Obrazy na stronie
PDF
ePub

plus quam Scribarum et Pharisæorum, non introibitis in regnum cœlorum (Matth. v, 20).

VI (a). Quid est ut David dicat, Confundantur et erubescant qui dicunt mihi, Euge, euge (Psal. LXIX, 4): Dominus autem, Euge, inquit, serve bone et fidelis, (Matth. xxv, 21, 23) etc. Quod David pro malo accepit, hoc Salvator bonis meritis dignum ostendit?

Non valde istud discrepat a superiore quæstione. Unum enim verbum diversas habet significationes, sicut supra memoravi (In secunda parte Quæst. ex Novo Test., quæst. 54). Obtrectatores enim David, cum exitiis ejus faverent, gratulabantur malis ejus. Dum enim ille pressuras et angustias pateretur a Saul et filio suo Absalon, illi recte et bene fieri dicebant. Tale est si aliquis dicat, de eo qui injurias patitur, Bene illi hoc est, gaudere in malis: hoc est dicere, Recte illi fit, sic enim meretur. Simili modo et Salvator lætus in bonis operibus, meritum liominis pronuntiat dicens: Euge, serve bone et fidelis. Exsultat enim, quia servus digniorem se fecit, dicens, Bene; hoc est, Recte egisti, uti majus meritum collocares. Unum igitur verbum duabus contrariis causis aptátur. Nam solemus de aliquo dicere, Adjudicatus est. Sed quomodo dicatur, causa aut subsequens aut præcedens declarat. Aliquando enim ad bonum dicitur, aliquando ad malum: sicut et concupiscentia aliquando ad bonum, aliquando ad malum aptatur.

VII (b). Quid est quod in Psalmo, Homines, inquit, et jumenta salvos facies (Psal. xxxv, 7): et ad Jonam prophetam, Non parcam, ait, civitati in qua habitant centum triginta millia hominum, et pecora multa (Jonæ iv, 11): contra autem Apostolus, Numquid, ait, de bobus cura est Deo (I Cor. Ix, 9)?

Quantum ad verba pertinet, videtur contrarium ; si causa autem hominis et pecorum inspiciatur, manifestabitur esse non dispar. Omnium curam gerit Deus, quasi omnium opifex; sed non servat pecora propter ipsa, sed propter homines servat pecora, non homines propter pecora. Itaque qui hominum curam gerit, custodit pecora, ut non illi cura sit de bobus, sed de hominibus. Quae enim spes in pecoribus?

VIII (c). In Tobia, Opera,inquit, Dei revelare et confiteri, honorificum est (Tob. XII, 7). Salvator autem opus Dei faciens, Nulli, ait, dixeris ( Marc. vin, 26).

Non Salvator opus Dei celari debere dixit: nam alio loco, Vade, inquit, et narra quanta tibi fecerit Deus (ld. v, 19). Sed illorum testimonium refutavit aliquando, et jactantiam pressit; ne videretur, quod prudentibus absurdum est, ipse sibi, ut seducior, testimonium perhibere.

IX (d). De æternitate Filii.

Quoniam sunt quidam, qui nondum adhuc discussa erroris caligine, nec purgata vel detersa veternosæ vitæ carie, terreno sensu existimantes, dubitant vel de Dei Filio, vel duos unum esse (perfida enim et contumax natio Judaeorum, quibus fons Legis et såcramentorum thesauri patuerunt, non ambigit, sed nefariis pernegat vocibus), breviter quantum tractus contraction patitur edisseram. Spes enim ignorantibus si velint discere, integra dimittitur; pœna dissimuIantibus perpetua destinatur. Deus omnipotens, cum magnitudine ac bonitate præstantior sit, magnum aliquod et maxime bonum edere ex se atque exhibere debuerat: sed si quid edidisset quod contra modum excellentiæ suæ foret, aut non potuisse amplius, quod in omnipotentem non cadit; aut noluisse, quod in benignissimum, videretur. Certe in summo Deo grande non fuerat fecisse quod infra se positum vim 1 Sic Ms. Germanensis. At editi, utinam.

Sic Ms. Germanensis. At editi, thesauri hoc monstrare potuerunt.

(a) Deest in Mss. primi generis.

(b) Deest in iisdem MSS.

(c) Deest in iisdem Mss.

(d) Deest in iisdem Mss.

plenæ summitatis non esset habiturum. Super se ergo mil erat; nihil est enim quod Deum vincat : infra se parum fuerat; quia minus maximo non congruebat. Simillimum itaque suum Filium creans, edidit ex se quasi alterum se: ac sic illud summum et maximum bonum, quod nobis ex Deo suppetit, per ejus ad nos propaginem redundavit. Quin et hæc simul intelligenda ratio est, Deum qui hunc mundum condidit, ei qui inter cetera pulchritudinis ordinationfsque miracula, creandi quoque naturam sufficiendis sui cujuslibet generis fetibus tribuit, ipsum prius utique habuisse quod dederit. Nullus enim dat quod ipse non habeat. Qui habuit ergo Filium totis sibi similitudinis partibus congruentem, hoc est, unus uni cum, probus probum, bonus benignum, beatus beatum, maximus maximum, sempiternus æternum, habuit utique ante mundum create sobolis principatum, de quo rebus oriundis impertiebatur exemplum, ut gignentium germina suis respondere seminibus cogerentur. Nec sane aliter sinebat ordo legitimus, quam ut pater rerum futurus, ante esse debuerit pater proprius, hoc est proprii sui fetus. Sed quod editum filium diximus, non sic est accipiendum tanquam nostri similem habeat ortum, natusque ita sit, ut mortales nasci videmus, cum prorumpente fetu existant quæ ante non fuerant. Illa enim aliunde insitis concepta seminibus, elementorum subjectorum cœtu in generis sui speciem coalescunt": hæc autem divinitas nullo auxilio admixtionis externe ex se id quod in se ac secum semper habuit, eduxit et protulit. Ut enim si lucem nasci ex sole dicamus, quod ab eo procedat et profluat; non utique sic dicimus, quasi aliquando sine luce sol aut esse possit, aut fuerit, ut eam tempore aliquo a se posteriorem geheraverit, sed ut quod secum semper obtinuit, eam de se scilicet genitam sine cœpti aliqua distinctione a principio, qua semper fulgeat, semper ex se velut munere reparante collustret : sic Dei Filius ab æterno omnino Patri conserens, hanc quoque ejus similitudinem tenuit, ut nec ortum habeat, nec occasum. Et ut Deus sine origine sempiternus, ita et Filius sempiternus et ut Deus unus est, simplex, idemque, sic cum Patre permixtus, ut nominibus et affectibus distincti quidem, sed idem sint, in ambobus unus, et uterque in uno inseparabili majestate continuus. Deus itaque Filium non ex materiis discordantibus tractum, sed ex simplici ac singulari naturæ suæ stirpe ac seminario editum, semper in se habitum, nec a se ulla unquam separatione dimissum, ita secum continet et amplectitur, ut nihil in ambobus de illa unitate mutetur.

X (a). Quid est quod Apostolus dicit Galatis, Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vocavit vos in gratiam, in aliud Evangelium, quod non est aliud (Galat. 1, 6, 7)? Si aliud certe est, ipsum non est si ipsum non est, quomodo non aliud est?

Ideo aliud dicit Evangelium, ad quod vocati fuerant, quia non hoc est quod postea sequi coeperant Galata. Ab Evangelio enim Christi abducti, in Judaismum fuerant attracti sub nomine Christi, quasi hoc esset sequendum; et aliud quam quod Apostolus prædicabat, affirmabant. Unde sublegitur, Sicut vobi suadent. Pseudo enim apostoli, cum circumvenirent Gentiles credentes, hoc dicebant a Salvatore traditum, quod ipsi docebant, sicut continetur in Actibus Apostolorum, Quia nisi circumcidamini more Moysi, non poteritis salvi esse (Act. xv, 1). Hinc Apostolus dolore eversionis illorum commotus, scribit ad eos dicens: Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vocavit vos in gratiam, in aliud Evangelium, quod non est aliud. Miratur ergo, quia post rem levem et minus gravem, asperitati studerent et oneri : hoc

1 Ms. Germanensis, elementorum distantia in cœtum sua generis specie coalescunt.

Ms. Germanensis, a se superiore generaverit. (a) peest in Mss. primi generis.

est, ut post fidei simplicitatem circumcidi se, pro elementis permitterent, neomenias colerent et sabbatum, elementis subjecti ac provocati erant, id est, gratiæ non Legis factorum 1. Et ne pseudoapostolis occasionem dedisse videretur, dicentibus aliud esse quod acceperant Galatæ quam veritatis habet traditio, statim subjecit, Quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi. Aliud ergo erat, ad quod ab Apostolo vocati crant Evangelium, quam quod sequi cœperant impulsu pseudoapostolorum non tamen aliud erat quam Christus tradiderat, ut vel per id in errorem se inductos cognoscerent, et solam fidem sequerentur, profitentes Christum Deum, et hunc sufficere ad salutem tribuendam, per quem fuerant remissionem peccatorum adepti, non per Legem: quia sine Lege gratia Dei donat delicta.

XI (a). Non esse contristandum de mortuis Paulus apostolus signat (I Thess. IV, 12). Nam desperantium est contristari; et ipse, Infirmus, inquit de Epaphrodito, fuit prope mortem, sed Deus misertus est illi :

1 Hæc verba, ac provocati erant, id est, gratiæ non legis factorum, absunt a Germanensi codice. (a) Deest in Mss. primi generis.

non solum autem illi, sed et mihi, ne tristitiam super tristitiam haberem (Philipp. 11, 27). Quomodo contristandum vetat, cum ipse contristandum se, si mortuus fuisset, declarat?

Aliter se de morte Epaphroditi, si provenisset, contristandum significavit, et aliter prohibet contristandum. Nam hic propter solatium adjutorii ejus, quo utebatur in Evangelio, si mortuus fuisset, contristandum se dixit. Nos autem sic contristari probibet, ne obitos quasi exstinctos et perditos lugeamus, desperantes de resurrectione. Aliud est igitur solatium requirere quasi absentis, et aliud dolere interitum jam non futuri. Hic cessat consolatio, illic excluditur desperatio.

XII (a). Quid est quia occisis filiis Liæ, qui sunt ex tribu Juda, Rachel filios suos plangere dicatur?

Rachel filii, quantum ad historiam pertinet, olim pro malefico suo opere Sodomitarum, et spurcitia quam in concubinam hominis levitæ operati sunt, exstincti fuerunt et erasi sunt a reliquis tribubus

etc.

(a) Eadem cum ea quæ inter primo vulgatas est quæst. 62.

ADMONITIO

DE SUBSEQUENTI EXPOSITIONE IN APOCALYPSIM.

Veterum in Apocalypsim commentarios evolventi tibi occurret magna pars subsequentis expositionis, quæ ex Victorini martyris præsertim (si ad ipsum tamen vulgatus ejus nomine commentarius pertinet), atque ex Primasii et Bedæ verbis consarcinata est. Hanc pro Tichonii opere omnino recipi volebant nonnulli : at certe non habentur hic quæ Donatista ille suo operi insperserat, multa videlicet, uti Primasius scribit, sanæ doctrinæ contraria, ita ut de causa quæ Catholicos inter et Donatistas vertebatur, secundum pravi<tatem cordis sui loca nocendi captaret, catholicæque Ecclesiæ noxia expositione putaret mordaciter illu‹ dendum. Quin imo adversus Donatistarum hæresim exponuntur de industria sententia quamplures; et Baptismi repetitio, quæ schismaticis illis in usu erat, passim improbatur, velut in Homilia 6 ad Apocal., cap. 8, ỹ. 11. ‹ Hoe, ait auctor, in his qui rebaptizantur, manifeste intelligi potest. liinc etiam absunt quædam interpretationes a Beda Tichenii nomine relatæ. Ad hæc, Tichonius in Apocalypsi quærens quemadmodum intelligendi sint Angeli Ecclesiarum septem, quibus scribere Joannes jubetur, ratiocinatur multipliciter, inquit Augustinus in lib. 3 de Doctrina christiana, cap. 30, et ad hoc pervenit ut ipsos Angelos intelligamus Ecclesias; copiosissima utique ‹ disputatione » usus. Sed hac profecto in re multo brevior pressiorque est subsequentis operis conscriptor, qui nimirum ex aliorum libris, atque ex ipso forsitan Tichonio, a quo præclara quædam mutuati sunt etiam Primasius et Beda, nudas interpretationes decerpere contentus fuerit. Quapropter Lovaniensibus Theologis merito visum est hoc opus nihil esse præter annotationes alicujus studio collectas, posteaque in Homiliarum formam redactas. Porro in vetustissimo Abbatiæ S. Petri Carnutensis codice Homilia 16 verbis quibusdam additis dividitur in duas præterquam quod Homilia non idem quod in editis habet exordium, sed aliquanto diversum sub hisce verbis :

Ea quæ in Apocalypsi sancti Joannis continentur, fratres charissimi, aliquibus ex antiquis Patribus hoc visum est, quod aut tota, aut certe maxima pars ex ipsa lectione, diem judicii, vel adventum Antichristi significare videatur. Illi autem qui diligentius tractaverunt, quod ea quæ in ipsa revelatione continentur, statim post Passionem Domini Salvatoris nostri fuerunt inchoata, et ita sunt usque ad diem judicii consum manda, ut parva portio temporibus Antichristi remanere videatur : et ideo quidquid in ipsa lectione recitarı audieritis sive Filium hominis, sive stellas, sive Angelos, sive candelabra, sive quatuor animalia, sive aquilam in medio cœlo volantem, et reliqua omnia in Christo intelligite, et in Ecclesia fieri, vel in typo ejus prædicta esse cognoscite. In septem Ecclesiis quibus sanctus Joannes evangelista scripsit in Asia, intelligitur una Ecclesia catholica propter septiformem Spiritum gratiae. Quod autem dicit, Testis fidelis, Christus est qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato. Fecit, inquit, nos regnum et sacerdotes Deo: sacerdotes Deo totam Ecclesiam dicit; sicut ait S. Petrus : Vos, inquit, genus electum, regule sacerdotium (I Petr. 1, 9). Et vidi, inquit, septem candelabra aurea : in septem candelabris Ecclesia est. Et in medio candelabrorum similem Filio hominis (Apoc. 1, 5, 6, 12, 13), id est Christum. Sive autem Filius hominis, sive septem candelabra, etc.

EXPOSITIO

IN APOCALYPSIM B. JOANNIS.

HOMILIA I 1.

[ocr errors]

[APOC. cap. 1.] In lectione revelationis beati Joannis apostoli, fratres charissimi, animadvertimus, et secundum anagogen hoc Domino largiente explanare curabimus, quia revelatio Jesu Christi nostris auribus panditur, ut arcana cœlestia nostris cordibus manifestentur. Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis, id est manifestare. Quæ oportet fieri cito significans: hoc est ostendens. Servo suo Johanni: Joannes, Dei gratia interpretatur. Scribens septem Ecclesiis, quæ sunt in Asia. Asia Elatio interpretatur, per quam genus humanum figuratur. Istæ septem Ecclesiæ et septem candelabra, hoc solerter intuendum est, quia septiformis gratia est, quæ data est a Deo per Jesum Christum Dominum nostrum, nobis generi humano, qui credidimus: quia et ipse pollicitus est nobis mittere Spiritum paracletum de cœnis, quem et Apostolis misit, qui in Asia esse videbantur, hoc est in elato mundo, ubi et septiformem gratiam septem Ecclesiis nobis per servum suum Joannem donavit. Gratia vobis et pax multiplicetur a Deo Patre et a Filio hominis: id est, Christo. Sive autem Filius hominis, sive septem candelabra, sive septem stellæ, Ecclesia intelligitur cum capite suo Christo. Quod autem ait, Cinctum inter mamillas zona aurea: ille qui erat cinctus, Christum Dominum figurabat. Duas mamillas, duo Testamenta intellige, quae de pectore Domini Salvatoris tanquam de perenni fonte accipiunt, unde christianum populum nutriant ad vitam æternam. Zona vero aurea, chorus est, sive multitudo Sanctorum. Sicut enim de cingulo pectus stringitur, ita sanctorum multitudo Christo adhæret, et velut duas mamillas duo Testamenta complectitur, ut ex ipsis velut de sanctis uberibus nutriantur. Caput, inquit, ejus et capilli sicut lana alba et nix capillos albos multitudinem albatorum, id est neophytorum ex Baptismo prodeuntium dicit 2. Lanami dixit, quia oves Christi sunt. Nivem dixit, quia sicut nix de cœlo altro descendit, ita et gratia Bapiismi nullis præcedentibus meritis venit. Ipsi enim qui baptizantur, Jerusalem sunt, quæ quotidie ad instar nivis de coelo descendit. Jerusalem, id est Ecclesia ideo de cœlo descendere dicitur, quia de cœlo est gratia, per quam et a peccatis liberatur, et Christo, id est æterno capiti sponso cœlesti conjungitur. Sicut e contrario bestia de abysso ascendere dicitur, id est, populus malus qui ex populo malo nascitur. Nam sicut Jerusalem humiliter descendendo exaltatur, ita bestia, id est populus superbus arroganter ascendendo præcipitatur. Oculi ejus velut flamma ignis : in oculis præcepta Dei dicit; sicut scriptum est, Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine; et, Ignitum eloquium tuum (Psal. cxvш, 105, 140). Et pedes ejus similes aurichalco Libani 3, igniti velut in fornace ignis: in pedibus ignitis Ecclesia intelligitur; quæ imminente die judicii, nimietate pressurarum probanda, et igne examinanda est. Et quia pes novissima pars est corporis et pedes ignitos dixit esse, ideo in pedibus Ecclesia novissimi temporis intelligitur multis tribulationibus velut aurum in fornace probanda. Quam rem qui bene considerat, jam nunc ex multitudine iniquitatum fieri videt. Ideo aurichalco signa

1 Titulus, homilia 1, non est in veteri codice Petrensi. 2 Ms. Petrensis, procedentium.

3 In editis, clibani. Sed legendum esse, Libani patet ex Primasio et ex Autperto.

1

vit, quod ex ære et igne multo ac medicamine perducitur ad auri colorem: sicut Ecclesia per tribulationes et passiones purior redditur. In zona aurea accincta pectori, potest etiam scientia spiritualis ac purus sensus datus Ecclesiæ intelligi. Gladium vero bis acutum de ore ipsius procedentem, ipsum Christum esse significat, qui et nunc Evangelii bona, et prius per Moysen Legis notitiam universo orbi protulit: et de quo David similiter ait, Semel locutus est Deus, duo hæc audivi (Psal. LXI, 12). Hæc ergo sunt duo Testamenta, quæ pro captu temporis aut nova, aut vetera, gladius bis acutus dicuntur. Vox ejus tanquam vox aquarum multarum : aquæ multæ, populi intelliguntur esse; in voce, prædicatio Apostolorum. Quod autem supra dixit, Pedes ejus similes aurichalco, tanquam in fornace conflati; possunt etiam Apostoli intelligi, qui post passionem prædicaverunt verbum ejus. Per quos enim ambulat prædicatio, merito pedes nominantur: sicut et propheta dixit, Quam pulchri pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona (Isai. LII, 7) et illud, Adorabimus in loco ubi stelerunt pedes ejus (Psal. cxxx1, 7). Quod autem dixit, Habebat in dextera sua stellas septem; Ecclesiam intelligi voluit. In dextera enim Christi est spiritualis Ecclesia cui ad dexteram positæ dicit: Venite, benedicti Patris mei (Matth. xxv, 54). Septem ergo stellæ, Ecclesia est. Diximus enim quia Spiritus septiformis virtutis ei datus a Patre, sicut Petrus ad Judacos de Christo ait, Dextera igitur Dei exaltatus, acceptum a Patre Spiritum effudit (Act. 11, 33). Septem autem Ecclesias, quas vocat vocabulis suis, non ideo dicit, quia illæ solæ sint Ecclesiæ; sed quod dicit uni, omnibus hoc dicit. Denique sive in Asia, sive in toto orbe, septem Ecclesias omnes esse, et unam esse Catholicam sicut ad Timotheum ait, Quomodo oportet te in domo Dei conversari, quæ est Ecclesia Dei vivi (1 Tim. II, 15); et in Isaia, septem mulieres quæ apprehenderunt virum unum (Isai. iv, 1), septem Ecclesias significari intelligit, quæ et una est virum, Christum intelligimus; panem mulierum, Spiritum sanctum, qui nutrit in vitam æternam. Et ut vobis ea quæ dicta sunt tenacius inculcentur, brevem ex ipsis recapitulationem fieri volumus. Septem ergo Ecclesiæ, quibus sanctus Joannes scribit, intelligitur una Ecclesia catholica, propter septiformem gratiam. Quod autem dicit, Testis fidelis, Christus est. Septem candelabra, Ecclesia catholica est. In medio candelabrorum similis Filio hominis, Christus est in medio Ecclesiæ. Quod autem ait cinctum super mamillas mamilla duo Testamenta intelliguntur, quæ de pectore Christi lac spirituale accipiunt, ut populum christianum in vitam æternam nutriant. Zona vero aurea, chorus est sive multitudo sanctorum, qui jugiter dum lectioni et orationi insistunt, Christo adhærere probantur. Jam ista charitati vestræ sufficiant. Quod audistis, sancta inter vos collocutione meditamini, donec quod reliquum est, donante Domino audire possitis. Quod ipse præstare dignetur, etc.

:

HOMILIA II2.

[Ib. n et iv.] Fratres charissimi, in candelabro, de quo cum Apocalypsis legeretur audistis, populus intelligitur. Quod autem ait, Movebo candelabrum tuum; hoc est, dispergam populum pro peccatis. Et pugnabo

[blocks in formation]

cum eis in gladio oris mei: id est, proferam præcepta mea, per que arguantur peccata vel crimina sua. Quod vero dixit, Facies ejus sicut sol lucet in virtute sua (Apoc. 1, 16): et de adventu vel præsentia Christi, quia per faciem quisque manifestatur atque cognoscitur; et de Ecclesia potest hoc accipi, cui istam claritatem Christus promisit, de qua dicit, Tunc fulgebunt justi sicut sol in regno patris eorum (Matth. x1, 43). Stellam matutinam; primam resurrectionem dicit, quæ per gratiam Baptismi fit. Stella matutina noctem fugat, et lucem annuntiat, id est, peccatum tollit et grajam tribuit si tamen accepta gratia bona opera sequantur. Sicut enim magnam arborem virere et fructum non reddere nihil prodest; sic nihil prodest christianum dici, et christiana opera non habere. Et ideo dicit, Consulo tibi a me emere aurum conflatum (Apoc. m, 18): id est, contende ut pro nomine Christi aliquid patiaris. Et collyrio inunge oculos tuos: ut quod libenter per Scripturas cognoscis, opere impleas. Ostium apertum esse in cœlo, Novi Testamenti prædicator vidit Joannes. [Quibus oculis vidit? Quantum ad figuratam ostensionem, non carnis, sed mentis. Quantum vero ad ipsius rei veritatem quæ jam in carne Domino apparente manifestata fuerat, non solum oculis carnis vidit, verum etiam manibus contrectavit. Quid yero per ostium designatur in hoc loco, nisi mediator Dei et hominum Christus Jesus? ipso Domino dicente, Ego sum ostium (Joan. x, 9), et reliqua. Jure igitur non clausum, sed apertum intuetur, quia nimirum idem mediator noster nascendo, moriendo cunctis fidelibus innotuit, quia ipse erat redemptor mundi, Quid per coelum, nisi Ecclesia designatur? sicut ipse dicit, Cœlum mihi sedes cst (Isai. LXVI, 1); vel, Anima justi, sicut Salomon testatur, sedes est sapientiæ. Paulus quoque occurrit dicens Christum Dei Virtutem, et Dei Sapientiam (1 Cor. 1, 24). Constat procul dubio quod coelum est electorum Ecclesia, in qua ostium apertum cernitur; quia Redemptor noster natus et passus ac resuscitatus ad coelos ascendisse in ea prædicatur et creditur. Quid autem in hac visione positus audierit Joannes, manifestat dicens, Et vox prima quam audivi, tanquam tubæ loquentis mecum, dicens 3,] Ascende huc Quando apertum ostenditur, clausum antea fuisse hominibus manifestatum est. Solium positum est sedes judicantis, super quem vidit similitudinem jaspidis et sardii. Jaspis aqua colorem habet, et sardius iguis in his duobus lapidibus duo judicia intelliguntur; unum quod jam per aquam factum est in diTuvio, aliud quod erit per ignem in consummatione sæculi. Potest hoc loco et vita servorum Dei intelligi; quia ad similitudinem aqua: et ignis interdum in hac vita omnes sancti habent prospera, interdum patiuntur adversa. [Et iris erat in circuitu sedis similis visioni smaragdini. Iris itaque græca latinaque lingua arcus vocatur, qui in die pluvia apparere videtur. Et quid per hanc nisi reconciliatio mundi designatur, quæ per incarnati Verbi dispensationem facta cognoscitur? Hoc certe si solerter inspicitur, effectus ipsius iris indicare videtur. Arcus itaque tunc apparet, cum radiis solis imbrifera fuerit nubes illustrata. Sole igitur nubem illustrante, iris, id est arcus apparuit: quia videlicet Patris Verbum, quod candor est lucis æternæ ac sol justitie, humanam suscipiendo illustravit naturam, ipsa humanitatis ejus susceptio, quæ profecto nubes a propheta vocatur (Isai. xix, 1), reconciliatio facta est mundi. Bene autem imbrifera, quia nimirum prædicationum eloqujis plena. Congruenter siquidem ad reconciliationem humani generis in novo Testamento arcus figuratim apparuisse describitur: qui in Veteri quoque ideo in nubibus a Domino positus intelligitur,

1 MSS., Non enim magnum est arborem vivere, et fructus non reddere. Sic nihil prodest.

2 MSS., consule tibi, eme a me.

3 Quæ uncis hic inclusimus, sicut et infra tota vers. 3 expositio, quam signo eodem distinximus, absunt a Mss. Petrensi et Belgico; adjecta sunt ex Ambrosii Mutperti libro 3 in Apocalypsim.

ut post inundationem diluvii per eum terris pax reddita cognosceretur; ut scilicet ejus visione pacti sui memor omnipotens Deus, nequaquam ultra aquarum immensitate deleri terram pateretur. Cui videlicet nomini si una in fine additur littera et irini dicatur, utique hoc ipsum interpretatio sönare videtur: nam græco vocabulo in pax appellatur. Et in Veteri quidem Testamento Dominus ad Noe ait, Ecce, ege statuam pactum meum vobiscum (Gen. ix, 9). Et notandum quam apta sit figurarum contextio. Quia enim fulgura, voces et tonitrua de ihrono tanquam de nube procedere in subsequentibus narrantur, convenienter hic irradiante sole arcus similitudinem, idem thronus reddidisse narratur: qui videlicet arcus, cum sit diversi coloris, resplendeatque principaliter duobus, id est, aque et ignis, ac designetur per diluvium 1, ac subsequens per ignem; hic tamen non immerito visioni smaragdina comparatur, ut per eum, sicut diximus, repropitiato mundo divinitas ostendatur. Lapis enim smaragdus viridissimi coloris est: qui videlicet color, sicut præcedenti versiculo jam fatus sum, non inconvenienter naturæ divinitatis aptatur.] Mare vitreum, donum Baptismi est: quod ideo ante solium esse dicitur, quia ante adventum judicii datur. Quod vero post hæc ait, Habeó claves mortis et inferni; hoc ideo dicit, quia qui credit et baptizatur, a morte et ab inferis liberatur; et quia ipsa Ecclesia, sicut habet claves vitæ, ita et inferorum ipsi enim dictum est, Cui dimiseritis peccata, dimittuntur ei ; et cujus retinueritis, retenta sunt (Joan. xx, 25). Ubicumque ponit in Apocalypsi angelum hominis, ipsum hominem significat: sicut et Ecclesiae et Angeli eorum ibidem non debent intelligi, nisi aut episcopi aut præpositi Ecclesiarum. In tantum angelorum nomine Ecclesias catholicas voluit intelligi, üt jubeat angelos pœnitentiam agere. Non enim Angeli, qui in cœlo sunt, indigent pœnitentia; sed homines qui sine peccato esse non possunt. Nam quia etiam Angelus Nuntius interpreiatur, quicumque aut episcopus aut presbyter aut etiam laicus frequenter de Deo loquitur, et quomodo ad vitam æternam perveniatur annuntiat, merito angelus Dei dicitur. Et tamen quia sine peccato nemo esse potest, dicitur ei, id est homini, it pœnitentiam agat: quia et revera qui bene considerat, agnoscit quod non tantum laici, sed etiam sacerdotes una die esse non debent sine poenitentia. Quia quomodo nullus dies est in quo homo possit esse sine peccato, sic nullus dies debet esse sine satisfactionis remedio. Septem autem candelabra, et unum candelabrum2 septiformem Ecclesiam possumus intelligere et ideo quæcumque ad septem Ecclesias loqui videtur, ad unam Ecclesiam loquitur toto orbe diffusam; quia in septenario numero omnis plenitudo consistit. Angelos ergo Ecclesiam dicit: in quibus duas partes, id est bonorum et malorum ostendit. Et propterea non solum laudat, sed etiam increpat, ut faus ad bonos, increpatio ad malos dirigatur: sicut. Dominus in Evangelio, omne præpositorum corpus unum servum dixit beatum et nequam, quem veniens Dominus ipse dividet. Quomodo fieri potest ut unus servus dividatur, cum divisus vivere non possit? Sed unum servum dicit totum populum christianum : qui populus si totus bonus esset, non divideretur. Sed quia non solum habet bonos, sed etiam habet malos, dividendus est : et boni audituri sunt, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum; raptores vero et adulteri, qui misericordiam non fecerunt, audituri sunt, Discedite a me, matedicti, in ignem æternum. Quod autem in Apocalypsi singulis dicitur Ecclesiis, fratres charissinii, singulis hominibus convenit in una Ecclesia constitutis. Hæc dicit qui tenet septem stellas in manu sua: hoc est, qui vos in manu, id est in potestate habet, et gubernat. Qui ambulat in medio candelabrorum aureorum : id est,

1 Sanius Apud Ambrosium Autpertum: Designetur per eurs vel Baptismus aquæ et Spiritus sancti, vel judicium præcedens per diluvium, etc.

* Ms. Belgicus, unum ad candelabrum.

in medio vestri; quia candelabra illa populum significant christianum. Quod autem dicit, Movebo candelabrum tuum de loco suo, si non egeris pœnitentiam : videte quia non dixit, aufert, sed movet; quia candelabrum significat unum populum christianum. Et ipsum candelabrum moveri dicit, non auferri et per hoc intelligitur quod in una eademque Ecclesia moventur mali, confirmantur boni; et quod occulto, sed tamen justo Dei judicio, id quod tollitur malis, bonis angetur; ut adimpleatur illud quod scriptum est, Qui habet, aabitur ei; ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo (Mauh. xxv, 14-41). Quod autem dicit, Vincenti dabo manducare de ligno vita; id est, de fructu crucis. Quod est, inquit, in paradiso Dei mei: paradisum Ecclesiam dicit; omnia enim in ejus figuram facta sunt. Nam quod dicit, Scio opera tua, et tribulationem, et paupertatem; sed dives es; omni Ecelesi dicit, quæ spiritu pauper est, et omnia possidet. Quod autem dicit, Habebitis pressuram dies decem; dies decem, totum tempus posuit, quia denarius humerus perfectus est: in quo populus christianus, sicut dicit Apostolus, per multas tribulationes intrat in regnum coelorum (Aci. xiv, 21). Nam quod dicit angelo Pergami Ecclesie, Scio ubi habitas, ubi est introitus satana (Apoc. 11, 13); omni Ecclesiæ dicit in unius vocabulo, quia ubique habitat satanas per corpus suum. Corpus autem satan homines sunt superbi et mali; sicut et corpus Christi humiles et boni. Vincenti dabo manducare de manna abscondito: id est, de pane qui de coelo descendit. Cujus figura fuit manna in eremo quod, sicut ipse Dominus dixit, multi manducantes mortui sunt (Joan. vi, 41). Sed et nunc quicumque manducat indigne, judicium sibi manducat (1 Cor. xi, 29). Idem panis est etiam lignum vitæ. Possumus et per manna immortalitatem accipere. Et dabo ei calculum candidum; id est, corpus Baptismate candidum. Et super calculum nomen novum scriptum : id est, notitiam Filii hominis. Quod nemo scit, nisi qui accipit: scilicet per revelationem; et ideo de Judaeis dicitur, Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent (Id., 8). Quod autem dicit angelo Thyatira Ecclesiæ, Habeo adversum te, quia permisisti mulieri Jezabel; dicit præpositis Ecclesiarum, qui luxuriosis et fornicantibus, et aliud quodlibet malum agentibus, severitatem disciplinæ ecclesiasticae non imponunt. Potest hoc et de hæreticis intelligi, Quæ dicit se propheten: id est, christianam. Modo enim multæ hæreses sibi hoc nomine blandiuntur. Nec cognovistis altitudinem satanæ : id est, non respuistis1 doctrinam ejus, sicut hæreses. Non mitto super vos aliud pondus id est, super id quod potestis sustinere. Verum quod habetis tenete donec veniam. Qui vincit, et qui servat opera mea usque in finem, dabo ei gentes; et pascet eas in virga ferrea, et ut vas, figuli comminuentur, sicut et ego accepi à Patre meo. In Christo habet Ecclesia hanc potestatem; sicut dicit Apostolus, Cum illo omnia nobis donavit (Rom. vin, 32). Virgam ferream dicit propter justitiæ rigorem: et de ipsa virga corriguntur boni, confringuntur mali.

HOMILIX III.

[lb. tit et iv.] Modo, fratres charissimi, audivimus beatum Joannem, peccatorem hominem terribiliter increpantem; et ideo cum ingenti timore confideremus, et cum tremore timeamus quod dictum est, Novi opera lùa, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es. Non moritur, nisi qui imortale crimen commiserit, secundum illud quod dictum est, Anima quæ peccaverit, ipsa morietur (Ezech. xvi, 20). Quod pejus est, multi in corporibus vivis animas mortuas portare noscuntur. Esto vigilans, et confirma cætera que moritura erant. Hæc dicit sanctus et verus qui habet claves David: id est, regiam potestatem. Qui aperit, el nemo claudit; claudit, el nemo aperit: manifestum est quod Christus pulsantibus aperiat, et hypocritis, id est fictis vitæ januam claudat. Ecce dedi ante te ostium apertum : hoc

[blocks in formation]

ideo dictum est, ut nullus dicat, quia ostium quod Deus aperit Ecclesiæ in toto mundo', aliquis possit vel in parte claudere. Quia modicam habes virtutem: laus est Dei, quod modice fidei Ecclesiæ aperiat ostium. Et scribam super illud nomen Dei mei: utique quo Christiani signamur. Et nomen civitatis Dei nei nova Jerusalem, quæ descendit de cœlo: novam Jerusalem cœlestem, Ecclesiam dicit, quæ a Domino nascitur. Novam autem dixit, propter novitatem nominis christiani, et quia ex veteribus novi efficimur. Neque frigidus es neque fervens: id est, inutilis es. Potest enim et super divitum sterilium persona accipi, qui habent facultates, et non inde faciant misericor dias. Pauperes non sunt, qui habent facultates : divi tes non sunt, qui ex divitiis non operantur. Consilium tibi do, ut emas tibi aurum: id est, ut eleemosynas faciendo, et actibus bonis insistendo, ipse efficiaris aurum; id est, a Deo accipias intellectum, et per bonam conversationem merearis martyrium pati. Et ecce, inquit, ostium apertum est in cœlo. Ostium apertum Christum dicit, quia janua est. Coelum Ecclesiam dicit ubi cœlestia geruntur; sicut dicit Apostolus, Instaurare omnia quæ in cœlis et quæ in terra sunt (Ephes. 1,10): cœlum intelligitur primitiva Ecclesia de Judeis, terra vero ex Gentibus. Ascende huc, et ostendam tibi hoc non in solum Joannem convenit, sed in Ecclesiam vel in omnes credentes. Qui enim viderit ostium apertum in cœlo, id est natum, et passum, et resurrexisse Christum crediderit; ascendit in altitudinem, et videt futura. [Quibus gressibus nisi fidei et credulitatis? Ac si aperte cuilibet electorum diceretur, Ad cognoscenda Christi et Ecclesiae sacramenta, fide conscende, credulitate pertinge. Recie enim a voce prima Joannes invitatur, ut ad ostium cœli coelumque conscendat: quia videlicet unusquisque electorum, ut inoffenso credulitatis pede per Evangelium ad veræ fidei sacramenta pertingat, veteris instrumenti doctrina, quæ novam præcedit, roboratur.] Et ecce thronus positus erat in cœlo: id est, in Ecclesia. Et qui sedebat, similis erat aspectui lapidis jaspidis vel sardii: ista comparationes in Ecclesiam conveniunt. Jaspis aquæ colorem habet, et sardius ignis: per hæc, sicut jam dictum est, duo judicia vult intelligi; unum per aquam, quod jam factum est per diluvium; aliud quod futurum est per ignem. [Quid per jaspidem nisi divinitas Mediatoris nostri figuratur?] In circuitu throni vidi sedes viginti quatuor, et supra sedes viginti quatuor seniores sedentes. Seniores totam Ecclesiam dicit, sicut Isaias dicit, Cum in medio seniorum suorum fuerit glorificatus (Isai. xxiv, 23). Viginti quatuor autem seniores, præpositi et populi sunt. In duodecim, Apostolos et præpositos; et in aliis duodecim, reliquam Ecclesiam intellige. Et de sede procedebant fulgura el voces: de Ecclesia enim procedunt hæretici, quia ex nobis exierunt. Est et alius sensus, ut fulgura et voces prædicatio Ecclesiae intelligatur. In vocibus verba, in fulgure miracula cognoscuntur. In conspectu throni mare vitreum; mare vitreum, fontem Baptismi; ante thronum dixit, id est, ante judicium. Sed et aliquando animam sanctam intellige thronum sicut scriptum est, Anima justi sedes est sapientiæ (Sap. vii); aliquando Ecclesiam in qua sedem habet Deus. Et in medio throni quatuor animalia : id est, in medio Ecclesiae Evangelista. Plena oculis in priora et retro: id est, intus et foris, Oculi, præcepta sunt Dei. In priora et retro: id est, in præterita et futura conspicientia. In animali primo simili leoni, fortitudo Ecclesiæ ostenditur. In vitulo, passio Christi, In tertio animali, quod est velut homo, bumilitas Ecclesiæ significatur: quia nihil sibi blanditur ut su perbum sapiat, quamvis adoptionem filiorum teneat.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »