecclesiæ Aquileiensis administratione. Qe Palladli sententia mihi omnino fit verisimilis. Nam hie Joannes nec in privilegio Arnulfi, nee apud Sabellicum mox citandum, a quo sumpserat hujus præsulis notitiam Baronius, patriarcha dicitur, sed [xx] tantummodo præsul vel antistes. Sigualdus dicit apud monachum sancti Galli, § sequenti afferendum, se diu tenuisse episcopatun:, et quidem ad minus ab an. 762, ut supra visum est, tenuit usque ad ann. 776, ut infra videbitur. Licet autem demas a numero annorum Callisti, quem

profert Ughellus, integrum decennium, et decessum A sine aliqua utilitate vel profectu spirituali retentum,

a vivis non an. 770, sed 760 putes: adhuc locum
Joanni non invenis, qui tamen an. 752 astitit Zacha-
rie papæ, ecclesiam in Sclavinia consecranti. Non
ergo Joannes patriarcha, sed patriarcharum vices
gerens, et sub Callisto, et sub Sigualdo, forte utrius-
que chorepiscopus. Chorepiscopi enim vicariam opem
præstabant episcopis, præsertim in diœcesi rusti-
cana, de quibus vide Marcham, de Concord. sacerd.
et imper., lib. 111, c. 13; Thomassin., Vet. et Nov.
Eccl. Discipl. passim; Ducange in Glossar., quorum
quoque non infrequens mentio in Capitularibus,
præsertim anni 828, ubi vocantur adjutores ministe-
rii episcoporum. Potuit igitur Joannes chorepiscopi
munere fungi sub Callisto et sub Sigualdo: et sub
illo an. 752 interesse consecrationi ecclesiæ sancti B
Petri in Lubnia, a Zacharia papa facta, et sub hoc,
forte absente et Papiæ commorante, an. 772 vexare
ecclesiam Gradensem, a cujus vexatione non tantum
monitis pontificis Adriani, quam metu cessavit.

Nam Longobardici regni eversio in id tempus incidit, ex cujus favore pendebat Aquileiensis Ecclesia, ait Sabellicus Ennead. vin, lib. vin, paulo ante finem. Quibus verbis innuitur an. 774, quo res Longobardicæ pessun iere, superfuisse ipsum Joannem. Igitur viventibus eomet tempore, modo Callisto et Joanne, ut acta an. 752 produnt; modo Sigualdo et Joanne, ut acta an. 772 et 774 ostendunt, nec ullibi patriarcha dicatur, merito a censu patriarcharum expungitur, cum duo patriarchæ uno tempore non sint admittendi : et vicarius patriarcharum tantuinmodo, vel administrator, sive chorepiscopus dicendus.

IV. Ut ut tamen res sit, Sigualdus in vivis erat die 13 Octobris an. 772, ut constat ex dato Ticini diplomate an. 16 Desiderii, quod additor Ughellianus in Siginaldo ex Bullario Cassinensi, tom. II, an. 774 datum ait. Quod tamen falsum esse apparet, et ex numero annorum Desiderii regis, cujus an. 16 cadit non in 774, sed in an. 772, et ex factis an. 774: nam die 15 Octobris non Desiderius, sed Carolus, capta Papia paulo a Paschate, Longobardorum rex dicebatur. Monachus Sangallensis, lib. n de Gestis Caroli M. ad Carolum Crassum, filium Ludovici Regis Germanie, nepotem Ludovici pii, pronepotem Caroli Magni, c. 27, ex edit. Duchesne, tom. II, pag. 153, quædam de extrema infirmitate cujusdam patriarchæ Aquileiensis narrat, quæ perpendenda hic et nunc omnino sunt. Civitatem (Papiam) superavit. Exin ad ulteriora progressus venit religiosissimus Carolus ad urbem Furiolanam, quam qui sibi scioli videntur, Forum Juliense nuncupant. Contigit autem, ut eodem tempore episcopus civitatis illius, aut (ut modernorum loquar consuetudine) patriarcha, occasui vitæ suæ appropinquaret. Ad quem cum religiosissimus Carolus visitandi gratia properaret, ut successorem suum ex nomine designare deberet, ille religiose admodum ex imis præcordiis suspiria trahens: Domine, inquit, episcopatum diu

judicio divino et vestræ dispositioni relinquo, ne ad cumulum peccatorum, quem vivens exaggeravi, etiam mortuus aliquid superinjicere apud inevitabilem et incorrumpendum judicem deprehendar. Quod sapientissimus Carolus ita cepit, ut eum antiquis Patribus non immerito coæquandum judicaverit. Cum autem in eadem regione aliquantisper immoratus fuisset exercitatissimus inexercitatissimorum Françorum Carolus, donec episcopo decedente dignuin ei successorem substitueret; quadam festiva die post missarum celebrationem dixit ad suos: Ne otio torpentes ad ignaviam perducamur, eamus venatum, donec aliquid capiamus, et singuli in eodem habitu pergamus, quo nunc induti sumus. Erat autem imbrifera dies, et frigida. Et ipse quidem Carolus habebat pellicium berbicinum non multum amplioris pretii, quam erat roccus ille sancti Martini, quo pectus ambitus, nudis brachiis Deo sacrificium obtulisse astipulatione divina comprobatur. Cæteri vero, ut pote feriatis diebus, et qui modo de Papia venissent, ad quam nuper Venetici de transmarinis partibus omnes Orientalium divitias advectassent, Phonicum pellibus avium serico circumdatis, et pavonum collis cum tergo, et clunis mox florescere incipientibus, Tyria purpurea vel diacedrina litra decoratis, alii de lodicibus, quidam de gliribus circumamicti procedebant, saltusque peragrantes, ramis arborum, spinisque, et tribulis lacerati, vel imbribus infusi, tum etiam sanguine ferarum, pelliumque volutabro fœdati remanebant. Tunc astutissimus dicit Carolus : Nullus nostrum pellicium suum extrahat, donec cubitum camus, ut in nobis ipsis melius siccari possint. Quo jussu singuli, corpora magis quam indumenta curantes, usquequaque focos inquirere, et calefieri studebant, ac mox reversi, et in ministerio cjus usque ad profundam noctem persistentes, ad mansiones remittebantur. Cumque tenuissimas illas peliculas, vel tenuiores brandeas extrahere cœpissent, rugarum et contractionum rupturas, quasi virgarum in ariditate fractarum procul audiri fecerunt; gementes, et suspirantes, conquerentesque, se tantum pecuniæ sub una die perdidisse. Præceptum vero ab imperatore susceperant, ut in eisdem pellibus crastina die se illi præsentarent. Quod cum D factum fuisset, et omnes non in novis splenderent, sed potius pannis, et decolori fœditate horrerent; dixit industria plenus Carolus ad cubicularium suum: Fer illud pellicium nostrum inter manus, et affer in conspectu nostrum. Quo integerrimo et candidissimo allato, assumens illud inter manus, et cunctis astantibus ostendens hæc pronuntiavit : O stolidissimi mortalium, quod pellicium modo pretiosius et utilius cst! Istud ne meum uno solido comparatum, an illa vestra non solum libris, sed et multis coempta talentis? Tunc vultibus in terram inclinatis, terribilissimam ejus animadversionem sustinere nequibant. Quod exemplum religiosissimus pater vester non semel, sed per totam vitam suam imitatus est, ut

C

Sigualdi decumbentis casus, quem narrat monachus laudatus.

nullus, › etc. Huc usque narratio Sangallensis mo- A Cum autem hic an. 776 ineunte moraretur, contigit nachi, quæ quamvis omnia ad rem præsentem haud faciant, tamen omnia exscribere placuit ad patriæ nostræ in posterorum memoria perennandum decus, quod Caroli Magni nedum victoriis illustrata fuerit, sed et pacis studiis exculta, et genialibus exercitiis. decorata.

V. Hæc, quæ suppresso nomine patriarchæ, et
tempore quo gesta sunt, non indicato, narrata sunt
a monacho sancti Galli, nescio cui alii appingi pos-
sint, nisi Sigualdo. Non enim Paulino, qui anno 792
diploma habuit a Carolo, de quo cap. 6 § 4, ut cles
rus Ecclesiaque Aquileiensis sibi episcopum eligeret.
Hic autem et Carolus a moriente successorem nomi-
nandum deposcit, et moriens patriarcha ipsi Carolo
electionem remittit. Insuper cum Paulinus decessit, B
jam annus, trigesimus excurrebat a capto Ticino.
Hæc autem statim ab hoc bello confecto evenerunt.
Adde, quod Carolus sub finem an. 803 et principio
an. 804, quo Paulinus e vivis excessit. Italiam non
vidit, sed celebravit natale Domini, et hiemavit Aquis-
grami, ut habent annales Bertiniani. Igitur de Paulino
hæc intelligi non possunt. Minus autem de quocun-
que alio qui Sigualdum præcessisset, quia non alius,
sed ipse Sigualdus cathedram Aquileiensem implebat,
cum Ticinum est expugnatum, a cujus expugnatione
hæc contigerunt. Tene ergo Sigualduin esse de quo
monachus hic loquitur.

. VI. Verum non evenisse an. 774, quo capta Papia
fuit, patenter evincitur ex hiemali tempore, {xxi]
с
quo hoe gerebantur; quod indicat, nedum dies im-
brifera et frigida, sed et habitus pellicinus Caroli et
palatinorum, qui nisi brumali tempestate vestiri
solet. Natale autem Domini celebravit sub finem an.
773 in ipso castrorum vallo, ut ex annalistis Loise-
lian. Bertinian. cæteris docet Cointius ad hunc an.
n. 18, et Pascha an. 774 seq. Romæ. Expugnata
autem urbe, non dicunt annaliste ipsum excurrisse
Italiam, provinciasque ditionis Longobardica, sed
⚫ibf venientes omnes Longobardi de cunctis civitati-
bus Italiæ, subdiderunt se dominio domni gloriosi
regis Caron et Francorum, › ait annalista Bertinia-
dus. Addunt Lambeciant interfuisse dedicationi
Ecclesiæ, et translationi corporis sancti Nazarii in
monasterio Lauresham, anno incarnationis Dominicæ D
774 die Kalendar. Septembris. Lauresham, sive
Lorsch in episcopatu est Wormatiensi, a cognomine
civitate tribus în ortum leucis dissitum. Frustra igi-
tur quæritur an. 774 vel ineunte, vel exeunte, id est
hiemali tempestate in Forojulio Carolus, episcopum
decedenti suffecturus.

VIL. Quæ cum ita sint, non alius annus occurrit cui hæc possint probabilius aptari, quam annus 776. Hoc enim hiemis tempore Carolus Forumjulium advenit, de Rotgando perduellionis reo pœnas sumpturus. Hic stativa habuit, et qui Natalem Domini in villa quæ dicitur Scaldistat celebravit sub finem anni 775 fut dictum est cap. superiori § 5), hic hiemavit, el Pascha Tarvisii celebrato remeavit in Gallias.

VIII. Oppones fortasse quod Sangallensis monachus non indubiæ est fidei, quippe ab Henrico Canisio, librorum ejus editore, Historia taxatur veluti nonnunquam fubulis aspersa. Talis vero hæc, quæ Sigualdum Longobardorum genere adeoque hostili nomine, apud Carolum ita pie et religiose locutum inducit, ut æquari primoribus patribus meruerit a Carolo. Ner in illo pietas tanta, ncc in hoc tanta commendatio arguenda videtur. Insuper indicat facta hæc eo anno, quo capta Papia fuit. Ait enim: ‹ civitatem superavit; et statim sequitur: Exin ad ulteriora progressus... venit ad urbem Furiolanam, etc. Non hæc ergo differenda ad an. usque 776. Adde hace evenisse hiemis tempore, ut dictum est. Si ergo biemis tempore decessit Sigualdus, etiam hiemis tenipore et quidem ejusdem anni sufficiendus fuerat Paulinus ad hoc enim Carolus hic diversabatur, videlicet donec episcopo decedente dignum ei successorem substitueret. Cum autem Paulinus, per mensem Maium, vel Junium, non nisi grammaticus appelletur in privilegio, de quo cap. præced., et in consequens non adhuc esset patriarcha renuntiatus, manifestum est hæc haud componi posse cum anno 776 quo Carolus statim a Paschate ab Italia recessorat. His accedit, quod infra dicitur: Præceptum ab imperatore susceperant, ut in eisdem pellibus, etc. › Carolus autem imperator non est dictus nisi anno octingentesimo. Non ergo hæc conveniunt an. 776. IX. Hæc tamen ca facilitate qua opponuntur, refutantur solvunturque. Nam de veracitate scriptoris et fide, non inficias eo, ipsum nonnulla fabulam sapientia interserere, non tamen omnia. Ait enim laudatus Canisius, quod stylus licet humilis et abjectus, ct historia ipsa nonnunquam fabulis conspersa sit, tamen ea insunt, quæ memoriam omnis posteritatis merentur. Et Caspar Barthius Adversar. (lib. XLV, cap. 11) postquam fusius dixerat non esse reprobandum scriptorem hunc, etsi fabulosus quandoque deprehendatur, imo in plurimis ci adhærendum ob styli simplicitatem, qua veritas magis emicat, quam fucato verborum apparatu, concludi!: «Fateor me capi simplicitate hujus monachi, et veriora ejus simplicia dicta censere, quam tumidas aliorum tragœdias, qui cum ornate nobis loqui volunt, ænigmata non raro nectunt. Insuper in titulo librorum, auctoritas quæ fidem faciat, profertur; nam dicuntur • scripti a quodam sancti Galli monacho ex relationilus Adalberti militis, qui Hunico, Saxonicoque, et Slavico Caroli bello interfuit, ejusque filii Werimber:i sacerdo is. In hac autem decumbentis patriarcha historia, nihil fabulosi subodorari mihi videor, ut clausis oculis sit reprobanda.

[ocr errors]

X. Quod vero de pietate decedentis Sigualdi et comitate Caroli cum laudantis mirum videtur et in-. credibile, ei quidem qui sine judicii præcipitatione procedit, nihil mirum aut incredibile videri debet.

Carolus enim ejus erat magnanimitatis et Lonitatis, A num autem non tunc renuntiatum patriarcham conut virtutem vel in hoste diligeret. Præterquam quod Longobardos a bello in Desiderium confecto non ut hostes habuit, queis ditiones Spoletaṇam, Beneventanam, Forojuliensem jure feudi, ut a prioribus suæ gentis regibus habuerunt, retineri voluit et administrari, ut dictum est, minus vero Ecclesiæ principes, ut erat Sigualdus patriarcha, cujus vel ipsa animam agentis conditio sanæ mentis viro suadet omnino probabile fieri, quod ea quæ allata sunt verba protuJerit. Etenim vere affatim desipit, qui nec in morte sapere possit. Verum enim vero Sigualdus non ejus vitæ et moris erat, ut pessum dederit boni pastoris officium, et virtute præsule digna non excellucrit. Vetus chronicon a Muratorio in Anecd. Lal. tom. IV relatum, ait eum prospere et laudabiliter Ecclesiam suam gubernasse. Et optimi antistitis titulo inscriptio vetus in patriarchàli Utinensi palatio eum dʊvat, quæ est hujusmodi :

SIGUALDUS

DESIDERII REGIS, AFFINIS SUI,
TMMANITATEM MITIGARE SATAGEBAT:
SED REGNI LONGOBARDORUM
INTERITUS ANTISTITIS OPTIX)
OFFICIIS FINEM FECIT.

XI. Quod vero additur, connexionem verborum ‹ Papiam superavit, » et ‹ Exin ad ulteriora progressus.... venit ad urbem Furiolanam, indicare eo anno, quo captum Ticinum, Forumjulium Carolum adventasse, hoc est an. 774 non 776 nihil pariter officit. Fateor quidem accuratiorem dicendi formam desiderandam, verum Teutonico cœnobitæ, parum admodum Latinæ linguæ canoncs callenti, sæculo eruditione adeo indigo, veniam dandam esse omnis æquitatis ratio expostulat, et indigestam narrationem humanius condonandam. Cæterum si exactius verba perpendis, nihil aliud indicant, nisi post captam Papiam Forumjulium Carolum adiisse, tempore lamen quo adierit non designato. Adiit autem Forumjulium, non quidem an. 774, sed an. 776, et rò exin idem est monacho Sangallensi, ac cum venit (id est alia occasione) Forumjulium. Et verba illa ad ulteriora progressus non eamdem, sed potius novam innuere videntur expeditionem. Non enim Ticino capto et Italia jam in suum jus asserta, ulteriora facinora aggressus tunc fuit, sed tantum postea ad ulteriora progressus est, cum turbas cienti Rotgando adfuit, Forumjulium rebellione ducis emotum sibi denuo subacturus. Hanc temporis interpositionem innuit non obscure quod additur de palatinis, indutis vestibus allatis de Papia, ad quam Venetici ex Oriente advexerant. Nam non est credibile eo tempore, quo civitas vel obsessa, vel in tumultu adhuc erat, illac Venetos merces suas attulisse. Sed pacatis rebus, commodiori delatione advectas annis sequentibus (puta 775, vel 776) advenis Francis venditasse.

XII. Majorem implicat difficultatem, quod apponi air, videlicet hæc tempore hiemali accidisse: Pauli

B

stat, qui mense Maio, vel Junio sequenti adhuc [xxii] magister grammatices dicitur in diplomate anni 776. Verum et hanc paucis explico. Nuilibi dicitur ab historico Sangallensi defunctus patriarcha, sed tantummodo occasui vitæ appropinquare; › et Carolus Forojulii aliquantisper immoratus fuisse, donec episcopo decedente dignum ei successorem coustitueret. › Quibus verbis nihil aliud haurire possumus, nisi vel senium Sigualdi, mortem vicinam prænuntians, vel ægritudinem, a qua melius babiturus non sperabatur. De morte autem ejus altum silentium. Ex quo inferendum, mortem quæ imminens credobatur, non tunc accidisse. Possunt enim componi hæc umnia cum statu morti proximo, quamvis interitus viri longius protrahatur. Ad intentionem quidem historici nihil intererat num tunc vere obiisset ille, cujus moriturientis, ut videbatur, verba sibi eraut commendanda. Ergo cuni non constet de morte ejus tunc secula, in aliud tempus par est credere contigisse. Igitur hanc mea sententia satis probabilem conjecturam efformo. Carolus, qui Paulinum Sigualdo decedenti successorem ob præclara doctrinæ et sanctitatis merita destinavisset, si idoneiorem non protulisset Sigualdus, cum vidisset ipsius Sigualdi vitam protractam quam credebat brevi finiendam, Interim favoribus prosequi sibi charissimum hominem percupiens, ipsi res Waldandi in Labariana villa dono dedit, quasi præstito de patriarchatus dignitate (quam contulisset tunc si vacasset, suo tempore tamen con ferenda) arrhabone. Etenim quæ illo diplomate con tulit Carolus (imperator a monacho dictus, vel quia aliquando sic vocati sunt Francorum reges, ut adnotat Baluzius in notis ad concilium Narbonense, de quo nos in Dissertatione de Felicis et Elipandi hæ resi n. 27 vel quia post ejus ad imperii assumptionem historiographus scripserat) Carolus, inquam, rex Paulino majora, quam quæ grammatices magistro, de litteris quantumvis benemerito, quam non ingenuitas sanguinis, nec militaria gesta commendarent, forent largienda. Donavit igitur viro, quem brevi statuerat fore locandum ea in sêde, iu qua cum locatus fuisset, digna donato et donante appareret donatio. Itaque anno 776 post mensem Junium, jam Da Forojulio Carolo Franciam regresso, defuncto Sigualdo (anno exeunte 776, ait G. Cave, et bene) Caroli ope Paulinus patriarcha salutatur, ad annos 28 nostra sententia sedem Aquileiensem gloriosissime occupaturus.

C

XIII. Ughellus et cæteri, qui dicunt an. 774-auspicasse regimen patriarchale Paulinum, omnino falluntur; nam constat eum an. 776-grammaticum dictum in diplomate, non patriarcham; quod nomen, si tupc ipsi debitum, non omissum fuisset. Hi quidem, qui. an. 802 e vivis subtractum asserunt, annos 28 pon tificatus (ut et nos facimus) coguntur admittere. Sed non an. 802, imo an. 804 fato succubuisse suo loco astendetur, adeoque an. 776, non an. 774est assumptio ejus collocanda. Qui vero annos tantummodo 15

assumptum dicat. ›

XIV. Sed adhuc conjecturam liceat afferre, qua convellatur opinio chronicis nostris innixa, spatium tantummodo 15 annorum sedi Paulini assignantium. Carolus an. 776 invisit Sigualdum, morti (ut putabatur) proximum, ut hic supra visum est. Hominem hujusmodi, alioquin ætate confectum, cui tot annos cathedræ a chronicis prædictis assignantur, curis quoque ob deploratas gentis suæ res, ut æquum est credere, contritum, vitam ad undecimum, vel ad decimum tertium annum adhuc protraxisse non fit credibile. Credibile potius fit eomet anno 776, quo sic se male habentem, vel infirmitate vel senio, Carolus inviserat, Sigualdum decessisse, cjusque loco saffectum Paulinum, anno, inquam, ad occasum vergente, qua anni tempestate facilius diuturnis infirmitatibus fatigati, vel ætate nimia consumpti hieme appropinquante e vivis subtrahuntur. Etenim quia in conjecturis versamur, rationabilior ea apparet, quæ hominem morti proximum intra annum suspicatur sublatum, quam quæ eum adhuc 11 vel 15 annis vitæ donat.

episcopatus assignant, si denatum volunt an. 804, A vel lapso mense Junio ad patriarchalem dignitatem cathedram ascendisse dicunt an. 789. Si excessisse Aiunt annum 802 patriarcham dictum habent an. 787. Neutrum verum, quia chronica illa, a quibus spatium 13 annorum haustum est, multis peccant, nec ipsis fidendum, ut visum est; cum Callisto an. 40, Sigualdo an. 42 appingant, sicque Paulini assumptionem ad sæculum sequens referre compellant. Concinnator eorum, præterquam quod recens, quippe cum usque ad Nicolaum successorem beati Bertrandi, hoc est ad annum 1350 regestum suum producat, eo sub tempore se scripsisse ostendit, Sigualdum natione Civitatensem dicens, qui genere erat Longobardus, etsi forte Forojulii natus, hoc vocabulo satis modernum scriptorem se prodit, nemine non veteris originis usurpato. Insuper an. 789 Paulinus conciliis Caroli B Magni interfuit ut episcopus, et quidem Aquisgra nensi celebrato x Kal. Aprilis, ut in Dissert. de concil. Forojulien. num. 10 ostenditur. Non ergo an. 789 patriarcha renuntiatur, quem ut Aquileiensem episcopum jam sub die 23 Martii comperimus absentem, et munia episcopi in synodo agentem. Igitur cum nec an. 774 ut nimis præpropera, nec an. 787 minusve an. 789 ut nimis serotina statui possit Paulini in patriarcham inauguratio, eam amplectimur sententiam, quæ plures et nobiliores patronos habet, et firmioribus innititur fundamentis, nempe an. 776 ad finem suum inclinante ad Aquileiensem sedem Paulinum assumptum. Hujus mentis sunt Onuphrius apud Bollan. in Vit. sancti Paulini § 1, n. 7, qui annis 25 patriarchatum ejus concludens, an. 801 demortuum subindicat. Palladius junior, Schonleben, Labbe in addit. ad Bellarminum tom. II insinuat priorem de an. 774, sed propendit in alteram an. 776, ut facit Morerius in Dictionar. Bellarmini autem regestum in lib. de Scriptoribus ecclesiasticis est notabile, quia Paulinum sub anno 780 florentem reponens, annis aliquot præcedentibus præsulem fuisse subindicat. Hoffmannus, in Lexico universali, non nimium distat, qui annos 26 sedis admittens, et an. 803 morti assignans, an. 777 auspicatum arguit episcopatum. Cui astipulari videtur M. de Fleury, qui tom. IX, pag. 588 edit. Paris. an. 1705, aut accepisse privilegium a Carolo (de quo cap. præced.) 17 de Juin, la huitième année de Charles, c'est-à-dire l'an

776, et il succéda peu de temps après à Sigualde dans le siége d'Aquilée. Gui accinit et Pagius ad an. 776 in fine. Adrianus autem Baillet (Les Vies des saints, tom. I, 11 janvier) sic habet: Il y fut élevé contre on gré l'an. 776 par l'autorité de Charlemagne, non pas pour récompenser sa vertu, mais pour donner un bon pasteur et un excellent maîire aux peuples de Carnie, et un habile défenseur à l'Eglise contre les hérésies de son temps. Gointius, ad an. 776, n. 9, ex diplemate dato mense Junio hoc an. 776 Paulino grampatico, excludit opinionem anni 774 et Sigonium asscrentem an. 776 tuetur dicens: Posterior igitur opinio (que est Sigonii) præferri debet, nec hæc Cazolino diplomati repugnat, modo Paulinum labente,

C

D

XV. Hæc cujuscunque sint ponderis, et non nisi fulcita conjecturis, aliquod tamen verisimilitudinis momentum addunt sententiæ nostræ, quæ est communior et probabilior, annos scilicet 776 patriarchatom Paulini auspicanti.

[xxiii] CAPUT V.

Sancti Paulini peregrinationes, et concilia quibus interfuit ab an. 776 ad. an. 791.

1. Circa finem itaque anni 776 Paulinus, qui Carolo Magno doctrina et virtutuni meritis percharus crat, ejus ope ad patriarchalem sedem, invitus licet reluctansque, evehitur. Quo in munere cum partes cunctas pastoris optimi expleret, vinceretque vota et spes populorum, promotori suo visum fuit, nedum ad peculiarem Ecclesiæ Aquileiens. utilitatem sanctissimum doctissimumque virum prælucere, sed universæ Ecclesiæ Dei, cujus res sibi adeo cordi erant, fore profuturum. Ea propter, cum a rebus Longobardorum protritis Forojuliensis provincia Francico sceptro est addita, episcopus ejus quoque inter illos annumerandus esset, qui Carolinæ ditionis dicebatur, factum est, ut Carolo quam frequenter conventus non solum regni procerum et dynastarum .cogente, sed abbatum et episcoporum sibi subditarum dirceseon, Paulinus noster non raro extra provinciæ fines peregre sit profectus. Non ausim tamen asserere cuique coitioni ipsum interfuisse. Quandoquidem locorum distantia et cœtuum coactorum frequentia quolibet ferme anno indicta hoc non sundent. Verum sicuti omnibus adfuisse non fit credi bile, ita a celebrioribus abisse non fit probabile.

II. Primus post initiationem Paulini in episcopum conventus qui occurrat est Paderbornensis anni 777, qui sane et synodus, et publica vocatur ab annalistis Bertin, et Loiseli, et forte episcoporum non levis manus adfuit, quippe Savones olim fœdifragi.

« PoprzedniaDalej »