Obrazy na stronie
PDF
ePub

bat: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina A corum Patrum, nunc ipsis eorum, nunc, breviandi de ventre cjus fluent aquæ vivæ (Joan. vu, 38). E quibus Augustinus etiam, in libris Confes-ionum suarum, in libris quoque quos contra adversarium legis et prophetarum eximie composuit; sed et in aliis sparsim opusculis suis nonnullam ejusdem primordialis creature memoriam, cum expositione congrua fecit. Verum quia hæc tam copiosa, tam sunt alta, ut vix nisi a locupletioribus tot volumina acquiri, tam profunda, ut vix nisi ab eruditioribus valeant perseruari, placuit vestræ sanctitati id nobis officii injungere, ut de omnibus his, velut de amonissimis late florentis paradisi campis, quæ infirmorum viderentur necessitati sufficere decerperemus. Nc segnior in exsequendo que jubere es dignatus exstiti; quin potius statim perspectis Patrum volumi- B nibus, collegi ex his, ac duobus in libellis distinxi, que rudem adhuc possent instituere lectorem, quibus eruditus ad altiorem disceret fortioremque majorum ascendere lectionem. In quo opere sensum per omnia memoratorum aliorumque æque catholi

mini. Et in epistola ad Egbertum archiepiscopum : Modo autem inhianter desiderantes flagitamus a vobis ad gaudium, ut memores nostri, ec modo quo et ante mecum fecistis, aliquam particulam vel scintillam de candela Eccles æ, quam illuxit Spiritus sanctus in regionibus provinciæ vestræ, nobis destinare curetis, id est de tractatibus quos spiritualis presbyter et investigator sanctarum Scripturarum Beda reserando composuit partem qualemcunque dignemini mittere.

At cum vitam omnem in meditandis exponendis- C que Scripturis Beda consumpserit, stupendum plane videtur, primam omnium quas in indice operum suorum ipse recensuit lucubrationem in omnibus hactenus Editionibus desiderari, nec publicam ad nostra usque tempora lucem vidisse, scilicet in principium Genesis, usque ad nativitatem Isaac et ejectionem Ismaelis libros quatuor. Ita enim legendum, non libros tres, ut vulgo in Editis, suadent antiqui tres manuscripti Beda Codices, unus celeberrimus sancti Audorni Rothomagensis monasterii ante annos DC exaratus, alter ejusdem circiter ætatis Sagiensis Sancti Martini asceterii, tertius Vindocinensis, quibus favet Editio et antiqua versio seu paraphrasis Saxonica Chiffletiana ad alios mss. Codices emendata et adornata; sed et Sigebertus, qui, in libro de Viris illustribus, cap. 68, operum Bedæ catalogum, ab ipsomet conscriptum propriis ejus verbis refert. His adde Honorium Augustodunensem presbyterum, qui in libro de Luminaribus Ecclesiae, sive de Scriptori-D

bus ecclesiasticis de Beda nostro sic scribit: Bedu monachus et presbyter Anglica provinciæ scripsit infinita, ex quibus sunt hæc in Genesim libros quatuor. Et Trithemius, in libro de Scriptoribus ecclesiastics: Beda, inquit, monachus et presby'er monasterii Sanctorum Petri et Pauli, quod est in Anglia, ordinis sancti Benedicti, vir in divinis Scriptu is studiosissimus, et valde eruditus..... subjecta opuscula composuit: in Genesim, usque ad Isaac, libros quatuor. Suffragantur antiquissimi sex Codices, in quibus Bedæ hoc opus quatuor in libros distributum continetur: unus Floriacensis monasterii sancti Benedieti ab ann's circiter nongentis eleganter scriptus, duo alii Corbeienses, quartus Divionensis, sancti Benigni, quorum character annos bene octingentos refert, quintus Clarevallensis annorum circiter DC, et sextus Metens s sanci Vincentii ejusdem circiter ætatis. Qui quidem Codices fere omnes eo majorem

causa, meis sermonibus, nunc tacitis eorum vocabulis, nunc commemoratis, prout opportunitas locorum dictabat, ponere studebam, perduxique opus usque dum ejectus Adam de paradiso voluptatis exsilium vitæ temporalis intravit; aliqua etiam de sequentibus sacre historiæ, si Deus voluerit, auxilio vestræ intercessionis comitante, scripturus, dam primo librum sancti Esdræ prophet e ac sacerdo is, in quo Christi et Ecclesiae sacramenta sub figura solutæ longæ captivitatis, restaurati templi, reædificatæ sanctæ civitatis, reductorum in Jerosolyməm vasorum quæ abducta, rescriptæ legis Dei quæ incensa fuerat, castigati ab uxoribus alienigenis populi, et uno corde atque anima in Dci servitium conversi, ut propheta simul et historicus conscripsit, parumper pe scrutatus fuero, et aliqua ex his quæ commemoravi sacramentis apertiora studiosis, Deo favente, reddidero. Bene vale semper, amantissime antistes, nostri memor in Domino.

merentur fidem, quo ad ipsius Bedæ ætatem propius accedunt.

Neque tamen quatuor hosce libros uno eodemque continuo labore conscripsit; sed tria duntaxat Genesis priora capita primo suscepit exponenda, nimirum adusque Adæ ejectionem e paradiso, in subsequentia collaturus operam post Esdræ expositioneni, quam tunc meditabatur, id quod præstitit adjectis tribus libris, quibus ea quæ ab expulsione Adæ e paradiso usque ad nativitatem 1-aac et Ismaelis ejectionem intercipiuntur commentatus est. Et priorem quidem lucubrationem, hortante Acca Hagustaldensi episcopo, qui illius familiaritate plurimum delectabitur, susceptam, duos partitus est in libros, ut constat ex nuncupatoria ad eumdem Aecam epistola; qui duo postmodum libri in unicum coaluerunt, cum opus suum perfecit, quemadmodum colligere licet ex vetusto Codice Corbeiensi, in quo præfala distributio seu divisio ita reperitur, ut post expositionem in Hexameron sic legatur: Explicit liber primus; deinde post ejectionem Adæ e paradiso iterum: Explicit liber primus: quia nimirum postquam additi fuerunt tres posteriores libri, ex prioribus illis duobus unicus et primus confectus est.

Porro cum hosce libros ab annis jam bene multis Editioni parassemus, eos tandem didicimus non ita pridem in Anglia editos esse. Quapropter dubii aliquandiu hæsimus utrum eos iterum typis mandaremus. Verum cum illa Edito vix mare transierit, rarissimisque reperiantur in bibliothecis, nec hactenus quæsita a nobis reperiri potuerit, cunctantibus nobis, et quasi repugnantibus, auctores fuerunt amici nostri ut optimos libros non solum et Anglis, sed insuper Gallis aliisque nationibus profuturos nihilominus prelo committeremus, maxime cum collatis invicem summa cum diligentia ac labore pluribus Codicibus manuscriptis, appositisque in inferiori margine variantibus lectionibus, cum nonnullis etiam notis hic eos proferamus, ac libri primi partem priorem, que unica hatenus prodierat in lucem, infinitis propemodum mendis expurga verimus; demumque cum Bedæ genium et reverentiam erga sanctos Patres ubique spirent libri isti, et corum verba, tacitis plerumque nominibus, non semel proferant, Patrum citationes ac libros unde desumptæ sunt pro modulo nostro adnotare curaverimus. • Editi, cum uno Ms. Corb., alienis.

INCIPIT LIBER PRIMUS.

inaccessibile conspectibus, inane creatum est et vacuum in terra, quæ nihil in prima sua creatione virentium germinum vel viventium produxit animantium, quia nimirum suis incolis mox cre tum, hoc est beatissimis angelorum agminibus impletum est; quos in principio cum coelo et terra conditos esse, ac mox conditionem suam simul et totius creatur primordialis ad laudem creatoris retulisse, testatur ipse Conditor, qui loquens ad sanctum famulum suum Job dicit: Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ (Job xxxvi, 4) ? Et paulo post : Cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei ( Ibid., 7); astra videlicet matutina eosdem angelos, quos et filios Dei nuncupans, ad distinctionem nimirum hominum sanctorum, qui postmodum creandi, ac velut astra vespertina post confessionem divine laudationis per mortem erant carnis occasuri; e quibus videlicet astris matutinis, unum ob despectum sociæ Dei laudationis audire meruit: Quomodo cecidisti de cœlo, Lucifer, qui mane oriebaris? Corruisti in terram qui vulnerabas gentes, qui dicebas in corde tuo: In cœlum ascendam, super sidera Dei exallabo solium meum (Isa. xiv, 12). In cujus expositione sententiæ sanctus Hie. ronymus meminit etiam superioris cœli, ita scribens:

In principio creavit Deus cœlum et terram. Creatio- A superius illud cœlum, quod mortalium omnium est nem mundi insinuans Scriptura divina, apte primo statim verbo æternitatem atque omnipotentiam Dei creatoris ostendit. Quem enim in principio temporum mundum creasse perhibet, ipsum profecto ante tempora æternaliter exstitisse designat. Et quem ipso conditionis initio cœlum et terram creasse narral, in tanta celeritate operationis omnipotentem esse declarat a cui voluisse fecisse est. Nam humana fragilitas cum aliquid operatur; verbi gratia, cum domum ædificamus, in principio operis materiam præparamus, et post hoc principium fodimus in altum, deinde immittimus lapides in fundamentum, deinde parietes augescentibus lapidum ordinibus apponimus, sicque paulatim ad perfectionem operis propositi proficiendo pervenimus. Deus autem cujus B O nipotens manus est ad explendum opus suum, ron eguit mora temporum, quia scriptum est: Omnia quæcunque voluit fecit (Psal. cxm, 3). Unde beneplacitum est, quia in principio creavit Deus cœlum et terram, ut aperte detur intelligi quod utrumque simul a Deo factum est, quamvis utrumque simul ab homine dici non possit. Denique dicit propheta: Initio terram tu fundasti, Domine (Psal. cı, 26). Hic autem Dominus, in principio cœlum et terram creasse narratur; unde liquido colligitur quia factura est utriusque elementi pariter explera, et hoc tanta velocitate divinæ virtutis, ut necdum ¡rimum mundi nascentis momentum esset transcensum.

Potest autem non improbabiliter intelligi in principio fecisse Deum cœlum et terram in Unigenito Filio suo, qui interrogantibus se Judæis, quid eum credere deberent, respondit: Principium • quod et loquor vobis (Joan. vш, 25). Quia in ipso, ut ait Apostolus (Colos. 1, 16), condita sunt omnia in cœlis et in terra. Sed diligenter intuendum, ut ita quisque sensibus allegoricis studium impendat, quatenus apertam bistoriæ fidem allegoriando non derelinquat.

Quod autem vel quale sit cœlum, quod in principio cum terra factum est, sequentibus verbis insibuatur cum dicitur.

Terra aulem erat inanis et vacua, et tenebræ super faciem abyssi. Ut quid en hæc de terra, prætermisso cœlo, intulit, nisi quia nihil tale de cœlo intelligi voluit? Ipsum est enim cœlum superius, quod ab omni hujus mundi volubili statu secretum divinæ gloria præscientiæ manet semper quietum. Nam de nostro cœlo, in quo sunt posita luminaria, huic sæculo necessaria, in sequentibus scriptura, vel quomodo, vel quando sit factum declarat. Non ergo

a Al, cujus.

b Editi, ab eo.

e Ita antiquiores duo Codices iss. Floriacensis, at Corbeiensis unus, atque ita legunt sancti Patres Ambrosius, lib. 1, in Hexameron, cap. 2 et 4 et lib. In de Fide ad Grat., c. 4, et lib. v, c. 4, et sanctus

C

Vel antequam de cœlo corrueret, ista dicebat; ve. pos'quam de cœlo corruit: si adhuc in cœlo positus, quomodo dicit: Ascendam in cœlum? sed quia legimus, Cœlum cœli Domino, cum esset in cœlo, id est, firmamento, in cœlum, ubi solium Domini est, cupiebat ascendere, non humilitate, sed superbia. Sin autem postquam de cœlo corruit ista loquitur, verba arrogantiæ debemus intelligere, qui nec præcipitatus quiescat, sed adhuc sibid grandia repromittat, non ut inter astra, sed super astra Dei sit (lib. VI, in Isaiam). Merito itaque cœlum cœli non inane vel vacuum esse factum memoratur, sed nec tenebris in eo vel abysso locus remanere ullus perhibetur, quod Dominus Deus illuminat, et cujus lucerna est Agnus. Et merito inanis erat ac vacua terra, cum adhuc tota abysso, id est, immensa profunditate legebatur aquarum.

Merito tenebræ super faciem erant abyssi, cum necdum lux, quæ has fugaret creata est. Non autem D audiendi sunt qui, reprehendentes Deum, dicunt tenebras eum antequam lucem creasse, quia non Deus tenebras in aqua vel aere fecit ullas, sed ordine distincto providentiæ suæ, prius aquas cum cœlo creavit ac terra, et has postmodum cum voluit ipse, Aug., in lib. imperfecto de Genesi ad litteram. Ita etiam legit antiquus Codex ms. Evangeliorum majoris monasterii ante annos DCCC exaratus. Editi cum minori Corbeiensi Ms., qui et loauor.

d Ed. gaudia.

ret arida, quando et quomodo creaturas cæteras pro suo nutu disponeret, in similitudinem videlicet fabri, cujus voluntas his quæ fabricandæ sunt rebus solet superferri. Quod ipsum quoque ad distinctionem superioris cœli pertinet, in quo mox perfecte omnia dispo-ita Spiritus canoti præsentia illustrabat : llac autem, ut in inferioribus hoc est, hujus mundi creaturis bene primordia conditionis ex tempore ad perfectum deducere intendebat. Nam et ideo Moyses superioris mundi tam breviter fecit mentionem quia de mundo hoc in quo homo factus est, ad instructionem generis humani sermonem facere instituerat, sufficere credens, si omnem creaturæ spiritalis et invisibilis statum atque ornatum, uno cœl nomine, quod in principio factum dixit, comprehenderet; corporalem vero, visibilem et corruptibilem creaturam latius ex ordine describeret; id est tacitis eis quæ altiora quæsitu et fortiora scrutati sunt homines, illa potius quæ essent a Deo præcepta sive promissa hominibus cogitanda proponeret. Unde etiam consulte de casu prævaricatoris angeli et sociorum ejus penitus reticuit, quia hoc nimirum ad statum invisibilis illius ac spiritualis creature pertinebat, cujus superioris et invisibilis creaturæ sanctus Basilius in libro Hexameron secundo ita meminit Arbitramur enim quia si fuit quidpiam ante institutionem sensibilis hujus et corruptibilis mundi, profecto in luce fuit. Neque enim dignitas angelorum, nec omnium coelestium militiæ, vel si quid est, nominatum aut incompellabile aut aliqua rationabilis virtus, vel ministrator spiritus, degere posset in tenebris, sed in luce et lætitia decentem sibi habitum possidebat. Bene autem cum in principio Deum, id est, in Filio Patrem fecisse cœlum et ter ram prædiceret, etiam sancti Spiritus intulit mentionem addendo: Et Spiritus Dei superferebatur super aquas, ut videlicet totius simul Trinitatis in creatione mundi virtutem cooperatam esse signaret.

Jucis grauia venustavit, quod euin usque modo et in A quando in locum eas secerneret unum, ut appareaqua ipsa et in aere per quotidianum solis accessum ac discessum facere videmus. Neque enim aquas nisi a Deo factas credere fas est, quod etsi hic Scriptura palam non dicit, palam tamen significat, cum has a Deo illustratas atque ad jussum ejus ordinatas insinuat, sed et psalmus dicit aperte Et aquæ quæ super cælos sunt, laudent nomen Domini, quia ipse dixit, et facta sunt (Psal. cxlvш11, 4). Ubi notandum quod cum cœlo in principio duo mundi hujus elementa, aqua videlicet et terra, nominatim facta memorantur, quibus tamen duo reliqua fuisse constat indita, ignem videlicet in ferro et lapidibus, quæ terræ viscere jam tunc condita latebant, aerem vero in ipsa terra, cui esse permistus ex eo cognoscitur, quod cum fuerit humectata, et temperiem solis ac- B ceperit, mox vapores exhalat largissimos. Ignem quoque ardentem terræ interioribus insitum calidi aquarum fontes " produnt, quæ cum percepta quædam metalla in profundo aquarum transcurrunt, non solum calide, sed et ferventes insuper faciem telluris emanant. Non enim hæc, ut quidem disputant, informiter invicem mista, sed terra ipsis quibus et nunc est finibus undique versum circumscripta talis tunc erat tota, qualis adhuc sub imo b maris profundo ex parte remanet. Aquæ autem universam ejus superficiem in tantam tegebant altitudinem, ut adilla usque loca pertingerent, ubi nunc usque super firmamentum cœli ex parte residentes, nomen Dei creatoris, cum cœlis cœlorum laudare non desiLunt. Ad hæc tantum informis est illa materies, de qua mundum esse factum testatur Scriptura, que in Dei laudibus dicit: Qui fecisti mundum de materia informi. Nam cuncta quæ cum aquis et terra videre solemus in mundo, vel de ipsis exordium naturæ, vel sumpsere de nihilo; ipsa autem terra et ipsæ aquæ propterea nomen sortitæ sunt materiæ informis, quia priusquam in lucem venirent, unde formositatem haberent non erat. Quid autem inconvenieus si mundanæ materie fuerant tenebrosa primordia, ut accedente luce melius quod factum est redderetur, et tanquam proficientis hominis, quod postea futurum erat, hoc modo significaretur affectio, exponente Apostolo ac dicente: Quoniam Deus qui dixit de tenebris lumen splendescere, qui illuxit in cordibus nostris (II Cor. iv, 6)? Unde alibi dicit: Fuistis aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino (Eph. v, 8); illo videlicet qui cum tenebræ essent super faciem abyssi, dixit, Fiat lux, et facta est lux.

Et spiritus Dei super ferebatur super aquas. Non est opinandum pueriliter quod Spiritus creator, de quo scriptum est, quia Spiritus Domini replevit orbem terrarum (Sap. 1, 7), pʊsitione loci, his quæ erant creanda superferretur; sed intelligendum potius quia virtute divina præcellebat creaturis, habens in propria potestate quando aquarum illustraret abyssum,

"Editi, prodeunt, minus bene.

b Flor, sub imo terræ, maris profundo. e Al, illos usque ¡ocos.

D

Et dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux. Congruit operibus Dei, ut mundi ornatum a luce incipiat: qui cum ipse sit lux vera, lucemque habitet inaccessibilem, cujus beatissima visione mox creati in cœlis cœlorum angeli jam perfrui cœperant, apte huic quoque sa culo ornando primam materialis gratiam lucis donavit, ut esset unde cætera quæ crearel apparerent. Quod autem dixisse Deus, sive ut lux fieret, sive ut alia quæque, perhibetur, non nostro more per sonum vocis corporeum & credendus est, sed altius intelligendum dixisse Deum ut fieret creatura, quia per Verbuin suum omnia, id est, per unigenitum Filium fecit: de quo manifest us evangelişta Joannes: In principio, inquit, erat Verbum et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum, omnia per ipsum facta sunt (Jan. 1, 1). Quod ergo ait Joannes, omnia

d Editi addunt fecisse, quod deest in Mss. nec requiritur.

viginti scilicet et quatuor horarum, cujus commendatione verbi Scriptura vigilanter admonet ut lucen quæ facta est inferiora orbis occasu suo lustrassc discamus. Nam si non hoc faceret, sed magis facto vespere paulatim tota periret, ac rursum paulatin mane recreata resurgeret, non jam in mane diei sequentis, sed potius in vespera primi unum diceret esse diem perfectum, unde etiam vesperam et mane, quam noctem et diem factam dicere maluit, ut insinuaret tunc primariæ lucis actum esse circuitu, quod nunc eircuitu solis die noctuque geri constat;

facta sunt per Verbum Dei, hoe est, quod Moyses A diem initiante; et huc usque dies expletus est unus, ait, quia dixit Deus: Fiat lux; dixit: Fiat firmamentum; dixit: Fiat et cætera creatura. Hoc quod psalmus adjuncta Spiritus sancti persona dicit: Verbo Domini cœli firmati sunt et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. xxx11, 6). Si autem quæritur quibus in locis, jubente Deo, facta sit lux, cum adhuc abyssus omnem terræ amplitudinem contegeret, patet profecto quia in superioribus ejusdem terræ partibus, quas et nunc diurna solis lux illustrare consuevit, tunc principalis illa lux emicuit. Nec mirandum nobis divina operatione lucem in aquis posse resplendere, cum et hominum operatione constet eas sæpius illustrari, nautarum videlicet, a qui in profundo maris demersi, emisso ex ore oleo, perspicuum sibi hoc ac lucidum reddunt. b Si enim homo talia per oleum sui oris potest, quantum Deus per Spiritum oris sui creare posse credendus est, præsertim cum multo rariores quam modo in terris videre solemus, aquæ in principio fuisse factæ credendæ sint, priusquam in locum essent unum, cut appareret arida, congregatæ.

Et vidit Deus lucem quod esset bona. Non velut incognitam antea repente lucem videns laudavit, quia bonam dicit; sed eam quam laudabilem se facturum noverat, jam factam hominibus laude dignam ac mirandam esse declaravit. Verum quia non totas mundi tenebras luce infusa dispulit (hoc enim superni est sæculi fixa ac perpetua luce perfrui), sed ab una illum parte illustrans, aliam reliquit obscuram, recte subditur :

Et divisit lucem ac tenebras. Divisit namque eas non solum qualitatis, sed et locorum distantia, lucem videlicet in superiore orbis parte diffundendo, in qua humana erat conversatio futura, inferiora vero ejus priscis in tenebris remanere sinendo.

Appellavitque lucem diem et tenebras noctem. Hoc ad intellectum nostrum dictum est; qua enim lingua appellavit Deus lucem diem ac tenebras noctem; utrum Hebræa, an Græca, an alia aliqua! Et sic omnia quæ vocavit quæri potest qua lingua vocaverit; sed apud Deum purus intellectus est sine strepitu et diversitate linguarum. Appellavit autem diclum est: Appellari fecit, quia sic distinxit omnia el ordinavit, ut et dies cerni possent, et nomina accipere. Sic enim dicimus: Ille paterfamilias ædificavit istam domum, id est ædificari fecit, et multa talia per omnes libros divinarum Scripturarum inveniuntur.

Factumque est vespere et mane dies unus. Faelumque est vespere oceidente paulatim luce post expletum spatium diurnæ longitudinis, atque infetiores mundi partes subeunte, quod nunc usitato solis circuitu noctibus agi solet; factum et mane redeunte eadem paulatim super terras, atque alium

[blocks in formation]

B

C

D

præter hoc solummodo, quod post cresta sidera nox quoque tam sua, etsi minori quam dies, luce perfunditur. Triduo autem illo primo tenebrosa prorsus et obscura manebat, decebat namque omnimod's ut dies incipiens a luce in mane diei sequentis esset protelatus, quatenus intimaretur opera ejus qui est lux vera, et in quo tenebræ non sunt ullæ, a luce inchoari, et in lucem cuncta esse completa.

Dixit quoque Deus : Fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis; et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas quæ erant sub firmamento, ab his quæ erant super firmamentum. Et factum est ita. Vocavitque Deus firmamentum cœlum, et factum est vespere el mane dies secundus. Hic nostri cœli, in quo fixa sunt sidera, creatio describitur; quod in medio constat firmatum esse aquarum. Nam suppositas ei esse aquas, et ipsi aere terrisque videmus ; superpositas autem non solum hujus. Scripturæ auctoritate, sed prophetæ verbis edocemur, qui ait: Extendens cœlum sicut pellem, qui legis in aquis superiora ejus (Psal. cu, 2). In medio ergo aquarum firmatum esse constat sidereum cœlum, neque aliquid prohibet ut etiam de aquis factum esse credatur; qui enim cristallini lapidis quanta firmitas, quæ sit perspicuitas ac puritas novimus, quem de aquarum coneretione certum est esse procreatum, quid obstat credi quod idem dispositor naturarum in firmamento cœli substantiam solidarit aquarum? Si quem vero movet quomodo aquæ, quarum natura est fluitare semper atque ad ima delabi, super colum consistere possint, cujus rotunda videtur esse figura, meininerit Scripturæ dicentis de Deo: Qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum (Job. XXVI, 8); et intelligat quia qui infra cœlum ligat aquas ad tempus cum vult, ut non pariter decidant, nulla firmioris substantiæ crepidine sustentatas, sed vaporibus solum nubium retentas, ipse etiam potuit aquas super rotundam cœli sphæ ram, ne unquam delabantur, non vaporali tenuitate, sed soliditate suspendere glaciali. Sed etsi liquentes ibi aquas sistere voluit, nunquid majoris hoc miraculi est, quam quod ipsam terræ molem, ut Scriptura dicit, appendit in nihilo? Nam et undæ sive

Al., didicit.

© Al.: Factumque occidente paulatim luce omisso est. Al., vel nisi propter.

Rubri maris, seu fluvii Jordanis, cum ad transitum A lum conditor appellavit, antiquioris illus vocabulo Israelitica plebis in alium erectæ murorum instar figuntur, nonne evidens dant indicium quod etiam supra rotunditatem cœli volubi'em, fixa possint statione manere? Sane quales ibi aque sint, quosve ad usus reservatæ, Conditor ipse noverit; esse tantum eas ibi, quia Scriptura sancta dixit, nulli dubiandum reliquit. Quid sit antem dicere Dei fiat hec vel illa creatura, jam supra dictum est. Dixit enim nt fieret, cum in coæterno sibi Verbo, un genito vide icet Filio, cuncta creando disposuit. Cum ergo audimus: Dixit Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat ‹ quas ab aquis, intelligamus quod in Verbo Dei erat ut fieret, in quo faciendum intus, ante omne tempus, prævidit quidquid foras Deus ex tempore fecit. Cum vero audivimus: Et fecit Deus firmamentum, et divisit aquas quæ erant sub firmamento ab his quæ erant super firmamentum, et factum est ita, intelligamus factam cœli aquarumque creationem, ac dispositionem non excessisse præscriptos sibi in verbo Dei terminos, juxta illud Psalmistæ : Præceptum posuit, et non præteribit (Ps. CXLVII, 6). Quod æque de creaturis quæ sequentibus quatuor diebus factæ referuntur intelligendum est. Ubi vero adjunctum audimus: Et vidit Deus quod esset bonum, intelligamus in benignitate spiritus ejus, non quasi cognitum postea quia factum est, placuisse, sed potius in ea bonitate placuisse, ut maneret, ubi placebat ut fieret. Notandum enim quod hujus verbi adjectio boc in loco in Hebraica veritate non habetur. Et mirum quare inter omnia quæ creasse Deus legitur hic solummodo, id est, in secundi diei operibus, probatio divinæ visionis minime addatur, quæ tamen ipsa cum cæteris quæ fecit Deo bona visa esse demonstrantur, cum in sequentibus dicitur: Viditque Deus cuncta quæ fecit, et erant valde bona, nisi forte, sicut quidam Patrum exponunt, intelligere nos in hoc Scriptura voluit, non esse bonum duplicem numerum, qui ab unitate dividat, et præfiguret fœdera nuptiarum; unde et in arca Noe omnia animalia quacunque bina ingrediuntur, immunda sunt, et impar numerus esse mundus ostenditur. De his sane quæ hactenus exposita sunt, id est de creatione diei primi et secundi, in historia sancti Clementis ita refertur dixisse apostolum Petrum : « In principio cum fecisset Deus cœlum et terram, tanquam domum unam, ipsaque ex corporibus mundi reddita est umbra his quæ intrinsecus clausa erant, tenebras ex se dedit. Sed cum voluntas Dei introduxisset lucem, tenebræ illæ quæ ex umbra corporum facta fuerant continuo devoratæ sunt; tum deinde lux in diem, tenebræ deputantur in noctem. Janı vero aqua quæ erat intra mundum in medio primi illius cœli terræque spatio, quasi gelu concreta, et cristallo solidata, distenditur, et hujusmodi firmamento velut intercluduntur media cœli ac terræ spatia, idque firmamentum cœ

nuncupatum, et ita totius mundi machinam, cum una domus esset, in duas divisit regiones. Divisionis autem hæc fuit causa, ut superna regio angelis habitaculum; inferior vero præberet hominibus (Recognit. S. Clem. lib. 1, cap. 27). Hæc nostro operi paucis inserere libuit, ut quantum hoc Patrum sensui concordet, lector agnoscat.

Dixit vero Deus: Congregentur aquæ quæ sub cœlo sunt in locum unum, et appareat arida; factumque est ita. Subducuntur aquæ quæ inter cœlum et terram universa compleverant, et unum congregantur in locum, ut et lux quæ præterito biduo aquas clara lustrabat, clarior puro in aere splendesceret; et terra quæ latebat appareret, quæque contecta aquis liB mosa manebat et invalida, harum abscessu, redderetur arida, et suscipiendis apta germinibus. Si quis vero quæsierit ubi congregatæ sint aquæ quæ omnes terræ partes ad cœlum usque cooperuerant, sciat fieri potuisse ut terra ipsa longe lateque jussu Creatoris subsidens alias partes præberet concavas, quibus confluentes aquæ reciperentur, ut appareret arida ex his partibus, unde humor abscesserat. Potest etiam non absurde credi rariores, sicut et supra commemoravimus, primarias fuisse aquas, quæ velut ↳ nebulæ terras tegerent; congregatione autem esse spissatas, quæ datis sibi locis capi possent, apparente arida in reliquis. Bene autem cum multa constet esse maria, in locum tamen unum congregatas dicit aquas, quia videlicet cuncta hæc jugi unda atque continua Oceano ac mari junguntur magno; sed etsi qui lacus in semetipsis videntur esse circumscripti, et hos ferunt occultis quibusdam e perforatos cavernis, in mare suos evolvere meatus. Nam et fossores puteorum hoc probant, quia tellus omnis per invisibiles venas aquis est repleta manautibus, quæ trahunt ex mari principium.

a Editi, abscederet.

b Al., nebula.

© Al. addit meatibus.

C

Et vocavit Deus aridam terram, congregationesque aquarum appellavit maria. Prius quidem ad distinctionem aquarum totam hanc solidiorem mundi partem appellavit terram, cum diceret : In principio creavil Deus cœlum et terram; terra autem erat inanis et vacua; at nunc postquam formari jam mundus incipit, et aquis suum in locum recedentibus terræ facies appareret, ad distinctionem partis ejus quæ adhuc aquis premebatur, cætera portio quam aridam esse licebat terræ nomen accepit; inde d dicta Latine, quod animantium pedibus teratur. Congregationes vero aquarum appellantur maria, videlicet maxima sui parte. Nam et apud Hebræos cunctas aquarum congregationes sive salsæ, sen sint dulces, appellari dicunt maria. Et apte qui prius propter continuationem omnium quæ in terris sunt aquarum i locum unum eas dixit congregatas, nunc et earum congregationes aquarum pluraliter nominat, et harc appellari maria pluraliter dicit, propter videlicet d Al., dictum.

• Editi, proxima.
{ Al., quia.

1

pro

« PoprzedniaDalej »